Part 9
Vicesima quarta adhuc sine intermissione pluit, sicut fecerat die altera et nocte praeterita et ex hoc aquae confluebant, et torrentes exundabant. Verum pluvia non obstante ingressi sumus Ecclesiam supra in civitatem et Missa audita etiam ipsum oppidum consideravimus. Est enim Feltrum unum de istis oppidis, quae construi fecit Antenor pro custodia montium antiquissimum, sicut et structure ejus demonstrant, et est multum longum per jugum collis extensum, et habet episcopum et monasteria aliqua sub monte civitatis. In domum ergo regressi cibum sumsimus et sub prandio cessavit pluere. Stratis ergo equis a Feltro recessimus, et cum magno periculo equitavimus propter crescentes aquas. Nam parvi rivuli in fluvios rapidissimos creverant, et torrentes sicci aquis redundabant. Sed quia aër serenatus fuit, paulatim decrescebant. Die advesperascente inde recessimus, et ad quendam magnum fluvium venimus, in cujus litore per unam Venetorum custodiam transivimus, et deinde in villam, quae Ower nominatur, venimus ad pernoctandum, quod et fecimus. Porro hospitium nostrum, sicut et tota villa ad radices cujusdam montis delectabilis et graminosi situm erat. Et dum coena parabatur transivi cum Dominis in curia domus, et suspiciens dixi: ecce, si quis in supercilio illius montis esset, mare magnum videre posset. Hoc cum domini audivissent: ascendamus inquiunt, et videamus mare, forte nostrum futurum sepulchrum. Et statim tres Domini mei, et duo servi et ego montem ascendimus, qui erat multo altior, quam nobis apparuit. Et conjectis oculis contra meridianam plagam, extra montana in planitiem Italiae, et post planitiem mare mediterraneum vidimus: in cujus aspectu Domini mei, utpote juvenes et delicati, quodammodo conterriti stabant, et pericula futura cum mari contemplabantur. Et de facto ego ipse in ejus aspectu quodam metu concussus fui, quanquam suas amaritudines bene gustassem. Habuit enim sic de monte contemplatum satis horridum aspectum. Videbatur quod esset in propinquo et sol scrotinus partem ejus illustrabat anteriorem; reliquum, cujus finem videre nemo potest, videbatur esse nebula elevata, crassa, atra, aërei coloris nigrescentis. Demum satiati hoc aspectu per montana in nostro circuitu respeximus et multa antiqua destructa castra vidimus. In monte etiam, ubi eramus, sub pedibus murorum magnorum ruinae et fossata per circuitum supra montem, et piscina pulchra (#31 A#) adhuc aquam retinens ibi erat et pascualis mons fuit. Et creduntur illa castra omnia aedificata fuisse ab exercitu Antenoris Trojani: quia cum Baduanum urbem aedificasset in plano, ascenderunt in montana et oppida et castra aedificaverunt contra transalpinos, qui erant homines adhuc silvestres, more bestiarum viventes. Interea dum de his cum Dominis meis loquerer in monte, occidit sol, et descendere incepimus; antequam autem in hospitium venimus, fuerunt tenebrae, et cum lumine cibum sumentes dormitum ivimus.
Vicesima quinta die erat festum S. Marci; optavimus nos esse Venetiis, quia hoc festum ibidem cum[TR55] maximo apparatu et multa gloria peragitur. Audivimus tamen Missam de St. Marco in villa, et postea cibum sumpsimus, et inde recessimus. Est autem ab illa villa descensus de montanis et exitus ab eis, et ita in campestrem terram venimus, valde fertilem, plenam segetibus, arboribus fructiferis et vitibus, quam transcurrentes in Tarvisium civitatem venimus, mansuri ibi per aliquot dies, quousque equos nostros venderemus. Non enim amplius erant nobis equi necessarii, quia non longe a mari eramus.
Vicessima sexta die erat festum S. Desiderii, qui in ecclesia Cathedrali quiescit ibidem. Et fecerunt Tarvisini magnam sollemnitatem cum processione per civitatem; et cum omnis plebs in ipsa majori platea congregata esset, fecerunt ludum, in quo illius sancti legenda gestibus hominum ad hoc instructorum celebri spectaculo expresserunt; cui et nos peregrini astetimus, cum admiratione quidem, nescio si cum devotione[TR56] Post prandium venerunt Italici multi ad hospitium nostrum, videre et emere equos nostros cupientes, in quorum venditione habebant mirabile litigium inter se ipsi Italici. Accurrebant enim, et unus alium praevenire conabatur, et interrumpebant sibi ipsis forum, et se ipsos verbis opprobriosis lacerabant, et viri senes ac divites et honorati simul sicut pueri certabant, et unus in displicentiam alterius majorem pecuniam offerebat, quam equi valebant, et cum industria unus alteri praejudicabat. Et in hoc litigio nos in pace stetimus, et bene equos nostros vendidimus, et sic transivit dies illa.
Notandum quod ab oppido Pontinense usque huc loca descripsi, ideo quia in reversione non veni per illam viam in Pontinum, sed per aliam ut patebit. Ulterius autem nullum locum describam in ingressu, sed in reversione omnia loca, ad quae declinare me contigerit, describam. Et ideo descriptionem Tarvisii, et aliarum civitatum servabo in reditum etc. Festino enim in Jerusalem, ad quam firmavi faciem meam, nec quiescam, donec clarissimam illam et desiderabilem urbem iterato videam. (#B#)
Vicesima septima die, quae erat dominica Cantate, Missam Tarvisii audivimus et cibum sumpsimus. Post prandium vero equos, quos Martyres nominant, conduximus, pro nobis et nostra supellectili ad mare ducendum, et profecti sumus contra maris oram; et in oppidum Masters venimus, volentes procedere usque in Margerum, ubi limbus est maris magni. In ipso autem oppido occurrit nobis quidam Theutonicus inquirens an essemus de societate domini Johannis de Cymbern Baronis? Quo audito, quod sic: reduxit nos in hospitium et paratam mensam cum cibo et potu ostendit nobis, dicens: Dominum Johannem de Cymbern ita ordinasse pro nobis fieri. Duxit nos etiam in hortum domus, et in flumine, qui ibi de montanis ad mare decurrit, ostendit nobis magnam barcam, quam Dominus Johannes Baro de Cymbern de Venetiis miserat in Masters, ut ibi per flumen in mare navigaremus. His visis laetati sumus, et consedimus edentes et libentes, quae parata erant. Postea omnem dominorum supellectilem tulimus in navem, et omnes simul ingressi ipsam barcam satis graviter oneratam reddidimus, quia multi eramus, et Dominorum supellex ac servorum non modica erat. Sic ergo terrae valediximus, committentes nos aquis, et ingressi barcam per flumen quasi unum miliare descendimus contra mare. Cum autem ad locum venissemus, ubi fluvius faucibus maris magni illabitur, ad limbum et oram maris, et aquam salsam ac amaram maris ingressi essemus navigio, incepimus cantare altis et laetis vocibus peregrinorum carmen, quod pergentes ad Dominicum sepulchrum cantare solent: _Inn Gottes Nahmen fahren wir, Seiner Genaden begehren wir: Nu helff unß die Göttlich Kraft, unnd das Heylige Grab,_ Kyrieeleyson. Quod latine sonat: In Dei nomine navigamus, cujus gratiam desideramus: cujus virtus adjuvet nos et sanctum sepulchrum protegat nos, Kyrie-eleyson. Inter haec non nulli considerantes ipsius maris amaritudines et mille ejus pericula, non cantum sed in cordibus suis planctum fecerunt. Quidam vero devotione ad sanctum sepulchrum affecti, ex cantu moti fleverunt. Alii ipsum mare tanquam coemeterium suae sepulturae horruerunt. Caeteri, nihil futurum perpendentes vel timentes, riserunt. Interea prope castellum Margerum venimus, et procedentes juxta turrim, quam nominant turrim de Marger, obviam barcam habuimus, quam quidam juvenes fortes trahebant contra Margerum remis impetuose, et impegit in nostram barcam et collidebantur prorae ad invicem, ex quo nostra barca in latus fuit detrusa impetu, et super quendam palum in aquam fixum impulsa minabatur eversionem ad latus, (#32 A#) et quasi eversa fuisset cum hominibus et rebus, et valde perterriti fuimus. Naucleri autem de ambabus navibus conclamantes maledixerunt alterutris, et ita processimus. Post modicam moram occurrit nobis alia barca cum sociis: et unus interrogavit nos, ad quod hospitium declinare intenderemus Venetiis? Cui cum diceremus, ad Sanctum Georium, ubi dominus Johannes de Cymbern disposuerat: incepit ille vilipendere et hospitem et hospitium, et mala praedicata exclamabat de hospite, stans super proram, et conabatur nos avertere, et quoddam aliud nobis demonstrabat hospitium. Et sic stante in prora et cum clamore suadente, subito casum accepit, et de prora ruens in mare cecidit. Qui cum multo labore suorum sociorum fuit extractus et a morte ereptus. Erat autem vestibus novis sericis indutus, quae simul cum eo baptismum acceperunt: unde magnus risus in nostra navicula fuit exortus. Consequenter navigantes ante oculos habuimus inclytam civitatem, magnam, pretiosam et nobilem Venetiarum, maris magni dominam, in aquis mirabiliter subsistentem, cum altissimis turribus et excelsis ecclesiis, et domibus ac palatiis eminentibus. Et erat nobis stupor videre tam gravissimas moles et altas structuras in aquis constitutas. Tandem civitatem ingressi sumus navigio, et per canale magnum navigavimus contra Rivoaltum, et ab utroque latere habuimus domus stupendas prae altitudine et decore. Porro infra Rivoalti pontem declinavimus a canali magno in aliud canale, quod a latere dextro habet fonticum Almanorum, per quod ascendimus intra domus, et usque ad portam hospitii nostri, quod ad Sanctum Georium dicitur, vulgariter theutonice zu der Fleuten, pervenimus. Exivimus ergo de barca, et de mari per lapideos gradus circiter LX. ascendimus ad cameras nobis ad manendum paratas, et omnes res in eas intulimus. Porro magister Johannes hospes et domina Margareta hospita cum magna hilaritate nos susceperunt, singulariter tamen me amicabiliter salutaverunt, quia ego solus notus eis eram a priori peregrinatione, in qua multis diebus cum eis in illa domo hospitatus fueram. Occurrit et nobis reliqua familia nos salutans et ad serviendum nobis se ingerens et exhibens. Omnis autem domus, hospes et hospita et cuncti famuli et ancillae erant de lingua alemanica, nec audiebatur in domo illa verbum italicum, de quo singulare solatium habuimus, quia valde poenale est convivere hominibus, cum quibus locutione conversari non potest. Denique ad ingressum nostrum occurrit nobis canis, custos domus, magnus et niger, [TR57] et blandimento caudae suae gaudium se habere monstrabat, et ad nos saltabat sicut canes solent facere ad sibi notos. Hic canis omnes Theutonicos, de quacunqe parte Alemaniae veniant, sic gaudens (#B#) recipit. Sed ad ingressum Italici, Lombardi, Gallici, Franci, Sclavi, Graeci, vel alterius provinciae extra Alemaniam, adeo irascitur, quod quasi rabidus aestimetur, et cum grandi latratu[TR58] occurrit, et furiose in illos insilit, et nisi aliquis canem compescat, a molestia non cessat. Nec etiam illorum Italicorum, qui in vicinis domibus habitant, assuescit, sed contra eos, sicut contra alienos insurgit et perseverans manet omnium implacabilis inimicus. Canes etiam eorum nequaquam ascendere in domum permittit, sed canes Theutonicorum non tangit. Mendicos theutonicos eleemosynam petere volentes non invadit, sed italicos pauperes, ascendere pro eleemosyna volentes, invadit et repellit. Ego multoties liberavi pauperes de morsibus illius canis. Theutonici recipiunt in illo cane argumentum, quod sicut implacabiliter Italicis inimicatur: sic homines theutonici nunquam integro corde cum Italicis conveniunt, et e converso; cum illa inimicitia sit in natura radicata. Sed quia bestia ratione caret et passionibus movetur incessabiliter litigat cum Italicis, natura instigante. Homines vero ratione se cohibent, et affectum inimicitiae,[TR59] qui in natura est, supprimunt ratione. Reperimus autem in hospitio multos nobiles de diversis partibus Germaniae, et quosdam de Hungaria, qui eodem voto, quo et nos, astricti intendebant mare transire ad sanctissimum Domini Jesu sepulchrum in Jerusalem. In aliis etiam hospitiis erant plures de Germania, et in societates se combinaverunt; in una plures, in alia pauciores. Porro nostrae societatis fuerunt XII. peregrini, domini et servi simul, quorum ista erant nomina.
Dominus Johannes Wernherus de Cymbern Baro, vir decorus et prudens, elegantia morum praestans, doctus in lingua latina.
Dominus Hainricus de Stoeffel, sacri Imperii Baro, vir industrius et strenuus, moribus virilis, sicut verus nobilis Suevus.
Dominus Johannes Truchsas de Waldpurg, nobilis procerae staturae, vir de honestis et nobilibus moribus, seriosus, et dea sua salute solicitus.
Dominus Ber de Rechberg, nobilis de Hohenrechberg junior omnibus, sed animosior, fortior, longior, jocundior et mitior, liberalior.
Hi quatuor Domini nobiles secum habebant sequentes famulos, quorum nomina ista sunt, cum conditionibus status et officiorum.
Baltasar Büchler: vir maturus et multorum expertus, cujus consiliis Domini omnes fovebantur et regebantur, eumque ut Patrem habebant.
Artus, Dominorum barbitonsor, in musicis instrumentis adeo dulcis et promptus, quod non creditur, ei fuisse similis.
Johannes dictus Schmidhans, armiger, qui pluribus bellis interfuit, et Dominorum in peregrinatione servitor extitit.
Conradus Beck, vir honestus et providus, civis de Merengen, qui Dominorum provisor fuit et procurator. (#33 A#)
Petrus quidam, simplex et bonus socius, patiens in adversis, de oppido Waldsee, qui fuit Dominorum et totius societatis cocus.
Ulricus de Rafenspurg, quondam in mari Galeotus, multarum miseriarum expertus, arte institor, et Dominorum interpres.
Johannes quidam vir pacificus, in Dominorum servitio sollicitus, puerorum instructor et magister in Babenhusen.
Frater Felix, sacerdos Ordinis Praedicatorum de Ulma, secunda vice peregrinus terrae sanctae, Dominorum et omnium jam dictorum capellanus.
Hi duodecim inseparabiliter cohaerebant, et communibus expensis praedictorum quatuor Dominorum vivebant. Igitur praefati quatuor Domini, hospitem ad se advocantes fecerunt cum eo conventionem pro hospitio et mensa et aliis, quibus rebus ejus utebantur. Hac conventione facta prae omnibus nobis cogitavi pro me aliud, et ignorantibus Dominis meis navigavi ad S. Dominicum, ad Conventum Ordinis Praedicatorum reformatum, et rogavi Priorem loci pro hospitio, quousque galêae peregrinorum recederent, et precibus multiplicatis obtinui. Grave enim mihi erat continue inter saeculares morari, et nimis distractivum. Regressus ergo sum in hospitium et complicatis sacculis meis transivi ad Dominos et dixi eis intentum meum. Sed non placuit, imo displicuit eis, nec consentire quovis modo volebant, ut ab eis recederem. Ut autem eo magis voluntarius essem ad manendum cum eis, disposuerunt cum hospite; et dedit mihi propriam cellulam, in qua solus manebam ad dormiendum, orandum, legendum, scribendum, et quando placuit, potui esse extra omnem tumultum, sicut si fuissem Ulmae in cella. Sicque semper cum eis mansi in hospitio, quam diu Venetiis fuimus. Saepe tamen et quasi cottidie solitus fui visitare Conventus fratrum Ordinis nostri.
Vicesima octava mane exivimus de hospitio per vicos mercatorum, et ad ecclesiam S. Marci ascendimus ad audiendum Officium. Quo audito per plateam ante Ducis Palatium spatiavimus. In eadem platea ante majus ostium ecclesiae S. Marci stabant duo vexilla pretiosa in hastis altis elevata, alba, cruce rubea insignita; et erant vexilla peregrinorum terrae sanctae. In his vexillis intelleximus, quod duae galêae essent ordinatae pro peregrinorum transductione. Ut enim domini Veneti viderunt multitudinem peregrinorum confluere, ordinaverunt duos viros nobiles de Senatu eorum, curam peregrinorum eisdem committentes, quorum ista sunt nomina. Primus fuit Dominus Petrus de Lando, et secundus Dominus Augustinus Conterinus. Horum duorum servi stabant juxta vexilla et peregrinos invitabant quilibet ad dominum suum, et inducere peregrinos conabantur, illi ad galêam Augustini, alii ad galêam Petri: illi laudabant Augustinum et vituperabant Petrum; alii vice versa. Unde factum est, quod illi duo domini, Augustus et Petrus, fuerunt facti (#B#) capitales inimici, et unus alterum diffamabat, lacerabat apud dominos peregrinos in fama et honore: et quilibet conabatur alterum reddere peregrinis odiosum et submittebant, qui haec agerent. Unde ex hoc etiam hoc malum pullulare cepit, quod ipsi peregrini utrorumque patronorum quasi erant divisi, et quilibet zelabat pro domino patrono suo. Stabant ergo Domini mei suspensi, nescientes, cui patrono esset magis confidendum, cum de utroque audirent diversa. Ego quidem laudabam dominum Augustinum Conterini, sciens eum esse virum maturum et fidelem, quia cum eo in alia peregrinatione mea transfretaveram. Alii eum magis vituperant et alium laudabant. Et ita pro bono pacis de hac re me non intromisi, et ambos bonos naucleros esse dixi, dummodo nos ad portus optatos citius ducerent: addens, quod si ego scirem, quis eorum citius et expeditius se vellet ad navigandum aptare, pro illius parte ego vellem peregrinis consulere. Ambo tamen promittebant quantocius navigationem inchoare, quod tamen pro certo scivi esse mendacium.
Vicesima nona die, quae et festum St. Petri martyris, Ordinis Praedicatorum, duxi Dominos meos ad sanctum Johannem et Paulum, ubi est conventus magnus et solemnissimus fratrum Praedicatorum, et ibi Officio interfuimus quod valde solemniter celebrabatur, et maximus populi concursus est die illa ad ecclesiam fratrum, quia ibi est constituta dies solemnis in condensis usque ad cornu altaris illo die. Et populus de tota civitate accurrit ad audiendum Officium, et ad deosculandum reliquias sancti martyris et ad bibendum aquam St. Petri, quae in nomine dei benedicta et sancti martyris reliquiis tacta creditur conferre ad salutem animae et corporis. Unde in plerisque mundi partibus recipiunt homines fideles hanc aquam S. Petri, et periclitantibus mulieribus in partu dant ad bibendum, et periculum evadunt; datur etiam febricitantibus, ut liberentur. Marinarii etiam eam ad naves portant et modicum de ea ad vasa, in quibus aquae sunt, fundunt, cujus virtute aqua alia conservatur, ne foetida efficiatur et quantumcumque antiqua sit aqua, non putrescit, nec foetida fit, dum de illa modicum est superinfusum. Hoc per experientiam cottidianam marinarii discunt ita esse. Audito ergo Officio et deosculatis Sancti reliquiis, et potu salubri gustato regressi sumus ad nostrum hospitium ad refectionem. Post prandium barcam ascendimus et navigio per vicos civitatis ambulavimus, usque ad S. Marcum et ibi juxta Ducis Venetorum Palatium ad canale magnum navigavimus, in quo stabant amborum patronorum galêae, ut eas (#34 A#) ambas videremus. Primo ergo navigavimus ad galêam domini Petri de Lando, et de barca, sursum in galêam scandimus et placuit primo aspectu navis Dominis et mihi, quia erat galêa triremis magna et lata, et cum hoc nova et munda. Nobis in galêa deambulantibus venit dominus Petrus Lando patronus in barca, et nos cum reverentia magna suscepit, et in navis castello collationem pretiosam instauravit, propinando vinum creticum, et confecta alexandrina; et per omnia tractavit nos, sicut illos quos ducere secum optabat. Deinde duxit nos in carinam deorsum per gradus ad locum peregrinorum, et tantam amplitudinem carinae in potestatem nostram posuit, ut eligeremus locum, in quocumque latere vellemus, pro XII. personis. Perspecta autem galêa illa diximus patrono, quod die crastina vellemus ei dare responsum, an cum eo essemus mansuri, vel cum alio; et ita descendimus in barcam, et ad alia galêam domini Augustini navigavimus eumque in ea sedentem reperimus. Qui cum magna veneratione nos suscepit, et per galêam circumduxit, et optionem loci pro XII. hominibus exhibuit, et etiam collationem vini et confectarum praebuit, seque fidelem nobis futurum promisit. Me autem optime novit et testimonium suae probitatis et fidelitatis ad me remisit, dicens: ecce Frater Felix capellanus vester scit, qualiter me ad peregrinos habeam, dicat quaeso ergo veritatem, et placebit manere mecum. Perspeximus galêam et non tantum placuit sicut alia, quia erat biremis, et minus ampla, et cum hoc antiqua et foetida, in qua prius mare transivi, et multa in ea sustinui incommoda. Et visa galêa in nostra barca reversi sumus in nostrum hospitium.
Tricesima et ultima die mensis Aprilis audivimus Missam in hospitio, quia quidam magnus dominus de Austria non peregrinus hospitabatur nobiscum, cujus capellanus Missam in domo dixit. Post Missam consedimus simul nos XII. ad deliberandum, cum quo patrono vellemus manere, et quo pactu [sic] conventionem inire conveniret. Placuit autem Dominis manere cum domino Petro Lando in sua triremi. Mihi vero melius placuisset alius patronus Augustinus, sed suam biremem fastidivi propter magnas miserias, quas in ea sustinui. Conclusimus ergo manere cum domino Petro: insuper[TR60] XX concepimus articulos, quibus modum conventionis nostrae limitavimus, et ad quae nobis patronus obligaretur expressimus.
Primus Articulus: Quod Patronus nos peregrinos de Venetiis usque ad Joppen, portum terrae sanctae, et inde demum usque Venetias ducat reducatque, ad quod faciendum ad majus in quatuordecim diebus sit paratus et ultra XIIII. dies ab hac non maneat.
II. Quod galêam bene provideat cum expertis marinariis, qui sciant (#B#) artem navigandi in omnem ventum; et ut sufficientem armaturam in navi habeat pro galêae defensione a piratis aut hostium, si opus fuerit, invasione.
III. Quod patronus caveat, ne portus inconsuetos et alienos visitet eundo per mare: sed ad illos duntaxat applicet in quibus galêa provisio consueta est fieri, et quantum potest vitet applicationem ad portus, sed procedat via sua: praecipue volumus, quod a regno Cypri caveat, ne ibi vel applicet, aut si applicare oportuerit, quod ultra triduum non in portu moretur, cum ex antiquorum traditione habeamus, aërem insulae Cypri Theutonicis esse pestiferum. Si tamen aliqui de nobis vellent visitare, et se praesentare reginae Cypri in Nychosia et ab ea societatis insignia accipere, debet patronus illos exspectare, juxta quod antiquus mos nobilium habet, dum adhuc regnum regem habuit.
IV. Quod Patronus singulis diebus peregrinis bis ad comedendum et bibendum det sine defectu. Quod si ex qualibet causa aliquis nostrum ad mensam Patroni manere, vel vespere venire noluerit, vel si omnes simul remanere in loco nostro nihilominus voluerimus, ipse patronus solitum cibum et potum transmittere teneatur absque omni contradictione.
V. Quod Patros peregrinis ex Venetiis usque ad terram sanctam et inde usque Venetias de bonis panibus et paximatibus, de bono vino et dulci recenti aqua, carnibus et ovis, aliisque hujusmodi esculentis competenter providere teneatur.
VI. Quod semper mane ante cibum malfasetum infundat, cuilibet unum bykierum, parvum vitrum, prout consuetum est in navibus fieri.
VII. Si peregrini propter aliquam rationabilem causam, utpote propter aquam afferendam, aut medicinam, aut alia necessaria, peterent emitti ad aliquem portum propinquum, in quem galêam non vult induci, teneatur nobis scapham et scaphalerum dare ad transfretandum in portum.
VIII. Si patronus ad aliquem portum sterilem applicuerit, in quo peregrini sua necessaria invenire non possent, teneatur ipse eis dare ac si extra portum essent: secus si in portum bonum declinaverit, tunc omnes sibi ipsis tenentur providere.
IX. Debet patronus tutari peregrinos, tam in galêa quam extra, ne in galêa galeotae eos invadant, aut viliter tractent, aut de locis suis, si peregrini cum eis sedere voluerint, repellant: et extra in terra ne molestentur, obsistere debet, quantum potest, et in cumbis eorum nullum impedimentum ponat.
X. Quod patronus in terra sancta peregrinos permittat ad debitum tempus, nec nimis cum eis festinet, eosque ad loca consueta ducat et personaliter cum eis vadat. Et praecipue volumus, ut sine contradictione eos ad Jordanem ducat, in quo semper difficultatem peregrini patiuntur, et quod eos ab infidelium vexationibus eripiat.