Galeni pergamensis de temperamentis, et de inaequali intemperie
Part 11
[Sidenote: Tactum eum qui iudicaturus sit, omnis acquisititii caloris uel frigoris expertem debere esse.]
De temperamentis finis Thoma Linacro Anglo interprete
GALENI PERGAMENSIS De inaequali intemperie, Thoma Linacro Anglo interprete
Inaequalis intemperies alias in toto animalis corpore fit, ueluti in ea hydropis specie, quam graeci ἀνασάρκα uocant. & febribus iis, quas iidem hepialas appellant, fereque reliquis omnibus, exceptis, quas Hecticas nominant. Incidit autem & in una qualibet parte, quum ea uel intumuit, uel Phlegmone, Gangrena, Erisipilate, Cancro ue, est affecta. Huc pertinet & qui Elephas dicitur, & Phagedena, & Herpes. Verum haec omnia cum fluxione consistunt. Absque autem materiae affluxu, solis partium qualitatibus aliquatenus alterandis, inaequales intemperies fiunt, vtique refrigeratis iis, aut deustis, aut immodice exercitatis, aut feriatis, aut aliquid id genus passis. Iam ex medicamentis iis, quae foris corpori occurrunt, inaequalis intemperies gignitur, dum id uel frigefit, uel calefit, vel siccatur, uel humectum redditur. Quippe hae simplices intemperies sunt, veluti in iis, quae de temperamentis scripsimus, est monstratum. Compositae ex iis aliae quatuor sunt, quum corpus uel calefit simul & siccatur, uel calefit simul & humectatur, uel refrigeratur simul & siccescit, uel refrigeratur pariter & madescit. Quod autem eiusmodi intemperies ab aequalibus eo distent, quod in omnibus intemperanter affecti corporis partibus aequaliter non insint: id clare liquet. Ergo quis sit omnis inaequalis intemperaturae generandae modus, in proposito libello statutum est exequi. Admonendi autem sumus, quo clarior nobis omnis disputatio sit, de omnibus corporis particulis. principio a maximis sumpto, quae scilicet ne vulgo quidem sunt ignotae. Si quidem manus, & pedes, & uentrem, & thoracem, & caput nemo est qui ignorat.
[Sidenote: Diuisio partium maiorum in sibi proximas.]
Diuidamus autem earum rursus unamquanque in proximas sui, quae προσεχῆ graece dicuntur, particulas. Verbi gratia, crus in foemur, tibiam, & pedem. Item totum brachium, in brachium, cubitum, & summam manum. Iam manus ipsius particulae sunt, uola, & eius pars auersa, μετακάρπιον graeci uocant, & digiti. Digitorum uero particulae sunt, ossa, cartilago, ligamentum, arteria, uena, membrana, caro, tendo, unguis, cutis, adeps. Has autem diuisisse in aliam speciem non est. Sed sunt similares, ac primae, exceptis tamen arteriis et uenis.
[Sidenote: Arterias, & uenas partes esse compositas. Vacua spatia inter singulas corporis partes intercedere. Quorum interposita spatia non cernantur.]
Hae nanque ex fibris & membranis sunt conditae, ueluti in tractandae dissectionis ratione est traditum. Quinetiam complura esse spatia inter ipsas primas, & similares particulas, atque iis etiam plura maioraque inter ipsas instrumentales, & compositas, aliqua uero et in una qualibet similari particula, ueluti osse cuteque, haec quoque omnia in iis, quae de administrandis dissectionibus scripsimus, sunt prodita. Ac quae mollia quidem sunt corpora, ea quoniam sibi inuicem incumbunt, interposita spatia latere conspectum faciunt. Quae dura siccaque sunt, in iis cernere spatia licet, sicuti ossium cauernulas. Continent hae naturaliter multum in sese humoris, huiusque albi, in id comparati ut ossa nutriat. Quae in cute foramina sunt, ea, qua ratione fiant: in iis quae de temperamentis precepimus, est dictum. Atque haec monuisse necessarium erat claritatis causa eorum quae a nobis deinceps sunt dicenda. De inaequali uero intemperie nunc agendum, tum quaenam eius natura sit, tum quot eius generandae modi. Ergo quod, in omnibus particulis, corporis quod fluxione est affectum, unica temperies non sit, prius est dictum. Verum id commune omnis intemperamenti inaequalis est.
[Sidenote: Aliter simplicem carnem, Aliter uniuersum musculum inaequali intemperie affectum esse.]
Differentiae eius, ipsam corporum affectorum sequuntur naturam, quum aliter simplex caro aliter uniuersus musculus impari temperamento sit affectus.
[Sidenote: Calidum reuma quemadmodum musculi partes inuadat.]
Quippe calida fluxio, ubi in musculum procubuit, primum maiores arteriae, uenaeque opplentur, ac distenduntur. Ab iis minores. Atque ita res procedit, donec ad minimas sit peruentum. In iis, ubi ualenter impacta fluxio est, nec adhuc sistitur: partim eius per ipsarum ora, partim per tunicas, ueluti colatum foras transmittitur. Tum uero spatia ipsa uacua, quae inter prima sunt corpora, fluxione implentur. Sic omnia ab humore, omnique ex parte incalescunt, ac perfunduntur.
[Sidenote: Venas & arterias in phlegmone uarie dolore.]
Ea sunt, nerui, ligamenta, membranae, caro ipsa, anteque haec arteriae, & uenae. Quae scilicet & primae, & praeter caetera uario dolore afficiuntur. Quippe interius a fluxione tum excalfiunt, tum distenduntur, ac diuelluntur, exterius non modo excalfiunt: sed etiam premuntur, ac degrauantur. Reliquae particulae aliae comprimendo solum, uel incalescendo, aliae utroque genere laborant. Appellaturque morbus ipse Phlegmonae. Est autem inaequalis intemperies musculi, feruet enim iam qui in eo est sanguis. Is secum excalfacit primum quidem ac maxime arteriarum, & uenarum tunicas. Mox uero omnia quae extra has sunt, quibus scilicet circumfunditur. Ita duorum alterum necesse est sequi, ut si fluxio uicerit, corruptio sequatur uictorum corporum, sin fluxio sit uicta: ut musculi ad naturalem statum redeant.
[Sidenote: Victa fluxione, quae deinde curatio.]
Esto igitur prius uicta fluxio (rectius enim a melioribus incipitur). Duplex hic incidit curationis genus, quod uel digeretur quidquid humoris in particulam procubuit, uel concoquetur.
[Sidenote: Digestionem in phlegmone maxime optandam esse curationem. Concoctionem phlegmonis duo sequi. Spatiorum in quae absceditur uaria genera. Abscessionum quae melior sit quae deterior.]
Verum digestio optanda maxime curatio est. Concoctionem haec duo necessario sequuntur, puris generatio, & eius in aliquod spatium abscessio. Abscedit aliquando in capacitatum quae propinquae sunt, tum maximam, tum minime momentaneam. Quod sane abscessionis genus optimum est. Alias in non momentaneam quidem, non tamen maximam. Interim in maximam, non tamen non momentaneam. Ac quae in uentriculum incidunt abscessionum, optima est quae in sinum eius internum abit. In quem etiam plerunque se aperiunt. Mala uero quae sub peritoneum. Pari modo in iis quae circa cerebrum existunt, bona est quae in priores eius uentriculos abscedit. Mala quae sub inuolucra eius. Item quae in posticum eius uentrem se recipit. Qui uero circa costas abscessus colliguntur: hi in capacitates erumpunt pectoris. Ac musculorum quidem abscessus sub cutem, uiscerum uero in arterias & uenas, quas in se continent, uel in membranam qua operiuntur, quae ipsis pro cute est.
[Sidenote: Si uicta pars a fluxione sit.]
At si uictae a fluxione particulae fuerint, in tantam deuenient intemperiem, unde tum earum pereat actio, tum ipsae spatio corrumpantur.
[Sidenote: Dolor quando desinat. Quando doleant corpora.]
Porro desinent tum primum dolere, quum mutatrici qualitati fuerint adsimilatae. Non enim quum mutata particularum temperies iam est, siue (ut sic loquar) in ipso mutatum esse, dolent, sed dum mutantur, siue in ipsa mutatione.
[Sidenote: Hippocrates.]
Quemadmodum mirus dixit Hippocrates. “Dum alterascit ac corrumpitur natura: dolores fiunt. Alteratur autem, ac corrumpitur cuiusque natura, quum uel calefit, uel frigefit, uel siccatur, uel humefit, uel eius unitas dissoluitur. In iis quidem intemperamentis quae inaequalia sunt, ex calefaciendo, uel ex frigefaciendo. Quippe quum efficacissimae qualitates hae sint. Secundo loco e siccando, uel humectando. Ex esuriendo uero uel sitiendo, deficiente hic humida, illic sicca substantia. Ex uulnerando, & erodendo, & tendendo, & premendo, & conuellendo: unitate ipsa soluenda. Ergo si calor sanguinis in particula, quae phlegmone laborat, mitis est: tum qui in toto animalis est corpore mediocriter attemperatus: non facile una cum afflicta particula calefit, sin uel ille feruet uehementius, uel qui per totum spargitur animal, biliosus est: illico totus ad calorem uertitur. Multo uero magis sicubi ambo concurrunt, ut & qui in phlegmone habetur admodum calidus sit, & qui in toto est animante biliosus.
[Sidenote: In phlegmone quis sanguis primum calefiat, quis deinceps.]
Porro calefit primum qui in arteriis est sanguis, quod scilicet is tum natura calidior, tum uero magis spirituosus sit, post hunc uero etiam qui in uenis est. Quod si in propinqua uisceri, cui plurimus sit sanguis, obsessa phlegmone particula fuerit: iam celerius cum hoc uniuersus qui in animali est sanguis calore afficitur.
[Sidenote: Quid citius, & quid tardius alteretur tum generatim tum membratim.]
Vnoque uerbo, quidquid ex facili alterabile est, aut calidum natura: id a quouis calefaciente primum excalfit. Non secus & ab eo quod frigefacit, quidquid facile alteratu est, uel natura frigidum: id primum refrigeratur. Ac promptus quidem ad alterandum spiritus est. Vtpote ex tenuissimis constans partibus. Calidissima naturae merito est flaua bilis. At frigidissima pituita est. Reliquorum humorum, sanguis post flauam bilem maxime est calidus, sicut nigra bilis post pituitam est frigida. Quinetiam alteratur flaua bilis leui momento, ex quouis in eam agente. Nigra aegre alterascit. In summa quidquid tenuium est partium, id prompte alteratur: contra cui crassae sunt partes, aegre.
[Sidenote: Alterationis uarietates in phlegmonis, ex quinque generibus accidere.]
Ita necesse est multifariae phlegmonis alterationes incidant, propterea quod multifariam affecta sunt corpora. Principio nanque succus qui phlegmonen excitat, magis minusue calidus est, deinde succi putrefactio, pro ipsius natura respondet, non minimum certe prout is magis minusue est impactus. Quippe quae perspiratu carent, celerius putrescunt, ueluti & in externis accidit omnibus. Caeterum quum calida temperie sunt & humida, tum utique potissimum. Iam ipsa phlegmone laborans particula, uel prope uel longe sita est, a multi sanguinis uisceribus, totusque sanguis uel biliosus est, uel melancholicus, uel pituitosus, uel spirituosus. Atque haec omnia magis minusque. Quare necesse est multiformes fieri alterationes, siue alterum alteri sit collatum, siue idem sibi.
[Sidenote: In corpore quod phlegmone laboret, quid maxime inflammetur, quid deinde.]
Fiunt hae omnes inaequales corporis intemperies, maxime quidem inflammato eo qui in phlegmone est sanguine, deinde eo qui in uisceribus habetur & corde. Atque huius maxime eo qui in sinistro eius sinu est. In quem (sicut in opere de usurpandis manu dissectionibus est dictum) si uiuo etiam animante, nec adhuc febre tentato, dimittere digitum uelis: uehementissimum deprehendes calorem. Quo magis uerisimile est, ubi totum corpus praeter naturam incalescit: hunc maxime sinum ad summum peruenire caloris. Quippe quum tenuissimum maximeque spirituosum sanguinem habeat, ac moueatur perpetuo. Caeterum in febribus id genus omnibus, calefit quidem sanguis aliquando uniuersus, quicunque non naturalem illum calorem, qui ex humoris putrescentia est obortus, concoepit. Non tamen aut arteriarum, uenarum ue tunicae, aut aliud ullum circumiacentium corporum, prorsus iam temperamentum suum mutauit, sed adhuc mutatur atque alteratur incalescens, siue (ut sic loquar) calefiens. Quod longiore tempore hoc patitur, etiam uincetur aliquando, prorsusque mutabitur, ita ut non amplius calefiat, sed iam sit praeter naturam calefactum.
[Sidenote: Terminus alterationis quis statuendus.]
Porro terminus mutationis est, cuiusque particulae functionis lesio. Ad quem usque terminum omnis alterationis latitudo: via est in id quod praeter naturam est, veluti mixtum communeque ac medium quiddam ex contrariis vtrisque compositum, ipso naturali prorsus affectu, & eo qui iam plane est praeter naturam.
[Sidenote: Doloris in febri spatium, & eius terminus.]
Ergo toto hoc tempore corpus incalescens: pro modo alterationis etiam ad portionem sentit dolorem. Quum vero omnes corporis solidae particulae excalfactae ad absolutionem iam sunt, eiusmodi febrem Hecticam graeci vocant, ceu non amplius iam in humoribus & spiritu: sed in corporibus iis quae habitus rationem habent, comprehensam.
[Sidenote: Indolescentiae in hecticis causa.]
Haec doloris est expers, putantque qui ea febricitant, omnino se febre carere. neque enim sentiunt eius calorem. omnibus scilicet eorum partibus aeque percalfactis. Sed & conuenit de iis, inter naturalis scientiae professores in iis quae de sensibus produnt.
[Sidenote: Doloris in febribus causa.]
Neque enim citra alterationem est sensus, neque in iis quae iam ad perfectionem sunt alterata, dolor. Itaque etiam hecticae febres omnes, tum sine dolore sunt: tum nec sensu ab his qui ipsis laborant, perceptae. Non enim ex eorum particulis, haec agit haec patitur. quum omnes inter se iam similes sint redditae, ac vnicam habeant consentientem temperiem.
[Sidenote: Hypophora & solutio.]
Quod si alia earum calidior est, alia frigidior: at certe eatenus est frigidior, ut uicinam nihil offendat. Alioqui sic scilicet partes quae pro naturae modo se habent: mutuo se offenderent, vtpote qui sic saltem temperamentis dissideant. Caro nanque calida particula est, os frigidum.
[Sidenote: Inaequalitas temperamenti in sanis indolens est.]
Caeterum tam harum partium, quam reliquarum omnium indolens inaequalitas est, modi excessus merito. Sic nanque nec aer qui nos ambit, prius offendit: quam ad immodicum calorem frigusue est immutatus. Cuius alioqui quae in medio sunt differentias, tametsi numerosas, ac manifestum excessum inter se habentes, citra noxam sentimus.
[Sidenote: Hippo. dictum et eiusdem nonnulla probabilitas.]
Ex iis ergo fortasse nec illud durius dici videatur, quod Hippocrates alicubi ait: “Omnem morbum vlcus esse. Quippe vlcus vnitatis est diuisio. Immodicus vero calor ac frigus proxime accedunt, vt vnitatem soluant, plurimus quidem calor, dum segregat ac diuidit substantiae continuitatem, summum vero frigus, tum stipando tum introrsus pariter trudendo, quaedam exprimit, quaedam quassat. Atque hunc quispiam immodici caloris ac frigoris terminum statuens, fortasse non incommode sentiat.
[Sidenote: Omnem immodicum excessum ad aliquid esse.]
Seu vero is siue alius immodici excessus terminus est, certe consistere omnem immoderatum excessum in habitudine ad aliquid, iam liquet. Non enim pari ratione a calidis frigidisque afficitur omne corpus.
[Sidenote: Animalium quaedam conuenientes, quaedam contrarios inter se succos habere.]
Indeque fit ut aliqua animalium conuenientes inter se succos habeant, aliqua non solum non conuenientes, sed etiam qui se mutuo corrumpant, veluti homo atque vipera, quorum utriusque saliua alteri est pernities. Ita vtique & scorpium necaueris, si ieiunus illi inspueris. At non homo hominem morsu interemit, nec uipera uiperam, nec aspis aspidem. Siquidem quod simile est: id congruum amicumque est, quod contrarium est, inimicum ac noxium. Augetur enim quidque ac nutritur a similibus, perimitur ac corrumpitur a dissimilibus. Itaque etiam sanitatis tutela per similia perficitur, morborum sublatio per contraria. Verum de iis alius est sermo.
[Sidenote: Omnem febrem praeter hecticem a laborante sentiri.]
Hecticam uero febrem quae iam habitum corporis occupauit, minime sentit qui ea laborat. Reliquarum febrium nulla est quae non a laborante sentiatur. sed aliae magis aliae minus aegrotanti sunt graues. Sunt ex iis & quae rigorem ingerant, sit enim id quoque symptoma, veluti alia multa, ab inaequali intemperie. Rationem tamen generandi eius in proposito libro tradere non est, priusquam de naturalibus facultatibus demonstratum fuerit, quot hae qualesque sint, tum quid agere quaeque sit nata. Verum in libris de symptomatum causis, de omnibus agetur. Sed reuertor ad inaequalis intemperamenti differentias. Nam quemadmodum ex phlegmone febris nascatur, tum quod febris omnis ac phlegmone omnis, praeter hecticas, ex morbis sint, quibus inaequalis sit intemperies: dictum iam est.
[Sidenote: Inaequalis intemperamenti generandi uariae rationes.]
Porro accendi febrem & citra phlegmonen ex solis humoribus putrescentibus licet. Neque enim ea solum que inculcata sunt, & perspiratu prohibita, putrescunt. verum celeriter ea, maximeque. Caeterum putrescunt & alia multa, quae putredini sunt opportuna. Dicetur vero de horum opportunitate alio loco. Iam alio quoque genere inaequalis oriri intemperies in toto corpore potest, modo fuliginoso vapore detento, modo exercitationibus & plusculis laboribus calore adaucto, modo ab ira, quum sanguis immoderatius feruet, modo ex deustione quauis externa, incalescit. Porro quod etiam in his omnibus febribus, non secus quam in phlegmonis supra est dictum, tum pro uiribus effectricis causae, tum pro corporis ipsius affectu, alii magis febricitent, alii minus, alii haud quaquam, apertum esse arbitror. Aeque vero et quod intemperies ipsa nonnunquam spirituosam tantum inuadit substantiam, nonnunquam ipsos etiam succos, clarum id quoque reor. Sed nec minus illud, quod omnibus huiusmodi febribus si traxerint, hectica superueniet. Iamque sermo noster propemodum ostendit, inaequalem hanc intemperiem aliquando ex calida, frigida ve substantia, quae in particulam aliquam influat, accidere, veluti in his fiebat, quos phlegmonae infestat.
[Sidenote: Corporis temperies quando extrinsecus, et quando interne alteretur.]
Sepe non ita: sed ipsa corporis temperie in qualitate mutata, tum quod alterantium eam, quaedam ortum habeant ab ipso corpore, quaedam extrinsecus, vtique quum ex putredine tantum aliqua, vel phlegmone excitatur febris, ab ipso corpore, quum ab vstione vel exercitatione, extrinsecus. Dicetur autem et de his fusius in morborum causis. Tanquam autem ex deustione accenditur febris, alterato videlicet corporis temperamento: itidem nonnulli sepe ex frigore refrigerati toto corpore vehementer sunt, aliqui vero etiam perierunt. Iam quod hi omnes etiam doleant, ne id quidem latet. Porro dolent et qui ex rigore ingenti vehementer perfrigerati, celeriter sese excalfacere properarunt, multique eorum quum subito ac simul manus igni admouerunt, ingentem circa vnguium radicem sentiunt dolorem. Et quisquam quum tam luculenter videat intemperiem inaequalem doloris esse causam: etiam de internis doloribus dubitet, aut miretur, quo pacto citra phlegmonen, subinde uel laxiore intestino, quod colon graeci uocant, uel dentibus, uel alia quauis particula homines doleant? Nam neque talium ullum mirabile est, nec quemadmodum simul rigeant et febricitent aegrotantium aliqui.
[Sidenote: Cur aliqui simul rigeant, et febricitent.]
Quippe si pituitosus succus qui frigidus est, quemque Praxagoras uitreum appellat, et amara bilis quae calida est, simul abundent, ac per sensibilia membra moueantur: nihil miri est utrumque a cubante pari modo sentiri. Neque enim si hominem sub sole feruido statuas, et aquam illi frigidam infundas, fieri potest, ut non simul et a sole calorem, et ab aqua frigus sentiat. Verum hoc casu ambo extrinsecus sunt, nec paruis portionibus incidunt.
[Sidenote: In hepialis cur frigus et calor simul sentiantur.]
In febribus quas hepialos uocant, tum ab interno, tum exiguis portionibus, eoque uniuersum corpus ambo sentire uidetur. Quum enim tenuissimis portiunculis aspersum per corpus tum calidum sit tum frigidum: nullam sensilem alterius portiunculam ita paruam desumas, in qua non alterum sit comprehensum.
[Sidenote: In accessionum inuasione febricitantes aliquos frigus et calorem simul sentire.]
In ipsa tamen accessionis inuasione, aliqui febricitantium tum rigent, tum uero febricitant, tum ambo sentiunt, frigus immodicum, et calorem una. Verum non eodem loco. Quippe quum possint quae excalfactae sunt partes, manifeste a refrigeratis discernere. Nam intus et in ipsis uisceribus calorem sentiunt. In externis partibus uniuersis frigus.
[Sidenote: In Lipyriis utrumque perpetuo ita ut in accessionibus sentiri.]
Tales perpetuo febres sunt et quae graece Lipyriae uocantur. Praeterea quoddam ardentium febrium perniciosum genus. Quod igitur in his maioribus portionibus accidit, hoc in hepialis contingit minutis. Inaequalis nanque est et harum febrium intemperies, sed nec minus reliquarum omnium, exceptis tamen hecticis.
[Sidenote: Aliquos rigere nec tamen febricitare Rarumque id.]
Quinetiam iis qui rigent, nec tamen febricitant, inaequale temperamentum est. Rarum tamen est id symptoma. Caeterum incidit tum mulieribus, tum quibusdam aliquando uiris. Debet autem omnino deses praecessisse uita, aut certe ciborum copiam longiore spatio homo sumpsisse, ex quibus tardus, frigidus, crudus, & pituitosus nascatur succus, qualem scilicet Praxagoras uitreum existimat.
[Sidenote: Symptoma priscis (vt videtur) ignotum, et cur.]
Porro antiquitus nemo (ut uidetur) ita est affectus, utqui nec adeo ociosi, nec in uictus saturitate uiuerent. Indeque factum est, ut scripserint antiqui medici, rigori febrem necessario superuenire. Verumtamen tum nos ipsi, tum alii iuniorum medicorum non pauci, sepenumero uidimus rigorem, quem nulla secuta sit febris.
[Sidenote: Hepialos quae vocetur.]
Porro componitur ex hac intemperie, et ea quae febricitantium est, Hepialus. appello ita febrem illam, cui ambo semper accidunt. At in qua rigor quidem praecedit, febris sequitur, ueluti in tertianis & quartanis hanc hepialum non voco. Ita ex duplici inaequali intemperie hepialus componitur. Etiam aliae febres praeter hecticas fere omnes. Simili genere qui particulae alicuius cum tumore morbi sunt, hi quoque omnes perinde ac phlegmonae, cum intemperamento inaequali consistunt. Cancer, Erisipelas, Carbunculus, Herpes, Tumor, Phagedena, Gangrena. Quippe commune iis omnibus est, vt ex fluxione humorum sint orta. Dissident in eo quod alii ex pituitoso, alii ex bilioso, vel melancholico succo, alii ex sanguine vel calido, vel tenui, vel bulliente, vel frigido, vel crasso, vel alio quopiam genere affecto fiant. Declarabitur enim alio loco de horum membratim differentia diligenter. Quod ad propositam disceptationem pertinet, hoc tantum dixisse abunde est, quod qualiscunque est fluxio, eadem ratione, quemque praedictorum affectuum creat, qua prius ex calida et sanguinea phlegmonen gigni monstrauimus. Sed non minus etiam similarium, ac simplicium, primorumque in iis corporum singula, sic a fluxione affecta, ad inaequalem intemperiem deuenient. Caeterum extrinsecus pro reumatis ratione calefacta, refrigerata, siccata, vel humectata, penitus et in profundo nondum similiter affecta. Quod si tota per tota mutata alterataque sint: fiunt quidem illico a dolore libera. In difficili tamen sic constituta sunt statu. Hec praenouisse his qui opus de medicamentis sunt percepturi, et post id medendi methodum, abunde mihi satis videtur.
Finis Tertii de Temperamentis Thoma Linacro Anglo Interprete.
INDEX ERRATORVM
Folio. Pagina. Versu. Lege.
Primo. scdam. viii. humidum aliquod
i. ii. xviii. Itaque
ii. i. vlti. papaueris
ii. ii. xii. ea oratio
ii. ii. xiiii. lore, oppositionem
iii. i. xxii. eodem corpore con.
iii. ii. xxiiii. Ergo esse quidem
iiii. i. xxi. hac potuerunt
iiii. ii. iiii. assidue sectantur
iiii. ii. xiiii. temperatum. Atque
iiii. ii. xvi. certo scio
v. i. v. in eo cali.
v. ii. vii. porro indicare
v. ii. xii. nihil humecti in
v. ii. xiiii. talis est naturae
vi. i. xviii. appareret, &
vi. i. xix. vtrinque po.
vi. i. xxv. humidius est
vi. ii. xix. in vna eademque re
vii. ii. xx. intemperature con.
viii. i. xiiii. in naturaliter
viii. i. xviii. assidue largum
viii. i. xxvi. ambustus
viii. ii. x. temperies quanque ueri quae temperata res est dissimile
ix. i. iiii. articulorumque
x. i. x. enim aut idem est, aut
xi. i. xiii. frigidoque
xi. i. xiiii. caeterorum corporum
xi. i. xxiii. alterum absoluto
xi. ii. xv. uel speciem
xi. ii. xxvii. quem graece
xii. i. xxii. tes. In specie
xii. i. xxiii. Genere vero