Part 7
Interea quandam incidi infirmitatem, ex qua non lecto decubui, sed tamen nec ambulare, nec equitare valui, usque ad sanationem. Ideo Dominus meus Georius de Lapide cum aliis nobilibus ad propria remeavit. Ego vero quasi per quindinam Venetiis in cura Medicorum fui Sanitate recuperata cum quodam mercatore Venetias exivi, et empto equo Tervisii cum eodem usque in Tridentum veni. A Tridento vero solus usque in Nazaritum veni. Quo cum venissem post meridiem, inveni in hospitio quatuor peregrinos terrae sanctae confratres meos de Anglia, et cum gaudio nos invicem salutavimus. Disponebant autem se ad recessum, volentes eodem die transcendere montem, quem nominant Sericium, quos rogavi ut usque in crastinum manerent, ut simul proficiscemur usque Ulmam: eram enim lassus, nec illo die volebam recedere. Ipsi vero rogabant me, ut cum eis equitarem, quod nolui: sed apud eos institi quatenus intuitu societatis nostrae, et contractae amicitiae manerent, illi autem nolebant, dicentes: se audivisse pro certo, quod illo adhuc die magnus exercitus armatorum equitum de curia Ducis Austriae in illam villam et hospitium esset venturus, et illos vellent fugere, quia insecurum est cum armatis morari. Et ita divisi fuimus ad invicem: quia ipsi recesserunt et ego mansi. Vespere autem facto venerunt multi armigeri ad hospitium nobiles cum famulis, quos Dux Austriae destinavit pro defensione castri Kregen, quod comes Eberhardus de Wirtenberg senior obsederat et evertere conabatur. Et fuit hospitium plenum ferocibus armigeris. Qui audientes me de terra sancta venisse venerabantur ut sacerdotem et religiosum, et ut terrae sanctae et sancti sepulchri militem, et rogabant me, ut mane eis Missam legerem, et cum eis recederem. (#B#) Mane facto Missam celebravi, cum eis gentaculum [sic] sumpsi, et recessu solverunt pro me, et in medio exercitus me secum ducebant cum gaudio et solatio. Cumque venissemus in Campidonam reperi in hospitio coronae praefatos quatuor Anglicos peregrinos vulneratos, percussos et omnibus rebus suis spoliatos, miseres et tristissimos ac confusos. In silva enim prope Campidonam latrones super eos irruerant, et cum gladiis eos de equis suis ejecerant, et cum vim vi repellere conarentur et se defendere vellent, gladiis eos vulneraverunt, ligaverunt, traxeruntque ad interiora[TR41] nemoris a strata publica in quandam crepidinem solitariam, et ibi eos cum multis injuriis spoliaverunt, et sacculos eorum scrutaverunt, et bursas ac peras eorum evacuaverunt, eosque totaliter nudaverunt, curiose quaerentes in vestimentis eorum, si forte pecunias insutas haberent. Tandem autem eis viliora vestimenta restituentes, jurare eos coegerunt, ut in triduo nulli dicerent, quid eis accidisset. Contristatus autem fui super fratres meos valde, sed mihi ipsi congratulabar, quod non cum eis mansi, quia pariter cum eis in manus illorum raptorum incidissem. In crastinum cum illis armigeris in Memmingen veni, et illo die ibi mansi. Altera die, quae fuit dies S. Othmari, cum quodam sacerdote de Memmingem Ulmam usque perveni. Et ingressus conventum charitative et laetanter fui susceptus: et ita in cellam me recepi ad labores solitos. Pro certo autem dico, quod haec prima peregrinatio in centuplo gravior et molestior mihi fuit, quam secunda et multo periculosior tam per mare quam per terram. Societas etiam peregrinorum primae Evagationis fuit inquietior, quia erant inter eos multi passionatissimi homines, et fuit cottidianum litigium, et aliqui fures Biccardi, aliqui semper infirmi, et ex omni parte gravior fuit illa prima Evagatio, quam secunda, quamvis ipsa secunda fuerit multa laboriosior, remotior, et dispendiosior ac periculosior: tum majora et magis mortifera pericula expertus sum in prima quam in secunda. Ex quibus omnibus liquet, quod falsum est hoc vulgare proverbium; quod dicere inexperti soliti sunt: scilicet quod peregrinatio a Venetiis per mare usque ad terram sanctam sit quoddam solatiosum spatiamentum et[TR42] pauca aut nulla pericula. O deus meus, quam grave et taediosum spatiamentum! quam multis miseriis infectum! Multos enim robustos juvenes nobiles vidi ego in hoc spatiamento succumbere, qui quodammodo sibi ipsis videbantur fluctibus maris imperare et montium altitudines in statera appendere: qui tandem miseriis fracti et infeliciter humiliati miserabiliter justo dei judicio periere. Det Deus hanc peregrinationem spatiamentum leve dicentium sic tristia sentire, ut discant cum peregrinis terrae sanctae (#23 A#) debitam compassionem habere. Attemptare enim hanc peregrinationem audaciae et fortitudinis est. In plerisque vitiosam temeritatem et curiosam instabilitatem esse nemo dubitat. Pervenire vero ad loca sancta et redire vivum et sanum ad propria speciale donum Dei est.
Finit Evagatio F. F. F. prima ad Terram Sanctam.
Modus quo modo F. F. F. se disposuit ad secundam Evagationem vel peregrinationem Terrae Sanctae, Jerusalem, Syon, et montis Synai.
Evagatione mea prima peracta, ut pro parte recitavi, sanus quidem corpore Ulmam veni, et in apparentia laetum jocundumque me exhibui: tristis tamen et inquietus animo et corde fui, propter solicitudinem et curam, quam me habiturum sentiebam pro alia peregrinatione et reditu ad terram sanctam et Jerusalem: sicut proposui in egressu meo de civitate sancta, quod tamen propositum nulli hominum manifestavi. Nequaquam enim contentus fui de peregrinatione prima, quia nimis festina fuit et brevis, et per loca sancta cucurrimus absque intellectu et sine affectu. Non etiam dabatur nobis tempus visitandi quaedam alia loca sancta tam in Jersualem, quam extra. Nec permissi fuimus nisi semel duntaxat circuire montem oliveti, et loca ejus; et Bethleem ac Bethaniam non nisi semel, et in tenebris vidimus. Idcirco postquam Ulmam redii, et de sepulchro sanctissimo Domini ac praesepio ejus et de civitate sancta Jerusalem et de montibus per circuitum ejus cogitare cepi, species, formae et habitudines illorum locorum et aliorum fugerunt a me, et apparebat mihi terra sancta et Jerusalem cum locis suis sub quadam caligine tenebrosa, ac si in somnis ea vidissem. Et videbatur mihi quod minus scirem de omnibus locis sanctis, quam ante eorum visitationem; unde accidit, quod interrogantibus me de locis sanctis nullum verum dare potui responsum, nec certum conscribere Evagatorium. Vehementer ergo dolui, quod tantas miserias, angustias et labores (#B#) habueram, tantas etiam pecunias expenderam, tantumque temporis perdideram, sine fructu, sine consolatione, sine cognitione. Saepe dum pro mea consolatione me converti ad cogitandum de Jerusalem et locis sanctis, et dubiosa imaginatio mihi occurreret, mihi ipsi cum indignatione respondi: desiste quaeso de illis locis cogitare, putas enim te ibi fuisse. Ex his tunc inardescebat desiderium redeundi ad experiendum veritatem. Sed mox sequebatur in me nova tristitia, ex eo quod redeundi modum videre non poteram, imo impossibilem reputavi reditum. Sic ergo in fluctuatione steti, et nulli hominum ausus fui loqui de hac re. Verebar de hoc facere mentionem Reverendo Patri Magistro Ludowico Fuchs, licet esset mihi familiarissimus, et secretorum meorum conscius; cui etiam occulta conscientiae meae sine metu audebam committere: Propositum tamen meum redeundi in Jerusalem non audebam suae Paternitati revelare, ne eum perturbarem, et ne ipse et alii audientes, in me scandalizarentur, judicantes me instabilem et monastica quiete impatientem; aut forte diabolicis incitamentis vexatum, aut vitio curiositatis infectum, aut levitate motum; et ita suspensus stabam et in nullo me manifestavi, nisi quod de terra sancta et de Jerusalem interrogatus non loquebar absque suspiriis, et nonnunquam dicebam, me ignorare Jerusalem vidisse. Et dum interrogarent me, an desiderium redeundi haberem, respondi simpliciter, quod sic. Interea tanto aestuavi desiderio redeundi, quod nullum studium, nulla mihi placuit scriptura, nisi historiae Bibliae, et aliae facientes mentionem de Jerusalem. Ideo omnia quae ad manum venerunt de istis perlegi: collegi etiam omnia peregrinalia militum, et libellos peregrinorum, et terrae sanctae descriptiones, eaque perlegi, et quanto plus legi, tanto inquietior factus fui, quia imperfectam, superficialem, distractam et confusam fuisse meam peregrinationem ex aliis deprehendi. Et per annum sic in laboribus legendo et scribendo steti. Anno autem uno cum illa inquietudine transacto venit in nostram provinciam Generalis totius ordinis mei Praedicatorum, scilicet Salvus de Casseta de Pannormo, missus a S. D. Papa Sixto IV. contra Dominum Andream Archiepiscopum Crainensem, qui conabatur nescio quo spiritu motus convocare ad Basileam generale Consilium, et ibidem residebat sub Imperatoris Friderici tertii tutela: ut autem praefatus Magister Ordinis Praedicatorum contra illum Archiepiscopum efficacius agere posset, convocavit ad se ad Conventum Columbariensem famosiores nostrae provinciae Praedicatores. Inter quos et ego missus veni ad praedictum Conventum auditurus et pariturus praeceptis. (#24 A#) Itaque me cum Oridinis Magistro existente inter alia, de quibus cum sua Paternitate conferre habui, dixi suae Reverentiae desiderium meum de reintrando ad terram sanctam et Ierusalem. Qui statim sine magnis precibus me licentiavit et literam testimonialem mihi dedit sub sigillo ordinis, in qua etiam prohibuit, ne quis eo inferior mihi in illa peregrinatione impedimentum quovismodo praestaret. Obtenta ergo licentia, gaudens Ulmam redii, et literam Magistri occultam tenui, tempus optativum eam manifestandi exspectare volens. Post haec non multis diebus elapsis venit Ulmam Reverendus in Christo Dominus Udalricus Gislinus, Episcopus Adrimitanus et Suffraganeus domini Augustensis, mihi notus et gratiosus, cum quo etiam venit quidam Sacrae Theologiae Doctor, Ordinis minorum, qui Romam adire volebat, et ordinem Episcopalem recipere, quia Dominus Episcopus Frisiensis eum assumpserat in Suffraganeum. Ad hos dominos me contuli, et rogavi dictum Doctorem, quatenus mihi dignaretur a S. D. Papa licentiam impetrare visitandi loca sancta transmarina; pro quo etiam praedictus Reverendus Pater Dominus Udalricus Episcopus apud eum pro me institit. Promissit ergo, et promissum tenuit, mihique literam de data licentia misit. Qua habita adhuc silui et tempus magis optativum exspectavi, sperans quod casus desideratus se offerret, quo me non rogante desiderio meo satisfieret, sicut et factum fuit. Porro illo in tempore erat Ulmae Conradus Locher, vir prudens, Sacri Imperii ibidem ordinarius Balivus, multis nobilibus cognitus, et mihi non parum affectus: huic uti fideli amico primo cor meum apperui[TR43] et sibi desiderium meum et licentias revelavi, petens ab eo, si aliquem de nobilibus patriae nosceret, volentem ad Dominicum Sepulchrum in Ierusalem peregrinari, capellano ac servo indigentem, quod me apud talem promoveret, tanquam expertum et utilem pro ista peregrinatione et servilem in spiritualibus et corporalibus. Habens ergo vir praedictus scrutinium inter nobilis et invenit, quod generosus vir Dominus Johannes Truchsas de Waldpurg se disposuit ad transmarinam peregrinationem simul cum quibusdam aliis baronibus et nobilibus. Ad quos ille accessit et fidelissime me promovit, sicut rei probavit eventus.
Nam statim post, et fuit Anno 1483 in die St. Gertrudis Virginis, venit Ulmam praefatus vir nobilis dominus Johannes Truchsas de Waldpurg cum pluribus aliis nobilibus amicis suis; et statim misso nuncio ad conventum me accersivit. Cumque ad eum in hospitium suum venissem, interrogavit me, tanquam consilium petiturus de regimine debito volentium transfretare mare et peregrinari in Ierusalem. Audivi, inquit, vos fuisse in transmarinis partibus; consulite quaeso, quae me oporteat facere (#B#), ut incolumis reverti queam. Intendo, ait, visitare terram sanctam et praeclaram civitatem Ierusalem, et praesepe Domini dulcissimum, et sepulchrum Domini gloriosissimum: dicite, rogo, difficultates et remedia. Cui cum ad singula responsa darem, curiosius intuitus me omisit et destitit ab interrogationibus[TR44] inchoatis: et interrogavit me, an adhuc haberem voluntatem redeundi in Ierusalem? Respondi: nihil esse pro nunc in hoc mundo, cujus desiderium ardentius haberem, quam illorum sanctorum locorum iteratum contuitum. Sic ergo cognita voluntate mea vir nobilis redire me ad conventum fecit certificans me, quod secum pariter et sociis suis essem iturus Ierusalem. Conjuraverunt enim in unam societatem generosi viri et domini: Dominus Johannes Wernherus de Cymbern Baro; Dominus Hainricus de Stoefel Baro; Dominus Ursus de Rechberg de Hohenrechberg, et ipse praefatus dominus Johannes Truchsas de Waldpurg, quasi pater omnium praedictorum et causa ac motor eorum ad peregrinandum. Statim autem eadem hora postquam in conventum redii, misit praefatus nobilis quendam virum prudentem oratorem cum suis famulis, rogans reverendum Magistrum Priorem ex parte dictorum nobilium Baronum, ut illum fratrem, qui pridem in transmarinis partibus fuerat, quem concorditer in capellanum et animarum suarum curatorem elegerant, licentiare dignarentur, et abire cum eis permitteret. Ob hanc enim causam, ait Dominus Johannes Truchsas, jam cum suis amicis nobilibus ad civitatem hanc venit.
Audiens autem Pater Prior factum multum difficultavit, et tempus deliberandi de responso dando accepit. Quod cernens dominus Johannes Truchsas et timens quod forte oppositum suae intentioni per diutinam deliberationem interveniret, statim die sequenti mane assumsit secum omnes suos amicos nobiles et dominas Comitissas de Kyrchberg, quae secum venerant, et ascendit cum eis in praetorium, ubi jam Magistri- civium cum toto consulatu Ulmensi congregati sedebant, petentes audientiam; qua data institit apud Dominos consules, ut Priorem Praedicatorum ad hoc cum effectu inducere vellent, quatenus fratrem Felicem, quem ipse et sui socii in capellanum elegerant, pro transmarina peregrinatione sine impedimento dimitteret: praecipue cum eum ad hoc esse voluntarium scirent. Itaque Magistri-civium[TR45] et quidam de judicibus Conventum ingressi rogabant Patrem, ut intuitu Consulatus nobilibus illis condescenderet. Qui cum diceret, se non habere facultatem me licentiandi in Ierusalem, sed ad S. D. Papam et Generalem Ordinis nostri Magistrum spectaret[TR46] hoc negotium, statim produxi literas, (#25 A#) tam Papae quam Magistri Ordinis. Quas ut vidit, statim consensit in nomine Domini.
Accessi ergo ad Dominum Johannem Truchsas et secum conveni de die et loco ubi eum et tres alios dominos meos reperirem. Et assignavit mihi diem certum et locum Pontinam (Insprugg) oppidum, et sedem Ducis Austriae et his tractatis nobilis cum suis ad propria rediit. Ab hac ergo die barbam nutrivi et cruce rubea tam cappam, quam scapulare decoravi, quam quidem crucem deo dicatae virgines sponsae crucifixi[TR47] vestibus meis assuebant, caeteraque insignia illius sacrae peregrinationis, quae mihi competebant, assumpsi. Sunt enim quinque peregrinorum terrae sanctae insignia. Scilicet crux rubea in veste grisea et longa cum cuculla monachali tunicae assuta; nisi peregrinus talis religionis sit, quod ei non competat ferre habitum griseum. Secundum est pileum nigrum vel griseum etiam cruce rubea supra frontem insignitum. Tertium est barba longa in facie seriosa et pallida propter labores et pericula, ubique enim, etiam ipsi gentiles, peregrinantes barbas et comam nutriunt usque ad reditum, et hoc primo fecisse legitur Osiridem vetustissimum Aegypti regem, Deum aestimatum, qui mundum totum perambulavit. Quartum est saccus in humeris tenuem victum continens cum flascone, non ad delicias, sed ad sustentationem vitae vix sufficiens. Quintum, quod servit in terra sancta, est asinus cum asinario Saraceno, loco baculi. Itaque diem recessus mecum desiderio magno exspectavi et me silenter cum tranquillitate ad iter sacrae peregrinationis aptavi, propter inquietudinem pro me sollicitorum, qui me inquietabant.
Incipit Secundum Evagatorium F. F. F. ad Terram Sanctam in Jerusalem.
Secunda pars principalis totius operis.
Evagari jam incipiam desiderabili et jucundissima Evagatione, quam quidem Evagationem hoc ordine describere intendo et distinguere in XII tractatus, secundum quod fere XII. mensibus evagatio duravit, et quemlibet tractatum in tot capitula dividere, quot dies veniunt in mense: ita quod quilibet mensis faciat tractatum et quilibet dies capitulum. Incipiam enim a die exitus mei usque ad reditum, et omnia loca quae vidimus de mense in mensem et de die in diem et quae contigerunt nobis singulis mensibus et diebus fideliter significabo:[TR48] addendo descriptiones locorum tam sanctorum quam aliorum pro facti illius meliori declaratione. Non enim praetermisi (#B#) nec unum diem in itinere existens, quin aliquid scriberem, etiam in mari tempore tempestatum, in terra sancta, et per desertum saepe scripsi[TR49] sedens in asino, vel in camelo, vel noctibus, quando alii dormiebant, ego sedi et visa in scriptis deduxi.
Igitur cum tempus meum appropinquaret, quo recedere me necesse esset, observavi diem opportunum, in quo sine nota et multorum concursu Ulmam exire possem. Currebant enim noti mei et fautores et inquieti erant de recessu meo, meque plurimum turbabant suis dissuasionibus et curis inanibus et lamenta eorum erant mihi deliramenta, quia ita laetus et imperterritus fui, ac si ad convivium optimorum meorum amicorum invitatus transirem.
Die itaque XIII. Aprilis, quae erat dominia Misericordia domini, Anno 1483 advesperascente die venit nuncius missus ad me a generoso domino Philippo Comite de Kyrchberg, rogans me, quatenus sine dilatione in crastinum ad ipsum Comitem venirem, ad diffiniendum aliquas causas. Eram enim quasi paterfamilias domus, quia omnes de domo mihi confitebantur Comites et Comitissae, et quidquid difficultatis oriebatur, in quibus ego potui utilis esse, denunciabant mihi vel mittebant pro me: condixi ergo servo, quod in crastino secum pergere vellem.
Quarta decima die, quae est Tiburtii et Valeriani, lecta Missa et sumpto cibo, congregatis ad me omnibus fratribus dixi eis, me jam velle ex toto recedere: et benedictionem itinerantium a reverendo Patre Magistro Ludowico petii. Qui duxit me ad chorum, ad quem[TR50] totus Conventus comitabatur me, et prostratus in medio Chori coram venerabili Sacramento altaris accepi benedictionem cum ingenti Patris Prioris et omnium fratrum fletu. Ego vero accepta benedictione prae singultu et fletu verbis fratribus valedicere non potui: sed ipsae lacrimae et vultus moerens et singultus loquebantur. Singulis ergo fratribus amplexatis et deosculatis me eorum orationibus commendavi. Vix autem persuadere poteram ut reverendus Magister Ludowicus domi in pace maneret. Volebat enim salvum conductum mihi praestare, usque in Memmingen, sicut prius fecerat, sed ego omnino recusavi (#26 A#), ne in nostra separatione nova tristitia et turbatio ambos afficeret. Quamvis enim laeto animo et jocundissima mente ad illam peregrinationem pergerem, in separatione tamen a tam fidelissimo Patre et charissimis meis fratribus moestis et tristibus lacrimas copiosas fundere me necesse erat. Colligatis itaque sacculis meis, quos mecum ducere volebam, et equo quem emeram impositis, desuper sedi, cum servo Comitis recessurus. Porro me in equo sedente omnes fratres circumstantes obnixe petierunt, ut loca sancta diligenter notarem, et conscriberem[TR51] ad eosdemque deferrem, ut et ipsi, etsi non corpore, mente tamen possent circa loca sancta recreari: quod et fratribus promisi. Et cum hoc servus Comitis et ego Conventum exivimus, et clam quasi occulte de civitate equitavimus: per portam gregis pontis transeuntes flumen Danubii. A casu autem concordantia accidit prioris peregrinationis et illius quo ad diem. Primam enim peregrinationem in die sanctorum Tiburtii et Valeriani inchoavi. Eodem autem die et hora duobus annis revolutis ad secundam Evagationem profectus sum. Equitantes autem servus Comitis et ego ocius ad villam Dissen venimus, et supra illam in castrum, in quo Dominus Comes residebat, ascendimus. Causa autem, propter quam me vocavit, erat ista. Sub castro in villa, quae dicitur Jedensheim vel Iheidemsheim, erat quaedam virgo alienata a sensibus, quam multi dicebant esse obsessam a daemone: hanc videndam et examinandam mihi exhibuit, ut judicarem, quid esset cum ea agendum: si adjuranda esset, vel non: hoc autem fuit meum judicium, quod destructa esset in capite, et ideo potius medicorum quam theologorum curae esset committenda. Hoc sic terminato, dixi domino Comiti meam profectionem jam inceptam, et petivi eum, ut mihi servum adjungeret, qui usque ad Alpium radices me conduceret, quia usque ad id spatium est nonnunquam satis insecurum et timebam ibi equitare solus. Assumpto ergo famulo mihi adjuncto eodem die a Thyssa recessimus usque in Memmingen, et ibi pernoctavimus.
Quinta decima die festine a Memmingen usque in Campidonam equitavimus, et ibi simul manducavimus; post prandium licentiavi famulum a me, jubens eum redire ad dominum suum. Ego vero ad radices montium veni cum magna festinatione. Timui enim, quod Domini mei ante adventum meum de Pontina (Insprugg) recederent, et veni usque in villam Ruti, quae est super Licum fluvium, quem vulgares Lech nominant, ibique pernoctavi. (#B#)
Sexta decima die mane solus de Ruti exivi et in Rhaeticas alpes subii: ibi enim est ingressus in Rhaeticas alpes et praeceps ascensus tempore pluvioso pessimus et profundus luto. Malam viam valde habui, quia praecedenti die pluerat, et in nocte postea cecidit nix super lutum, nec potui videre paludes et foramina profunda. Et ita equus, quem manu sursum duxi, omni passu in profundum mergebatur usque ad ventrem: et ego similiter usque super genua. In foveis vero profundius mergebamur. Tandem autem per clausuram Rhaeticarum alpium, quae dicitur Ehrenstein, ingressus veni usque ad ascensum montis Fericii, quem cum ascendissem et ex alia parte descendissem, vidi mihi adhuc superesse multum de die; et pertransivi villam Nazarith, et iterum ad montana valde alta ascendi, et perveni in villam Schneckenhusen, ibique pernoctare decrevi. Porro in ipso hospitio sedebant focii [sic] minerarii de argentifodinis, qui ludebant, bibebant, et voluptatibus deserviebant, quorum suscepta erat mihi societas, et cautus fui in conversatione cum eis. Posuit autem hospes me ad unam parvam singularem cameram, cujus ostium diligenter servavi, et ita dormivi.