# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 12

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

Lusus erat sacrae connubia fallere taedae, Lusus et immeritos _exsecuisse_ mares. Utraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris Succurris, nasci quos sine fraude jubes. —Mart. VI, I, 1 sqq.

EXSORBERE VIROS: Corpore et crumena exhaurire.

...quorum si nomina quaeras, Promptius expediam quot amaverit Hippia moechos; ...... ...quot longa viros _exsorbeat_ uno Maura die; quot discipulos inclinet Hamillus. —Juv. X, 219 sqq.

EXSPECTARE: Verbum venereum. Praediligere.

"Tu eccastor erras, quae quidem _exspectes_ unum, atque illi Morem praecipue sic geras, atque alios adsperneris." —Plaut. _Most._ I, III, 31 sqq.

EXSUCCUS: Effututus, venere tritus.

Impubes nupsi valido; nunc firmior annis _Exsucco_ et teneri sum sociata viro. Illa fatigavit tenerem; hic aetate valentem Intactam tota nocte jacere sinit. Dum nollem licuit: nunc dum volo, non licet uti: O Hymen, aut annos, aut mihi redde virum! —Petron. _Pseud. Epigr. ult._

EXTEREBRARE: Sensu flagitioso.

"Nunquam hercle istuc _exterebrabis_, tu, ut sis pejor quam ego siem." —Plaut. _Pers._ II, II, 53.

[TR1] "Ficossissimus" → "Ficosissimus"

[TR2] "Capreensi" → "Caprensi"

FABA

FABA: Verbum nuptum, ex ambiguo dictum a graeco; nam χύαμος _coleum_ et _fabam_ significat.

"_Fabae_ florentis summitates vasi terreo mandatae, et post xc dies exactae, caput infantis paene cruenti ostendunt. Quod supra dictos dies si retexeris, muliebre corpus formatum deprehendes." —Octav. Horat. _Curationum lib._ IV.

Inde _fabae_ inter cibos salaces habebantur. Ceterum, fabaceam farinam notat Dioscorides tanquam ad detergendam cutem admodum aptissimam. Pilos graciliores reddit, pellisque tollit rugas et maculas. Vide _Bacc. de therm. Vet._ 16 et 24.

FACERE: Verbum venereum, pro concubare; usitatissimum, etiam in monumentis.

"VRIANVS. VITELLIANVS. LICINIAE. DEMETRIANAE. CONIVGI. CUM. QUA. _FECIT._ AN. VIII. MENS. VI. DI. XXIII." —Grut. _de Jure man._

Aliis lapidibus, sunt uxores quae _cum maritis fecerunt._

Si qua metu dempto casta est, ea denique casta est. Quae, quia non liceat, non _facit_, illa _facit_. —Ovid. _Am._ III, IV, 3 sq.

_Aut facere_ ingenuae est, aut non promisse pudicae, etc. —Catull. CV, 5.

"Utcumque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora, pungere me manu coepit et dicere: Quare non _facimus?_" —Petron. _Sat._

Quum dicis propero, _fac sic facis_, Hedyla, languet Protinus, et cessat debilitata venus. —Mart. I, XLVII, 1 sq.

Inde:

FACERE FORTITER: Lumbis nervosis et validis.

"Inhorrescere se finxit Ascyltos; mox, sublatis fortius manibus, longe maiore nisu clamavit: Non taces, inquit, gladiator obscene, quem de ruina arena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, quum _fortiter faceres_, cum pura muliere pugnasti?" —Petron. _Sat._

FACERE VICIBUS: Se vicissim inire, modo agentes, modo patientes. Vitium puerorum.

...exigite ut sit Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, Ne _faciant vicibus._ —Juv. VII, 238 sqq.

FACERE NEQUAM: Agere libidines; ire ad scorta.

"Locum sibi velle liberum praeberier, Ubi _nequam faciat:_ nos ad te adduximus." —Plaut. _Poenul._ III, III, 44 sq.

FACERE DELICIAS: Eodem sensu.

"_Delicias facis_, Mi Menaechme; quin, amabo, is intro." —Plaut. _Menaech._ II, III, 30 sq.

Vide DELICIAE.

FACES NUPTIALES: _Faces_ in nuptiis, in honorem Cereris, praeferebant, aquaque spargebatur nova nupta: sive, ut casta puraque ad maritum perveniret; sive ut virginitatem atque aquam cum viro communicaret.

E spina alba conficiebantur _faces_ illae, quod eodem arbusculo in taedas usi fuere pastores qui Sabinas rapuerunt.

Una de multis _face nuptiali_ Digna, perjurum fuit in parentem Splendide mendax, et in omne virgo Nobilis aevum. —Hor. _Od._ III, XI, 33 sqq.

FACETIAE: Lasciviae.

"Nam tu quamvis potis es facere, uti fluat _facetiis_." —Plaut. _Mil._ IV, VIII, 12.

"Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, Cui _facetiarum_ cor corpusque sit plenum et doli?" —Plaut. _Mil._ III, I, 187 sq.

FACILIS PUELLA: Quae rem non recusat.

Qualem, Flacce, velim, quaeris, nolimve puellam? Nolo nimis _facilem_, difficilemque nimis. Illud quod medium est, atque inter utrumque probamus; Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat. —Mart. I, LVIII, 1 sqq.

FAMA: Pro infamia.

"Maledicta, _famam_, meum amorem et peccatum in se transtulit." —Plaut. _apud Non. Marc._

"Quaeso, omitte ac desere hanc meretricem, quae te, semel nacta, semper studuit perdere, detegere, despoliare, opplereque adeo _fama_ ac flagitiis." —Turpil. Ped. _apud eumdem._

FAME MORI: Ardere stuprum, propter nimium rei jejunium.

"Quid ergo, homo stultissime, facere debui, quum _fame morerer?_" —Petron. _Sat._

Vide ROGARE PANEM.

FAMOSAE: Mulieres stupro, adulterio aut lenocinio infames.

"Quum Q. Opimius consularis, qui adolescentulus male audiisset, festivo homini Aegilio, qui videretur melior, nec esset, dixisset: Quin tu, Aegilia mea, quando a ad me venis cum tua colu et lana? Non pol, inquit audeo; nam me ad _famosas_ vetuit mater accedere." —Cic. _de Orat._ II.

"Atque etiam, si qua erat _famosa_, ei cognati osculum non ferebant." —Cic. _de Rep._ IV, _apud Non. Marc._

Uxor pauperis Ibyci, Tandem nequitiae fige modum tuae _Famosisque_ laboribus. —Hor. _Od._ IV, XV, 1 sqq.

FARTUM VESTIS: Verbum plautianum, sensu libidinoso, pro tota muliere.

"Non vestem amatores mulieris amant, sed _vestis fartum_." —Plaut. _Most._ I, III, 13.

FASCINUM: Species amuleti ad incantationes arcendas, Nemesimque placandam. Vide _Plin._ XI, 45 et XXVIII, 2; et _Ammian. Marcell._ non procul a fine libri XIV.

Religiosa ergo _fascina_ illa in formam Priapi conficiebantur, tanquam naturae perpetui conditoris. (_Plut. Sympos. lib._ VI, _quaest._ 10, et _Arnob._ V).

_Fascinum_ gestabant pueri collo suspensum. (_Varr. de Ling. lat._)

Num quid mutino, subjectoque huic opu' signo, Ut lurcaretur lardum, et carnaria furtim Parum conficeret? —Lucil. _Frag._ IV, 3 sq.

Simili _fascino_ inequitabant matronae romanae, auspicabili pietate.

"Et mutinus in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse videatur." —Lactant. _de Falsa relig._ I, _cap._ 20.

Vide _Arnob. lib._ IV.

FASCINUM: Pro mentula.

Illiterati num minus nervi rigent? Minusve languet _fascinum_? —Hor. _Epod._ VIII, 17 sq.

Placet, Priape? qui sub arboris coma Soles, sacrum revincte pampino caput, Ruber sedere cum rubente _fascino_. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 6 sqq.

Vide _Turneb. Adv._ IX, 23.

FASCINUM: Penis fictitius ex corio, aut pannis lineis vel sericis, quibus mulieres virum mentiebantur. Vide _Aristoph. Lisistrat._ vers 109. Antiquissima libido, lesbiis et milesiis foeminis praesertim usitatissima. De hac foeditate vide _B. Paul. ad Romanos_, I, 26, et _Tertull. de Pall._ 4. Vide TRIBAS.

_Fascinis_ illis abutebantur meretrices in tardos ascensores.

"Profert Enothea scorteum _fascinum_, quot ut oleo et minuto pipere, atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo." —Petron. _Sat._

FASCINUS: Deus malarum incantationum depulsor. (_Turneb. Adv._ IX, 28; _Alzar. de Invidia et fascin. vet._; _Plin._ XXVIII, 4.)

FASCINOSUS: Magno pene instructus.

Non es poeta _fascinosior_ nostro. —_Priap. Carm._ LXXX, 4.

FATUUS: Ineptus ad sententiam voluptatum.

Hanc (_mentulam_) mavult sibi quam deos priores, Si qua est non _fatui_ puella cunni. —_Priap. Carm._ XXXIX, 7 sq.

FAUCULA: Clunia dicta, meretrix clementissima, cujus beneficentiam notat Livius. Annibale Capuam tenente, captivis egentibus alimenta furtim suppeditavit.

FAUNA: Dea cui romanae sacra faciebant matronae, nocturno tempore et in operto. Tanta cura arcebantur viri, ut vel in aedem inspexisse, capitale haberetur. Rationem affert Macrobius (_Saturnal._ II, 12.) _Faunam_, Fauni uxorem, tanta fuisse pudicitia, ut perpetuo in gynaecio inclusa, nullum unquam virum praeter maritum adspexerit.

Eadem est ac _bona dea_, cujus pervigilia Clodius vitiavit, et a nonnullis _Fatua_ dicta est. Sacris ejus saltabant matronae omni modo lascivientes. Vide BONA DEA.

FAVERE: Verbum eroticum. _Conciliant_ lenones et emissarii; _favent_ dii, amici et conscii. Hinc:

FAVITOR, FAUTOR, FAVISSOR (_Apul. Met._ II.), FAUTRIX (_Cic._): Sensu flagitioso.

"Si cui _fautores_ delegatos viderint, Ut his in cavea pignus capiantur togae." —Plaut. _Amph. Prolog._ 67 sq.

_Favitorem_ me tibi, amicum, amatorem putes. —Lucil. _Frag._ XXIX, 40.

FAVIANI: Juvenes qui, ex Romuli instituto, nudi per ludum et lasciviam currebant, Fauni dei sacris. Vide _Alex. Genial. dies, cap._ 12.

FAVONIUS: Spurius, ex patre adventitio et ignoto: quasi ex vento natus. Vide _Gloss. Ducang_. _Favonius_ est ventus spirans ab occasu aequinoctiali; Graecorum _zephyrus_, id est _vitam_ afferens.

FEBRUA: Dea quae, apud antiquos, foeminarum menstruis praeerat. (_Paleph. lib._ II.) A _februo_, purgo.

FEL: Nupturae, sacra Junonis agentes, victimarum _fel_ avellebant et ejiciebant: hoc ritu deam rogantes, ut omnem amaritudinem a nuptiis semoveret. Vide _Plutarch. de Praecept. conjug._; et _Brisson, de Ritu nupt._

FELES: Leno, puerorum, puellarum corruptor.

"Tunc hic _feles_ virginalis, liberos parentibus Sublatos habebis, atque indigno quaestu conteres?" —Plaut. _Rud._ III, IV, 43 sq.

"Sequere hac, scelesta _feles_ virginaria." —Plaut. _Pers._ IV, IX, 14.

Quis Marcus? _Feles_ nuper pullaria dictus, Corrupit totum qui puerile decus; Perversae veneris postico vulnere fossor, Lucilî vatis subulo, pullipremo. —Auson. _Epigr._ LXIX, 5 sqq.

FELLARE: Proprie exsugere. Flagitiose vero mentulam ore pati.

Non est in populo, nec urbe tota A se Thaida qui probet fututam, Quum multi cupiant, rogentque multi. Tam casta est, rogo, Thais? immo _fellat._ —Mart. IV, LXXXIV, 1 sq.

Hinc:

FELLATOR, FELLATRIX:

Os male caussidicis et dicis olere poetis; Sed _fellatori_, Zoile, pejus olet. —Mart. XI, XXXI, 1 sq.

FELLITARE: Libidinose mammas sugere. (_Turneb. Advers._ XXIII, 13.)

FEMEN: Pars femorum intra supera; saepe pro pudendis.

"Hoc crudelissima anus spargit subinde humore _femina mea_." —Petron. _Sat._

FEMINAL: Mulierum pubes.

"Paulisper etiam glabellum _feminal_ palmula obumbrant." —Apul. _Met._ II.

FEMUR: Saepissime in obscenis. Sic:

FEMUR FEMORI APPRIMERE: Incitamentum concubanti.

Puella nec jocosa te levi manu Fovebit, _apprimetve_ lubricum _femur._ —_Priap. Carm._ LXXXIV, 24 sq.

FEMUR CONSERERE FEMORI:

Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse Oscula, sed _femori conseruisse femur_. —Tibull, I, VIII, 25 sq.

FEMUR SUMMUM: Pudenda mulierum.

Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa, Callidus et cristae digitos impressit aliptes, Ac _summum_ dominae _femur_ exclamare coegit. —Juv. VI, 421 sqq.

FERRUGINEUS COLOR: Nuptiis adhibitus.

"Palliolum habeas _ferrugineum;_ nam is color thalassius est." —Plaut. _Mil._ IV, IV, 43.

FERRUMINARE: Verbum officinae ferrariae, ad venerem translatum. Corpus corpori agglutinare.

"Capita inter se nimis nexa hice habent. Non placet: labra labellis _ferruminant_." —Plaut. _Mil._ IV, VIII, 24 sq.

FESCENNINI VERSUS: Carminis genus spurcissimum, ab oppido _Fescennia_, in quo primum inventum. Canebantur in nuptiis, quod fascinum putabantur arcere. Vide _Macrob._ II, _Tit. Liv. initio libri_ VII, et _Fest._

Neu diu taceat procax _Fescennina_ locutio. —Catull. LVI, 127 sqq.

Saepe etiam satyrae mordacissimae.

"Temporibus triumviralibus Pollio, quum _fescenninos_ in eum Augustus scripsisset, ait: At ego taceo; non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere." —Macrob. II.

Vide _Hor. Epist._ II, 1, 145 sqq.

FESSULUS: De anhelanti in congressu.

Trepidante in cursu venere, et anima _fessula_, Ejaculent tepidum rorem niveis laticibus. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 19 sq.

FIBULA: Annulus aeneus aut argenteus, quo penis caput in vaginam suam coercebatur.

"Cutis quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus qua perforetur, deinde remittitur... Tum qua notae sunt cutis, acu filum ducente transsuitur. Ejus fili capita deligantur, quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi haec confirmatae sunt, excepto filo _fibula_ inditur, quae quo levior, est melior." —Cels. _Medicina_, VII, XXV, 3.

_Infibulabantur_ adolescentes; 1° interdum valetudinis causa; et tunc in medicamen. (_Cels. loco citato._)

2° Ne ocius coirent, aut se manu stuprarent.

"Ad transitum virilitatis custodiuntur argento." —Plin. XXXIII, 12.

_Infibulabantur_ et tragoedi, comoedi, et praesertim cantatores, ne nimia venere raucescerent.

Solvitur his magno comoedi _fibula_; sunt quae Chrysogonum cantare vetent; Hispulla tragoedo Gaudet. —Juv. VI, 73 sqq.

Si gaudet cantu, nullius _fibula_ durat Vocem vendentis praetoribus. —Juv. VI, 379 sqq.

Romanae _fibulatos_ illos appetebant, tanquam firmiores et jejunosiores, ut solent veneris parci; ideoque magno pretio comparabant. Vide _Plin. loco supro citato._

Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis, _Fibula_, quid praestas? carius ut futuant. —Mart. XIV, CCXIII, 1 sqq.

Vide _Juvenalem_ supra.

_Infibulabant_ et mulieres servos quos ad coitum habebant.

Theca tectus aenea lavatur Tecum, Caelia, servus: ut quid, oro, Non sit quum citharoedus, aut choraules? Non vis, ut puto, mentulam videre. Quare cum populo lavaris ergo? Omnes an tibi nos sumus spadones? Ergo ne videaris invidere, Servo, Caelia, _fibulam_ remitte. —Mart. XI, LXXVI, 1 sqq.

Vide eumdem VII, XXXIV, et SUBLIGAR.

_Infibulatio mulierum_ antiquissima. Cunni labiis indebatur circulus. Vide _Strab. de Aethiop._, et _Hieronym. Mercurial._ I.

FIBULAM IMPONERE: Formula proverbialis pro veneris ardores coercere.

"Quid ergo est quare apud poetas salacissimus Jupiter desierit liberos tollere? Utrum sexagenarius factus est, et illi lex Pappia _fibulam imposuit_?" —Senec. _referente Lactantio, lib._ I, _cap._ 16.

Quaeso, desinite esse diligentes, Neve _imponite fibulam_ Priapo. —_Priap. Carm._ LXXVIII, 20 sq.

FIBULAE: Pro comoedis et histrionibus.

Theatra loqueris, et gradus, et edicta, Trabeasque et Idus, _fibulasque_, censusque. —Mart. V, XLI, 4 sq.

FICUS: Ulcus venereum, ex frictu frequentiori.

Qui non fecerit, inter eruditos _Ficosissimus_ ambulet poetas. —_Priap. Carm._ XLI, 3 sq.

_Ficosa_ est uxor, _ficosus_ et ipse maritus, Filia _ficosa_ est, et gener, atque socer. Nec dispensator, nec villicus ulcere turpi, Nec rigidus fossor, sed nec arator eget. —Mart. VII, LXX, 1 sqq.

FIDES LENONIA:

"...Omnes sunt lenae levifidae, Neque tippulae levius pondus est quam _fides lenonia_." —Plaut. _Pers._ II, 61 sq.

FIDES MULIEBRIS: Fluxa et sublesta.

"_Muliebri_ fecisti _fide_." —Plaut. _Mil._ II, V, 46.

FIDES SOCRATICA: Pudica.

"Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me _Socratica fide_ diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lectulo jacuit." —Petron. _Sat._

FINGI: De mulieribus, quum excolerentur.

"Ex industria ambae nunquam concessavimus Lavari, aut fricari, aut tergeri, aut ornari, Poliri, expoliri, pingi, _fingi_." —Plaut. _Poenul._ I, II, 9 sqq.

FLAGITARE: Impudicare.

"Si quis alienam ancillam surripuerit, et _flagitaverit_, etc." —_Lib._ II, _ff. de Priv. delict._

"Passimque circumfusi nudatum supinatumque juvenem execrandis uredinibus _flagitabant_." —Apul. _Met._ VIII.

FLAGITATI INTER CUTEM: Stuprati.

"Rumorem famam flocci facit, intercutibus, stupris obstinatus, insignibus probris _flagitatus_." —Cat. _apud. Fest. verbo_ Obstinatio.

FLAGITIUM: Quidquid infame. Peculiariter pro vi foeminae illata. Gallice _le viol_.

"_Flagitium_ veteres, vitium quod virgini infertur, dici voluerunt." —Non. Marc.

FLAMMEUM: Velum nuptiale, quo ex ritu nova nupta amiciebatur, boni ominis causa. (_Fest._) Sic dictum a _flammeo_ colore.

_Flammeum_ cape; laetus huc, Huc veni, niveo gerens Luteum pede soccum. —Catull. LVI, 8 sqq.

"Jam Psyche puellae caput involverat _flammeo:_ jam embasicoetas praeferebat facem, etc." —Petron. _Sat._

Sic Nero, nuptiis suis cum exoleto Pythagora, _flammeum_ tanquam marita induit. (_Sulp. Sever. Hist. sacr._ II.)

FLORALIA: Sacras inter Romanorum foeditates, lasciviora certe festa _Florae_ deae. _Flora_ quaedam meretrix, quum turpi quaestu magnas opes comparasset, populum romanum, tanquam maritum, heredem scripsit, certamque pecuniam legavit, cujus ex annuo foenore natalis suus celebraretur, editione ludorum, qui _florales_ dicerentur.

Sed tractu temporis, senatus, hanc largitatem in flagitium habens, _Floram_ illam finxit esse deam, quam placari necesse erat ut vites et arbores florescerent.

Tuba convocabantur meretrices urbis, omniumque suburbiorum.

...Dignissima prorsus _Florali_ matrona tuba. —Juv. VI, 249 sq.

Quae nudae et venere incensae, impudicis motibus populum ad spurcissima alliciebant.

"Celebrantur illi ludi cum omni lascivia, convenienter meretricis memoriae. Nam, praeter verborum licentiam, quibus obscenitas omnis effunditur, exuuntur etiam vestibus, populo flagitante, meretrices quae tunc mimarum funguntur officio; et in conspectu populi, usque ad satietatem impudicorum hominum cum pudendis motibus detinentur." —Lactant. _de Fals. relig._ I, II, 10.

"Catone sedente, negatur populus permisisse sibi postulare _florales_ jocos nudandarum meretricum." —Senec. _Epist._ 9.

Nec non lascivi _Floralia_ laeta theatri, Quae spectare volunt, qui voluisse negant. —Auson. _Carm. de Feriis romanis_, 25 sq.

Quis _Floralia_ vestit, et stolatum Permittit meretricibus pudorem? —Mart. I, XXXVI, 8 sq.

_Flora_ illa a Graecis Χλωρὶς dicebatur.

_Chloris_ eram quae _Flora_ vocor. —Ovid. _Fast._ V, 195.

Festum ejus celebrabatur IV Kalend. Maii. Vide _Juliani imperatoris Misopog._ et _Cod. Theodos. lib._ II, _tit._ 45, _et Concil. in Trullo._

FLORIDA PUELLA: Quae aetate et forma pollet.

Tu fero juveni in manus _Floridam_ ipse _puellulam_ Matris e gremio suae Dedis, o Hymenaee, Hymen! —Catull. LVI, 56 sqq.

FLOS, FLOSCULUS: Juventa.

...Festinat enim decurrere velox _Flosculus_, angustae miseraeque brevissima vitae Portio. —Juv. IX, 126 sqq.

Et pro pulchro et venusto, tanquam juvenum ornamento.

_Flos_ inlibatus populi, suadaeque medullae. —Ennius, _de Cethego._

O qui _flosculus_ es juvenculorum, Non horum modo, sed quot aut fuerunt, Aut posthac aliis erunt in annis, etc. —Catull. XXI, 1 sq.

FLOS: Pro virginitate. Elegantissime Catullus:

Ut _flos_ in septis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo contusus aratro, Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber; Multi illum pueri, multae optavere puellae: Idem quum tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae: Sic virgo, dum intacta manet, tum cara suis, sed Quum castum amisit polluto corpore _florem_, Nec pueris jucunda manet, nec cara puellis. —Catull. LVII, 39 sqq.

FLUCTUARE: More fluctuum se movere in congressu.

Quae clunem tunica tegente nulla Extis aptius altiusque motat, Crissabit tibi _fluctuante_ lumbo. —_Priap. Carm._ XVIII, 2 sqq.

FLUONIA: Cognomen Junonis, a mulieribus invocatae ne sistat sanguinis fluor in conceptu, aut singulis menstruis. (_Fest._)

FLUXUS: Mollis, pathicus, effoeminatus.

Spadone quum sis eviratior _fluxo,_ Et concubino mollior Celaeneo. —Mart. V, XLI, 1 sq.

FOCARIA: Concubina humillimi generis; ancilla usuaria, cujus cum domino communes thorus et focus: pseudomarita.

"Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi provinciae probaveris, donationisque causa, _focariae_ tuae nomine, instrumentum emptionis esse inscriptum, eam tibi restitui jubebit. Nam, licet, cessante jure matrimonii, donatio perfici potuerit, milites tamen meos a _focariis_ suis, hac ratione fictisque adulationibus spoliari nolo." —_Lib._ III _Cod. de donat. inter virum et uxorem._

Vide _lib. Si ea_, etc. _Cod. de conditionibus incertis_.

FODERE: Verbum flagitiosum; dicebatur de utraque venere.

Cur sit ager sterilis, cur uxor fertilis, edam: Quo _fodiatur_ ager non habet, uxor habet. —Mart. _Epigr. suppositit._ IV, 3 sq.

Qui quum te male _foderint_ jacentem, Ad partem veniet salax asellus, Nihilo deterius mutoniatus. —_Priap. Carm._ LII, 8 sqq.

Servus erit minus ille miser, qui _foderit_ agrum Quam dominum. —Juv. IX, 43 sq.

Hinc et eodem sensu:

FOSSOR:

Perversae veneris postico vulnere fossor. —Auson. _Epigr._ LXIX, 7.

FOEMINA: A graeco φύω, _gigno_, _genero_.

FOEMINEUS AMOR: Impatiens, furens, irrationabilis.

Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma, ...... Caeca sequebatur; totumque incauta per agmen _Foemineo_ praedae et spoliorum ardebat _amore_. Virgil. _Aeneid._ XI, 778 sqq.

FOLLICULUS: Vulva.

"Genitali arvo, quod scilicet vulvam vocant, ut etiam Plinius docet; nam _folliculus_ ante dicebatur." —Festus.

_Folliculum_ ponit Lucilius pro toto corpore.

"Ego si quis sum, et quo _folliculo_ nunc sum inditus, non queo." —Lucil. _Frag._ XXVI.

FONS: Ad venerea translatum.

Falce minax et parte tuî majore, Priape, Ad _fontem_, quaeso, dic mihi qua sit iter? —_Priap. Carm._ XXIX, 1 sq.

FORARIAE: Villicae mulieres, quae fructus venales in urbem ferebant; pleraeque scorta. Vide _Blond. Triumph. Rom._ IX.

FORES: Famosissimae in re venerea.

1° Amantium querelae in januas reluctantes:

Nam posita est nostrae custodia saeva puellae; Clauditur et dura janua firma sera. Janua difficilis dominae, te verberet imber! Te Jovis imperio fulmina missa petant! —Tibull. I, II, 5 sq.

Ad nocturna jacet fastosae limina moechae, Et madet, heu! lacrymis _janua surda_ tuis. —Mart. X, XIII, 7 sqq.

2° Ludi et adorationes. Amasiarum limina floribus ornabant.

Sparsa nec invenias limina mane rosa. —Ovid. _Art. Amat._ III, 72.

Et unguentis perfundebant.

At lacrymans exclusus amator limina saepe Floribus et sertis operit, postesque superbos Ungit amaracino... —Lucret. IV, 1170 sqq.

3° _Foribus_ incidebant verba amatoria.

...quoties _foribus_ duris incisa pependi Non vetita a populo praetereunte legi. —Ovid. _Amor._ III, I, 53 sq.

4° Nocte _fores_ occentabant. Gallice _donner des sérénades_.

...dum Chrysidis udas Ebrius ante _fores_ exstincta cum face canto. —Pers. V, 165 sq.

5° Astutiae. Intus puella consulebat, ne cardines sonarent. Inde frequentissima illa rogatio ut januae mutae fiant.

Janua, jam pateas uni mihi victa querelis, Neu furtim verso cardine aperta sones. —Tibull. I, II, 9 sq.

"Bellissimum, hercle, vidi et taciturnissimum. Nunquam ullum verbum muttit; quum aperitur, _tacet_: Quumque illa noctu clanculum ad me exit, _tacet_." —Plaut. _Curcul._ I, I, 20 sqq.

Ad hunc effectum, cardines aqua perfundebantur.

"Placide egredere, et sonitum prohibe forum, et crepitum cardinum. Ne quod hic agimus herus percipiat fieri, mea Planesium; mane _suffundam aquulam._" —Plaut. _Curcul._ I, III, 1 sqq.

Meretricum _fores_ et fenestras alto cum strepitu quatiebant juvenes, praesertim post comessationes nocturnasque nequitias.

Parcius junctas quatiunt fenestras Ictibus crebris juvenes protervi, Nec tibi somnos adimunt... —Hor. _Od._ I, XXV, 1 sqq.

Nec tua frangetur nocturna janua rixa. —Ovid. _Art. Amat._ III, 71.

FORES: Pro partibus obscenis.

Vagaque pelle, tectus inguinum gelu Araneosus obsidet _fores_ situs. —_Priap. Carm._ LXXXIV, 28 sq.

