Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

Part 13

Chapter 13 2,888 words Public domain Markdown

FORMA: Pro pulchritudine.

...rara est adeo concordia _formae_ Atque pudicitiae. —Juv. X, 297 sq.

Peculiare est mulieribus, ut quod _formae_ per aetatem decedit, id arte et blanditiis corrigere studeant: sed frustra; nam:

Si possent homines delinimentis capi, Omnes haberent nunc amatores anus. Actus, et corpus tenerum, et morigeratio, Haec sunt venena formosarum mulierum. Mala aetas nulla delinimenta invenit. —Afranius, _apud Non. Marc._

FORNIX: _Fornices_ dicebantur angustae illae cellulae arcuatae, quibus singula scorta sub singulis titulis viris dabant. Inde _fornix_ pro lupanare.

"Quum ego negarem me cognoscere domum, video quosdam, inter titulos, nudasque meretrices furtim conspatiantes. Tarde, imo jam sero intellexi me in _fornicem_ esse deductum. Exsecratus itaque aniculae insidias, operui caput, et per medium lupanar fugere coepi in aliam partem." —Petron. _Sat._

"Redolet adhuc fuliginem _fornicis_." —Senec. _Controv._ II, 1.

Nil medium est; sunt qui nolunt tetigisse, nisi illas Quarum subsuta talos tegat instita veste: Contra, alius nullam, nisi olenti in _fornice_ stantem. —Hor. _Sat._ I, II, 28 sqq.

_Fuliginosos_ et _male olentes_ dicebant _fornices_, a fumo lucernarum quibus collucebant lupanaria. Vide _Horat. Sat._ II, VII; _Juv._ VI, et _Martial._ passim.

Hinc:

FORNICATIO: Pro stupro, in christianorum synodorum decretis.

FORNICATOR, FORNICATRIX:

Limitem moechis et _fornicatoribus_ figimus. —Tertull. _de Pudic._ I.

"_Fornicatrix_ est cujus publicum et vulgare est. Hae sub arcuatis prostituebantur, quae loca _fornices_ dicuntur, unde et _fornicariae_." —Isidor. _Etymolog. lib._ 10.

FORNIX: Pro pathico. Sic Curio Caesarem vocavit:

"Stabulum Nicomedis, et bithynicum _fornicem_." —Suet. _in Caes._ 149.

FORTIS: Pro formosa: _forte_ enim appellabant Latini quidquid excellebat.

"Sed Bacchis etiam _fortis_ tibi visa est." —Plaut. _Bacch._ II, II, 38.

Eodem sensu:

FORTIUSCULA: Non diminutive, sed blanditim: aetate et succo virens.

FORTIS: Ad venerem validus. Vid. FORTITER FACERE.

"Vidi hic sororem esse ejus.—Convenitne eam?—Convenit.—Ecquid _fortis_ visa est." —Plaut. _Mil._ IV, III, 12 sq.

FORTUNA VIRGINALIS: Dea puellarum peculiaris, ab illis invocata, ut det maritum, et mala arceat.

"Puellarum tegulas _Fortunam_ defertis ad _virginalem_." —Arnob. II.

Templum habebat Romae ad portam Capenam, a Servio Tullio exstructum.

FOSSA: Obsceno sensu.

Tibi haec paratur, ut tuum ter, aut quater Voret profunda _fossa_ lubricum caput. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 30 sq.

_Fossula_ oppidulum arctula profundum Et meandribulis inexplicandis Munit undula, etc. —Petron. _Phaleuc._ 32 sqq.

...castigas turpia, quum sis Inter Socraticos notissima _fossa_ cinaedos. —Juv. II, 10 sq.

FOVERE: Verbum venereum. Puellulam sibi curare et quasi incubare, translatum a re pullaria.

An grave sex annis pulchram _fovisse_ Calypso, Aequoreaeque fuit concubuisse deae? —Ovid. _ex Ponto_, IV, X, 13.

Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram Dum _fovet_, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur. —Virgil. _Eclog._ III, 3 sq.

FOVERE MANU: Concubantem molliter attrectare.

Puella nec jocosa te levi _manu_ _Fovebit_, apprimetve lubricum femur. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 24 sq.

FRAGILIS: De viro prostituto, patiente in venerem; a _frangendo_. _Frangere_ enim eodem sensu obscenum est, quo _dividere_ et _praecidere_.

...atque in me veniat mictum atque cacatum Julius, et _fragilis_ Pedatia, furque Voranus. —Hor. _Sat._ I, VIII, 38 sqq.

FRATER et SOROR: In obscenis: lasciva consanguinitas. Puellae _fratres_ vocabant eos quibus dare consuescebant, et ab illis _sorores_ dicebantur. Omnia enim paria antiqui _fratres_ aut _sorores_ appellabant. Sic:

"Nunc obsecro te, Milphio, hanc per dexteram, Perque hanc _sororem_ laevam, Perque oculos tuos, etc." —Plaut. _Poenul._ I, III, 8 sq.

"Si non fastidis, inquit, foeminam ornatam, et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o juvenis, _sororem._ Habes tu quidem et _fratrem:_ neque enim me piguit inquirere; sed quit prohibet et _sororem_ adoptare?" —Petron. _Sat._

_Frater_ ergo et dicebatur de compari in paedicatione. Nam paulo post respondet Polyaenus:

"Imo per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere... Ac ne me judices ad hoc templum amoris gratis accedere, dono tibi _fratrem_ meum." —Petron. _eod. loco._

FRATERCULARE, SORORIARE: De papillis, quum primum puellis intumescunt.

"Tunc papillae primitus _Fraterculabant:_ illud volui dicere, _Sororiabant;_ quid opus est verbis?" —Plaut. _Frag. Frivol._ 9 sqq.

Vide Fest. in _fratrare_.

FRATRIAE:

_Fratriae_ appellantur fratrum inter se uxores. —Non. Marc. _de Propinquis_.

FRICTRIX: Foemina foemineo amore ardens; apud Graecos τρίβας.

FRIGIDUS: Imbellis ad venerem.

"Ego autem _frigidior_ hieme gallica factus, nullum potui verbum emittere... Sollicitavit inguina mea mille jam mortibus _frigida_." —Petron. _Sat._

"Quod si idem _frigus_ genua manusque tentaverit tuas, licet ad tubicines mittas." —Petron. _Sat._

Vide _ff. de frigidis_ et _maleficiatis_.

FRIGIDA MULIER: Quae sub viro jacet immobili lumbo. Marmorea, nivea.

Digna tuo cur sis, indignaque nomine, dicam; _Frigida_ es, et nigra es: non es, et es Chione. —Mart. III, XXXIV, 1 sq.

Χίων enim Graecorum id est atque nix.

FRIGUTTIRE: Gestu motuque lascivo ardorem venereum demonstrare.

"Tu nam quid _friguttis?_ quid istuc tam cupide cupis?" —Plaut. _Casin._ II, III, 49.

FRONS PARVA: Decora mulieribus.

"Nulla vox est quae formam ejus possit comprehendere... _frons minima,_ et quae radices capillorum retroflexerat." —Petron. _Sat._

_Frontem imminuere_ posuit Arnobius inter formae curas (_Advent. Gent. lib._ II), et Horatius:

Insignem _tenui fronte_ Lycorida Cyri torret amor. —_Od._ I, XXXIII, 5 sq.

In viris contra, _frons_ quo latior, eo honestior.

FRUCINAL AUT FRUGINAL: Templum Romae Veneri _frugi_, id est honestae, dedicatum. Vide Fest. Eadem quam Graeci οὐράνιαν nominabant.

"Fac sis _frugi._—Jam non possum, amisi omnem libidinem." —Plaut. _Mil._ IV, VIII, 50.

FRUI: Ad venerem translatum

Ficosissima me puella ludit, Et non dat mihi, nec negat daturam: Causasque invenit usque differendi. Quae si contigerit _fruenda_ nobis, Totam cum paribus, Priape, nostris Cingemus tibi mentulam coronis. —_Priap. Carm._ L, 2 sqq.

FUGALIA: Festa, in memoriam institutae reipublicae, post Tarquinii exsilium. Agebantur mense februario, cum spurcissima licentia.

"Nec ubi _fugalia_ celebrarentur omni licentia turpidinum, et vere _fugalia_, sed pudoris et honestatis." —Aug. _de Civ. Dei_, VI.

FUGITIVA VENUS: Amor transitorius.

Quid quasi pellicibus torqueris inepta ministris, In quibus et levis est et _fugitiva venus?_ —Mart. XII, XCVI, 3 sq.

FUNDUS: Pudendum muliebre.

"Nemo ire quemquam publica prohibet via, Dum ne per _fundum_ septem facias semitam. Dum tete abstineas nupta, vidua, virgine, Juventute et pueris liberis, ama quid lubet." —Plaut. _Curcul._ I, I, 35 sqq.

FUNERATUS: Impotens veneri.

"Credo mihi, frater, non intelligo me virum esse, non sentio; _funerata_ est pars illa corporis qua quondam Achilles eram." —Petron. _Sat._

FURERE: Ardere in venerem.

"Haec duo nomina, _furor_ et _amor_, ita sibi familiaria sunt, ut alterum pro altero ponatur; sicus, _furere_ et _amare_: _furere Inachia_, amare Inachiam." —Vet. Interpret.

Hic tertius december, ex quo destiti Inachia _furere_, Silvis honorem decutit. —Id. _Epod._ XI, 7 sqq.

Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas, Seu quicumque _furor_ (quid tum, si fuscus Amyntas? Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra),[TR1] Mecum inter salices lenta sub vite jaceret. —Virgil. _Eclog._ X, 37 sqq.

FURIARE: Ad venerem excitare.

Quum tibi flagrans amor et libido, Quae solet matres _furiare_ equorum, Saeviet circa jecur ulcerosum Non sine questu. —Hor. _Od._ I, XXV, 13 sqq.

FURTA: Praedationes venereae, stupra, adulteria, etc.

"Edepol, nae illa _furtis rebus_ te sciat operam dare, Ego faxim te Amphitruonem esse malis quam Jovem." —Plaut. _Amph._ I, III, 12 sq.

"At tu, qui potior nunc es, mea _furta_ caveto." —Tibull. I, V, 69.

Hinc:

FURTIVUS LECTUS:

Parce tamen, per te, _furtivi_ foedera _lecti_, Per Venerem quaeso, compositumque caput. —Tibull. I, V, 7 sq.

FURTIVUS USUS:

Et quum _furtivo_ juvenem lassaverit _usu_, Tecum interposita languida veste cubet. —Tibull. I, IX, 55 sq.

FUTUERE: A verbo graeco φὺω, _genero_.

Latinis vocabulum nuptum, sed non impudicum. Sensu proprio dicebatur de concubitu viri cum foemina.

Qua factus ratione sit requiris, Qui numquam _futuit_, pater Philaenus: Gaditanus, Avite, dicat istud, Qui scribit nihil, et tamen poeta est. —Mart. X, CII, 1 sqq.

Quanto tu melius, quoties placet ire _fututum,_ Quae verum mavis dicere, Paulla, viro! —Mart. XI, VIII, 13 sq.

FUTUTIO:

Numquid pollicita est tibi beatam Noctem, Naevia, sobriasque mavis Certae nequitias _fututionis_? —Mart. I, CVII, 4 sqq.

FUTUTOR PERDITUS: Spurcus, flagitiosus.

Sunt illic veneris novae figurae, Quales _perditus_ audeat _fututor._ —Mart. XII, XLIII, 5 sq.

FUTUTOR: Pro tribade.

Esse videbaris, fateor, Lucretia, nobis: At tu, proh facinus! _fututor_ eras. —Mart. I, XCI, 5 sq.

FUTUTRIX MANUS:

...Sed sit satis: inguina saltem Parce _fututrici_ solliticare _manu_. —Mart. XI, XXIII 3 sq.

FUTUARIA LEX: Edictum Heliogabali, jussu ejus vulgatum, Venerisque templo propositum.

"Jura visendi, consectandi, susurrandi, gestiundi, salutandi, confabulandi, precandi, perpetuo interdiu _futuariis_ permissa ex me sunto.—Ex aede, foramine, horto, postico, impluvio, haec commoda nemo nemini prohibento.—Fidem consilia ferunto, ferunto auxilium, operamve danto.—Sub noctu vota tractanto.—Promissa, juramenta, lamenta admiscento.—Sollictando, verecundiam, timorem amovento.— Tristitiam suppremunto.—Tempori locove obsecundanto.—Occasioni ne unquam cedunto.—Internuntias, epistolas succudunto.—His spem, voluntatem, exspectationem, necessitatem, misericordiam adlectanto.— Inserunto fraude, vi, dolo.—Ostentatione attemperate utuntor.— Prudentiam, tacuitatem habento, tenento, gestiunto.—Ex pathica quicquam sempiterne, quasi stipem et pignus capiunto.—Ejus permissum advehunto, novam quaerunto.—Actuve pompave grandi, animam nobilem insectantor.—Notas conjectarias rectius novanto." —Petr. Crinit. _de Vita honesta_, XI, 8.

Hanc legem Heliogabalus de nomine uxoris suae Semiramiae jussit appellari. Vide _Lamprid. ad Constantinum Augustum_.

[TR1] "nigra,)" → "nigra),"

GADITANAE

GADITANAE: Puellae hispanienses cantu suavi, necnon molli saltatione, Romae insignes. Pleraeque meritoriae. _Gaditanae_ e Gadibus, unde innumerabilia scorta continue accedebant.

Cantica qui Nili, qui _gaditana_ susurrat. —Mart. III, LXIII, 5.

Nec de _Gadibus_ improbis puellae Vibrabunt sine fine prurientes Lascivos docili tremore lumbos. —Mart. V, LXXVIII, 26 sqq.

Forsitan exspectes ut _gaditana_ canoro Incipiant prurire choro, plausuque probatae Ad terram tremulo descendant clune puellae, Irritamentum veneris languentis, et acres Divitis urticae. —Juv. XI, 162 sqq.

GALBA: Scurra temporis Augusti de quo Juvenalis, _Sat. V_. Ejus meminit Plutarchus. Quum dormitaret Maecenati uxorem suam contrectanti post coenam, tamen ad calices vigilabat, servulumque videns vinum sublegentem: _Non omnibus_, ait, _dormio_. Caeterum, hujus generis lenones eleganter notat Tertull., _lib. de Patientia, cap._ 16.

Qualia autem essent _Galbae_ dicta, docet Quintilianus.

"Id porro quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia _Galbae_ pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Junii Bassi, etc." —Quintil. _Inst. Orat._ VI, 3.

GALBANA aut GALBINA: Vestis coloris herbacei ad usum foeminarum, mollibus usurpata. Inde, _galbani mores_ pro moribus effoeminatorum.

Nativa laudet, habeat et licet semper Fuscos colores, _galbanos_ habet _mores_. —Mart. I, XCVII, 8 sq.

Reticulumque comis auratum ingentibus implet Caerulea indutus scutulata aut _galbana_ rasa. —Juv. II, 96 sq.

"Vestitus chlamyde coccea, tunica _galbina_, brachia _galbinis_ indutus." —Vopisc. _in Aurelian._ II.

Hinc:

GALBANATUS: Pro molli et pathico.

Conviva quisquis Zoili potest esse, Summoenianas coenet inter uxores. ...... Jacet occupato _galbanatus_ in lecto. —Mart. III, LXXXII, 1 sqq.

Vide _Turneb. lib._ I, cap. VIII.

GALLAM SUBIGERE: Verbum flagitiosum a sutrina translatum. Virum aut mulierem inire.

"Plancus in judicio forte amici, quum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur. Ille urbane respondit: _Gallam subigo._ Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobationem ambiguetate convertit: nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebatur." —Macrob. _Saturn._ II, 2.

GALLI: Sacerdotes deae Cybeles, qui ex ritu semetipsos castrabant, non ferro, sed testa. Vide _Plin._ II, 49. Rhea enim, quam in montibus Phrygiae Cybelen vocabant, exsectionem virorum instituisse dicitur, propter adamatum Atyn.

Ast hic metuenda dedicat genitalia, Numen reciso mitigans ab inguine: Offert pudendum semivir donum deae. Illam revulsa masculini generis Vena effluenti pascit auctam sanguine. —Prudent. _Peri steph. hymn._ X, vs. 1066 sqq.

GALLIAMBON: Genus metri varietas iambici, ultimo pede claudicans. Exemplum est in epigrammate Catulli de Aty. Sic dictum, quod peculiare erat _Gallis_ in festis Cybeles. Carmen mollibus cantilenis consecratum.

Nec dictat mihi luculentus Atys Mollem debilitare _Galliambon._ —Mart. II, LXXXVI, 4 sq.

GALLINA: Blandimentum amatorium.

"Dic igitur me tuum passerculum, _gallinam_, coturnicem, agnellum." —Platu. _Asin._ III, III, 76.

GALLINA: Pro meretrice; quia more _gallinarum_, meretrices omnia spargunt et sumunt.

"An, obsecro, hercle habent quoque _gallinae_ manus; Nam has quidem _gallina_ scripsit." —Plaut. _Pseudul._ I, I, 27 sq.

Hunc Plauti locum quidam intelligunt de manu incomposita in scripturis: quod non verisimile.

GALLUS: Pro castrato.

Curandum penem commisit Baccara Graecus Rivali medico. Baccara _Gallus_ erit. —Mart. XI, LXXV, 1 sq.

GALLUS GALLINACEUS: Custos amorum ad evigilandos moechos et fures venereos, teste Luciano in _Somnio_ qui _Gallus_ inscribitur.

Mars enim, quoties ad Vulcani conjugem veniebat, timens ne se Sol cum ea deprehenderet, et Vulcano nuntiaret, Alectryonem secum adducebat, eum foris ad ostium jubens observare quum Sol emergeret. Caeterum quadam nocte somnus Alectryonem oppressit, nec ideo sensit adventantem Solem, qui Martem cum Venere dormientem deprehendit, remque Vulcano renuntiavit. Iratus Mars Alectryonem in _gallum_ convertit. Hinc Ausonius:

...Ter clara instantis Eoi Signa canit serus deprenso Marte satelles. —_Eidyll._ IV, 26 sq.

GALLULARE: Pubescere

"Puerum mulieri praestare nemo scit, quanto melior sit cujus vox _gallulascit_, cujus jam ramus roborascit." —Novius, _Exod. apud Non. Marc._

GANEA, GANEAE: Tabernae vinariae simul et libidinum; sic dictae ἀπὸ τὴς γᾶς, τοῦτ᾿ ἔστι γῆς . (_Donat._) Pleraeque subterraneae et cryptatae. Vide _Lubini Antiquarium_.

GANNIRE, GANNITUS: Proprie canum; ad venerem translatum.

Inter _gannitus_ et subantis voculas, Carpant papillas, atque amplexus intiment. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 14 sq.

Tuccia vesicae non imperat, Appula _gannit_ Sicut in amplexu... —Juv. VI, 64 sq.

GANYMEDES: Puer formosissimus, quem Jupiter ab aquila rapi jussit, et loco Hebes expulsae nectari miscendo praefecit.

Castissima initio fuit haec fabula. Verus ejus sensus est, prudentes solum a deo amari. Vid. _Tusc. Quaest. Lib._ 2. Ex ethicis enim _Ganymedes_ est anima hominis sapientis ob eximiam virtutem a deo rapta.

Pulcherrimus dictus est, quia flagitiorum purus: pocula Jovi ministrat, quia sapientiae officiis delectatur divinitas: ab aquila tandem raptus, quum sit aquila symbolum perspicacitatis.

Procul ergo amovenda sunt turpia et obscena, quae de _Ganymede_ relata aut picta sunt ab impuris.

Quum tua tot niveis ornetur ripa ministris, Et _Ganymedeo_ luceat unda choro. —Mart. VII, L, 3 sq.

GAUDIA VENERIS: Gallice _les joies de ce monde_.

Nam quis concubitus, _veneris_ quis _gaudia_ nescit? —Petron. _Sat._

Vos quoque abesse procul jubeo; discedat ab aris Cui tulit hesterna _gaudia_ nocte _venus._ —Tibull. I, II, 19 sq.

GAUDIA FOEDA: Masturbatio.

Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres; Mars semel, ut geminos Ilia casta daret. Omnia perdiderat, si masturbatus uterque Mandasset manibus _gaudia foeda_ suis. —Mart. IX, XLI, 5 sqq.

GEMELLI: Latini _gemellum_ dicebant pro pari aut simili; praesertim in malam partem. Sic Horatius:

Quinti progenies Arri, par nobile fratrum Nequitia et nugis, pravorum et amore _gemellum._ —Hor. _Sat._ II, III, 243 sq.

GEMELLI: Cinaedi, pathici.

Pulchre convenit improbis cinaedis Mamurrae pathicoque, Caesarique. ...... Morbosi pariter, _gemelli_ utrique, Uno in lectulo, erudituli ambo. —Catull. LIII, 1 sqq.

GEMELLI: Colei; eodem sensu quo graece διδύμοι, ex Galeno, _in Libello isagogico_.

Mox somnum excitat procax libido, Laetus nervulus, et sopore ab illo Pruriens, usque et usque tensus _Gemellorum_ agitet... ...Usque sed novate, Usque et usque alacres novate, et usque Dum vos inter opus Venus _gemellos_ Solvat... —Petron. _Pseud. cent._ vs. 67 sqq.

GEMINAE GEMMULAE: Oculi micantes.

Malas adorent ore et ingenuas genas, Et pupularum nitidas _geminas gemmulas._ —Apul. _Ἀνεχόμ._ 8 sq.

GEMINARE: Copulare; ad venerem translatum.

Sed non ut placidis coeant immitia, non ut Serpentes avibus _geminentur_, tigribus agni. —Horat. _de Art. Poet._ 12 sq.

GEMIPOMAE: Mammae.

Conde papillas, conde gemipomas, Compresso lacte quae modo pullulant. —_Ex catalectis vet._

GENER: Pro marito. Vide _Maur. Serv. in Virgil._

...Tibi serviat ultima Thule: Teque sibi _generum_ Thetis emat omnibus undis. —Virgil. _Georg._ I, 30 sq.

GENERABILIS: Genitalis; verbum Apulianum.

"Quidquid inest natura generandi, in _generabilia_ sunt." —Apul. _in Hermet._

GENETHLIACON: Mere graecum. Proprie natale, natalitium: quidquid in diem natalem dictum aut factum. Titulus carminis Ausonii (_Eidyll._ XXXIII) ad festum Nepotis. Veteres, eo die quo imponenda essent infantibus nomina, advocabant mathematicos qui, inspecto themate genethliaco, fausta infaustaque praedicebant; idque vocabant _fata advocare, fata scribere_. Vid. _Meurs. in Plaut. Prolog. suppos. Bacchidibus_, v. 62.

GENIALIA FESTA: Saturnalia; sic dicta eo quod _Genio_ indulgebatur, id est, quibuscumque voluptatibus, etiam propudiosis. Vide _SATURNALIA_. Agebantur kalendis januariis.

Ter senis, unoque die _genialia festa_ Porrigit, ut Janum arcessat nona bruma morantem. —Auson. _Eidyll._ XXII, 5 sq.

GENIALIS LECTUS: Vide LECTUS.

GENIATUS: Venustus.

"Fuit decorus corpore et vultu _geniatus_." —Jul. Capit. _in Luc. Ver._

GENITA MANA: Dea cui vota ferebant, ne pueri imbelles et difformes nascerentur. Canis ei immolabatur. Vide _Bartholin. de Puerp._; _Plin._ XXIX, 4; _Plutarch. Quaest. rom._ 51.

GENITALE CAPUT: Pro balano.

Reddimus obscenae convicia debita genti, Quae _genitale caput_ propudiosa metit. —Claud. Rutilius Numatianus, _Itiner._ I, 387 sq.

GENITALIA: Pro pudendis.

Facce etiam vini _genitalia_ lauta levantur, Et tumidos testes nereia lympha coercet. —Serenus Sammonicus, _de Medicina, cap._ 36.

GENITRIX:

"A _matre_ hanc habet distantiam, quod _genitrix_ semper quae _genuerit_ nuncupatur; _mater_ vero aliquando pro nutrice ponitur." —Non. Marc.

Vide MATER.

GENIUS: Deus _generationis_, aut melius, natura ipsa, tanquam vim habens rerum gigendarum.

"_Genius_ generis nostri parens." —Laber. _apud Non. Marc._

A Romanis colebatur die natali, in gratiam beneficii quo geniti fuerant.

...Silvanum lacte piabant, Floribus et vino _Genium_ memorem brevis aevi. —Hor. _Epist._ II, I, 143 sq.

Dicamus bona verba: venit natalis ad aras. ...... Ipse suos _Genius_ adsit visurus honores. —Tibull. II, II, 1-5.

_Genius_ ergo princeps omnium voluptatum. Hinc:

GENIO INDULGERE: Pro venere frui.

_Indulge Genio;_ carpamus dulcia; nostrum est Quod vivis; cinis, et manes et fabula fies. —Pers. V, 151 sq.

Et contra, _defraudare Genium, suum contra Genium debellare_, pro cupiditatibus suis imperare. _Plaut. Terent._ etc.

Praeter illum _Genium_ omnibus communem, cuique rei et cuique viro _Genios_ duos peculiariter dabant antiqui, _bonum_ et _malum_; quod omnibus notum est. Vide _Pers._ IV, 27; VI, 48; _Horat., Virgil., Cicer._, etc.

GERERE MOREM: Suae aut aliorum libidini servire: proprium lenonis et meretricis.

"Pater nunc intus suo animo _morem gerit:_ Cubat complexus, cujus cupiens maxume est." —Plaut. _Amph. Prolog._ 131 sq.

Vide _Donat. ad Terent_.

GERULIFIGULUS FLAGITII: Praeceptor flagitiorum. _Geruli_ sunt qui efficiunt, et _figulus_ ponitur pro paedagogo. Vid. _Fest._

"Quibus tuum patrem, meque una amicos, affines tuos, Tua infamia fecisti _gerulifigulos flagitii_." —Plaut. _Bacchid._ III, I, 13 sq.

GIGNERE CULPA SUA, VITIO SUO: Liberos extra matrimonium suscipere; venere vaga spurios procreare.

"Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, _Suapte culpa_ genere capiunt genus, ingenium improbant." —Plaut. _Mercat._ V, IV, 8 sq.

"Eo sumus gnatae genere, ut deceat nos esse a _culpa_ castas." —Plaut. _Poenul._ V, IV, 13.

Huic semper _vitio_ pater fuisti. —Mart. XII, LIII, 10

Hic _culpa_ et _vitium_ pro coitu illegitimo.

GITON: Encolpi deliciae in Petronii Satyr. Hinc gallica lingua pro catamito, a γείτων, _vicinus, proximus_, verbum amoris apud Graecos.

GLABRARIUS, GLABRARIA: Proprio sensu de ovi tonsa (_Varr. de Re rustic._). Salsiori vero translatione, pro viro a meretricibus exspoliato, aut foemina ab amasiis suis pessumdata.

Et quidquid petit, usque et usque donas: Vae _glabraria_, vae tibi misella! Nudam te statuet tuus Lupercus. —Mart. VI, XXVIII, 6 sqq.

GLABRI: Pro pueris meritoriis; quum sint sine pube.

Diceris male te a tuis Unguentate, _glabris_, marite, Abstinere; sed abstine. —Catull. LVI, 141 sqq.

Et inde pro mollibus et cinaedis, qui, muliebria patientium more, se totum corpus levigabant. Vide DIVELLERE.

Ore tener, latus pectore, crure _glaber,_ Uxori qui saepe tuae comes improbus haeret, Non est quod timeas, Candide: non futuit. —Mart. XII, XXXVIII, 4 sqq.

Vide _Athen. lib._ XII, et _Plin. Praefat. lib._ XIX.

GLADIATRICES: Pugnas et mulierum edidit Domitianus.

"Venationes gladiatoresque, et noctibus ad lychnuchos: nec virorum modo pugnas, sed et _mulierum_ (commisit)." —Suet. _in Domit._ 4.

"_Foeminarum_ illustrium, senatorumque plures _per arenam foedati sunt_." —Tacit. _Annal._ XV, 32.

Vide _Papin. Silv. in fine lib._ I; _Dion. in Domitian._; _Martial. de Spectacul. epigr._ VII, etc.

GLADIATOR OBSCENUS:

"Non taces, inquit, _gladiator obscene_, quem de ruina arena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, quum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti?" —Petron. _Sat._

GLADIUS: Pro pene.

"Dum, _gladium_ ne habeat, quaero, arripio capulum... Sed quum cogito, non habuit _gladium_; nam esset frigidius." —Plaut. _Casin._ V, II, 30 sq.