# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 15

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

INCUBINA: Pro concubina. Verbum vetus. (Vide _Beroald. in Apul. Met._ VII.)

INCUBITATUS: Patiens in paedicatione; inclinatus.

"Video ego te! jam _incubitatus_ es.—Ita sum; quid id attinet ad te?" —Plaut. _Pers._ II, IV, 3.

INCUMBERE: Saepe ad venerem translatum.

"Age, inquit, nunc, et puerum dividamus. Jocari putabam discedentem; at ille gladium parricidali manu strinxit, et: non frueris, inquit, hac praeda, super quam solus _incumbis_." —Petron. _Sat._

INCURSARE FOEMINAS: Insectari extra modum et more perditorum. (_Tertull. de Pudicitia_, IV.)

INCURVARE ALIQUEM: Flectere ad puerile officium. Idem est ac _inclinare_.

_Incurvabat Hylam_ posito Tirynthius arcu; Tu Megaram credis non habuisse nates? —Mart. XI, XLIV, 5 sq.

INDOMITA: Quae viris nec satiata, nec lassata.

An ut matrona onerata phaleris Pelagiis Tollat pedes _indomita_ in strato extraneo? —Petron. _Sat._

Et eodem sensu:

"Ego animo cupido atque oculis _indomitis_ fui: Persuasum est facere cujus nunc me facti pudet." —Plaut. _Bacch._ IV, IX, 92 sq.

INDULGERE, SE INDULGERE: Prostrare.

"_Indulsi_ ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi." —Petron. _Sat._

Armenius Zalates cunctis narratur ephebis Mollior ardenti _sese indulsisse_ tribuno. —Juv. II, 164 sq.

INFANTES: A non _fando_. Nam postquam coeperant fari, _puelli_ dicebantur. Vide _Non. Marc._

1° Utero statim egressi lavabantur.

"Postquam peperit pueros, lavare jussit." —Plaut. _Amph._ V, I, 50.

2° Post humi sternebantur.

"Hominem tantum nudum, et in nuda homo, natali die abjicit natura, ad vagitus statim et ploratum." —Plin. _Praef._ 17.

3° Sic humi jacens infans a patre _tollebatur_; hoc solemni ritu significante, se natu recentem in filium accipere.

"Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui quum conditionem vitae nossent, in hanc nos _sustulerunt_." —Senec. _Ep. ad Marc._ 18.

"Nam quod peperisset, jussit _tolli_." —Terent. _Andr._ III, 1.

Tunc inter legitimos haeredes puellulus inscribebatur, foribusque a famulis coronae apponebantur; et praedio patris virga populea defigebatur ex antiquissimo ritu.

4° Pro adulterinis habebantur liberi qui vultu et forma in patrem dissimiles erant. Vid. _Mart. in Cinnam_, VI, XXVII. Juliae flagitiorum conscii quum mirarentur quomodo similes Agrippae marito procrearet, quae vulgo potestatem corporis sui faceret: _at enim_ (teste Macrobio) _nunquam nisi navi plena tollo vectorem_. Inde adspectis liberis palpones et mulierculae patri hos simillimos acclamabant.

"Quae pudicitiae prima fiducia est, edidit partum, quem maritus agnosceret, non timuit ne stupra furtivosque concubitus, parvuli vultus, aut crescentis infantiae similitudo detegeret." —Quintil. _Declam._ 18.

Nullis polluitur casta domus stupris; Mos et lex maculosum edomuit nefas: Laudantur _simili prole_ puerperae. —Hor. _Od._ IV, V, 21 sqq.

5° _Dies lustricus_. Quinto die _lustrabantur_ infantes apud Graecos, ut patet ex Plauto, in _Truculento_, cujus fabula Athenis agitatur. Ἀμφιδρόμιος dicebatur a ritu quo puer cursim circa focum gestabatur. Romae vero, die octavo puellae, et nono puelli, votis conceptis et nomine indicato; unde et dictus _dies nominalis_. Vide inter plures, _Scalig. ad Auson._, et _Meursium Exerc. critic._ III, 23.

Ecce avia, aut metuens divûm matertera cunis Exemit puerum, frontemque atque uda labella Infami digito et lustralibus ante salivis Expiat, urentes oculos inhibere perita. —Pers. II, 31 sqq.

6° _Nominalia_. In nominibus esse fatum existimabant antiqui.

"Item in lustranda colonia ab eo qui eam duceret, et quum imperator exercitum, censor populum lustraret, _bonis nominibus_ qui hostias ducerent eligebantur. Quod idem in delectu consules observant, ut primus miles fiat bono omine." —Cic. _Divinat._ 1.

"Cur publicis lustris, _nomina_ victimas ducentium _prospera_ legimus?" —Plin. XXVIII, 3.

Alter parentum infanti nomen imponebat; id est puello mater, pater vero puellae.

Sed tu nomen habes aversa fronte sororum Impositum, mater quod tibi dura dedit. —Mart. IV, XXXI, 5 sq.

Antiqui pueros clypeis demittebant.

"Utrumque ablutum, et jam plenum lactis, alieno deposuit clypeo." —Theocrit. _Eidyll._ XXV, 3.

Aliquando in vannis.

"In ventilabris olim infantes dormituros collocabant, in futurarum divitiarum et affluentiae auspicium." —_Scholiast. Callimach._

Ubi primum a lacte repulsi, peculiaribus deabus commendabantur, _Edulicae_, _Potinae_ et _Cubae_, quae edentibus, potantibus et cubantibus faverent. Vide _Donat. ad Terent. Phorm._, et _Rom. triumph. lib._ I.

INFECTA VIRGO: Nondum perfecta; immatura.

"Nam ita est ingenium muliebre; Bene quum lauta est, tersa, ornata, ficta est, _infecta_ est tamen." —Plaut. _Stich._ V, V, 3 sq.

INFORARE: Verbum flagitiosum.

"Licetne _inforare_, si incomitiare non licet?—Non _inforabis_ me quidem." —Plaut. _Curcul._ III, 31 sq.

Vide PERFORARE.

INGENICULARE: Subactae femora genibus divaricare.

"Ita ut subito vestes ad pedem defluerent, nudusque, una manu ad mammam, altera pudendis adhibita, _ingenicularet_." —Lamprid. _in Heliogabal._

INGENUAE: In _ingenuas_ stuprum plectebat lex Julia, dummodo tamen neque corpore quaestum fecerint, neque artem ludicram aut lenocinium exercuerint, neque in scenam operam locaverint. In illas probrum magis quam stuprum commissum fuisse dicebatur. Mimae ergo et lege ipsa jure _ingenuarum_ ejiciebantur.

INGUEN: Verenda utriusque sexus.

_Inguen_, virilia.

...Onus _inguinis_ aufert, Nullaque sunt subito signa relicta viri. —Ovid. _Fast._ IV, 21 sq.

Nec recutitorum fugis _inguina_ Judaeorum Nec te sarmatico transit Alanus equo. —Mart. VII, XXX, 5 sq.

_Inguen_, pro mulierum pudendis.

Aut infinito lacerum patet _inguen_ hiatu; Aut aliquid cunni prominet ore tui. —Mart. III, LXXII, 5 sq.

Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat Ravola, dum Rhodopes uda terit _inguina_ barba? —Juv. IX, 3 sq.

INGUINA SOLLICITARE: Ad tentiginem excitare.

"_Sollicitavit inguina_ mea mille jam mortibus frigida." —Petron. _Sat._

INGUINUM PONDUS: Colei.

"Habebat enim _inguinum pondus_ tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes." —Petron. _Sat._

"Quidam ab informi _pondere genitalium_ salvus effectus est." —Aug. _de Civ. Dei, lib. ult._

Vide PONDUS.

Ex siligine conficiebantur panes ad _inguinum_ similitudinem. Vide _COMESSATIONES_.

INIRE MULIEREM: Futuere.

"Quid te mutavit? quod reginam _ineo?_ Uxor mea est. Nunc coepi, an abhinc annos novem? Tu deinde solam Drusillam _inis?_ Ita valeas uti tu, hanc epistolam quum leges, non _inieris_ Tertullam, aut Terentillam, etc." —_Antonii epist. ad August. ap._ Suet. _in Aug._ 69.

"Pasiphaen ligneo juvencae simulacro abditam _iniit_, ut multi spectantium crediderunt." —Suet. _in Neron._ 12.

INJUGES FOEMINAE: Nondum nuptae. Vide JUGUM.

"Illa videlicet de caussa, quod et virginitas _jugum_ nesciat maritale, et virtus nunquam sit _jugo_ prementi subacta." —Fulgent. _de Prisc. serm._

"_Juges_, ejusdem jugi pari; unde _conjuges, sejuges, injuges_." —Fest.

INJURIAM FACERE: Stuprare, impudicare.

"Ego me _injuriam fecisse_ filiae fateor tuae Cereris vigiliis per vinum." —Plaut. _Aulul._ IV, X, 46 sq.

INJURIAM OFFERRE: _Terent. Hec._ V, I. Vide INSCITUS.

INJURIAM PATI: Inclinari.

"Dum frater sororis suae automata per claustellum miratur, accessi tentaturus an _pateretur injuriam_." —Petron. _Sat._

INNUBAE: Innuptae. (_Isidor._)

"Quod non solum _innubae_ fiunt communes, sed etiam veteres puellascunt, et multi pueri puellascunt." —Varr. _Baiis._

Vide _Non. Marc._

INSCITUS: Ad venerem invalidus, cassus.

"Annos natus sexaginta qui erit, si quem scibimus, Seu maritum, seu hercle adeo caelibem scortarier, Cum eo nos hic lege agemus; _inscitum_ arbitrabimur." —Plaut. _Merc._ V, IV, 57 sqq.

"Nam si facturave es, bonas quod par est facere, _Inscitum_ offerre injuriam tibi immerenti, iniquum est." —Terent. _Hec._ V, 1.

INSTRUMENTA: Virilia.

"Illud unum memento, non me, sed _instrumenta_ peccasse." —Petron. _Sat._

"Ergone deûm mater genitalia illa disjecta cum floribus, ipsa per se moerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa divinis contrectavit, et sustulit flagitiosi operis _instrumenta_ foedique, abscondenda etiam mandavit terrae?" —Arnob. _adv. Gent._

INTEGRA FOEMINA: Intacta.

"Loquere, filiam meam quis _integram_ stupraverit?" —Plaut. _Trucul._ IV, III, 47.

Vosque item simul, _integrae_ Virgines, quibus advenit Par dies, agite, in modum Dicite: o hymenaee, hymen! —Catull. LVII, 36 sqq.

INTEGRI PUERI: Nondum vitiati.

Dianae sumus in fide Puellae et _pueri integri._ Dianam, _pueri integri_ Puellaeque, canamus... —Catull. XXXII, 1 sqq.

INTEGRITAS: Pro virginitate.

"Obstetrix virginis cujusdam _integritatem_ manu velut explorans perdidit." —Augustin.

INTERCIDONA: Ex tribus deabus, ad foetarum mulierum custodiam adhibitis. Vide _Aug. de Civ. Dei_ IX; _Rom. triumph. lib._ I, et DEVERRA.

INTERCUTITUS: Flagitatus, impudicatus inter cutem; paedicantem passus. (_Fest., Lubin. Antiq._)

INTERFEMINEUM: Pudenda utriusque sexus.

"Utriusque sexus _interfemineum_ tegat, et femoris objectu, et palmae velamento." —Apul. _in Apolog._

INTERNUCULUS: (_Petron._) Catamitus, pusio, paedicatus. Vide _Turneb. Advers._ XXI, 28.

INTERPELLATORES: Nuptiarum conciliatores.

"Sollicitatores nuptiarum, itemque matrimoniorum _interpellatores_." —Paull. _in ff._ XLVII. XI, 1.

INTERPOLARE: Novam formam e vetere fingere. (_Non. Marc._)

"Nova pictura _interpolare_ vis opus lepidissimum." —Plaut. _Mostell._ I, III, 105.

INTERPOLES: Mulieres quae se fucis interpolant, ut novae et quasi puellae videantur.

"Nam istaec veteres, quae se unguentis unctitant, _interpoles,_ Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, Ubi sese sudor cum unguentis consociavit, illico Itidem olent, quasi quum una multa jura confundit cocus." —Plaut. _Mostell._ I, III, 117 sqq.

INTESTABILIS, INTESTATUS: Cui _testes_ avulsi sunt; spado, castratus.

"Semper curato ne sis _intestabilis_: Quod amas, amato _testibus_ praesentibus." —Plaut. _Curc._ I, I, 30 sq.

"Et si _intestatus_ non abeo, bene agitur pro noxia.—Quid si non faxis?—Ut vivam semper _intestabilis_." —Plaut. _Mil._ V, 23 sq.

IONICI MOTUS: Saltatio lascivissima ab _Ionibus_ inventa; prae ceteris enim famosi erant mollitie et libidinibus. Inde _risus ionicus_ pro dissolutiore.

"Quis _Ionicus_ aut cinaedicus qui hoc tale facere posset?" —Plaut. _Stich._ V, VII, 1.

_Motus_ doceri gaudet _ionicos_ Matura virgo, et fingitur artubus Jam nunc, et incestos amores De tenero meditatur ungui. —Hor. _Od._ III, VI, 21 sqq.

IRRUMARE: Os alicujus inire. Vitium senum et emeritorum.

Quid me, Thai, senem subinde dicis? Nemo est, Thai, senex ad _irrumandum_. —Mart. IV, L, 1 sq.

"Pronior erat (Tiberius) ad id genus libidinis, et natura et aetate." —Suet. _in Tiber._ 44.

Vide _Juvenalem_, X, 208, et de _irrumatione_, in _Melle Hieronym._ _Mercurial._ IV, pag. 93.

An, continenter quod sedetis insulsi Centum, aut ducenti, non putatis ausurum Me una ducentos _irrumare_ sessores? —Catull. XXXV, 6 sqq.

_irrumare_ a _ruma_.

ISIS: Fanum ejus quibuscumque pactis et furtis venereis celeberrimum. Inde praefecta lenonum et meretricum dicebatur.

...Jamque exspectatur in hortis, Aut apud _Isiacae_ potius sacraria _lenae._ —Juv. VI, 488 sq.

Nec tu Niligeram fieri quod possit ad _Isim_ Quaesieris? nec tu curva theatra time. —Ovid. _Am._ II, II, 26 sq.

Nuper enim, ut repeto, _fanum Isidis_ et Ganymedem Pacis, et advectae secreta palatia Matris, Et Cererem, (nam quo non prostat foemina templo?) Notior Aufidio moechus scelerare solebas, Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos. —Juv. IX, 22 sqq.

ITHYPHALLI: Priapi lignei in honorem Bacchi. In summa hasta positi, compitis subrigebantur.

"In Liberi honorem patris _ithyphallos_ subrigit Graecia; et simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescunt." —Arnob. _adv. Gent._ V.

Arte laboretur, sed truncum forte dolatum Arboris antiquae numen venerare _Ithyphalli,_ Terribilis membri, medio qui semper in horto Inguinibus puero, praedoni falce minatur. —Columell. _de Cultu hort._ V, 31 sqq.

Hinc:

ITHYPHALLICUS: Qui continue arrigit, irritante morbo aut incessabili uredine; qui satyriasi laborat. Vide Vossium, _Gloss. ling. lat._

JACERE: Verbum nuptum.

"_Jacent_ nunc amatores obligati noctibus totis; et forsitan mutuis libidinibus attriti, derident solitudinem meam." —Petron. _Sat._

Mollia quod nivei duro teris ore Galesi Basia, quod nudo cum Ganymede _jaces_; Quis negat hoc nimium? —Mart. XI, XXIII, 1 sqq.

Briseis multum quamvis aversa _jaceret_, Aeacidae propior levis amicus erat. —Mart. XI, XLIV, 9 sq.

JECUR: In _jecore_ amoris sedem esse arbitrabantur antiqui, maxime Platonici.

"Laetitiae affectus in splene, timoris in corde, irae in felle, _libidinis in jecore_." —Lactant. VI, 15, _et de Opific. Dei_, 14.

Tempestivius in domo Pauli, purpureis ales oloribus, Commissabere Maximi, Si torrere _jecur_ quaeris idoneum. —Hor. _Od._ IV, I, 9 sqq.

Quum tibi flagrans amor, et libido, Quae solet matres furiare equorum, Saeviet circa _jecur_ ulcerosum, Non sine questu. —Hor. _Od._ I, XXV, 13 sqq.

JUGUM: Pro matrimonio, ab hoc antiquissimo ritu quo _jugum_ aratri sponsis imponebatur, hoc symbolo monitis omnium rerum individuae societatis. Vide _Serv._, _Isidor._, etc.

"_Juges_ ejusdem _jugi_ pares." —Fest.

Unde, _conjuges_ pro maritatis; _jugum Veneris_, pro matrimonio, etc., et:

JUGUM FERRE: Dicebatur de muliere virum experta. Sic Graecis νεόζυγος, _nova nupta_, et ἄζυγες γάμον, quae _nondum maritatae_.

"Jamne ea _fert jugum_?—Tam a me pudica est, quasi soror mea sit; nisi Si est osculando quippiam impudicior." —Plaut. _Curcul._ I, I, 50 sqq.

Nondum subacta _ferre jugum_ valet Cervice; nondum munia comparis Aequare, nec tauri ruentis In venerem tolerare pondus. —Hor. _Od._ V, V, 1 sqq.

JUGA: Cognomen Junonis, tanquam praepositae nuptiis legitimis. Vide JUGUM.

JUGARE:

Teneris teneros _jugans_ puellos, Puellas pueris _jugans_ sibique. —_Ex Virgil. Centonibus, ab incerto._

JUGATINUS: Deus concubitus. Invocabatur ut sponsus et sponsa bene copularent. (_Aug. Civ. Dei_, IV, 11, et VI, 9.)

"Quum mas et foemina conjunguntur, adhibetur deus _Jugatinus_." —_Rom. triumph. lib._ I.

JUNIX: Pro meretrice.

"...eadem illi insidias dabo, Quam mox horsum ad stabulum _junix_ recipiat se a pabulo." —Plaut. _Mil._ II, III, 32 sq.

Metaphora a rebus armentitiis.

JUNO: Mulierum dea specialis; a _juvando_. (_Cic. de Nat. deorum._) Connubiis praeposita, quod notissimum. Patet tamen ex antiqua mythologia, cujuscumque coitus patronam primum fuisse, etiam meretricii; sed post Paridis judicium, amorum praesidio expulsa, ad pudicitiam se recepit.

Parturientibus praeerat, et tunc sub Lucinae nomine invocabatur.

"Perii, mea nutrix! obsecro te, uterum dolet, _Juno Lucina_, tuam fidem!" —Plaut. _Aulul._ IV, VII, 10 sq.

"_Juno Lucina,_ fer opem, serva me, obsecro." —Terent. _Andr._ III, II.

Cuicumque mulieri _Juno_ sua.

Etsi perque suos fallax juravit ocellos, _Junonemque suam_, perque suam Venerem, Nulla fides inerit. —Tibull. III, VII, 15 sqq.

"_Junonemque meam_ iratam habeam, si me unquam meminerim virginem fuisse." —Petron. _Sat._

_Junoni_ calendas omnes tribuebant Romani, ut _Jovi_ idus omnes. (_Macrob. Saturn._ I, 9.) Hinc, _Juno calendaria_ dicta. Sed sacra ejus praecipue _matronae_ celebrabant calendis martiis, ut ab exordio totus esset annus felix et partu et amore conjugali. Vide MATRONALIA.

JUPITER: Primarius inter salaces, moechorum deus et pathicorum. Foedissimus celebrabatur a poetis; quod elegante sic exprobat Arnobius:

"Non illi fuerat satis Juno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, quum nobilitas eam commendaret, tanta facies, oris dignitas, et ulnarum nivei marmoreique candores? An uxore contentus haud una, concubinis, pellicibus atque amiculis delectatus, impatientiam suam spargebat passim (ut vagari adolescentes solent) salax deus?" —Arnob. _adv. Gent._ IV.

JUVENCA: Impudica, meretrix; eadem metaphora qua Io in vaccam conversa dicitur.

Graia _juvenca_ venit, quae te patriamque domumque Perdat. Io prohibe! Graia _juvenca_ venit. —Ovid. _Epist. Oenon. Parid._, 117 sq.

Vide inter Petronii Fragmenta _Pasiphaae fabulam ex metris horatianis_.

JUVENTA, JUVENTAS: Dea pubertatis; Graecorum _Hebe_. Vide HORA.

Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum Det mihi formosa gnava _Juventa_ manu. —Ovid. _de Pont._ I, _Eleg. ult._, 11 sqq.

Fugit _Juventas_, et verecundus color Reliquit ossa pelle amicta lurida. —Hor. _Epod._ XVII, 21 sq.

_Juventati_ sacra annua celebrabantur. (_Fest._) Vide _Cic._ I. _de Natura deorum_; _Plin._ XXIX, 104.

LABDA

LABDA: Fellatrix. Effictum verbum a _labia_ et _do_, vel a _labda_ litera, quae prima est in λείχειν, aut λεσβιάζειν: nam Lesbii ea infamia flagrarunt.

...Nunc misella _labdace_ Vix posse jurat ambulare prae fossis. —_Priap. Carm._ LXXIX, 5 sq.

Cui ipse linguam quum dedit suam, _labda_ est. —Auson. _Epigr._ CXIX, 8.

Vide _Varr. Margopol._

LABELLA MORDERE: Inter veneris delicias. _Labella_ inter basiandum morsiunculis stringere.

"Compressiones arctae amantum comparum, Teneris _labellis_ molles _morsiunculae._" —Plaut. _Pseudul._ I, I, 64.

Olli, purpurea delibantes oscula, Clemente _morsu_ rosea _labella vellicent._ —Apul. _Ἀνεχόμ._ 6 sq.

...Sive puer furens _Impressit_ memorem _dente labris notam._ —Hor. _Od._ I, XIII, 11 sq.

Quem nunc amabis? cujus esse diceris? Quem basiabis? cui _labella mordebis_? —Catull. VIII, 17 sq.

LABI: Prostare.

Ut solet amoto _labi_ custode puella Perfida, communes nec meminisse deos. —Propert. I, XI, 15 sq.

LABOR: Operosa coitio, modo senum et debilium.

Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglem, Et jacet in medio sicca puella toro. Viribus hic operi non est, hic utilis annis: Ergo sine effectu prurit uterque _labor._ —Mart. XI, LXXIII, 1 sqq.

Hinc:

LABORIOSUS: Ad venerem lentus, inanis.

"O juvenem _laboriosum!_ puto illum pridie incipere, postero die finire." —Petron. _Sat._

LACEDAEMON: Certe dissolutissima, peculiariter libidinibus contra naturam. Pathici enim et paedicones _Lacedaemonii_ habebantur.

...Ille fruatur Vocibus obscenis, omnique libidinis arte, Qui _Lacedaemonium_ pytismate lubricat orbem. —Juv. XI, 171 sqq.

Mulieres vero, tribades.

"Nec me fallit in politicis Aristotelem scribere illas (_laconicas_) molliter vivere solitas, ac in omnem licentiam dissolutas." —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ XIII, 33.

Thebas carmine cantet aut Mycenas, Aut clarum Rhodon, aut libidinosae Ledaeas _Lacedaemonis_ palaestras. —Mart. IV, LV, 5 sqq.

Laconia Veneri sacrata erat.

Haec Veneris sedes, _Lacedaemone_ gratior illi. —Mart. IV, XLIV, 5.

LACUS LUCRINUS: Lacus Campaniae in sinu baiano, omni genere libidinum celeberrimus.

Dum modo _Lucrino_, modo se permittit Averno, Et dum baianis saepe fovetur aquis, Incidit in flammas, juvenemque secuta, relicto Conjuge, Penelope venit, abit Helene. —Mart. I, LXIII, 3 sqq.

Dum nos blanda tenent lascivi stagna _Lucrini,_ etc. —Mart. IV, LVI, 1.

Vide verb. BAIAE.

LACUS VELABRENSIS: Receptaculum aquae ad usum populi, in foro velabrensi juxta montem Aventinum; ripis ejus deferebantur et exponebantur spurii; unde, teste Juvenali, pueros petebant matronae pro suo partu maritis ostendendos.

Transeo suppositos, et gaudia votaque saepe Ad spurcos decepta lacus; atque inde petitos Pontifices, Salios, Scaurorum nomina falso Corpore laturos. —Juv. VI, 602 sqq.

LAEVIS: Proprie glaber, depilatus; saepe pro molli et pathico.

...Unde istud dedecus in quo Trossulus exsultat tibi per subsellia _laevis._ —Pers. I, 82 sq.

Vide verbum DIVELLERE PILOS.

LAEVIUS: Antiquissimus poeta, qui primus Romae scripsit libros lascivos. Vide _Auson. Cent. nupt. in fine_.

LAMBERE: Pudenda lingere; fellare.

Taedia non _lambit_ Cluviam, nec Flora Catullam. —Juv. II, 49.

_Lambere_ quum vellet mediorum membra virorum Castor, nec posset vulgus habere domi, Repperit ut nullum fellator perderet inguen; Uxoris coepit lingere membra suae. —Auson. _Epigr._ CXX, 1 sqq.

Quid cum foemineo tibi, Baetice Galle, barathro? Haec debet medios _lambere_ lingua viros. —Mart. III, LXXVI, 1 sq.

LAMPADUM CREPITATIO: Bonum omen habebatur amasiis.

Sternuit et lumen: posito non scribimus illo. Sternuit, et nobis prospera signa dedit. —Ovid. _Epist._ XIX, 151 sq.

LANGUIDUS: Exhaustus nimio coitu.

...Non illam vir prior attigerat, _Languidior_ tenera cui pendens sicula beta Numquam se mediam sustulit ad tunicam. —Catull. LXII, 20 sqq.

Illius uxor aut amica rivalem Lasciviendo _languidum_, precor, reddat. —_Priap. Carm._ XXLVII, 3 sq.

LANGUOR: Eodem sensu.

"Te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere in pergulam; Ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu haud somnum capias, Sed ubi usque ad _languorem_." —Plaut. _Pseudol._ I, II, 79 sqq.

LANUVIUM: Pro pudendis, praesertim mulierum.

"_Lanuvium,_ non modo urbem significat, sed eam quoque corporis partem, qua sita sunt pudenda." —Simeo Bosius _apud Taubmann. in Plaut. Trucul._ II, II, 20.

Cantabant surdo, nudabant pectora caeco: _Lanuvii_ ad portas, heu mihi! solus eram. —Propert. IV, IX, 19 sq.

Inde _colei lanuvini_, quos Cicero in _epist. ad Paetum_ honestos esse dicit, ut contra _cliternini_ turpes. Vide verb. CLITERNINI.

_Lanuvii_ attigeram fausto satis omine portas. Risit Amor, risit Cypris, et ipse Jocus. —Petron. _Epigr. nov._ III.

LASCIVIRE: Litare veneri.

Vide supra versus citatos ex _Priap. Carm._ XLVII, ad verbum LANGUIDUS.

LASSARE: In obscenis.

Vidi ego quum foribus _lassus_ prodiret amator, Invalidum referens emeritumque latus. —Ovid. _Am._ III, XI, 13 sq.

Et, quum furtivo juvenem _lassaverit_ usu, Tecum interposita languida veste cubet. —Tibull. I, IX, 55 sqq.

...Adhuc ardens rigidae tentigine vulvae, Et resupina jacens multorum absorbuit ictus, Et _lassata_ viris, necdum satiata, recessit. —Juv. VI, 128 sqq.

LATEBROSI LOCI: Ganea, lupanaria, eo quod pleraque subterranea. Vide _Lubin. Antiq._

"Nam huic aetati non conducit, mulier, _latebrosus locus_." —Plaut. _Bacchid._ I, I, 22.

Inde:

LATEBRICOLAE: Gallice _qui hante les mauvais lieux_.

"...harpago, mendax, cuppes, avarus, Elegans, despoliator, _latebricolarum_ hominum corruptor." —Plaut. _Trin._ II, I, 13 sq.

LATINE LOQUI: Obscena dicere nudis verbis.

Simplicius multo est, da paedicare, _latine_ _Dicere_, quid faciam? crassa Minerva mea est. —_Priap. Carm._ II, 9 sq.

Vide verb. PURUS SERMO et SALES NUDI.

LATUS: Saepissime ad venerem relatum; sic:

LATUS EMERITUM: Venere exhaustum. Vide verb. EMERITUS.

LATUS RUMPERE:

Et inquietus inguina arrigat tumor, Neque incitare cesset, usque dum mihi Venus jocosa molle _ruperit latus_. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 42 sqq.

LATUS VELLERE: Lascive titillare.

"Hinc ante somnum lenissima ambulatione compositus, sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem ne _latus_ meum frater _convelleret_." —Petron. _Sat._

_Velle latus_ digitis, et pede tange pedem. —Ovid. _Art. Amat._ I, 702.

LATERI PARCERE: Parce uti venere.

