Part 47
Tertius status illius sanctissimi loci talis fuit. Nato Domino et post in Aegyptum fugato, ad necem innocentum puerorum processit Herodes, et cum magna furia diversorium scrutatus est, quaerens in eo puerum Jesum, quia audiverat, ibi illam puerperam deguisse, cui Magi munera obtulerant, et[TR337] non invento in (#178 A#) eo puero diversorium destruxit, et muros, qui remanserant, dissipavit, nec voluit, ut ibi amplius esset diversorium. Et ita locus desertus mansit usque post Domini ascensionem. Beata autem Virgo Maria locum visitare incepit cum suis sodalibus, ut dictum est fol. 173 B. Et ex consequenti caeteri fideles accedebant et locum sanctum honorabant. Post beatae autem Virginis assumtionem, cum fideles locum venerarentur, commoti sunt super hoc Judaei, et ipsum locum et ad eum accedentes excommunicaverunt, denuntiantes, locum esse immundum et maledictum, et omnem ingredientem esse contaminatum, et punitioni obnoxium, et obturaverunt lapidibus vias, quibus ad locum erat ingressus. Et mansit locus sic conclusus usque ad tempora Titi et Vespasiani, qui expugnantes Judaeam et Jerusalem destruentes ipsos Judaeos per orbem disperserunt, post quorum dispersionem Christiani terram sanctam inhabitare coeperunt, et locum dominicae nativitatis mundaverunt et visitaverunt usque ad tempora Heliae Adriani imperatoris, qui idolis sancta loca abominabilia Christianis redidit. Nam in loco mortis Christi super rupem Calvariae posuit statuam Veneris, et in specum sepulturae Christi collocavit imaginem Jovis, et specum nativitatis Domini ad planctum Adonidis ordinavit, ita, ut in specu, ubi quondam Christus parvulus vagiit et Virgo castissima puerum fovit, jam Veneris impudicissimae amasius Adonis plangebatur, ut habet Hieronymus in epistola ad Paulinum de institutione monachorum. De Adonidis planctu vide etiam Ezech. VIII. X. 14 et part. II. fol. 140 A et plenius fol. 179 A. Et ita locus sacer factus fuit Christianis extraneus, imo exosus propter idololatriam.
Quartus status illius loci sancti talis fuit. Sub cultura turpi idolorum mansit locus ille ultra trecentos annos, post quos suscitat Deus spiritum sanctae mulieris, Helenae, Teutonicae, quae imperatrix facta et christianissima effecta, Jerosolymam petiit, et loca sancta quaesivit, et crucem cum aliis insigniis nostrae redemtionis invenit, et locis mundatis idolisque abjectis de Jerusalem ad Bethlehem properavit, et locum dulcissimae nativitatis Domini mundavit, et spurcitias idolorum de specu sancto eliminavit, et omnia ibi reperta submovit, et praesepe Domini integrum sub ruinis invenit, in quo reperit lapidem, quem capiti pueri beata Virgo supposuerat, et foenum, et panniculos, et caligulas Joseph, et camisiam longam, in qua pepererat juxta mulierum orientalium morem, quae habent camisias longas et latas, dum sunt impraegnatae, sicut albae sacerdotum, et pedissequae dominarum defluentia portant. Si vero sunt pauperes, quod non habent pedissequas, procingunt se, et sursum dependentia trahunt. Talem camisiam etiam habuit beata Virgo Maria, quam in loco illo cum aliis rebus dereliquit propter festinantiam fugae, et divino nutu per multa annorum curricula fuerunt incorrupta conservata usque ad tempora S. Helenae, quae ea reperit.
Purgato ergo loco ecclesiam mirae pulchritudinis desuper aedificavit, et convocatis optimis artificibus in ligno et lapide (#B#) intentionem suam esse dixit, in hoc loco fieri pretiosissimam ecclesiam, ita tamen, quod rupes illa, sub qua natus est Salvator mundi, integra maneret. Artifices itaque locum aptaverunt pro grandi ecclesia erigenda, et non nisi electam materiam lignorum et lapidum disposuerunt, tabulas marmoreas candidas et politas, et columnas pretiosissimas, et ligna cedrina et cypressina. Ad haec et alia dedit comparanda S. foemina, aurum et argentum sine defectu praefectis operis, et alia metalla obtulit sine mensura. Cunctos autem parietes et totum pavimentum vestivit marmore candido et vario, et superiorem partem parietum depingi fecit opere musaico. Et ita facta fuit ecclesia ingens et inclita, oblonga, ordinatissima, ita, quod specus nativitatis Domini mansit directe sub choro incorrupta, subtus sanctuarium. Est autem ecclesia ista aedificata more ecclesiarum romanarum. Habet enim primo ab occidente porticum testudinatum ante fores ecclesiae, et post ingressum navem magnam, latam et longam, et postea in oriente chorum, ad quem de navi est ascensus per aliquos gradus, et de choro est ascensus in sanctuarium, et in presbyterium. Et de sanctuario est ascensus per gradus ad summum altare. Ad utrumque latus chori sunt capellae, et in utroque latere navis sunt absides. Et sub choro est crypta nativitatis Domini quasi ad longitudinem chori. Et sub summo altari est petra cava, in qua natus est Christus. Ad illam cryptam sunt duo ostia, primum ad latus dextrum, de capella circumcisionis Domini; secundum de capella sinistri lateris, et est descensus in cryptam per gradus sedecim. Tectum habet plumbo factum, nec est testudinata, sicut nec ecclesiae principales in Roma sunt testudinatae, et habet chorum rotundum, plenum fenestris, et transitum ab extra supra fenestras. Et navis ab utraque parte habet fenestras plurimas, et est ecclesia lucida et clara. Et haec est generalis ecclesiae illius dispositio. In speciali ecclesia illa habet in longitudine passus XXXVII, in latitudine vero XVIII. Et habet[TR338] quatuor ordines pretiosarum columnarum, quae magnae sunt et altae, et quaelibet per se est de uno integro et indiviso lapide, oleo politae, quod homo potest in eis vultum suum cernere, sicut in speculo. Ita etiam in tabulis marmoreis politis, quibus sunt parietes vestiti, quae ita mundae sunt, quod homo in eis potest videre omnia, quae sunt in ecclesia, clarius quam in bono speculo. Quilibet ordo columnarum habet XII columnas, et quaelibet columna passus VII distat ab altera, et in toto sunt columnae pretiosissimae LXX secundum structurae indigentiam. Super capitella columnarum sunt trabes positi de lignis imputribilibus, a quibus consurgit murus sursum usque ad tectum ab utraque parte, et murus ille a columnis usque ad fenestras est non de pictura, sed de lasura, et opere musaico mirabili orte ornatus ab utraque parte, sicut ecclesia S. Marci Venetiis, cum figuris novi testamenti et concordantiis figurarum veteris Testamenti, et tota ecclesia in omnibus parietibus vel est marmore candido polito tecta vel opere musaico decorata. Super omnia autem specus nativitatis subtus chorum est pretiosissimis pavimentis et tabulaturis ornatus et picturis (#179 A#). Et in his omnibus sancta foemina nullis expensis pepercit, sed liberalissime contribuit. Propter hoc Judaei derisive nominabant S. foeminam stabulariam, eo, quod supra vile stabulum tam pretiosum erexit aedificium. Cumque sancta foemina opus consummasset, inde praesepe ligneum, quod Joseph fabricasse dicitur, et panniculos, et caligulas Joseph, camisiam longam beatae Virginis [sumsit], et duxit in Constantinopolim, non ut Bethlehem spoliaret, sed ut etiam alia loca cum bethlehemiticis reliquiis honoranda redderet. Posuit autem praefatas reliquias Constantinopoli in ecclesiam S. Sophiae, quae ibi manserunt usque ad tempora Caroli Magni. Hic Carolus civitatem sanctam Jerusalem et patriarcham ejus Zachariam liberavit de potestate Sarracenorum, et Christianis orientalibus pacem reddidit. Qui dum cum exercitu suo in Constantinopolin rediisset, petivit in refusionem laborum suorum praesepe cum foeno, panno, et caligulas et camisiam beatae Virginis. Et omnia obtinuit, et Romam duxit; foenum autem ad ecclesiam beatae Mariae majoris posuit, praesepe vero ad sanctum sanctorum in ecclesia lateranensi collocavit; camisiam autem et caligulas Joseph ac pannos, quibus involutus fuerat puer Jesus, in Alemanniam bassam transtulit eaque Aquisgrani in ecclesiam beatae Virginis, quam aedificaverat, posuit. Usque in hodiernum diem monstrantur ibi semper in VII anno. Haec ego ibidem vidi anno 1467.
Quintus status loci nativitatis Christi talis fuit. Post illa praedicta tempora conversus fuit ad Christum totus oriens, et loca sancta ab universis mundi nationibus visitabantur, et quique devoti et Sancti venditis omnibus, quae habebant, cum pretio ad terram sanctam veniebant, et in ea comparata mansione vitam hic finire cupiebant. Inter haec venit beatus Jeronymus de Roma, et in Bethlehem manere elegit circa praesepe Domini. Quem secuta fuit Paula, sanctissima vidua, et plures alii. Sicut patet fol. 6 A. et fol. 8 A. Post illa aurea tempora crescentibus delictis Christianorum iterum Sarraceni terram sanctam ceperunt tempore Benedicti octavi, sub quo schisma magnum in ecclesia fuit ortum, et multa mala facta, et tenuerunt Sarraceni loca illa sancta annis multis sub tributo. Deinde iterum Christiani per mundum gemebant pro locis sanctis, et adunatus fuit totus occidens, et ingressi per mare et terram in multitudine gravi recuperaverunt terram sanctam multis laboribus, et regem in Jerusalem fecerunt, et reaedificaverunt ecclesias et monasteria, instituentes episcopos et praelatos in augmentum divini cultus, et in brevi tempore gentes per circuitum subnervaverunt. Itaque nemo digitum contra eos movit. Nam interea civitates et castella munierunt Christiani et praecipue Jerusalem et Bethlehem muris et turribus obfirmaverunt contra infideles. In illis temporibus fuit Bethlehem sancta populosa, inclyta et dives, et de universis finibus Christianorum afferebant munera in ea, et ditissimi mercatores ibi residebant. Unde hodie ante ecclesias sunt testudines, sub quibus fuerunt pategae mercatorum, et tam populus quam clerus in immensum (#B#) profecerunt tam in spiritualibus, quam in temporalibus. Cum magnis autem turmis cottidie confluebant peregrini de toto mundo, non solum ut loca sacra cernerent et indulgentias acciperent, sed ut virtutum exempla viderent, et vitae emendationem reportarent. Praecipue tamen ad festa principalia nativitatis Domini et resurrectionis tanta multitudo de extremis mundi partibus confluxit, ut terra eos vix capere posset, propter divinorum officiorum devotissimam peractionem.
Festum quippe natalis Domini tali ordine solebant peragere. In vigilia natalis Domini venit in Bethlehem de Jerusalem patriarcha Hierosolymitanus, cum suis episcopis, abbatibus et clericis ac monachis. Quem concomitabatur rex Jerusalem cum suis principibus, comitibus, militibus, praefectis, nobilibus, et hos omnes sequebatur innumera multitudo peregrinorum, quos ducebant magistri et praefecti hospitalium, et communis vulgus, senes et juvenes, illo die in Bethlehem festinabant. Media autem nocte pulsatis campanis omnis plebs ad ecclesiam nativitatis Christi convenit ad divinum Officium, et oratis matutinis episcopus Bethlehemiticus cum suis ministris sacris induti processit in specum dominicae nativitatis et Missam in loco nativitatis cantavit: Dominus dixit ad me etc. Hoc Officio finito cum accensis facibus, candelis, lucernis, et luminibus universi processionaliter de ecclesia exierunt, et in vallem descenderunt ad ecclesiam Gloria in excelsis, et ibi Officium: Lux fulgebit cum magno gaudio peregerunt, quod aliquis de magnis pastoribus et praelatis cantavit. Post hoc officium reascenderunt, et reliquas horas canonicas cantaverunt, quo tempore patriarcha hierosolymitanus se induit sacris, et summum officium in choro perfecit: Puer natus est etc. cum spectabili solennitate. Habebant autem stellam auream grandem, quam in choro de tecto[TR339] submittebant quidam in medium, et stabant juvenes superius, et gloria in excelsis cantabant, et stellam continue ab oriente in occidentem movebant. Sic etiam in die circumcisionis fiebat magna solennitas in Bethlehem. Et similiter in die regum omnis populus ibi convenit cum suis muneribus. In octavis epiphaniae celebrabant festum baptisimi in ecclesia S. Johannis Baptistae super Jordanem, et ad hoc totus populus et clerus descendit ad[TR340] Jordanem. In die annunciationis convenerunt in Nazareth. In die parasceves et paschae in dominico sepulchro. In die coenae in monte Syon, et in die pentecotes. In die ascensionis Domini in monte Oliveti. In die assumtionis beatae[TR341] Mariae Virginis in valle Josaphat. Et totum studium populi fuit, ut cum devota solemnitate divinum cultum peragerent. Manente autem ista sinceritate et devotione ad loca sancta stabant in magno honore et decore, (#180 A#) et populus christianus in pace et quiete. O! si quis tunc vidisset ecclesiam Bethlehemitanam cum suis ornatibus, utique obstupuisset a majestate ejus.
Sextus status loci nativitatis Domini fideli catholico moestitiam affert. Pro ejus declaratione cogor, heu fratres humani, commotis prae dolore visceribus, stilum vertere, et amaritudinis calicem vobis propinare compellor, quem ipse moesto suscepi animo doloris acerbitate repletum. Nam, dum Christiani Deo in terra sancta servirent, in pace loca sancta possidebant, et omnes gentes ei serviebant. Sed Dei servitio posttergato contrarium evenit. Erat autem anno Domini 1186 tempore Urbani tertii papae rex in Jerusalem, dictus Guido, infortunatus et negligens, et inter eum et principes orta est contentio et seditio, ita, quod nobiles terrae erant contentiosi et invidi, sacerdotes vero et clerici facti fuerunt avari et superbi, et communes populi incontinentes et mali. Quapropter consurrexerunt adversus eos Sarraceni et usque ad exterminium eos persecuti sunt.
Porro in ecclesia Bethlehemitana commisit quidam Christianus facinus, quo facto omnis fortitudo et vis resistendi Christianis ablata est, et foeminis facti sunt debiliores. Horribili siquidem refertur infamia, quomodo quidam Christianus septa ecclesiae Bethlehemitanae gloriosissimae Virginis Mariae, quae castitatis mater, pudoris aula, munditiae vas, constituit lupanar in genitricis Dei opprobrium. Abominor quidem casum referre, sed loci ipsius flenda propter hoc desolatio et miseranda despectio non sinit me silere. Fuit namque in illis diebus quidam Christianus, qui amore polluto quandam Sarracenam adamavit, et eam instanter cottidie ad consensum suum sollicitavit, et ipsa constanter restitit et fugit. Quadam die dum eam importunius molestaret, objecit ei mulier nomen Christi et christianae religionis munditiam, quam ille parvipendit, et crimen non esse adeo grave sicut fama dixit. Porro foemina illa probitatem Christianorum in multis notaverat, et mirabatur de sua sollicitatione, et ducta curiositate experiri voluit, si quaedam virtus esset in illo Christiano et timor Dei, et quadam vice dixit ei: ecce, tua importunitate victa sum et tibi consentio, sed non succumbam tibi, nisi in ecclesia S. Mariae in Bethlehem. Hanc conditionem libenter acceptavit, et hora constituta convenerunt in ecclesia, solus cum sola. Cumque mulier videret, quod de ecclesia sibi cura non esset, ut in ea contineret sibi, dixit, hic tibi non parebo, eamus in specum nativitatis Dei tui, ibi est obscurum et secretum; qui statim cum muliere descendit, et posuit se mulier super praesepe Domini, sedens; quam cum ille infestaret, surrexit mulier, et sessum accepit super lapidem in loco sanctissimae nativitatis Domini et Christiano dixit: ecce Christiane, hic Deus tuus de Virgine natus est, si potes hic mecum cubare, (#B#) accede huc. Ille vero desperatus et execratus intrepide accessit nihil de loco curans. Quod cernens mulier facinus abhorruit, et Christianum illum indignata a se rejecit; vade, inquit, scelestissime Christiane, et scias, nefas hoc nequaquam impunitum transire. Et hoc dicto aufugit mulier, et primo Bethlehem ingressa cum clamoribus et fletu sibi facta cunctis recitavit, Christianis improperans et Sarracenos ad ulciscendum animans et inducens. Et ex hoc facta fuit mulier illa quasi prophetissa inter Sarracenos, praedicens eis, nullam esse amplius virtutem in Christianis, et quod sine metu aggrederentur et ejicerent de finibus. Quo audito zelo Dei Sarraceni accensi consurrexerunt adversus Christianos, et saevire in eos inceperunt, eosque expugnaverunt et in brevi tempore cunctos Latinos de finibus eliminaverunt. Fuerat enim, qui praedictum nefas perpetraverat, unus de potentibus et magnis Christianorum. O, si temporibus Jeronymi tantum facinus factum fuisset, quantum lamentum et fletum hausisset! Nam suo tempore erat quidam diaconus, nomine Sabinianus, et quaedam virgo, Susanna dicta, quae phylocapti literas sibi invicem vel in specu nativitatis Domini, vel in ecclesia pastorum reposuerant. Quas reperiens B. Jeronymus, quantum fletum et lamentum desuper habuerit, qui scire voluerit, legat objurgationis epistolam in Sabinianum, et vix continebit, quin cum plangenti lachrimetur. Sic ergo terra sancta in manus venit infidelium et inimicorum crucis Christi, et iam retinent usque ad hanc diem, et iam habuerunt eam ducentis LXXXVII annis. Et ita patet, quod sicut in Bethlehem incepit nostra salvatio, ita ibidem incepit nostra exterminatio.
De moderno statu Bethlehemitanae ecclesiae.
Septimus status loci nativitatis Christi est ille, sub quo ego F. F. F. locum vidi. Cum ergo, ut dictum est, Sarraceni triumphum contra Christianos obtinuissent, eosque de terra ejecissent, irruerunt primo in Jerusalem in ecclesiam sancti sepulchri, ut eam everterent. Sed Suriani, i. e. Christiani de Syria, magna summa auri data Soldano eam redemerunt. Post hoc venit Soldanus in Bethlehem, et munitionem fortissimam ibi factam destruxit, et murum civitatis dissipavit, et convertit se ad ecclesiam nativitatis Domini, et primum monasterium, quod ecclesiae adhaerebat, quod erat magnum et solenne valde, destruxit, et muros ac turres dejecit, quod Christiani magnis laboribus et expensis fecerant, et miserabilem cumulum ruinarum per circuitum ecclesiae dereliquit Porro destructis munitionibus aggressus est ecclesiam, ut eam decalvaret et destrueret. Et ingressi primo altaria destruxerunt et deinde imagines sculptas confregerunt. Soldanus autem, cum vidisset tabulas marmoreas, quibus parietes et pavimenta erant decorata, et columnas pretiosissimas, praecepit omnia deponi, ut ea abduceret ad locum sibi placitum. Mira res, et fidelibus praedicandum prodigium! Artificibus cum instrumentis accedentibus, et parietem juxta ostium, quo est ingressus in specum Domini, tangentibus cum ferramentis, astante et vidente Soldano, prosiliit de integro pariete et sano, quem nec acus videbatur penetrare, serpens mirae magnitudinis, et capite reflexo ad parietem tabulae primae marmoreae ore morsum dedit, et ignea lingua ipsam tabulam divisit, (#181 A#) a qua ad secundam tabulam accessit repentina serptione, et deinde ad tertiam et ad quartam, et ita consequenter per unum latus processit, et omnes tabulas divisit, et in aliud latus capellae trium regum saltavit, et in politissimo pariete, in quo nec aranea figere pedem potest, cucurrit, et XL tabulas per medium divisit, et disparuit. Hoc miraculo viso obstupuit Soldanus et omnes sui, et mutato proposito a destructione cessaverunt et recesserunt. Porro transitus serpentis per tabulas manet usque ad hodiernum diem, ac si aliquis candens ferrum lapidibus adhibuisset fortiter et ipsi lapides combustibiles fuissent, sicut lignum. Hoc vestigium miraculi libentissime vidi et saepe curiosissime perspexi mecum mirans.
Post hoc, anno 1341, venerunt Sarraceni, missi a Soldano, ut tollerent columnas illas pretiosas. Sed cum manus apponerent, in tantum perterriti sunt quadam horribili visione, quod membris dissolutis nihil agere poterant, et cum timore fugerunt, nec manus amplius apponere praesumserunt. Post decursum annorum iterum quidam Soldanus praecepit, non quidem ecclesiam destrui, sed ut tabulas pavimenti tollerent, quae sunt in specu nativitatis Domini. Sunt enim tabulae pavimenti praesepis Domini valde pretiosae, magnae et latae, non omnino candidae, sed cum candore medius color decorativus est admixtus, sicut sunt pelles vehinae [?]. Cumque descendissent cum instrumentis, ut tabulas levarent, quodcumque instrumentis tetigerunt vel manibus, rumpebatur in minutissimas particulas, sicut lignum putridum, et si levassent, nihil eis utile fuisset. Hoc cum vidissent, dimiserunt tabulas, in locis suis, et fugerunt. Tabulas illas mensus sum, et habet quaelibet VII pedes in latum et XII in longum, et politae [sunt] ut speculum.