# Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova

## Part 10

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/glossarium-eroticum-linguae-latinae-sive-theogoniae-legum-et-mo-6e5e6fb7/index.md

"Deprehensus est quum dominam suam _delectaretur_." —Petron. _Sat._

DELENIRE: Verbum venereum. Blanditiis ad stuprum adducere.

Concedat homini id, quod vult _deleniat,_ Corrumpat prorsus, ac nervos omnes eligat. —Lucil. _Frag._ XXVIII.

Quo loco legere debemus _deleniat_ et non _deliniat_, ut docet _Jan. Douz. in Praecid. ad Tibull._ Sic _delenifica facta_ apud Plautum, et _delenificum ingenium_ apud Turpillium. Simplex enim verbi _delenire_, est _lenire_, unde _leno_ et _lenocinium_.

Praeservit, labra delicat, hinc _delenit_ amore. —_Centones Luciliani_, X, 4.

DELIACI: Spadones: ex insula _Delo_, in qua celeberrimum erat emporium eunuchorum.

Huc huc convenite spatalocinaedi, ...... Molles, veteres, _Deliciaci_ manu recisci. —Petron. _Sat._

DELIBARE OSCULA: Verbum Apuleii suavissimum: quasi decerpere flores; nam _libare_ de floribus dici potest.

Olli, purpurea _delibantes_ oscula, Clemente morsu rosea labella vellicent, Malas adorent ore et ingenuas genas. —Apul. _Ἀνεχόμ._ 6 sqq.

DELICARE: Verbum antiquum, pro explanare, aperire. Vide _Non. Marc._ in verbo _delica_. Saepe ad venerem translatum.

Nemo istum ventrem pertundet, _delicet_ uti, Atque videbis. —Lucil. _Frag._ XXX, 80 sq.

Quid dare, quid sumpti facere ac praebere potissit Praeservit, labra _delicat_, hinc delenit amore. —_Centones Luciliani_, X, 3 sq.

DELICATUS: Proprie amans otii.

Hesterno, Licini, die otiosi Multum lusimus in meis tabellis, Ut convenerat esse _delicatos_. —Catull. XLVII, 1 sq.

DELICATUS: Mollis, lascivus, ad venerem propensior.

"Libidinosa et _delicata_ juventus." —Cic. _ad Attic._ I, 16.

Ipse Amor, puer Dionae, rure natus dicitur; Hunc ager, quum parturiret ipsa, suscepit sinu: Ipsa florum _delicatis_ educavit osculis. —_Pervigil. Vener._ 76 sq.

Cui quum sit viridissimo nupta flore puella, Et puella, tenellulo _delicatior_ haedo, Asservanda nigerrimis diligentius uvis. —Catull. XVII, 14 sqq.

DELICATA: Pellex, meretrix.

"Inter haec, Flaviam Domitillam duxit uxorem..._delicatam_ olim, latinaeque conditionis." —Suet. _in Vespas._ 3.

Vid. _Turneb. Adv._ XXII.

DELICATA: Ex lapidibus, pro ancilla, dominae suae ad veneris furta simul consiliaria et conciliatrice. Vide _Winkelm. Monument. Inedit._ pag. 244.

DELICATI: Servi et eunuchi in _deliciis_ domini.

"Quosdam a gratissimis _delicatorum_, quamquam tam artifices saltationis, ut mox scenam tenuerint, non modo fovere prolixius, sed spectare in publico omnino coetu supersedit." —Suet. _in Tit._ 7.

"_Delicatum_ hodie te faciam cum catello ut accubes." —Plaut. _Curcul._ V, III, 13.

DELICIAE: Voluptates venereae.

_Delicias_ viduae tantum adspernatur adulter. —Juv. IV, 4.

DELICIA: Singulari numero, apud Plautum.

"Non licet te sicce, placide bellam belle tangere? Otium tibi erit, tum tibi operam ludo et _deliciae_ dabo." —Plaut. _Rud._ II, IV, 12 sq.

Vide _Non. Marc._

DELICIUM: Neutro genere.

_Delicium_, blanditiae, ludus, amor, voluptas, Barbara, etc. —Auson. _Eidyll._ XXVII, _de Bissula._

DELICIAE: De personis.

Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, _Delicias_ domini. —Virgil. _Eclog._ II, 1 sq.

_Deliciae_ populi, magno notissima circo, Quinctia, etc. —_Priap. Carm._ XXVI, 1 sq.

"Ego sum Philostri villici filius, _deliciolum_ tuum." —Senec. _Epist._ II.

"Populus etiam _deliciolum_ factus est." —Idem, _Ep._ XII.

DELICIAS FACERE: Lascivire.

"..._Delicias facis_, mi Menaechme; quin amabo: is intro." —Plaut. _Menaech._ II, III, 30 sq.

Gellius audierat, patruum objurgare solere, Si quis _delicias_ diceret aut _faceret_. —Catull. LXIX, 1 sq.

DELUMBIS: Mollis, effoeminatus, parum virilis.

...Summa _delumbe_ saliva Hoc natat in labris. —Pers. I, 104 sq.

DEMORI: Perdite amare.

"Ea _demoritur_ te, atque ab illo incipit abire: odit senem." —Plaut. _Mil._ IV, I, 23.

Gallice _mourir d'amour_. Eodem sensu:

Quae nunc, si mihi vera nuntiantur, Illum _deperit_ impotente amore. —Catull. XXXII, 11 sq.

DEPILATUS: Mollis, pathicus.

"In senatu flentem vidimus F. Cornelium Nasonis (Ovidii nostri) generum, quum illum Corbulo struthiocamelum _depilatum_ dixisset." —Senec. _de Constant. sap._ 17.

DEPOSITUS: Ad venerem invalidus; quasi diceres _defunctus_. _Deponi_ enim dicebantur mortui, quum de lecto ad feretrum transveherentur.

"Dum haec ago, solertique cura _deposito_ meo caveo, intravit delubrum anus, laceratis crinibus nigraque veste deformis; extraque vestibulum, me, injecta manu, duxit cuncta trementem." —Petron. _Sat._

DEPSERE: Proprio sensu, manibus aliquid pinsere.

"Deinde manibus bene _depsito_." —Cato _de Re Rustic._ VII, 6.

"Sed tibi fortasse alius molit ac _depsit_." —Varr. _Myst._

"Batuit, inquit, impudenter; _depsit_, multo impudientius." —Cic. _ad Paet._

A graeco δεψσεῖν.

...patrui _perdepsuit_ ipsam Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem. —Catull. LXIX, 3 sq.

Vide CONDEPSERE.

DEPUDICARE: Pudicitiam auferre. (_Lubin. Antiquar.; Gell._ XVI, 7.)

DEPYGIS: Mulier clunibus acutis et aridis. Gallice _femme qui n'a pas des hanches;_ ἄπυγος.

Quae mala sunt spectes. O crus! o brachia! verum _Depygis_ nasuta, brevi latere, ac pede longo est. —Hor. _Sat._ I, II, 93 sq.

Sic eodem sensu:

Hietque turpis inter aridas nates Podex, velut crudae bovis. —Hor. _Epod._ VIII, 5 sq.

DESCENDERE: Prostare. Verbum flagitiosum.

Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo, sed _Descendis_, Naso, multus es et pathicus. —Catull. CVII, 1 sq.

...plausuque probatae Ad terram tremulo _descendant_ clune puellae. —Juv. XI, 163 sq.

DESECTUS: Castratus.

_Desectos_ sic fama viros, ubi cassa libido Foemineos coetus, et non sua bella lacessit, Irrita vexato consumere gaudia lecto. —Auson. _Epigr._ CXXV, 1 sq.

DESIDERIUM: Vocabulum amatorium.

"Et teneo te, inquit, qualem speraveram: tu _desiderium_ meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris." —Petron. _Sat._

"Meum _desiderium_, mea lux." —Cic. _ad Terentiam._

Et acris solet incitare morsus, Quum _desiderio_ meo nitenti Carum nescio quid lubet jocari. —Catull. II, 4 sqq.

DESIDERII POCULUM: Philtrum ad amorem excitandum. Tali veneficio periisse dicuntur Lucullus et Lucretius poeta.

Possum crematos excitare mortuos, _Desiderîque_ temperare _poculum_, etc. —Hor. _Epod._ XVII, 79 sq.

Vide PHILTRUM.

DESIDIABULUM: Lupanar. (_Lupin. Antiq._)

"...Ut celem patrem, Pistoclere, tua flagitia, aut damna, aut _desidiabula_." —Plaut. _Bacch._ III, I, 8 sq.

DESPONDERE: Proprie de patre adolescentis, qui virginem in uxorem petit; _spondere_ vero de patre filiam concedente. Vid. _Alberic. Gent. de Nupt._ II, 2.

DESTINARE PUELLAM: Sibi aut aliis conciliare.

"Ad lenonam devenit, Minis triginta sibi _puellam destinat_, Datque arrhabonem." —Plaut. _Rud. Prolog._ 44 sq.

"Facio, ad lenonem venio, tribus in libertatem millibus _Destinat_." —Lucil. _Frag._ XXVII, 11 sq.

_Destinare_ dicebatur etiam de honestis nuptiis.

"Pacto conjugali _destinatus_." —Apul. _Met._ IV.

DESTITUERE NUDUM: Paedicare.

"Ut ille in demiurgo modo (forte nosti canticum, meministi Roscium), ita me _destituit nudum:_ totus est sermo verbis tectus, re impudentior." —Cic. _ad Fam._ IX, 22.

DESULTOR: Levis, instabilis in amore. Gallice _un inconstant._ Translatum ab equisonibus, qui saepe equos mutant.

"...Non sum _desultor_ amoris." —Ovid. _Am._ I, III, 15.

"Tu sali Solus: nam ego istam _insulturam_ et _desulturam_ nihil hic moror." —Plaut. _Mil._ II, III, 8 sq.

DESUBULARE: Perfodere. Vid. SUBULARE.

"Unam veniam esse, non amovisse duce virtute, hanc esse nobilem, alteram Carneadem _desubulasse_, bona corporis secutum." —Var. _Sesquiulysse._

DETESTATIO: Coleorum amputatio.

"Ob id truces vesanosque adhibita tali _detestatione_, mansuetos et inde factos." —Apul. _Met._ VII.

DEVERRA: Ex tribus deis mulierum foetarum custodibus.

"Mulieri foetae, post partum, tres deos custodes Varro commemorat adhiberi, ne Sylvanus deus per noctem ingrediatur et vexet: eorumque custodum significandorum caussa, tres homines nocte circuire limina domus, et primo limen ferire securi, postea pilo, tertio _deverrere_ scopis, ut his datis culturae signis, deus Sylvanus prohibeatur intrare, quia neque arbores caeduntur aut putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque fruges coacervantur sine scopis; ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, _Intercidonam_ a securis intercisione, _Pilumnum_ a pilo, _Deverram_ a scopis." —August. _de Civ. Dei._ VI, 9.

Vid. _Rom. triumphant. lib._ I.

DEVIRGINARE: Puellae virginitatem auferre.

"Quum hoc diceret, ad aurem ejus Psyche ridens accessit, et quum dixisset nescio quid: Ita, ita, inquit Quartilla, bene, admonuisti: cur non, quia bellissima occasio est, _devirginaretur_ Pannychis nostra?" —Petron. _Sat._

DEVIRGINATUS: Dicebatur etiam de puero pubertatem adepto.

"Quam sympathiam libidinis oculi haberent, quid magnum interesset, puerum utrum esset _devirginatum_ usurus, an μόνον ἐρώσας purus, dum cogito." —Varr. _apud Non. Marc._

"In Aegypto primum _devirginata_ est." —Hieron. _Epist._ XV.

Vid. _Paull. lib. ult. de Off. praesid._

DEVOTAE: Virgines deo dicatae. Vid. _Hieronym. ad Eustoch. de Custodia virginitatis_.

Foeminei sexus odium tibi semper: et inde Crevit _devotae_ virginitatis amor. —Auson. _Parent._ VI, 7 sq.

DIANA: Semper virgo ex dono Jovis. Inde, Daphne apud Ovidium.

Da mihi perpetua, genitor carissime, dixit, Virginitate frui; dedit hoc pater ante _Dianae._ —Ovid. _Met._ I, 485 sq.

Ludis saecularibus, _Dianam_ concelebrabant puellae et pueri intacti. Vid. _Politian. in Miscellaneis_.

_Dianae_ sumus in fide. Puellae et pueri integri; _Dianam_, pueri integri, Puellaeque, canamus. —Catull. XXXII, 1 sqq.

Tametsi virgo, _Diana_ tamen puerperio praeerat.

"_Diana_ dicta, quia noctu quasi diem efficeret. Adhibetur autem _ad partus_, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut, plerumque, novem lunae cursibus." —Cic. _de Nat. deor._ II.

DIAPASMA, Διάπασμα: Unguentum ex siccis odoribus, ad usum mulierum corpore male olentium.

Quid quod olet gravius mistum _diapasmate_ virus, Atque duplex animae longius exit odor. —Mart. I, LXXXVIII, 5 sq.

Vid. _Junii Nomenclat._ 49.

DIARIUM: Victus quotidianus. Ad venerem translatum.

"Mox manum etiam demisit in sinum, et pertractato[TR1] vasculo tam rudi: Hoc, inquit, belle cras in promulside libidinis nostrae militabit: hodie enim post asellum _diaria_ non sumo." —Petron. _Sat._

DICTA PUELLA: Promissa, sponsa.

Cui pater, et conjux quondam tua _dicta_, relinquor? —Virg. _Aeneid._ II, 678.

Vid. _Non. Marc._

DIDO: Regina Carthaginiensium, sat Virgilio illustrata; proprio nomine Elisa; sed postea _Dido_ dicta, id est _virago_ lingua punica, ob virilem mortem suam. (_Serv. in Aeneid._ I, 36, et IV, 4.) Vid. VIRAGO.

DIDYMI, Δίδυμοι: Gemelli, bini; pro coleis. (_Galenus in Libello isagogico._) Vid. _Cael. Rhod._ VII, 4.

DIES FESTI: Coitu abstinebant Romani diebus publicae solemnitatis.

Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor Concubitu _sacris observandisque diebus;_ Magnaque debetur violato poena Cadurco. —Juv. VI, 535 sq..

Vid. _Tiraquell. de Lege connubii, lib._ XXXV, Glos. I, num. 3.

DIES UNCTI: Subauditur _vino_ et _unguentis_. Dies salaces et libidinosi; ut Floralia, Saturnalia, festa Veneris et Priapi, etc.

_Unctis_ falciferi senis _diebus,_ Regnator quibus imperat fritillus, Versu ludere non laborioso Permittis, puto, pileata Roma. —Mart. XI, VII, 1 sqq.

DIFFUTUTUS: Venere tritus et confectus.

Eone nomine imperator unice Fuisti in ultima occidentis insula, Ut ista vestra _diffututa_ mentula Ducenties comesset, aut trecenties? —Catull. XXVII, 12 sqq.

DIGITUS INFAMIS, IMPUDICUS: Signum infame: σχιμαλίζειν enim est, praetentare digito an gallinae ova conceperint. Inde Athenienses medium digitum _catapygon_ adnominabant, tanquam cinaedum. Vid. _Alex. ab Alex._

...Frontemque, atque uda labella _Infami digito_, et lustralibus ante salivis Expiat, urentes oculos inhibere perita. —Pers. II, 32 sqq.

"Neque enim unquam verbis pepercit infamibus, quum et _digitis impudicitiam_ ostentaret." —Lamprid. _in Heliogab._

Rideto multum, qui te, Sextille, cinaedum Dixerit, et _digitum_ porrigito _medium._ Sed nec paedico es, nec tu, Sextille, fututor; Calda Vetustillae nec tibi bucca placet. Ex istis nihil es, fateor, Sextille; quid ergo es? Nescio; sed tu scis res superesse duas. —Mart. II, XXVIII, 1 sq.

Vid. AVERSA VENUS

DIGITULO CAPUT SCABERE: Signum impudicorum et pathicorum.

"Impudicum et incessus ostendit, et manus mota...et _relatus ad caput digitus,_ et flexus oculorum." —Senec. _Epist._ 52.

...Undique ad illos Convenient et carpentis et navibus omnes, Qui _digito scalpunt uno caput._ —Juv. IX, 131 sqq.

DIOBOLARES, DIOBOLAE: Scorta quae parvo stipendio prostant; humillimorum prostibula.

"_Diobolare_ prostibulum, quam ego actutum ut Dircen partitam reddam." —Pammachius, _apud Fulgent. de Prisco serm._

"Non ego sic fui, ut nunc sunt meretrices _diobolae,_ Quae suam, nummi caussa, parvi pendunt gratiam." —Pacuv._apud eumd._

"Apud anum illam _diobolarem_." —Plaut. _Pseud._ II, II, 64.

"Servulorum sordidulorum scorta _diobolaria_." —Idem. _Poenul._ I, II, 58.

DIONE: Una ex nymphis Oceani, Veneris mater ex Jove: unde _Dionaea_ saepe cognominatur Venus ipsa.

Sacra _Dioneae_ matri, divisque ferebam Auspicibus coeptorum operum. —Virgil. _Aeneid._ III, 19 sq.

Caerulas inter catervas, inter et bipedes equos, Fecit undantem _Dionem_ de maritis imbribus. —_Pervigil. Ven._ 10 sq.

...Primumque _Dione_ Caesaris acta sui ducit: comes additur illi Pallas, et ingentem quatiens Mavortius hastam. —Petron. _Sat._

Vid. _Catull._ LII, 6.

DISCINCTUS: Mollis, pathicus, libidinosus; nam, teste Turnebo, _Adv._ XXII et XXIII, zona apud veteres indicium erat vitae castae et emendatae.

Et contra cincticulus fluxior, mollis ac dissoluti viri. Hoc sensu verba Sullae de C. Caesare:

"_Male praecinctum_ puerum caveatis." —Suet. _in Jul. Caes._ 45.

"Habuit enim ingenium grande et virile, nisi illud ipse _discinxisset_." —Senec. _Epist._ 92 _ubi de Maecenate._

Dum ne deterius sapiat pannucia Baucis, Quum bene _discincto_ cantaverit ocyma vernae. —Pers. IV, 21 sqq.

Vide eumdem, III, 31.

Nugari cum illo, et _discincti_ ludere, donec Decoqueretur olus, soliti. —Hor. _Sat._ II, I, 73 sq.

DISERTAE: Ridiculum genus mulierum, quae negata a natura venustate, deficientibus viris, ad musas confugiebant. Tanta erat hujus generis fatuitas, ut doctissimos in contentionem auderent vocare, _Celso dictare paratae_. (_Juv._ VI, 245.) Galli simili irrisione dicunt, _les femmes savantes_.

Quaeris cur nolim te ducere, Galla? _diserta es._ Saepe soloecismum mentula nostra facit. —Mart. XI, XX, 1 sq.

DIVARICARE PEDES: Verbum nuptum. In diversum disjungere viro ineunti.

"_Divaricabit pedes_ suos omni transeunti." —Hieron. _Ep. ad Antioch._

DIVELLERE PILOS: Cultus mollium et semivirorum. Vellebant praesertim pathici:

_Axillas_; unde _alipili_ dicti, qui alas curabant. Sic, et e contrario, de juvene rudi et squalido:

Sed caput intactum buxo, naresque pilosas Adnotet, et grandes miretur Laelius alas. —Juv. XIV; 194 sq.

"Alter se justo plus colit, alter se justo plus negligit; ille et _crura_, hic nec _alas_ quidem _vellit_." —Senec. _Epist._ 115.

_Crura_.

Omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae Silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci: Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. —Juv. IX, 12 sqq.

_Faciem_ unguento decutiebant, nec non pilos qui, ex ordine succrescentes, frontis formam offendebant.

Psilothro faciem levas et dropace calvam. Numquid tonsorem, Gargiliane, times? —Mart. III, LXXIV, 1 sq.

_Brachia_.

Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines, ...... Qui movet in varios _brachia vulsa_ modos. —Mart. III, LXIII, 3-6.

_Manus_.

Et _pumicata_ pauperes _manu_ monstras. —Mart. V, XLI, 6.

_Nares_. Vide supra Juvenalem, ubi de axillis.

Inque cava nullus stet tibi _nare_ pilus. —Ovid. _Art. Am._ I, 520.

_Pudenda_.

Inguina quod calido levas tibi dropace, causa est: Irritant volsas levia membra lupas. Sed quod et elixo plantaria podice vellis, Et teris incusas pumice clazomenas; Causa latet. —Auson. _Epigr._ CXXIII, 1 sq.

Quum _depilatos_, Chreste, _coleos_ portes, Et vulturino mentulam parem collo, Et prostitutis laevius caput culis, Nec vivat ullus in tuo pilus crure, etc. —Mart. IX, XXVII, 1 sqq.

Sic glossis graeco-lat.: _dropacista-colipilarius_.

_Supercilia, et totum corpus_: perditorum modus et sycophantarum.

"Nonne ipsum _caput_, et _supercilia_ illa penitus abrasa, olere malitiam, et clamitare calliditatem? Nonne ab imis unguibus, usque ad verticem summum, (si quam conjecturam adfert hominibus tacita corporis figura) ex fraude, fallaciis mendaciisque constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est rasis, _ne ullum pilum viri boni habere dicatur_." —Cic. _pro Rosc._

_Pilos evellebant_ Romani, aut ferreis instrumentis, aut glutinosis medicaminibus: abradebant novaculae (_Mart._ II, LXVI; XI, LIX) et volsellae (_Cic. Mart._ IX, XXVIII). Medicamenta sunt: _dropax_ (Mart. III, LXXIV; X, LXV, etc.), _psilothrum_ (_Mart._ III, LXIV; VI, XCIII) et _calida pix_, de qua _Juvenalis_, VI et IX.

_Psilothro_ praecipue utebantur mulieres.

"In balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut et eas ipse _psilothro_ curaret; ipse quoque barbam _psilothro_ accurans, quodque pudendum dictu est, eodem quo mulieres accurabantur, et eadem hora." —Lamprid. _in Heliogab._

Non solum axillas, sed et pudenda levabant meretrices.

Inguina quod calido levas tibi dropace, causa est: Irritant _volsas_ levia membra lupas. —Auson. _Epigr._ CXXIII, 1 sq.

DIVIDERE: Hillas caedere. (_Laber._) Paedicare.

"In verbis honestis obscena ponimus. Quid enim? non honestum verbum est _divisio?_ at inest obscenum, cui respondet _intercapedo_." —Cic. _Epist. ad Paet._

"Co. Me quidem, hercle, dicam palam, _non divides._ Si quo tu totum me ire vis, operam dabo. St. Bellum et pudicum prostibulum popli. Post, si quis vellet te, haud non velles _dividi?_" —Plaut. _Aulul._ II, IV, 4 sq.

Notat Drusius Hebraeos verbum etiam habere quod, in obscenis, verbo latino _dividere_ respondeat. (_De Quaesit. per epist._ 114.)

"Nec se solum intra verba continuit, sed lorum de pera solvit, et me coepit non perfunctorie verberare, adjectis etiam petulantibus dictis. Sic _dividere_ cum fratre nolito." —Petron. _Sat._

Hinc:

DIVISORES: Pro paediconibus. (_Joann. Richardi notae in Petron._)

DIVORTIUM: _Divortiorum_ intemperantiae modum imposuit Augustus (_Sueton._) Tiberius ipse quemdam e quaestura removit, quod uxorem postridie nuptiarum repudiasset; et Domitianus albo judicum expunxit equitem quemdam quod uxorem suam, antea dimissam, iterum duxerat. (Vid. _Rom. triumphant. lib._ VIII.)

Sed, inquit Tertullianus, decreta illa cito evicere licentia et libido, _ita_ ut _repudium jam votum erat, quasi matrimonii fructus_. (_Tertull. Apologet._ 6.) Vide REPUDIUM.

DOCTUS: Libidinum peritus.

"Nec se rejiciebat a blanditiis _doctissimus_ puer; sed me numen inimicum ibi quoque invenit." —Petron. _Sat._

...Ille virentis et _Doctae_ psallere Chiae Pulchris excubat in genis. —Hor. _Od._ IV, XIII, 6 sqq.

Deliciae populi, magno notissima circo, Quinctia, vibratas _docta_ movere nates. —_Priap. Carm._ XXVI, 1 sq.

DOMI-DUCUS: Deus nuptiarum, advocatus quum ad mariti domum ducenda esset uxor. (_Triumph. Rom. lib._ I.) Mos enim erat Romanorum in domum mariti novas nuptas, et quidam velatas, traducere; quod fiebat vespere, taedis ac facibus praeeuntibus; nam noctu nubebant. Vide NUPTIAE.

"Sed domum ducenda est quae nubit; adhibetur deus _Domi-ducus_." —Augustin. _de Civ. Dei_, VI, 9.

DOMINA: Pro puella amata. Gallice _une maîtresse_.

Urit et excruciat dominum Thelesina priorem; Vendidit ancillam, nunc redimit, _dominam._ —Mart. VI, LXXI, 5 sq.

"Fatear me, _domina_, saepe peccasse." —Petron. _Sat._

DOMINA: Pro uxore.

Rumpis, Basse, latus, sed in comatis, Uxoris tibi dote quos parasti. Et sic ad _dominam_ reversa languet Multis mentula millibus redempta. —Mart. XII, XCVII, 4 sqq.

Ac domum _dominam_ voca Conjugis cupidam novi. —Catull. LVI, 31 sqq.

Scriptum enim erat in Romuli Tabula, teste Festo:

"Mulier vero legitime conjuncta, fortunaeque et sacrorum socia esto, ut ille _dominus_, et haec _domina_ vocetur."

DOMINUS: Pro marito. Vide supra.

...Connubia nostra Reppulit, ac _dominum_ Aenean in regna recepit. —Virgil. _Aeneid._ IV, 213 sq.

DOMINUS: Pro mulieris amasio.

"_Domini_ et mulierum amatores." —Non. Marc.

DOMINUS: Pro catamito.

Vendere, Tucca, potes centenis millibus emptos? Plorantes _dominos_ vendere, Tucca, potes? ...... Vende senes servos, agros et vende paternos; Ne pueros vendas, omnia vende, miser. —Mart. XI, LXXI, 1 sqq.

DOMITIUS: Deus nuptiarum, rogatus ut uxor domi maneat ad curam rerum familiae. (_Triumphantis Romae lib._ I.)

DORIS: Communi appellatione hoc nomine vocabantur meretrices quae nudae incedebant, more nympharum quarum mater _Doris_ ex Nereo.

...An melior quum Thaida sustinet, aut quum Uxorem comoedus agit, vel _Dorida_ nullo Cultam palliolo. —Juv. III, 93 sqq.

DORMIRE: Verbum nuptum, pro concumbere; sensu venereo.

"Et ne putetis perplexe agere, rogo ut adolescentulus mecum nocte _dormiat_, nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu." —Petron. _Sat._

Cum sene non puduit talem _dormire_ puellam, Et canae toties oscula ferre comae. —Propert. II, XIX, 17 sq.

Fartus papyro dum tibi torus crescit, Flentes superbus basiabit eunuchos; Tuoque tristis filius, velis, nolis, Cum concubino nocte _dormiet_ prima. —Mart. VIII, XLIV; 14 sqq.

DOS:

Quae _dos_ matronae pulcherrima? vita pudica. —Auson. _Sententiae septem sapientium. Bias._

Saepe in conjugiis fit noxia, si nimia est...dos. —Auson. _Technopaegnion. de inconnexis_.

DOTATA MULIER VIRUM REGIT.: Adagium Romanorum, hic notandum ad utilitatem aevi nostri.

"Argentum accepi, dote imperium vendidi." —Plaut. _Asin._ I, I, 74.

Et etiam apud eumdem, Megadorus, Euclionis gener, post multa dotatae uxoris incommoda:

"Hae sunt (inquit) atque aliae multae in magnis dotibus Incommoditates, sumtusque intolerabiles. Nam quae indotata est, ea in potestate est viri; _Dotatae_ mactant et malo et damno viros." —Plaut. _Aulul._ III, V; 58 sqq.

Nec _dotata regit virum_ Conjux, nec nitido fidit adultero. Dos est magna, parentium Virtus, et metuens alterius viri Certo foedere castitas. —Hor. _Od._ III, XXIV, 19 sqq.

DRAUCI: Agentes in paedicatione, ad usum pathicorum. Stabant _drauci_ in balneis et gymnasiis, operam hirsutis vendentes. Plerique fortiter mentulati.

...Adspicit nihil sursum; Sed spectat oculis devorantibus _draucos,_ Nec otiosis mentulas videt labris. —Mart. I, XCVII, 11 sqq.

Harpasto quoque subligata ludit, Et flavescit haphe, graveisque _draucis_ Halteras facili rotat lacerto. —Mart. VII, LXVII, 4 sqq.

DUCERE: Verbum nuptiale. Ex ritu, novam nuptam maritus in domum suam _ducebat_, similitudine raptus Sabinarum. Inde et brevi sermone vir in connubiis _ducere_ dicebatur, mulier vero _nubere_.

