# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

## Part 5

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-efac662a/index.md

Igitur cum ad mare venissemus, eramus pene omnes infirmi laboribus, caloribus, vigiliis et penuriis extenuati, et ita infirmi reducti fuimus in Galêam, et facta fuit Galêa tanquam Hospitale repletum miseris et infirmis hominibus. Post multos dies revenimus in Cyprum in felici navigatione reducti in portum qui dicitur: Salina; et ibi debiliores peregrinos in villam quandam prope induximus, saniores vero peregrini cum Domino Patrono conductis equis in Nychosiam profecti sunt, quae est civitas[TR25] metropolitana Cypriae, et sedes regni, VI. Theutonicis miliaribus distans a mari. Est autem de antiquo more, quod milites sancti sepulchri praesentant se regi Cypri et quoddam pactum cum eo ineunt: qui etiam eos socios suos vocat, et libro nomina eorum intitulat dans eis argenteum gladiolum in vagina cingulo circumligatum, et in fine gladioli pendet argenteus flosculus, violae speciem praeferens, in signum foederatae societatis. Ea ergo de causa dominus meus Georius de Lapide, cui ego semper adhaesi, cum aliis nobilibus Nichosiam urbem intravimus, et per tres dies ibi fuimus. Sed quia jam regnum Cypri caret rege, ideo nobiles a Domina Regina petierunt recipi in societatem Regum Cypri. Quae eos in Caenaculum grande vocavit, et ante se locatis jura illius societatis per Interpretem eis proposuit, quae sunt: ut regnum Cypri in ejus necessitate defensare conentur, cum sit medium inter Sarracenos, Turcos et Tartaros. Qui manu fide data reginae, tradidit eis gladiolos et abire permisit. Post haec in equis reversi sumus ad mare. Porro in via transivimus ad radices cujusdam altissimi montis, in cujus supercilio Capella est, in qua dixerunt nobis crucem dextri latronis esse locatam, et mirabiliter suspensam, quam libenter vidissem. Sed tempus non habui, ideo etiam hoc ad secundam peregrinationem meam suspendi. Cumque ad mare in Galêam venissemus, reperimus duos peregrinos defunctos, unus erat Sacerdos ordinis Minorum, vir fortis et doctus, alter erat sartor (#B#) Biccardus, vir probus et bonus. Aliqui vero erant in agonia mortis. Sed et nos, qui de Nichosia venimus in lectulos decidimus aegritudinis magnae: et adeo multiplicati fuerunt infirmi, quod servitores non erant, qui necessaria cupita infirmis ministrarent. Videntes autem antiquae vetulae matronae necessitatem nostram, motae super nos misericordia nobis servierunt; non enim erat aliqua inter eas infirma. In quo facto confudit Deus in robore illarum vetularum fortitudinem illorum militum, qui Venetiis eas spernebant, cum eisque navigare refugiebant. Discurrebant autem per Galêam de uno informo ad alterum et suis spretoribus derisoribus in lectulis prostratis serviebant. Praeter infirmitates autem et miserias praefatas renovatus est in nobis Turcorum timor, et jam magis timere incepimus quam prius. Interea gubernatores solverunt Galêam, et mare petentes ventorum adjutorium nullum habuimus; sed inutiliter ad litus Cypri volutabamur. Idcirco iterum ad Cyprum applicuimus in portam sterilem Limonam. In quo cum inpatientia ventos secundos exspectavimus. Post duos dies portum illum egressi sumus ad mare. Sed ecce ventus inutilis venit, nosque in fretum tulit longius a terra et ab itinere nostro, et multis diebus sic inutiliter vagabamur, et incepimus egere in navi, et defectum omnium necessariorum pati. Interea quidam miles miserabili fine diem clausit extremum; quem illigato linteo, et lapidibus gravatum, cum planctu marinis fluctibus exposuimus. Die tertia post haec quidam alius miles, alienatus a sensibus cum multis[TR26] clamoribus et doloribus exspiravit. Hunc ad terram in barca[TR27] duximus sepeliendum, quia prope ad litus Cypri juxta Paphum eramus. Pessimam inter haec navigationem habuimus, et defectum aquae, panis et aliorum patiebamur. Ejecti autem sumus per inutilem ventum a conspectu Cypri, et tribus diebus ac noctibus nullam terram vidimus; et post hoc iterum ad latus Cypri delati sumus ad portum Paphum, de quo fit mentio Actor. 13. Et in illo portu necessaria emimus, et citius ab eo recessimus, et inutiliter sine profectu ad latus Cypri ferebamur. Ad haec diffortunia accessit aliud valde triste. Nam eadem nocte gubernatoribus occupatis circa vela et Galêae instrumenta, ecce ex improviso de supremo mali una trochlea decidit, et optimum gubernatorem tangens extinxit, ad cujus nutum universi marinarii Galestreli et Galeotae movebantur. Magnus ultra modum planctus factus est in Galêa de morte illius viri nec erat sibi similis in Galêa, qui succederet in locum ejus. Multis autem diebus taediosam fecimus navigationem, et Cretensem portum optavimus attingere, et longius a Rhodo recedere, sed parum profecimus. Interea die quadam vidimus a longe super mare contra nos Galêam praedalem properantem, et vehementer timuimus, aestimantes (#17 A#) Turcos venire: sed dum proximior fieret, cognovimus esse Galêam Venetianam, et depositis[TR28] armis, quae produci jusserat Patronus pro defensione contra Turcos, praestolabamur praesentiam illius Galêae ad audiendum rumores novos. Quae cum praesto esset, intelleximus Turcum a Rhodo cum exercitibus suis confusum et victum recessisse.[TR29] Ad haec nova gaudio ineffabili repleti sumus, et rostrum Galêae ab itinere capto[TR30] avertimus, et ad Rhodum Insulam nos convertimus. Ad quam tamen propter ventorum inutilium impedimenta in multis diebus non venimus. Imo in terminos Turcorum projecti sumus, et aulonem quendam navigavimus in quo ab utraque parte terram et montana Turciae habuimus. Innovatus est inter haec timor noster, et timebamus, quod Turci nos videntes forte in nos saevirent, propter confusionem, quam in Rhodo acceperant, vindicandam. Nullum etiam ventum habuimus et taediosissima navigatione inter Turcorum montana processimus, pigro remorum tractu. Tandem advenit ventus, qui nos[TR31] liberavit, Galêamque repente ad Insulam Rhodum impulit, longe tamen a Colossensium civitate, ad latus montanorum processimus. Ad locum autem quendam venimus, in quo de pede montis fons vivus emanat, ad quem ejecta barca[TR32] Galêoti[TR33] cum brillis [sic] navigantes recentem aquam ad Galêam tulerunt. Quibus Galêam intrantibus accurrerunt omnes de suis mansiunculis et cumbis cum scutellis, crateribus, ciathis, vialis flasconibus, vitris et boccalibus ad mendicandum aquam a Galêotis et Barcaleris. Et fuit tanta compressio pro aqua, quantam nunquam vidi pro vino aut pro pane. Libenter autem et hilariter aquam diviserunt singulis. Ex aquae ergo recentis gustu refocillati sumus, et quodammodo reviximus, sicut herbae et virgulta Solis ardoribus adusta, et humiliata pluvia et roris perfusione revirescunt. Tota enim Galêa ad aquae gustum exhilarata fuit, et qui prius vix poterant spirare, jam incipiebant cantare. Nam laetitiam, quam vinum bonum temperatè sumptum causat, hanc aqua post longam sitim infert. Quantas tribulationes et defectus sustinuerimus a portu Joppensi terrae sanctae, usque huc, dicere non sufficio. Nam in illis miseriarum nostrarum diebus miratus saepe fuit, quod homo est adeo delicatus in terra existens, quod sollicitatur quasi per totum annum ad jejunium quadragesimae et de abstinentia in pane et aqua in Parasceve perficiendo. O si in his diebus habuissemus pro semel tantum in die, non dico cibos quadragesimales in abundantia, sed victum parascevalem in pondere et mensura, libentissime jejunassemus. In Parasceve enim ministratur jejunantibus panis albus recens et bonus, et aqua clara, frigida, dulcis et sapida, quam si habuissemus felices nos fuisse judicassemus. Ibi enim non erat amplius aqua nisi putrida et faetidissima, et si aliquis Galêota habuit aquam nondum foetentem, emebant eam peregrini, (#B#) majori pretio quam vinum, non obstante etiam, quod erat calida, et albida, non omnino clara. Et quod his magis mirabile est apud non expertum, et miserabile apud expertos, in tanta eramus miseria, et defectione, quod aquae putridae et foetidae erant pretiosae, et magna erat cura domino Patrono et omnium gubernatorum, ne et illae aquae nobis deficerent. Idcirco prohibuit Dominus Patronus, ne Cellerarius ulterius potum aquae hujusmodi bestiis ministraret, quae in stabulo stabant mactandae, sed reservaretur hominibus, quos siti mori crudelius esset quam bestias. Sic ergo stabant oves, caprae, muli et porcelli per aliquot dies sine adaquatione in ariditate et siti. In his diebus vidi saepe, quod mane bestiae ipsae lambebant ligna et asseres, rorem, qui noctibus ea madidaverat, inde sugentes. Et quanquam in aquis essemus infinitis, tamen maris aquae nec bestiis nec hominibus sunt potabiles. Potius moritur homo aut bestia potu illius amarissimae aquae, quam refocilletur. Defectus aquae omnes maris miserias excedit. Sileo de marcidis panibus et vermiculosis paximatibus, et muscidis carnibus, et abominabilibus cocturis, de quibus tamen omnibus contenti fuissemus, si aquam sanam habuissemus ad mensuram, et si non pro sanis, saltem pro nostris miseris infirmis. Saepissime tantam sitim passus ego fui, et tantum aquae frigidae desiderium habui, quod cogitavi, quando contingeret[TR34] me Ulmam reverti, statim ascendere vellem in Blaubüren et ibi ad lacum de profundo emanentem sedere ad satisfaciendum appetitui meo. Vini defectus non erat in Galêa, sed abundans et praecipuum reperiebatur faciliter. Sed nihil sine aquae admixtione nobis sapiebat propter sui fortitudinem et tepiditatem, et tantum de illo.

Igitur de loco, ubi aquam hauseramus, repente per bonum ventum projecti sumus, ad portum Colossensem ante Rhodiorum civitatem. Erat autem nox, circa horam nonam ante mediam noctem et Lunae splendentis clare beneficio, quo navigaremus, vidimus. Cumque portum intrare conaremur, et nostri marinarii vela cum labore clamoroso, ut fieri solet, verterent, incenderunt in turribus lumina, et per muros discurrentes tumultum magnum habuerunt, putantes nos esse adversarios Turcas et incensa una bombarda magna sonitu ingenti nos terruerunt. Quo terrore percussi lumina plurima accendimus et nos, et superioribus Galêae (partibus) stabamus, precantes, ne nos laederent, quia cruce Christi signati essemus, et amici Crufixi, cujus inimicos paulo ante ni hoc loco prostratos esse nos minime lateret. Hoc cum custodes audivissent, Machinas paratas ad jaciendum contra nos averterunt, et arcus detentos remiserunt. Concurrerunt autem undique de civitate super murum cum faculis ardentibus videre hospites Christianos cupientes. Nullam enim navem Christianam adhuc (#18 A#) viderant, ex quo Turcorum classem a se fugaverant.

Porro speculator de turri interrogavit, qui essemus et unde essemus? Cui unus de Galêotis minus provide respondit. Venetiani, inquit, sumus, et Galêa est S. Marci propria. Dominus autem Patronus jussit pugnis tundi os Galeotae illius; et alium praecepit clamare sic: Galêa ista venit de Joppen, et inexistentes eam sunt milites peregrini de Ierusalem et navigare cupimus in Italiam. Timebat enim dominus Patronus, quod non gratus hospes esset, pro eo quod erat Venetianus, quibus Rhodiani non multum afficiebantur, propter confoederationem cum Turcis. Audio enim turribus quod essemus peregrini salutaverunt nos pacifice, et ante portum stabilire navem permiserunt, nequaquam autem portum intrare, ne forte dolosa simulatione deciperentur. Navi ergo locata in cumbas nostras descendimus, et dormivimus usque mane.

Mane antequam surgeremus, navigaverunt aliqui de Dominis Rhodiensibus ad nos perscrutantes Galêam et peregrinos videntes, cum quibus in civitatem navigavimus per Cadavera Turcorum interfectorum, quibus adhuc littus plenum erat, quos mare ejecerat. Et ingressi civitatem eam miserabiliter destructam invenimus, et plenam spericis [Sphaericis] lapidibus magnis et mediocribus, quos Turci machinis injecerant, quae dicuntur fuisse octo millia et unus per vicos et plateas et domos dispersi; et ruinas miserabiles murorum et turrium, et multa alia de quibus in reversione[TR35] secundae Evagationis dicam. Mansimus autem quatuor diebus in Rhodo et consumpsimus multam pecuniam, quia omnia erant in carissimo foro facta ex quo Turci Insulam devastaverant et spoliaverant. Ego ipse emi pro domino meo Georio duas gallinas pro I. Ducato, quia erat debilis, sicut et ego; laboravi enim tunc dysenteria, et de vita mea pene desperavi.

Interea tempus advenit, quo recedere deberemus, et ingressi sunt nobiscum in Galêam aliqui de dominis Johannitis, et quidam qui multis annis in Turcia capti fuerant, et missi in exercitu contra Rhodum, qui in obsidione confugerunt ad civitatem. Quidam etiam Iudaei, qui in obsidione fortiter egerunt, nobiscum transfretaverunt. Inter illos vero qui de captivitate Turcorum evaserunt, erat nobilis quidam de Austria, quem dominus meus ad se recepit, et in Alemaniam reduxit, quem miserrimum reperimus. Fuit autem Galêa nostra propter illorum ingressum facta arta et inquieta, et navigantes per ventos inutiles per diversa loca sumus deportati, et multum defectum sustinuimus antequam portum Cretensem apprehendimus. Quo dantem adepto Cretam ingressi sumus, et aliquibus diebus ibi mansimus, post quos sero quodam Galeam ingressi sumus, ut in nocte recederemus, introferentes ea quae emimus. Mane facto et Galêa soluta a tonsillis, cum eam ad ventum importunius verterent, temo, sive gubernaculum impegit in scopulos, et sub aqua rupit, et modicum distabat, quod navis cum rostro prorae in petras de littore prominentes impegisset, et tota Galêa rupta et dissipata fuisset, (#B#) et nos perissemus. Quapropter clamor magnus in altum attollitur et accurrentes populi de civitate periculo nostro succurrere cupientes. Et quia temo jam ruptum erat, navigare non poteramus, sed Galéam reinduximus in portum ad locum ubi prius steterat. Quidam autem vir aquarius dispositis rebus ad refectionem gubernaculi se parabat, hoc modo nobis videntibus. Exuit se vestibus, usquae ad femoralia, et acceptis clavis, malleo et forcipe infecit se mari, et ferebatur in profundum ad rupturam temonis, et sic sub aqua fabricavit clavos extrahens, alios incutiens. Et post longam moram, cum omnia refecisset, prodiit de profundo, et ad nos ascendit scandens sursum per latus Galêae. Haec quidem vidimus, sed quo modo artifex ille sub aqua spiraverit, et quomodo malleo percutere potuerit, et tam diu manere in aquis salsis penitus ignoro. Sed hoc scio, quod ingenium humanum igne et aquis dominatur, sicut humana ratio astris. Porro reformato temone, cum jam recedere non putaremus, surrexit ventus nobis contrarius, ita quod Galéa non poterat nec extra portum educi, et regressi sumus in civitatem ad loca unde exivimus, et comedimus et bibimus.

