# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

## Part 8

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-efac662a/index.md

Decima septima die mane cum singuli surgerent, factus est tumultus magnus in domo, pro eo, quod duo vectores curruum conquerebantur, peras suas cum pecuniis repositis perdidisse. Ipsis enim dormientibus socii illi minerarii fures cameram eorum ingressi peras eorum de cervicalibus trahentes et evacuantes, in hortum domui contiguum vacua marsupia projecerunt, ipsi vero simul, dum omnes dormirent, aufugerunt cum pecunia. Cum autem sol oriretur a loco illo recessi et cum timore processi, timens ne forte fures illi insidiarentur mihi in via: sed nihil mihi mali accidit. In meridie autem ad Pontinam oppidum veni, sperans me dominos meos ibi reperturos, sed spe mea frustratus fui. Pontinum latine, Insprugg dicitur theutonice, quia Pontinum dicitur quasi Pons Ini fluvii, quod significat hoc nomen Insprugg. Dum enim jam ad pontem oppidi accederem et intrare vellem, venerunt mihi obviam quinque armigeri servi Dominorum meorum, quos a se remiserant ad propria, et ipsi profecti fuerant de Pontina mane illo die. Multis enim diebus fuerant in curia Ducis taedio affecti: ideo quam cito causas suas expediverunt, recesserunt, uno die citius, quam mihi Dominus Johannes Truchsas terminum statuerat. Hoc enim egerant apud Ducem, quod eidem commiserant omnia quae reliquerunt, uxores, liberos, terras, villas, oppida ac castra, pagos et dominia eorum: insuper literas promotoriales ab eo acceperant ad Ducem Venetorum et ad Senatum Venetum. Et istis expeditis abierunt. Non repertis (#27 A#) Dominis in oppido festinanter pertransivi sequens eos, et in montana ascendi et per curvitates multas montium in vallem quandam magnam, quae dicitur Matra, perveni, et ibi noctem egi.

Decima octava die de Matra in altiora montana conscendi, et per jugum montis dicti Brenner transivi, et frigore vehementi molestatus fui. Nam ibidem etiam aestivo tempore nives, pruinae et glacies non desunt. De isto jugo ab alia parte per longam viam descendi et in oppidum Stertzingen veni, ibique in hospitio Domino meos reperi cum aliis nobilibus et famulis suis. Inveni ibi Dominum Heinricum de Stöfel, et dominum Johannem Truchsas, et Dominum Ursum de Rechberg: quartus vero dominus Johannes Wernher de Cymbern Baro praecesserat eos, ut Venetiis de hospitio congruo provisionem faceret pro dominis et nobis omnibus.

Decima nona die ab illo loco post sumptum prandium recessimus: et cum juxta monasterium Cellae novae prope Brixinam Ordinis Canonicorum Regularium essemus, Praepositus monasterii nobis occurrit, omnesque in monasterium secum duxit, propter Dominum Johannem Truchsas, quem venerabatur, quia de Waldsee, ubi Dominus Johannes Truchsas residet, assumptus fuerat in Praepositum illius monasterii. Noluit autem dictus Praepositus nos illo die a se dimittere, sed coegit manere, et cumulatissime nos tractavit. Est enim monasterium valde solemne et multum abundans. Vix vidi tot vasa argentea et aurea, sicut in triclinio illius Praepositi. Ecclesiam habet magnam cum pretioso ornatu, et Librariam bonam. Sunt ibi viri maturi et observantiales: nunquam videtur mihi me audivisse tam regularem et bonum chori cantum, sicut in hoc monasterio.

Vicesima die, quae erat dominica Jubilate, mansimus in divinis officiis in Cella nova, et in prandio; et deinde a monasterio recessimus. Cum festinantia autem Brixinam civitatem pertransivimus, quia dicebatur dominis, quod pestilentia ibi grassaret. Aliis tamen vicibus in ea civitate pernoctavi. Ibi est Episcopatus abundans. Ideo frequenter mortuo episcopo insurgunt rixae et contentiones multae, et primariae perturbationes pro Episcopatu: et tota terra illa interdicto et censuris ecclesiasticis vexatur. Recolo, quod propter illum Episcopatum Dux Austriae Sigismundus, qui hodie est, et tota terra illa interdicto stricto et gravissima excommunicatione fuit punitus: ita quod omnis homo, sive ignoranter sive scienter transiens per terram illam, fuit excommunicatus (#B#). Ecclesia cathedralis est pulchra. Quadam vice in eadem ecclesia steti, dicens cum socio fratre horas canonicas; praepositus autem ecclesiae dominus et canonicus magnus misit capellanum suum ad nos et interrogavit, an essemus fratres mendicantes, et percepta veritate direxit nobis pinguem et bonam eleemosynam. Valde bene staret ibi conventus bonorum fratrum. In tota namque diocesi non est aliquis conventus fratrum mendicantium. Sunt autem ibi ita maturi canonici, quod nolunt in nova Cella sustinere monachos nisi reformatos. Veruntamen monasterium novae Cellae est canonicorum illorum, et ante tempora non multa fuit ecclesia novae Cellae ecclesia cathedralis, et ea translata in civitatem posuerunt ibi Canonicos Regulares. Postergata Brixina venimus ad viam Conteri, per quam faciliter ascendimus, quia Dux Austriae eam ita plantavit, quod jam cum curribus ascendunt et descendunt, omnibus viis dimissis. Ideo nunc praefatus dux construit in supremo illius viae domum valde altam et pretiosam, thelonario ibi ponendo. Non sunt duo anni elapsi, quod via illa erat adeo mala et periculosa, quod cum magnis difficultatibus potuit eam homo transire, equum ad manum post se trahens. In mea prima peregrinatione cum quantis angustiis illam viam transiverim ego scio. Sunt enim a parte dextra profundissimae valles, et via erat stricta superius a sinistris habens parietes petrarum altissimas et a dextris vallem profundissimam. Adeo arta et periculosa fuit ista via, ut in communitate cantentur de ea publica carmina. Sed nunc, ut dixi, Dux fecit arte cum igne et bombardarum pulvere dividi petras, et scopulos abradi, et saxa grandia removeri, et multis expensis fecit aspera in vias planas: non solum ibi sed in pluribus locis per montana Rhaetica suae dictioni subjecta. Praefata via duobus miliaribus theutonicis est longa; quam cum percurrissemus, descendimus in Bozanam civitatem, quam noviter miserabiliter paene totaliter exustam reperimus: necdum erat ignis extinctus, sed de cumulis ruinarum flammam et fumum vidimus et odoravimus. Monasteria tamen et ecclesiae remanserunt illaesa quasi miraculose. Conventus noster Praedicatorum in multis locis ardere inceperat, sed diligentia et labor fratrum in tectis currentium extinxit. Ignis tamen adeo pervaluit etiam in nostro conventu, quod fratres non potuissent eum conservasse, si alia virtus superior non affuisset. Tectum enim dormitorii arsit in altum et Prior venerabilis, Pater Nicolaus Münchberger, sicut certissima habeo relatione, sub igne genibus flexis beatam invocavit virginem, et adjutorium invenit. Ante plures annos quidam ignis cunctis videntibus per portam civitatis intravit, et per vicos cucurrit et totam civitatem combussit. Unde sicut eandem combustionem sic et illam divinae vindictae ascribunt. (#28 A#) Est enim populus ibi vitiosus; crapulae, luxuriae, superbiae deditus ultra modum. Omnia enim sunt ibi in bono et levi foro et est abundantia optimarum rerum ibi: vinum est ibi praecipuum, fructus alii dulces. Sed habet aërem insanum, quia, ut dicunt, ab illa parte qua spirat aër recens et sanus, sunt montes altissimi, quos mihi demonstrabant fratres, et ab illa parte, qua aërem recipit, sunt paludes foetidissimae. Unde contingit, quod ibi sunt semper multi febricitantes, et est adeo commune teneri febribus, quod febrim infirmitatem non aestiment. Quando enim quis alteri amico suo obviam venit, et eum videt pallidum et deformem facie, interrogat: O amice, quid habes, video te infirmum et deformatum? ad quod ille dicit: Certe, amice, infirmus non sum, per dei gratim, sed febris deformat me. Unde quadam vice cum quodam seculari transivi in Bozanam, et dum civitatem videremus, dixit ad me: ecce fratres, non credo aliquam civitatem esse in mundo frigidiorem quam illam: de quo miratus dixi: non esse ita, sed est, dixi, calidissima. Ad quod ille: ego nunquam veni ad hanc civitatem etiam aestivo et calidissimo tempore, quin semper viderim ibi multos in pelliciis hiemalibus sedentes pallidos prae frigore, et dentibus stridentes. Et hoc joco dixit de febricitantibus. Multi aestimant, quod febrem non ex malo aëre homines contrahunt, sed ex bono vino et de bona coquina, de quibus se ingurgitant et infirmitates contrahunt. Civitas haec ante paucos annos fuit italica, et vulgaris locutio fuit italicum. Unde ego novi quendam Patrem de Italia, qui non scivit unum verbum theutonicum, qui tempore juventutis suae in Conventu Bozanensi fuit cursor et praedicans, sed per successum temporis, crescentibus Theutonicis, facta est civitas illa alemanica, et conventus ille Provinciae nostrae additus est, qui prius erat sub provincia S. Dominici. In hanc civitate mansimus per noctem, et miseriam magnam vidimus, quia multi in ruinis domorum suarum demorabantur, non habentes aedes, nec manendi locum, et multi emigrabant pauperes, qui fuerant ante ignem divites. Sed hodie reaedificatur civitas, et pretiosiores structuras faciunt, quam ante, contra ignem.

Vicesima prima die Missa in nostro Conventu audita et prandio sumpto recessimus a loco ad dextram partem habentes Athysim aut Lavisium fluvium, qui vulgariter Etsch nominatur: et trans Atisim vidimus fertilissima montana, cum multis castris et villis, principalior tamen villa dicitur Tramingum, quae magna est, juxta quam illa crescunt vina nobilia, quae ducuntur in Sueviam, et a villa nominantur _Tramminger_. Porro inter Ahesin et nos, contra Meronam civitatem, sunt paludes profundae, et post paludes contra Tridentum sunt montana mediocria, et in cornu eorum jacet unum antiquum castrum nomine Firmianum, a quo orti sunt nobiles illi, qui dicuntur domini de Firmiano, quorum aliquos ego vidi. Castrum autem nunc habet (#B#) in possessione Sigismundus Dux Austriae, qui de novo reaedificat et ampliat spississimis muris et altis ac magnis turribus circumdans. Muri spissitudo est XX. pedum calceatorum. Et quatuor habet habitacula per quatuor angulos magna et firma, a se distincta per intermedias turres et muros, et quaelibet habitatio habet propriam plateam et propria stabula pro equis, ita quod quatuor principes possent in eo secure morari. Ego fui in illo castro et omnia lustravi. Aquam non habet, nisi quam per rotam sursum de Athesi trahunt, qui decurrit ad rupem castri. Porro propter paludis foetorem facta fuit habitatio odiosa, quia homines ibi morantes cito moriebantur. Ideo ad tollendum hoc impedimentum fecit Dux per medium paludis ab Athesi usque ad montana fossata magna et profunda, ad quae distillant aquae paludis: ita quod nunc sunt prata amoena, ubi prius erat foetida et mollis palus. Et ipsa fossata sunt aqua de palude fluentibus ita plena, quod cum navibus in fossatis faciunt transitum sursum et deorsum. Super margines vero fossati plantari fecit Dux vineam perlongam ab utraque parte, de quibus colligunt tempore vindemiae XX. aut ultra vini plaustra optimi. Istis tamen non obstantibus, et quamvis foetor paludis sit ablatus, nemo tamen diutius in castro illo dicitur posse vivere. Cujus causam dixit mihi nunc castellanus ibidem; quia in alto est situm et habet aërem recentem et fortem, quo efficiuntur homines ibi morantes esurientes et sitientes, et concitatur ibi appetitus multum. Cui cum quis semper sine ordine satisfacere satagit, tandem seipsum perimit: nec est ibi defectus, sed semper stat mensa ibi parata, et vinum ibi non clauditur. Et iste excessus locum minus carum reddit. Quaesivi a castellano, quid tandem Dominus Dux praetenderet, quod tantas expensas faceret, castrum illud sic fortificando, cum tamen omnia per circuitum pertineant ad Comitatum Tyrolis? Respondit, quod ideo faceret, ut si vulgus se a Domino avertere conaretur, et a subjectione recidere, sicut fecerunt Helvetii sive Switenses, quod tunc in castro illo Dux se reciperet, eosque tantum vexaret, quod redire cogerentur, cum ipsum castrum quasi inexpugnabile sit, et in corde illius aulonis sit situatum. Equitavimus ergo consequenter et ad novum Forum, villam magnam, venimus, ibique propter equos per horam mansimus in hospitio. Venit autem ad me quidam famulus, de domo opposita, dicens se missum a quodam fratre Ordinis Praedicatorum in eadem domo commorante, interrogare me, qui essem, et unde venissem? Cui respondi: si placet fratri illi scire quis sim, et unde huc venirem, veniat ad me et dabo sibi bona responsa: tibi vero, dixi, famulo non respondebo. Hoc autem ideo dixi, quia suspicabar, quod esset unus de vagis fratribus nostris per montana discurrentium. Nam instabiles et fugitivi fratres ordinis nostri et aliarum religionum se ad illa loca conferunt, et in montanis, tanquam in tutissimis locis latitant, et cum hoc omnia sunt in bono foro, et levi pretio, possunt vitam suam dissolutam (#29 A#) nutrire, et discurrunt ad rusticos, dicentes eis Missarum utilitates, quod audientes emunt Missas eorum, pro se et suis defunctis, non scientes virus Symoniae ibi esse. Et ita dant eis pecunias, ut legant Missas, cum potius esset eis pecunia danda, quod nunquam pro honore Dei ad altare accederent. Vidi ibi in montanis quasi de universis religionibus miseros vagari, et Episcopi ac Presbyteri eos tolerant. A novo Foro equitavimus per aulonem contra Tridentum. Communis vulgus dicit, quod per illam aulonem aut vallem usque ad Meronam mare olim fuerit, et quod Athesis super Meronam de montibus ruens in mare labebatur. In cujus signum in petris montium circa Tyrolium reperiuntur adhuc circuli ferrei, ad quos naves alligabantur, et ita totum spatium, per quod Athesis in suo alveo in mare mediterraneum labitur, mare fuit: quod bene credo, cum mare ante tempora fuerit multo altius, quam nunc sit, ut ostendetur folio sequenti et P. 2. Fol. 173. B. Venimus autem ad unam villam nomine Nova, in quam ruit fluvius rapidus de montanis, qui dividit Italos ab Alemannis, et supra fluvium in parte nostra stat una Capella, in qua ilia S. Udalrici Episcopi Augustensis sunt sepulta. Dicunt enim, quod Sanctus praefatus fuerit Romae, et in itinere existens incepit graviter infirmari. Rogavit autem Deum, quod non permitteret eum mori in Italia, sed in Alemania, et ita factum est. Statim enim ut per pontem hujus fluminis venit, mortuus fuit, et ilia ejus ibi sepulta, corpus vero fuit in Augustum deportatum. Ab hoc loco in Tridentum civitatem equitavimus et per noctem ibi mansimus. Civitas Tridentina una est de vetustissimis civitatibus illis, quas Trojani venientes per mare cum Antenore in montanis aedificaverunt; ad ejus moenia decurrit Athesis. Est autem in amoenissimo et claro ac sano loco sita: et sunt quasi duae civitates, inferior et superior, propter duas diversas gentes. In superiori enim habitant Italici, sed in inferiori sunt Alemanni. Et ibi est divisio linguae et morum. Raro inter se habent pacem, et saepe ante tempora nostra fuit illa civitas dilacerata, quandoque ab Italicis in odium Theutonicorum; aliquando a Germanis in displicentiam Italorum. Non sunt multi anni elapsi, quod Theutonici in illa civitate erant hospites et pauci, nunc vero sunt cives et urbis rectores. Et tandem continget de illa civitate, de nunc de facto contigit, cum Dux Athesis Pontinae eam jam totaliter sibi et Theutonicis subdiderit, sicut de Bozano dictum est, quia Alemani in dies magis et magis augmentantur. Quae autem sit causa augmenti eorum, quod nos potius crescimus in regiones aliorum, quam alii crescant in regiones nostras, adhuc non didici: nisi dicere velimus in terrae nostrae ruborem, quod propter ejus defectiones et sterilitates,[TR52] quaerimus alienas; vel propter populi Theutonici crudelitatem, cujus vicinitatem et conspectum nulla potest sustinere gens, sed dant cuncti eis locum, cedentes iracundiae, quam nemo tolerare valet. Ex opposito civitatis super Athesin habent fratres Praedicatores conventum valde amoenum, pulcherrimis hortis circumdatum: et dicitur ad Sanctum Laurentium: illum conventum aedificavit B. Jordanes, immediatus successor in regimine Ordinis sancti Dominici, Patris nostri, (#B#) sed ibi est nulla observantia nec regula, sed pauci et miseri fratres ibi sine fructu degunt. In hac civitate Anno 1475. martyrizatus fuit sanctus puer Symeon a Judaeis, cum magnis tormentis: propter quod Judaei fuerunt cum torturis magnis suspendio deputati; quorum maledicta corpora vidi in patibulis pendere, anno sequenti, quando ivi Romam. Corpus autem B. Pueri inventum, magnis incepit clarere miraculis, et hodie claret, ut dicitur. Propter quod homines a longinquis partibus Theutonicae, Franciae et Italiae illac peregrinantur, et deferunt ceram, vestes, aurum, argentum et pecunias in tanta copia, quod stupendum est videre. Unde ecclesiam S. Petri, in qua corpus fuit locatum, antiquam destruxerunt et novam amplam superaedificaverunt ex illis bonis: et domum martyrii ejus etiam emundaverunt, eamque ecclesiam consecraverunt. De martyrio illius Pueri vide in supplemento Chronicorum, lib. 15. Fol. 177. Cum ergo nos peregrini vestes equitantium deposuissemus, ad ecclesias pro indulgentiis transivimus, et in ecclesia S. Petri corpus S. Pueri vidimus et locum martyrii ejus, et ecclesiam Cathedralem antiquam, et alias capellas et ecclesias. Hoc enim faciunt honesti peregrini Jerosolymitani, quod, cum ad aliquas civitates divertunt, statim de ecclesiis et Sanctorum reliquiis inquirunt, et ea visitant. Sic etiam fecerunt Domini mei, et ego una cum eis, ut patebit in processu. Cum autem sero factum esset, et in coena omnes simul sederemus, advenit quidam joculator cum fistula, et uxor ejus cum eo, quae ad fistulationem concinebat voce, bona modulatione. Vir autem licet prudens esset, fistulando gesticulationes faciebat fatuorum, propter quarum ineptias magnum concitabat ad laetitiam musicae risum. Cum autem ludus finitus esset, ex more Domini Barones et nobiles inter se de dando pretio joculatori conferebant. Quidam autem nobilis nihil contribuere volebat, asserens: suum Plebanum saepe praedicasse, quod in talibus datio et acceptio esset damnosa, et mortale peccatum. Cum itaque sim constitutus in sacra peregrinatione, nolo eam foedare vitiosa datione; sed pauperibus tribuam. Ex hoc facta est contentio non modica inter nobiles, et disputatio longa et rixosa. Tandem autem petita responsione mea, conclusioni et sententiae meae stare affirmabant. Conclusi ergo, licet cum formidine: dandum esse joculatori. Sicque dederunt munus fistulatori et ejus uxori. Cum autem domum redissem, quaesivi in scriptis Doctorum, an bene sententiassem, et reperi sententiam meam in Gersone, in duobus locis: ubi tractat de Avaritia, in materia de 7. peccatis capitalibus et de cognitione peccatorum, ubi[TR53] habet, quod tales fistulatores, joculatores, gesticulatores non sunt in statu damnationis, et quod talia possunt dicere aut facere sine peccato mortali: quamvis sint verba aut facta ociosa, jocosa, et interdum mendosa, salva tamen honestate, nisi faciat talia solum propter dissolutionem: secus, si propter sustentationem et lucrum et propter principum ac dominorum, quae curis magnis praegravantur, recreationem. Quod hunc joculatorem fecisse deprehendimus, qui Tridentinus erat mechanicus, et non continue joculabatur, sed tantum in adventu principum et dominorum: cum enim audivisset esse peregrinos terrae sanctae, pro eorum solatio et suo salario ludebat, ut moeror et anxietus nostra remitteretur paululum.

Vicessima secunda die audivimus Missam ad Sanctum puerum Symonem et prandium in hospitio sumpsimus. Deinde stratis equis de civitate profecti sumus. Statim autem ante portam civitatis per praecipitem clivum ascendimus, dimittentes illam inferiorem viam quae super alveum Athesis descendit contra Veronam. Est autem ascensus ille non solum praeceps, sed est una petra rubea et de durissimo marmore. Unde etiam omnes muri et moenia civitatis Tridentina sunt de pretioso et pulchro marmore, sed non polito. Post longum ascensum ab alia parte descendimus et in Persam villam venimus. Persa enim est villa magna, et supra villam in monte est castrum grande, quasi civitas, cum altis turribus et magno muro per circuitum, et multi opinantur ex nomine illius castri, quod Perseus, totius nobilitatis Graeciae pater hoc castrum aedificaverit, vel aliquis filiorum ejus aut subditorum ejus, et ex ejus nomine Persea, nominetur hodie, sicut et regnum Persidis, quod ipse de Graecia veniens et devincens a se Persidam nominavit. In hoc castro dux Austriae habet semper multos soldatos, qui custodiunt ibi castrum, et provinciam. Ulterius processimus et ad lacum quendam venimus, de quo lacu fluvius decurrit, nomine Brenta, qui inde currens ad Paduam usque pervenit, et postea descendens mari Veneto commiscetur. Consequenter in longam vallem magnam et fertilem venimus, et in oppidum quoddam, dictum vulgariter Valscian, divertimus modicum pausandi gratia. Est autem hoc oppidum et consequenter tota terra usque ad mare de lingua italica; hospites tamen quasi (#30 A#) omnes sciunt ambas linguas alemanicam et italicam. Interrogavi autem hospitem de ratione nominis, quare oppidum nominaretur Valscian, qui respondit. Valscian, idem est quod vallis sicca, et accepit nomen ideo, quia ante multa tempora, antequam mare remissum fuit, ascendit usque huc sursum, et tota vallis plena fuit aquis: unde ab utraque parte montium vallem respicientium reperiuntur circuli ferrei in petris pro alligatura navium. Post recessum ergo maris vallis siccata retinuit nomen Valscian. Ex quibus notare potui, quod omnes valles contra mare tendentes montium fuerunt olim repletae aquis, et erant canalia maris magni, sicut hodie est, in terris mari propinquis, ut dixi. Theutonici nominant Valscian: _In der Burg_, quia duo castra sunt supra oppidum, et murus castri concludit oppidum. Deinde a Valscian recessimus et sero in villam, quae dicitur Spiteli, id est hospitiolum, divertimus, ibique remansimus per noctem.

Vicessima tertia, quae est festum St. Georgii militis et martyris, mane rogaverunt me Domini, ut celebrarem eis Missam de sancto Georio: omnes enim nobiles singulari quadam devotione St. Georium colunt. Erat autem solum una capella in villa sine sacerdote, et cum magna difficultate obtinui ab aedituo ecclesiae, quod capellam aperuit, et paramenta pro Missa exposuit. Cumque jam indutus sacerdotalibus vestibus essem, et Domini mei nobiles, et alii homines de villa per sonum campanae convocati advenisset, et calicem more nostro[TR54] ante Confiteor parare vellem; non fuit in vasculo in fenestra posito panis vel hostia, nec in tota villa: verti ergo me ad populum et hostiae defectum intimavi: ne tamen omnino vacui recederemus, legi in altari Officium tantum, cum omnibus Missae moribus dempto canone: sicut solet fieri in navibus per mare. Et illas Missas nominant Missas torridas, vel crudas, aut aridas aut vacuas de quibus vide fol. 49. A. B. Post illam orationem iterum verti ad populum, et feci sermonem brevem de sancto Georio, et exhortationem. Haec autem me faciente et ita loquente, populus villae astabat, et mente confusa me respiciebat cum admiratione magna. Erant enim Italici et forte nunquam audierant sermonem theutonicum in sua ecclesia nisi a me. Et his finitis regressi sumus in hospitium et manducavimus. Post commestionem incepit pluere, nihilominus tamen equos ascendimus, et a villa recessimus. Porro pluvia magis ac magis crescebat, et ita madidi facti fuimus usque ad pellem, sicque in Feltrum oppidum infusi pluvia venimus. Sumus ergo propter inundantem pluviam hospitium ingressi, volentes ibi per horam vel duas exspectare, quousque cessaret. Sed magis ac magis invaluit pluvia, et ita coacti fuimus manere hac die ibi, quod tamen molestum nobis erat, quia ipsum hospitium artum fuit et repletum rusticis italicis, et hospes ac hospita et omnis familia erant de italica lingua: nec usum tractandi dominos habebant, nec apta instrumenta (#B#) ad honeste ministrandum. Erant tamen simplices boni homines et fecerunt suum posse: hoc ego bene consideravi. Sed servi dominorum erant impatientes.

