Part 6
Est enim optimus et pinguissimus maris portus omnibus mundi bonis abundans: praecipue tamen ibi est vinum Creticum, quod nos nominamus malphaticum, in toto mundo notum, et omnia sunt ibi in bono foro. Ideo grave non fuit nobis ibi manere, sed optabile. Ideo circa vesperas revocati fuimus in Galêam et alii citus, alii tardius redierunt. Ego vero eram de primis in ea, et steti in castello Galêae ad respiciendum, an aliqui prater illos, qui in Cypro et in Rhodo ad nos ingressi fuerant, intrarent: et intraverunt duo Graeci Episcopi cum multis aliis. Ea autem, quae alias ibi vidi, protinus non conscriberem, si maturitate omnimoda hoc Evagatorium ornatum habere vellem; sed ut promisi fratribus meis in epistola, seriosis saepe jocunda et ludicra addidi. Interea me sic stante et ingredientes considerante, vidi plures de peregrinis vertiginosos supra marginem maris stare, et ad descensum in barcam[TR36] trepidare. Vinum enim Creticum dulce et delectabile copiose sumptum vertiginem inducit. Erant autem gradus lapidei in litore ad murum civitatis, per quos oportebat ingredi Galêam volentem descendere, et naviculam parvam intrare, in qua ducebatur usque ad Galêam et iterum juxta Galêam exeundo scapham per alios gradus ascendere in Galêam; quod illo vesperi multis erat adeo difficile, quod oportebat eos portari de gradibus muri in scapham, et de scapha in Galêam, usque ad stantias suas. Inter alios venit quidam peregrinus servus quorundam dominorum de civitate, portans res dominorum suorum et flascones vini et saccum cum recentibus panibus, et ibat curvatus oneribus et cum hoc gravatus vino. Cumque venisset super gradus, et descendere inciperet ad mare in scapham, repente per praeceps cum omnibus quae portabat lapsus est in maris profundum. Statim autem ad clamorem astantium Barcaleri ad locum immersionis cum scaphis venerunt, et prodientem extraxerunt: panes autem et omnia quae portaverat supernatabant, et ad nihilum deducta et redacta sunt. Aliquidam peregrinus sacerdos (#19 A#) Dalmata, mihi multum familiaris, etiam nimis de dulci gustaverat, ita quod cum labore in Galêam usque ad malum venit, et ibi stabat, loquens cum alio Dalmata usque ad tenebras. Stabat autem prope foramen carinae, per quod non est descensus nocte, sed tantum die, et dum nox est facta, deponitur scala, ut non inquietentur inferius dormientes in illo latere. Cumque ille bonus peregrinus locutionem suam finivisset, et jam nos inferius omnes in lectis nostris jaceremus colloquentes, volebat in cumbam suam descendere per proximum foramen, et ponens in incerto pedes, importune deorsum lapsus est per foramen in pavimentum carinae, ita quod galêa ad suum casum tremuit, quia erat vir magnus et crassus. Nos vero omnes conticuimus, perterriti auscultantes quis cecidisset. Statim autem ille illaesus surrexit, et cum ira incepit lingua balbutiente quaerere, dicens: Ecce scalam sub pedibus habui et per tres gradus descendi et quidam traxit mihi eam de pedibus et cedidi. Cui cum quidam diceret: scalam ante horam fuisse depositam;[TR37] respondit: non est ita, quia tribus gradibus jam descenderam, et in tertio gradu me consistente mihi est detracta. Ad haec verba omnes fuimus resoluti in risum, scientes scalam ante horam fuisse amotam; ego vero jocundatus magis fui, congaudens socio, quod in tam periculoso et alto casu nihil mali sibi accidit, multum in risum concitatus fui. Cumque audivisset me ridentem infremuit contra me. Ecce, inquit, manifeste cerno, quod tu frater Felix mihi scalam traxisti de pedibus. Certe Galêam non exibis, nisi me vindicavero. Cumque me excusarem, plus indignabatur, et mihi maledicebat, jurans se in crastinum vindictam de me sumere. Sed dormitio sequens omnes vertiginosos et aegrotos, quos vinum Creticum debilitaverat, sanavit: nec in crastinum memoria istorum fuit. Si ille peregrinus absque vino et sobrius istum casum accepisset, forte cervicem aut tibias confregisset. Communiter enim ebrii in casibus periculosis sunt caeteris fortunatiores, sed non prudentiores, dempto Polemo juvene ebriosissimo, de quo legitur in vita Xenocratis Philosophi discipuli Platonis, qui totus ebrius et lascivis vestibus indutus cum per civitatem Athenas madens vino discurreret, et scholas Xenocratis apertas cerneret, intravit, ut disciplinis intendentes derideret. Cumque omnes ad ejus ingressum indignarentur, Xenocrates vultu maturo, omissa re, de qua disserebatur, de modestia et temperantia loqui cepit. Cujus gravitatem sermonis Polemon audiens, primo detractam de capite coronam florum projecit, postmodum pallium seculare deposuit, et ad ultimum omnibus voluptatibus spretis ad unius orationis auditum philosophus maximus evasit. Transacta illa nocte in crepusculo navem solvimus, et extra portumper ventum elati sumus. Sed cum non longe venissemus, occurrit nobis ventus contrarius, et jactabamur in fluctibus sine progressu. Conabantur ergo portum Creticum reintrare; sed non poterant obsistente vento. Mare autem fervescebat et intumescebat nimis inter nos et Candiam. Porro gubernatores videntes incautum esse, navem tantis oneribus gravatam, aurae fluctibus committere, a latere ventorum studebant terram petere, et magno labore pervenimus ad montana Cretae infra civitatem ad duo miliaria, ibique ejectis anchoris navem fiximus in sterili et deserto loco. Sequenti nocte solvimus Galêam, et mare ingressi ventum magnum habuimus, sed inutilem et passi fuimus ingentem tempestatem illa nocte et die sequenti. Alia vero nocte, quae fuit in festo S. Michaelis, concussum est mare adeo horribiliter sicut unquam vidimus in tota ista navigatione. In hac tempestate multi vota voverunt Domino. Quidam enim, qui hactenus noctem S. Michaelis cum ventris ingluvie peregerunt, voverunt illam vigiliam cum jejunio, quoad viverent, peragere.[TR38] Aquae enim intemperatae incidentes nos multum perturbabant, et eramus omnes infirmi, et vertiginem ac evomitationem patiebamur propter navis agitationem. Illa tempestate durante factus est ventus ille pro nobis, qui prius erat (#B#) contra nos, et velocissimo cursu multas regiones postergavimus, et prope Metonam venimus, sed in portum intrare non valuimus. Et ne vi ventorum retrorsum pelleremur, portum quendam desertum inter parietes petrarum intravimus. Et quia vix per miliare Alemanicum a Metona eramus, nos peregrini acceptis sacculis nostris per terram in Metonam ivimus ibique Galêam exspectavimus. Deinde a Metona recessimus, et rapido cursu in Corzyram venimus, ubi alii peregrini divisi fuerunt a nobis. At vesperascente die de Corzyra ad insulas Gozapolis delati sumus. Dum autem obscura nox adesset, nec aliqua sidera apparerent facto eurippo orta est saevissima tempestas, et horribilis aëris et maris perturbatio. Venti enim validissimi in altum nos levabant, et fulgura coruscabant et tonitrua horrenda intonabant, cum quibus hinc inde formidanda fulmina cadebant: adeo ut in multis locis mare ardere videbatur. Sed et pluvia ita intemperate inundabat, ac si nubes fractae et penitus dissolutae caderent. Insuper procellae importune accurrentes in Galêam cadebant, eamque continue operiebant, et altera Galêae adeo dure percutiebant, ac si de monte aliquo grandes lapides contra asseres currere per praeceps mitterentur. Saepe de hoc miratus sum in maris tempestatibus existens, quod aqua, cum sit corpus rarum, tenue et molle, tam duram impactionem in corpus oppositum potest facere: facit enim strepitum ad navem currens, ac si molares de saltu accurrerent, nec mirum si navem ferream destruerent. Aquae tamen maris sunt magis importunae, sonorosae et magis mirabiles sunt in suis elationibus, quam aliae aquae. Ego habui delectationem magnam in tempestatibus superius sedendo aut stando, et videndo mirabiles successus procellarum et occursus horribiles aquarum. Tolerabiles sunt tempestates diurnae, sed nocturnae sunt nimis inhumanae, praecipue quando sunt saevae, sicut fuit illa, de qua nunc loquor. Fuit enim saevissima et in intensis tenebris, nec erat lumen, nisi quod coruscationes continuae fulgurum causabant. Et erat tam saevus ventus elevans et dejiciens Galêam, eamque nunc huc nunc illuc inclinans et concutiens, quod nemo in cumba sua[TR39] poterat jacere, minus sedere, minime stare: sed ad columnas in medio sustentantes superiora aedificia pendere necesse erat; vel flexis poplitibus ante cistas procumbere, brachiis et manibus easdem complectere et sic tenere se, et inter haec non nunquam cistae magnae et graves cum adhaerentibus evertebantur. Nam ita diversos motus et violentos facit Galêa, quod omnia, quae stant, evertit et quod dictu mirabile est, sed verissimum, ea quae in parietibus ad uncos pendebant, de uncis solvebantur, et cadebant. Quamvis autem navis fuerat bitumine undique linita et aliis, quibus aquae ingressus et instillatio prohibetur, (#20 A#) in hac tamen tempestate aqua per insuspectas rimas ingrediebatur undique, ita quod in tota carina non fuit quidquam, quod non esset in aqua, lecti nostri et omnia erant madida, panes biscotae et nostri paximates vel paximacii aqua tacta in nihilum sunt reducta. In carina inferius fuit terror et miseria; superius vero labor et angustia. Ventus velum magnum in petias dilaceravit. Ideo antennam submiserunt, et velum aliud, quod nominant papafigo, tempestatibus aptum, appenderunt: sed cum sursum antennam cum complicato velo traxissent, et Galestreli marinarii sub antennam sedentes ligamina solvissent, et velum deorsum caderet, Galeotaeque inferius polistrelum, id est funem, quo inferiores extremitates veli tenentur, in manibus tenerent: ecce ventus repente irruens importune velum implevit, et polistrelum de manibus Galiotorum avulsit, velumque rapuit et ipsum supra mali summitatem et supra kebam in altum evexit: et ita importune in aëre volitabat, quod antenna ut arcus inclinabatur: et ipse malus grossus et magnus de multis lignis et arboribus simul junctis factus fragores magnos dabat, ac si jam ruptus fuisset et fractus in medio. In quo maximum expectabimus periculum, quia si in tanta tempestate fractus fuisset, mox involuti aquis submersi cum Galêa fuissemus. Sicut enim avis non potest volare sine pennis et alis, sic gravissima navis non potest procedere sine velis, quae sunt pennae ejus et alae. Ideo quando Poetae loquuntur de equis alatis, non aliud volunt, nisi naves velatas intelligi. Sicut Perseus venit de Graecia in equo alato, et liberavit Andromedam de scopulo Joppe etc. Dabat ergo malus horribiles multos fragores et antennae similiter; et tota Galêa in omnibus juncturis videbatur dissolvi. In nulla re magis territus fui in tempestatibus, quam in magnis fragoribus navis, qui ita importuni sunt, quod homo aestimat jam navem esse in aliqua parte ruptam. Nec potest se homo continere a clamore emittendo, propter subitum et horridum sonum fragorum. Stetimus ergo in tristi spectaculo, et in lamentabili periculo. Porro velo sic in aëre volante, discurrebant Galioti et caeteri marinarii cum tanto clamore et ululatu, ac si jam gladiis essent confodiendi, et per rudentes super antennam scandebant, velum conabantur de sublimi ad se attrahere. Caeteri inferius currebant undique polistrelum capere, et reaccipere quaerebant: alii trochleis aptantes funes et spiras circumducebant. Peregrini vero et alii ad hos discursus et labores inutiles Deum orabant, et sanctos invocabant. Aliqui suas confessiones faciebant, tanquam jam in procinctu constituti articulum ultimum mortis expectantes. Aliqui vota magna emittebant ad Romam, ad S. Jacobum, et ad Beatam virginem hinc inde se ituros promittebant, ut hanc mortem evadere possent. Non enim nisi mors praesens timebatur. Cogitavi ad parabolas Anacharsis Philosophi, qui navigantes nec vivis nec mortuis connumerandos esse dixit. Insuper eos non nisi quatuor digitis a morte distare probavit, cum parietes navis in spissitudine habeant quatuor digitos. Interrogatus etiam quae naves essent tutiores? respondit: illae, quae in terra extra mare jacent; in mare nullam asserens esse securitatem, propter multiplicia et repentina pericula. (#B#) Grassante igitur hac terribili tempestate, ecce subito et ex insperato de coelo adjutorium advenit. Inter fulgura enim et coruscationes aparuit lux quaedam stans supra proram in aëre aliquantulum fixa. Deinde paulatim se movit per gyrum Galêae usque ad puppim et ibi evanuit. Fuit autem lux illa radius igneus longitudinem cubitus habens. Hanc lucem cum gubernatores Galêotae et marinarii caeteri vidissent, et peregrini qui superius erant, cessaverunt ab omni labore, et siluerunt ab omni strepitu et clamore, et provoluti ad genua extensis in caelum manibus mediocribus votibus nihil aliud promebant, quam Sanctus, Sanctus, Sanctus. Porro nos inferius mysterium ignorantes, perterriti de subita quiete et silentio, et de insolita oratione; aestimavimus eos a laboribus cessasse propter desperationem, et Sanctus clamare propter instantem exspirationem, et stabamus attoniti, finem eventus exspectantes. Et ecce quidam ostium, quod supra foramen commune Galêae, per quod de superioribus in carinam descenditur, removit, et aperuit, et supra scalam stans, clamavit verbis Italicis. O Signior pelegrini non habeate paura que questo note non avereto fortuna: quod tantum sonat: O Domini peregrini nolite timere, quia hac nocte et praesenti tempestate nihil mali patiemur, quia consolationem de caelo habuimus. Post hoc perseverante tempestate, recurrebant Galêotae ad solitos labores, et jam non ullulabant ut prius, sed laetis clamoribus jubilantes laborabant. Non enim laborant nisi cum clamore. Nemo autem aestimet, quod jam dicta de luce sint ficta aut fabulosa, sed sunt verissima, et ea plus quam ducentorum testium assertione hodie in humanis viventium probare possem. Nequaquam enim abbreviata est manus domini, ut salvare non possit in tribulatione existentes. Sed quis meruerit hanc miraculosam liberationem Deus scit, qui etiam Ethnicis et Idolotatris in talibus periculis clamantibus miraculose succurrit. Dum enim impetu maris volvuntur anxia necessitate incassum ad surda loca exclamantes, non tamen omnino salutem desperant; nam quandoque a maris exaestuante fluctu nave in altum elevata, tanquam Deus quispiam salutem attulit periclitantibus. Haec Diodorus Antiquarum historiarum lib. 4. de navigatione Trogloditarum in sinu Arabico. Verum esti propter peccata mea aut alicujus alterius indigni fuimus caeli signo, tamen aliorum devotissimorum peregrinorum, et potissime honestarum foeminarum, quae in tribulationibus patientes devotissime et lacrymabiliter orabant, dignae divina consolatione erant. Insuper cum Deo derelictus sit pauper, qui in clamores et lamenta miserorum et pauperrimorum Galiotorum attenderit, qui in medio tribulationis et procellarum ipsum Deum, virginem Mariam, et Angelos ac Sanctos crebris et altis clamoribus interpellabant. Aut quis scit, an forte angustiae mulieris impraegnatae, uxoris fratris domini Patroni, quae in Cypro ad nos ingressa fuerat, ad aures divinae pietatis pervenerint: vel fructus ventris ejus necdum ex utero natus divinam pietatem obtinuerit, et propter salvationem animae (#21 A#) ejus omnes nos salvos transire permiserit. An ignoramus, quod Deus sit pronior ad miserendum quam ad puniendum. Si ergo Sodomitas eum irritantes juste ignis consumpsit, quia nullus inter eos reperiebatur bonus, propter quem omnibus parceret, et misericorditer parvulos eorum innocentes pariter cum ipsis occidit, ne imitatores fierent parentalis nequitiae; quid mirum, si fideles Deum glorificantes, et propter eum peregrinantes, ejusque auxilium precantes juste ab aquis salvat omnes? quia non solummodo quinque tantum, sed forte quinquaginta, quos Abraham primo putavit in Sodomis inveniendos. Gen. 18. p. 24., boni in navi reperibiles erant, propter quos parcere cunctis, etiam criminosis paratus est, et puerum illum in utro matris misericorditer conservare, quem forte scivit fore futurum imitatorem virtutum et legum divinarum. Igitur in hac tempestate magnam viam fecimus de vero nostro itinere: quia venti contra portus nobis optatos nos impellebant, et duravit illa tota nocte et die sequenti. Porro facto die, et tempestate durante in patientia sic mansimus sine cibo et potu, quia non erat ignis in Galêa, et coquina superius plena erat aquis et cum hoc omnes vertiginosi eramus facti, et abominabamur omnes cibum et potum propter stomachi subversionem. Et siquis etiam aliquid manducasset, durante tempestate, non retinuisset, sed mox vomitando ejecisset. Nihil enim melius in tempestatibus, quam vacuo stomacho manere. Et praeterea omnis panis noster corruptus et inutilis factus fuit, per salsas maris aquas, et ita cogebamur jejunare. Altera die processimus dimittentes Ragusium civitatem ad dextram, et Cursulam ad sinistram, et venimus Laesinam in civitatem: quam ingressi refecti sumus, et a vertigine capitis liberati. Mansimus autem Laesinae tribus diebus, quia maximi venti in mari erant, quos timebamus, quamvis pro nobis fuissent: et etiam mansimus propter dominae praegnantis et gravidae refocillationem, quae valde fuerat in illis tempestatibus infirmata; mirum est quod non fuit mortua simul cum foetu in tantis terroribus. Deinde de Lesina navigavimus cum bono vento.
Sed nocte jam incipiente confortatus est ventus et nimis invaluit, projecitque nos in eurippos ad loca asperrima, scopulis et rupibus plena, in quibus non potest fieri nocturna navigatio. Applicuimus autem ad radices cujusdam scopulosi montis et bolide ejecto fundum quaesivimus, ad stabiliendam ibi navem, quia tenebrae subito nos praeoccupaverant, quod non poteramus adire aliquem portum signatum, nec ulterius procedere. Cumque jam prope montem essemus Galêam vertere conarentur, mox violenter a vento impulsa et fluctibus mota importune girare cepit, et minabatur cum prora in cautes et scopulas montis incidere, et sic Galêa dirupta fuisset. In ipsa autem navis gyratione Galioti periculum cognoscentes horribili clamore caelum implebant et discurrebant, seque ad evasionem disponebant. Interea duo Episcopi et nos cum illis inferius eramus, et famuli Episcoporum ad foramen carinae currebant, qui erant superius, ac desperate clamabant: O domini venite sursum, navis rumpenda mergetur. Ad hunc clamorem Episcopi cum suis tumultuose surgentes ascenderunt. Similiter et alii fecerunt, et facta fuit compressio (#B#) magna in scalis et cursus mirabilis omnium ad puppim festinantium, ut in scaphas ejectas saltarent. Servi et domini Patroni cum gladiis abscissis funibus scapharum in mari eas cadere permiserant, ut periculo submersionis instante ipse cum fratre et uxore fratris et aliis domesticis suis primi evaderent. Verumtamen nemo adhuc in scaphas descenderat, et si unus, descendisset, intolerabilis tumultus factus fuisset. Multi enim de alto in scaphas saltassent, laesique fuissent, et alios laesissent, qui eos ad mare projecissent, et in scaphis existentes cum gladiis et cultellis evaginatis aliis ingressum eos prohibuissent: quia in istis angustiis scaphae nimis replentur et merguntur, et pauperes vitae suae consulere quaerentes ante alios festinant, quos nobiles et servi nobilium gladiis necant. Illos etiam, qui se manibus ad navem vel remos suspendunt, ut in scapham labantur, alii videntes periculum in scaphis existentium gladiis digitos et manus eorum abscindunt, qui cadentes deorsum in mare submerguntur. Audivi horrenda ab his, qui talibus periculis interfuerunt, quale nunc nobis erat in foribus. Sed Deus etiam hac vice nos liberavit, et tumultus cum pace sedatus fuit, et navis ad scopulos alligata, et vela dimissa et anchorae ejectae. Porro Galêotae illi, quorum negligentia in tantum periculum venimus, graviter fuerunt plagis vapulati, et dure castigati; sed nos peregrini intercessimus pro eis, misericordiam divinam imitantes, quae nos sine meritis conservavit a morte. In crastinum processimus, et in sinistra parte Iaderam Dalmatiae civitatem dimisimus, et ventum secuti processimus. Vesperante autem die, durus incepit flare ventus, et sero facto ingravatum est mare valde super nos. Injecti autem euripis incidimus loca asperrima, nec ad litus applicare ausi fuimus timentes Scillam aut Charybdin incidere. Ad quoddam canale latum venimus et celerrimum ventum in eo habuimus, et tamen in medio canalis navem stabilire tentavimus. Immerso autem bolide invenimus excessivam aquae altitudinem. Ulterius ergo processimus et factae sunt tenebrae occidente sole, nec poteramus sine magno periculo longius navigare. Quaesito ergo cum bolide fundo, invenimus quidem sed disproportionatum; nihilominus tamen ibi anchoram magnam ejecimus, pro stabilimento Galêae, quae fundum petens non invenit, nec scopulos, nec saxa, nec arenam, quibus mordacem dentem infigere posset, sed currentem Galêam sequebatur arans terram, quod tamen nobis erat molestissimum. Cum ingenti ergo labore retracta anchora et in alio loco ejecta sicut prius sequebatur, sicut aratrum equos. Iterum autem ea levata in tertio loco injecimus quae adhaesit quidem saxo, sed dum staret Galêa, et ad rudentem pendens hinc inde moveretur, avulsus est dens anchorae a saxo, et iterum currentem sequebatur Galêam, sed statim reperto alio scopulo haesit. Ibi ergo sic pendentes mansimus[TR40] per noctem. Porro nos peregrini ad quietis loca nos recepimus. Sed dominus Patronus cum omnibus gubernatoribus et Galêotis totam noctem insomnem duxerunt, omni momento interitum nostrum et suum expectantes. Nam ventus erat validus, et (#22 A#) movebatur Galêa importune valde, quia non erat portus ubi stabamus, quo a vi ventorum protegeremur. Idcirco timebant domini gubernatores, quod anchora a scopulo solveretur, vel quod spirae rumperentur et quicquid horum contigisset, in interitum ivissemus. Eramus etiam in Carnero, qui est periculosissimus maris gulphus, et impetuosissime currit ibi mare, contra portum Anchonensem. Ideo propter instans periculum devenit dominus Patronus, quod statim adepto portu Parentino cum omnibus peregrinis vellet navigare ad insulam S. Nicolai ibique Missas pro gratiarum actione legere et cantare, quod et factum est. Nam mane soluta Galêa multis transcursis civitatibus Dalmatiae, venimus in Histriam ad Parentiam, et altero mane navigavimus cum Patrono, et votum solemniter persolvimus. Mansimus autem Parentiae quinque diebus, et postea una nocte usque in portum venetianum delati sumus. Demum Venetias ingressi ab invicem divisi sumus, unus quisque in patriam suam.