# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 14

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

GLAUCUS: Rex Potniarum in Boeotia, Sisyphi filius; quum equas suas a coitu cohiberet, quo essent velociores, Venus indignata furorem eis tantum immisit, ut dominum dilacerarint.

Scilicet ante omnes furor est insignis equarum: Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore _Glauci_ Potniades malis membra absumpsere quadrigae. —Virgil. _Georg._ III, 266 sqq.

Vide _Equi_ HIPPOMANES.

GLUBERE: In obscenis. Vide DEGLUBERE.

GRACILIS: Pro molli ac tenello.

Quis multa _gracilis_ te puer in rosa Perfusus liquidus urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro? —Hor. _Od._ I, V, 1 sqq.

Aptius tamen puellarum epithetum.

"Quas matres student demissis humeris esse, vincto pectore ut _graciles_ sient." —Terent. _Eun._ II, III.

GRATIAE: Graece _Charites_; Veneris comites et ornatrices. Duas tantum admittebant Lacedaemonii; tres vero Athenienses, ut omnibus notum est.

Ex Jove et Venere genitas nonnulli scripserunt; alii, ex Libero et Venere; Hesodius, ex Jove et Eurynome, nympha Oceani; Lactantius, ex Jove et Autonoe, Cadmi filia; Cicero, ex Erebo et Nocte ortas existimat.

1° Venerem semper comitabantur, ut illarum beneficio, continua amabilitate, et quasi semper nova, maritum continuo allectaret. Quod Plutarchus ostendit in Ἐρωτιχῶ, ac _de praeceptis_ quoque _connubialibus_, demonstrans uxoribus erga maritos _gratiis_ opus esse, ne usu et aetate injucundae fiant. Eodem sensu intelligendus est Homerus, quum Veneri peplum a _Gratiis_ laboratum ait, _Iliad. lib._ V, et _lib._ VI, quo Vulcanus _Venerem et Gratiam_ simul duxit. Vide _Dialog. Mercurii et Apollinis apud Lucianum_.

2° Primitus vestitae _Gratiae_ fingebantur. Cur ergo, inquit Pausanias, mutata antiquorum ratione, nudas pingere aut sculpere adorti sunt? Nudae sunt, ut sciant nubentes, in probrum semper foeminis esse corpus aut animum quoquo modo fucare.

3° Ad bonam ergo Venerem, id est legitimam, inventae sunt _Gratiae_, lepidissima fabula uxorum officium demonstrantes. Sic _solutis zonis_ effictae sunt, ob conjugalis obsequii facilitatem, quae in foemina requiritur. Sic virgines, juvenes, ridentes, et consertis manibus quasi virum retinentes, etc. Vide _Horat. Od._ I, XXX, 5; III, XXI, 22; IV, VII, 5. _Epist._ I, VI, 49; et _Senec. de Beneficiis, lib._ I.

GREMIUM: Pro vulva.

Egregium narras mira pietate parentem, Qui ipse sui gnati minxerit in _gremium._ —Catull. LXII, 29 sq.

HABERE MULIEREM

HABERE MULIEREM: Verbum nuptum usitatissimum.

"Tanquam major fieri possit, quae abstulit mihi, per quod etiam _te habere_ potui." —Petron. _Sat._

Ferreus ille fuit, qui _te_ quum posset _habere,_ Maluerit praedas stultus et arma sequi. —Tibull. I, II, 67 sq.

Adde illud Terentii in _Andria_:

"Quis heri _habuit Chrysidem_?"

HABERE VIROS: Dicebatur in manifesto deprehensos.

"Nunc pol ego demum in rectam redii semitam. Hic ipsus Casinam deperit: _habeo viros._" —Plaut. _Cas._ II, VIII, 33 sq.

HABERE PRO CIBO: In usum diuturnum.

"Nam qui amat, quod amat, si id habet, _id habet pro cibo_, Videre, amplecti, osculari, adloqui." —Plaut. _Merc._ IV, IV, 4 sq.

HABERE PRO MATULA: Contumeliose.

"Jam, hercle, ego vos _pro matula habebo_, nisi mihi matulam datis." —Plaut. _Mostell._ II, I, 39.

HABITARE: Venerem agere.

"Et rogo, inquam, mater, numquid scis, ubi ego _habitem_? et quidni sciam? inquit; consurrexitque et coepit me praecedere; ... at subinde, ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana rejecit, et: hic, inquit, debes _habitare_. Quum ego negarem me cognoscere domum, ... tarde, imo jam sero intellexi me in fornicem esse deductum." —Petron. _Sat._

HAEDILLUS: Inter blandimenta.

"..._Haedillum_ me tuum dic esse, vel vitellum." —Plaut. _Asin._ III, III, 77.

HASTA: Pro pene; translatum a re militari, quod frequentissimum.

Intorquet summis adnixus viribus _hastam._ —Auson. _Cent. nupt._ 117.

Quid tum! nudula tota, tota inermis, Armatum _hastulula_ tua vibrante Aperta oppiduli in sui benigne Castella, o pudeat! —Petron. _Phaleuc._ 45.

HEBE: Dea juventutis, quam Jupiter, ob formae elegantiam, poculis suis praefecit. Verum, quum Jove in publicum coenante, vinum administrans, perque lubricum pavimentum minus caute incedens, cecidisset, volutisque vestibus pudenda nudasset, propter pudorem ab officio amota est, ejusque loco Ganymedes subrogatus. Postea Herculi nupsit, quod significat, esse necesse ad fortes gignendos florentem aetatem cum robore conjungi. Vide _Gyrald. Syntax. deorum_, et _Cicer. Tuscul. Quaest. lib._ I.

Pluribus ut caeli tereretur janua divis, _Hebe_ nec longa virginitate foret. —Catull. LXIII, 115 sq.

_Hebe_ Latinis Juventa. (_Ovid. de Ponto_ I.) Vide JUVENTA.

HERMES: Ἐρμῆς.—Statua saxea, vias aut terminos indicans. Conficiebatur mole rudi, absque brachiis cruribusque; imposito tantum capiti saxo quadrato, medio in cujus arrigebat membrum virile. Vide _Fest._, _Macrob._ I, 19, etc. Hinc de inerte, sed guloso et libidinoso, in proverbium dicebatur, _Hermae similem esse_, quum nil haberet nisi caput et penem.

...At tu Nil nisi Cecropides, truncoque simillimus _Hermae._ —Juv. VIII, 52 sq.

HERMAPHRODITUS: Mercurii et Veneris filius, ut ex ipsa statim vocis compositione apparet. Nam Mercurius Ἐρμῆς, Venus Ἀφροδίτη dicitur Graecis. Vide _Ovid. Metam. lib._ IV. Quum in Caria vagabundus, ad fontem nymphae Salmacis pervenisset, ejus amore correpta dea, illo tamen concubitum recusante, simulato recessu post vepres latuit. _Hermaphroditus_, Salmacen abiisse ratus, undas nudus intravit; quod videns, nympha subito accurrit, et abjectis vestibus arctissime eum complexa est: sed quum juvenem neque precibus, neque blanditiis exorare posset, a diis petiit, ut in unum corpus redigerentur, ita tamen ut sexus uterque integer remaneret; quo coagulo androgynus factus, _Hermaphroditus_ superos rogavit, ut qui vir in futurum fontem eum intraret, mas et foemina exiret. Vide _Mart._ VI, LXVIII.

Porro Salmacis fabula ad desidiosum otium referenda est; erant enim Cares foedis libidinibus dediti. Unde _hermaphroditi_ dicebantur molles et praesertim pathici, tanquam utramque venerem exercentes.

Vide _Strab. lib._ XIV, et ANDROGYNI et SALMACIS.

HERNIA: Proprie folliculus qui coleos involvit; saepe pro testiculis ipsis.

Nil ibi per ludum simulabitur; omnia fient Ad verum, quibus incendi jam frigidus aevo Laomedontiades, et Nestoris _hernia_ possit. —Juv. VI, 324 sqq.

Ipse super virides aras luctantia pronus Dum resecat cultro colla, premitque manu, Ingens iratis apparuit _hernia_ sacris. —Mart. III, XXIV, 7 sqq.

HESTERNAE OCCURRERE COENAE: Nauseabunda, et ideo acerrima in paedicationem metonymia.

An facile et pronum est agere intra viscera penem Legitimum, atque illic _hesternae occurrere coenae_? —Juv. IX, 43 sq.

HIATUS: De cadurco foemineo, contumeliose.

Aut tibi pannosae pendent a pectore mammae; Aut sulcos uteri prodere nuda times; Aut infinito lacerum patet inguen _hiatu;_ Aut aliquid cunni prominet ore tui. —Mart. III, LXXII, 3 sqq.

Et de altero loco:

Ut semper solet et timere lucem Qui tanto patet indecens _hiatu_ Barbato macer eminente naso. —_Priap. Carm._ XI, 12 sqq.

HILARIA: Dies festi matris deûm, peculiari nomine sic appellati, quod post luctus breves simulationes, laetitiae exordium praecanebatur, omnibusque licentia ludendi et lasciviendi.

"_Hilaribus_ quibus omnia festa fieri debere scimus." —Vopisc. _in Aurelian._

Hinc:

HILARIDOS: Cantor lascivi carminis. (_Fest._)

HILLAE: In obscenis. Hinc etiam divisores dicti _hillicidae_, scilicet qui pullariam facerent.

"_Hillas_ intestina veteres esse dixerunt. Unde _Bohilla_ oppidum in Italia, quod eo bos intestina vulnere trahens advenerit." —Non. Marc.

"Neve aliter hunc paedicabis, quomodo video adolescenti nostro caedi _hillas_." —Laber. _apud Non. Marc._

HIPPOMANES: Ἰππομανεὶν dicunt Graeci, non tantum eos qui equos alendi studio tenentur, sed et eos qui immoderato amore insaniunt, teste Suida et aliis. Ab hoc fonte _hippomanes_ Latinis dicitur, non tantum caruncula illa quae nascentis pulli fronti inhaeret, sed et illud quod inguinibus equarum distillat, quum coitum ardent. Utrumque valere credebant ad incantationes, et in poculis amatoriis.

De priore:

Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus, Et matri praereptus amor. —Virgil. _Aeneid._ IV, 515 sq.

Fallitur, Aemonias si quis decurrit ad artes, Datque quod a teneri fronte revellit equi. —Ovid. _Art. amat._ II, 99 sq.

...Haec potio torquet; Haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres. Tanti partus equae, quanti una venefica constat. —Juv. VI, 624 sqq.

De altero:

Hinc demum, _hippomanes_ vero quod nomine dicunt Pastores, lento distillat ab inguine virus. —Virgil. _Georg._ III, 280 sq.

Et quod ubi indomitis gregibus Venus afflat amores, _Hippomanes_ cupidae stillat ab inguine equae. —Tibull. II, IV, 57 sq.

HIRCISSARE: Pubescere, τραγαῖν: ob vocis raucam asperitatem _hircorum_ amoris sonui praesimilem. Vide _Cael. Rhod._ XIX, 121. _Hircorum_ enim libido in proverbium.

HIRCOSUS: Pro impudico, cui et os et anima foetent.

"Blennus, stultus, _hircosus_, impudicus." —Placid. _in Glossis_.

HIRQUITALLI: Accedentes ad virilitatem, hircorum a salacitate. Vide _Sext. Pomp. et Fest._

HISTRIONES: In deliciis Romanorum, deficientibus tamen gerulis. Vide FIBULA.

Solvitur his magno comoedi fibula: sunt quae Chrysogonum cantare vetent: Hispulla traegoedo Gaudet; an exspectas ut Quintilianus ametur? Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules. —Juv. VI, 73 sqq.

Comoedi tres sunt; sed amat tua Paulla, Luperce, Quattuor: et κωφὸν Paulla πρόσωπον amat. —Mart. VI, VI, 1 sq.

HONOR: Pro venustate.

"Maximus in minime rugosis genibus _honor_." —Sidon. Apollin. I, 2.

...Celsae procul adspice frontis _honores,_ Suggestumque comae... —Stat. _Epithal. Stell. et Violantill._ 116 sq.

HONOR: Pudicitia, integritas. (_Non. Marc._)

.....et rapti Ganymedis _honores_. —Virgil. _Aeneid._ I, 32.

HORA: Dea juventae, ita dicta ἀπὸ τῆς ὤρας, hoc est a venustate et pulchritudine, cui praeesse putabatur. Eadem est ac _Hebe_ Graecorum. Romuli uxor, quae in coelum translata Hersilia vocata est.

Teque, Quirine pater, veneror, _Horamque_ Quirini. —Ennius, _apud Non. Marc._

Apud Ovidium in fine _lib._ XIV _Metam._ legitur ORA sine adspiratione. Vide JUVENTAS.

HORTENSIUS: Orator romanus, Ciceronis aemulus: auctor carminum lascivissimorum.

Nec minus _Hortensi,_ nec sunt minus improba Servi Carmina; quis dubitet nomina tanta sequi? —Ovid. _Trist._ II, 441 sq.

HORTUS: Mulierum pudenda. Eleganter solebant veteres agriculturae vocabula ad rem veneream transferre. Vide ARARE, FODERE, AGER, ARVUM, POMA, etc.

Quod meus hortus habet sumas impune licebit, Si dederis nobis quod tuus _hortus_ habet. —_Priap. Carm._ IV, 3 sq.

Thyrsumque pangant _hortulo_ in cupidinis. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 17.

Sic _hortum_ suum nuncupabat Julia Augusti id interfemineum quo mulier erat.

HYBRIDAE: Proprie nati ex coitu animalium natura diversorum: non ab ὕβρις, ut nonnulli grammatici voluere; sed quod _hybros_ antiqui spurios appellarunt. Hinc _umbri_ pro quodam ovium mixto genere apud _Plin. lib._ VIII, c. 49., et idem de suibus loquens:

"In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui _hybridas_ vocabant, ad homines quoque, ut C. Antonium, Ciceronis in consulatu collegam, appellatione translata."

Hinc:

HYBRIDAE: Pro genitis ex matrimonio impari, ut ex servo et ingenua; ex cive romano et barbara; ex indigena et peregrino, etc.

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum _Hybrida_ quo pacto sit Persius ultus, opinor Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. —Hor. _Sat._ I, VII, 1 sqq.

Vide _Valer. Max._ VIII, 6; et _Suet. in Aug._ 19, de Asinio quodam Epicado. Et:

HYBRIDAE: Nati ex illegitimo et vilissimo concubitu.

Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem, Non liberorum; nam nec tuus quisquam, Nec est amici, filiusve vicini; Sed in grabatis tegetibusque concepti... ...... Jamque _hybridarum_ grex tibi foret plenus, Si spado Coresus, Dindymusque non esset. —Mart. VI, XXXIX, 1 sqq.

HYMENAEUS: Deus nuptiarum praeses, notissimus, qui et _Hymen_ dicitur, et conjunctis dictionibus, _Hymen-Hymenaeus_, ut patet ex Catullo, LVI. Nomen accepisse creditur ab ύμέναιος, hoc est a membranaceo vaginae muliebris circulo, quod claustrum virginitatis esse putabant antiqui, primoque erumpi coitu. Vide EUGION.

Veneris aut Uraniae filius _Hymenaeus_. Dicitur primus certas nuptias instituisse: hinc non raro poetis ponitur pro ipsis nuptiis.

Pergama quum peteret inconcessosque _hymenaeos._ —Virgil. _Aeneid._ I, 652.

HYMENAEUM OFFENDERE: (_Plaut._) Prima nocte officio suo deesse, ut accidit frigidis et maleficiatis.

HYMENAEUS CANTUS: Carmen nuptiale, quod ex ritu comitabatur sponsam a domo patris usque ad tectum maritale.

"Age tibicen! dum illam educunt huc novam nuptam foras, Suavi _cantu_ concelebra omnem hanc plateam _hymenaeo_: Io hymen hymenaee! Io hymen!" —Plaut. _Casin._ IV, III, 1 sqq.

Differt ergo _hymenaeus cantus_ ab epithalamio, quum ille prior, et foras emissus. Epithalamium vero intus canebatur circa lectum, ut patet ex etymo. Choro puellarum concelebrabatur cum magno strepitu, ne patientis nuptae clamores audirentur. Vide _Muret. in Catull._ et NUCES.

HYSTERICA: Mulier ad coitum ardens, venere furiata; ut accidit illis quae hoc morbo laborant Gallis nuncupato _nymphomanie_. Remedii loco, _hystericis_ illis praescribebant medici romani _validam congressus succussionem_. Vid. _Turneb. lib._ IV, c. 8.

_Hystericam_ vetulo se dixerat esse marito Et queritur futui Leda necesse sibi. Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem, Seque refert potius proposuisse mori. Vir rogat ut vivat, virides nec deserat annos, Et fieri, quod jam non facit ipse, sinit. Protinus accedunt medici, medicaeque recedunt; Tollunturque pedes;o medicina gravis! —Mart. XI, LXXII, 1 sqq.

I FORAS

I FORAS: Formula divortii.

"Insipiens! semper tu huic verbo vitato Abs tuo viro.—Cui verbo?—_I foras,_ mulier!" —Plaut. _Casin._ II, II, 35 sq.

Uxor, _vade foras,_ aut moribus utere nostris. —Mart. XI, CV, 1.

ICTUS: Pro concussibus venereis.

Dent crebros _ictus_ combibente lumine, Trepidante cursu venere et anima fessula. Ejaculent tepidum rorem niveis laticibus. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 18 sqq.

Et resupina jacens multorum absorbuit _ictus._ —Juv. VI, 129.

IDALIA: Cognomen Veneris apud Virgilium, sub fine libri quinti Aeneidos; ex _Idalio_, oppido et nemore insulae Cypri, Veneri sacro. Hinc Ausonius de consobrina sua:

Parva etiam fuit _Idalia,_ Nomine praedita quae Paphiae, Et speciem meruit Veneris. —Auson. _Parental._ XXVIII, 1 sqq.

IGNAVUS: Delicatus, mollis.

"Senecta aetate unguentatus per vias, _ignave,_ incedis." —Plaut. _Casin._ II, III, 23.

ILIA RUMPERE: Ascensoris sui vires exhaurire libidinibus.

Cum suis vivat valeatque moechis, Quos simul complexa tenet trecentos, Nullum amans vere, sed identidem omnium _Ilia rumpens._ —Catull. XI, 17 sqq.

ILLAUTA VIRGO: Intacta, nondum experta virum. Moribus enim Romanorum arcebantur virgines a balneis publicis. Inde saepissime aqua in obscenis, et usus aquae pro concubitu. Qua de re inter alios sic orator romanus:

"Num ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere?" —Cic. _pro Cael._

Vide AQUA.

"Lautam vis, aut quae _nondum sit lauta?_—_Siccam_ succidam, Quam lepidissimam potes, quamque adolescentem maxume." —Plaut. _Mil._ III, I, 192 sq.

ILLE, ILLA, ILLUD. IS, EA ID: Subintellecto relativo, saepe in obscenis.

Ne quaerendum aliunde foret nervosius _illud,_ Quod posset zonam solvere virgineam. —Catull. LXII, 27 sq.

Ibi _illa_ multa tam jocosa fiebant, Quae tu volebas, nec puella nolebat, Fulsere vere candidi tibi soles. —Idem. VIII, 6 sqq.

Fessus mille modis, _illud_ puerile poposci: Ante preces totas primaque verba dedit. —Mart. IX, LXVII, 3 sq.

"_Id_ per quod discernitur mas an foemina sit." —Varr. _Ling. lat._

"Illa haud verbum facit, et sepit veste _id_ quî estis." —Plaut. _Cas._ V, III, 40.

ILLICITA LIBIDO: Praepostera venus. (_Apul. Met._ VIII, _et Beroald. Interpret._)

ILLOCABILIS VIRGO: Quae omnino nuptui collocari nequit.

"Meam pauperiem conqueror. _Virginem_ habeo grandem, dote cassam, atque _illocabilem,_ Neque eam queo locare cuiquam." —Plaut. _Aulul._ II, II, 13 sqq.

ILLUDERE: In foedissimis. _Illudere_, ludificari, ludibrio habere, saepe turpitudinis et obscenitatis significationem habere notat Muretus, _Observat. juris_, c. 7, ut apud Graecos ὐβρίζειν.

"Foeminarum capitibus _illudere_ solitus." —Suet. _in Tiber._ 45.

"Tradunt plerique eorum temporum scriptores, crebris ante exitium diebus, _illusum_ isse pueritiae Britannici Neronem." —Tacit. _Ann._ XIII, 17.

Vide LUDERE.

IMAGINES AMATI aut AMASIAE: Vulgo e cera, genus iconicum antiquissimum.

"Solebant heroinae virorum, seu quos pro viris haberent, effigies ex cera domi habere." —Fr. Modius, _in Nov. antiqu. Epist._ 18.

Si potes et ceras remove: quid imagine muta Carperis? hoc periit Laodamia modo. —Ovid. _Remed._ II, 327 sq.

Meminit et Virgilius, Didonem viri sui Sichaei imaginem habuisse.

"Ne epistola quidem ulla sit in aedibus, Nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis Pictura sit, eam vendat." —Plaut. _Asin._ IV, I, 17 sq.

IMBUBINARE: Foemineo menstruo inquinare.

Haec te _imbubinat,_ et contra te imbulbitat ille. —Lucil. _Incert. frag._ 36.

IMBUERE: Proprie vasa nova primo liquore intingere. Verbum nuptum. Aliquem, aut aliquam veneri erudire; virum, aut foeminam facere.

Illa rudes animos per noctes conscia primas _Imbuit,_ heu! nullis capta Lycinna datis. —Propert. III, XV, 5 sq.

Non, si me satis audias, Speres perpetuum, dulcia barbare Laedentem oscula, quae Venus Quinta parte sui nectaris _imbuit._ —Hor. _Od._ I, XIII, 13 sqq.

Ab interpretibus enim quinque sunt gradus ad venerem perficiendam: _adspectus, colloquium, tactus, osculum_, et _extrema amoris linea_, id est, seminis emissio.

IMBULBITARE: Puerili stercore inquinare, quod accidit paedicantibus. Vide IMBUBINARE.

IMMATURA VIRGO: Nondum viri potens.

"Si _virginem immaturam_ stupraverit, etc." —_ff._ XIV, X, 47.

IMMEIERE: Verbum obscenissimum. Vide MEIERE.

IMMINUERE: Devirginare, impudicare.

"_Imminuere_ aliquam castitate." —Arnob. _lib._ IV.

"Coram virginem _imminuisset_ parata constantia." —Apul. _Met._

"Sed tu en unquam cum quîquam viro Consuevisti?—Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine: Neque pudicitiam meam mihi alius quisquam _imminuit_." —Plaut. _Cistell._ I, I, 88 sqq.

_Imminutionem_ pro coitione posuit Ausonius in _centone nuptiali_.

IMPAR: In amore, aut conjugio, dispar formae, aetatis, animi, etc. Sic apud Virgilium:

...si quod non aequo foedere amantes Curae numen habet... —_Aeneid._ IV, 520 sq.

...Cyrus in asperam Declinat Pholoen: sed prius appulis Jungentur caprea lupis, Quam turpi Pholoe peccet adultero. Sic visum Veneri: cui placet _impares_ Formas atque animos sub juga ahenea Saevo mittere cum Joco. —Hor. _Od._ I, XXXIII, 6 sqq.

Vide PAR.

IMPATIENTIA: Ardor, pruritus ad venerem.

"An uxore contentus haud una, concubinis, pellicibus atque amiculis delectatus, _impatientiam_ suam spargebat passim (ut vagari adolescentes solent) salax deus?" —Arnob. _adv. Gent._ IV, _de Jove._

IMPEDIRE: Ad libidines inducere.

"_Impedire_, sordidare, ad probrum ducere." —Non. Marc.

"Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam Impudicitia _impedivit_, per quem teneo thesaurum stupri." —Plaut. _Amph. supposita_, III, 12 sq.

IMPROBUS: Impudicus.

Obscenis peream, Priape, si non Uti me pudet, _improbis_que verbis. —_Priap. Carm._ XXVIII, 1 sq.

Quibus relictis, in mihi laboratum Locum venitis, _improbissimi_ fures. —_Ibidem_, LI, 25 sq.

IMPUDICATUS: Stupratus. (_Fest., Lubin._)

IMPUDICUS: Eodem sensu.

Praedictum tibi ne negare possis, Si fur veneris, _impudicus_ ibis. —_Priap. Carm._ LIX, 1 sq.

IMPUDICUM FACERE: Stuprare, apud jurisperitos. (_ff._ XLVII, X, 8.)

INAURES: Male audiebant apud Romanos viri qui Poenorum more _inaures_ gestabant.

Nequam aurum est aures quodvis vehementius ambit. —Lucil. _ex Incert._ 40.

Inde _aures perforatae_ pro mollibus et effoeminatis.

"At qui _aurem perforatam_ habes, etc." —Cic. _in Afrum._

"Sed quaenam illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? ... Facies quidem aedepol punica est ... viden' homines sarcinatos consequi ... incedunt cum _annulatis auribus_; Adibo hosce, atque appellabo punice." —Plaut. _Poenul._ V, II, 15 sqq.

Viris _inaures_ prohibuit Alexander Severus, mulieribus tantum concedendo, temperate tamen.

"Gemmarum quod fuit vendidit, et aurum in aerarium contulit dicens, gemmas viris usui non esse; matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo, atque _inauribus_, et baccato monili, et corona cum qua sacrificium facerent." —Lamprid. _in Sever._

Gemmis et unionibus conficiebantur _inaures_ fere incredibili sumptu.

"Video uniones non singulos singulis auribus comparatos; jam enim exercitatae aures ferendo oneri sunt. Junguntur inter se, et insuper alii binis superponuntur. Non satis muliebris insania viros subjecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent." —Senec. _de Benef._ 9.

Vide Plin. IX, 35.

"_Inaures_ da mihi Faciundas pondo duum nummum stalagmia, Ut te libenter videam, quum ad nos veneris." —Plaut. _Menaechm._ III, III, 17 sqq.

INCESTUS (-A, -UM): Proprie sine cesto, id est discinctus. Inde pro non casto. Venus enim dicebatur nunquam ad coitus illicitos venire cum suo cesto. (_Lutatius in Stat. Thebaid._ II.) Vide CESTON et DISCINCTUS.

Nemo malus felix, minime corruptor, et idem _Incestus,_ cum quo nuper vittata jacebat Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. —Juv. IV, 8 sqq.

Hinc:

INCESTUS (-US): Quaecumque pollutio aut scortatio. (_Servius ad Aeneid._ XII.)

INCESTUM (-I): Flagitium in affines (_Non. Marc._); et etiam pro connubio legibus prohibito.

"_Incestum_ committere intelligitur, qui ex his, quas legibus aut moribus prohibemur uxores ducere, aliquam duxerit." —Paulus, _de Ritu nupt. lib._ 39.

INCESTARE: Viro aut foeminae vitium afferre.

"Ei duae puellae sunt meretrices servulae Sorores: earum hic alteram efflictim perit: Neque eam _incestavit_ unquam." —Plaut. _Poenul._ V, II, 134 sqq.

INCINCTA: Mulier praegnans. Sic dicta a laxiore cinctu propter uteri tumorem. (_Isidor. lib_ X.) Hic praepositio _in_ negat. Inde verbum gallicum, _une femme enceinte_.

INCLINARE ALIQUEM AUT ALIQUAM: Verbum flagitiosum. Incurvare ad puerile officium. Vide _Non. Marc._ verbo _conquiniscere_.

Promptius expediam quot amaverit Hippia moechos, ...... ...quot longa viros exsorbeat uno Maura die, quot discipulos _inclinet_ Hamillus... —Juv. X, 220 sqq.

INCONTINENS: Qui, more bestiarum, absque modo et freno venere delinquit.

_Incontinentis_ nec Tityi jecur Relinquit ales, nequitiae additus Custos... —Hor. _Od._ III, IV, 77 sqq.

INCREBRARE: Frequentius venerem agere.

"Si raras noctes ducit, ab animo perit; Sin _increbravit_, ipsus gaudet, res perit." —Plaut. _Trucul._ I, I, 28 sq.

INCUBARE: De agente in venerem.

"Quando ego eam mecum rus uxorem adduxero, Rure _incubato_, utque in praefectura mea." —Plaut. _Casin._ I, I, 21 sq.

INCUBA: A _cubare_. Stuprator. _Beroald._ in _Apul. Met._ VII.)

"_Incuba_, qui vel quae semper incumbit, vel incubat." —Papias.

