Part 46
Extendit enim se vallis illa contra orientem, usque ad Sodomam et mare mortuum, juxta quod propter aquas Jordanis multae ferae diversarum specierum currunt, et noctibus pro praeda per valles ad gregum custodias ascendunt, et animalia domestica rapiunt, si possunt. Ideo David vigil pastor ascendentibus bestiis occurrit et occidit. Sic in (#B#) hora et nocte nativitatis erant in valle pastores, custodientes vigilias nocte super gregem suam. Porro circa hoc solet fieri quaestio: quomodo pastores potuerunt custodire vigilias noctis, cum esset hiems, et terra gelu constricta, et nivibus cooperta? Ad hoc dicunt orientales, quod pastores bis in anno, scilicet vernali et hiemali tempore vigilias super greges custodiunt. Nam in partibus orientis aestas et hiems non generaliter totam terram immutant, sicut in partibus occidentalibus. Inveniuntur enim in aestate valles frigidissimae, adeo, quod in mense Augusti villani glacies et nives in locis umbrosis vallium reperiunt, et ad vasa terrea ponunt, et in civitatibus vendunt divitibus, qui vinum in eis refrigerant. Sunt etiam montes aliqui adeo frigidi, quod semper habent cacumina nivibus operta, sicut mons Libani, de quo dicitur Jerem. 18: Numquam deficiet nix Libani. Candia, insula calidissima, numquam caret nivibus in certis vallibus et cacuminibus, sicut manifeste vident in aestate contra Candiam navigantes. E contrario reperiuntur valles adeo calidae, ut numquam possit ibi nix aut glacies ad horam manere, etiam in medio hieme; similiter montes, prae caumate calvi sunt, omni viriditate carentes. De his autem vallibus calidis est haec Bethlehemitana una, quae nives nescit, glacies ignorat, et in ea circa festum nativitatis Domini hordeum incipit habere spicas, et ideo ex aliis locis mittuntur in eam bestiae, ut hieme ibi pastum habeant et impinguentur, et emunt ibi certas petias terrae ad tempus. Ideo lingua eorum tempus nativitatis Domini dicitur tempus ad herbas. Per aestatem autem fervescente sole est terra arida et adusta, et cum in Septembri solis fervor mitescit, omnia terrae nascentia incipiunt virescere, sicut apud nos in Aprili, nisi quod virgulta non producunt illo tempore flores. Nec tamen est calidum illud tempus, sed recens, quo homines affligi possunt frigore. In Majo vero est plena messis. Ex quibus omnibus patet, quod tempore nativitatis Christi poterant manere pastores cum gregibus in valle, quia erat calida et virens, nec gelu constricta erat terra, sicut forte erat superius, ubi Christus fuit natus, ubi et nives, et glacies et gelu erant. Patet etiam ex dictis, quod non duo vel tres pastores ibi erant, sed multi per totam vallem, forte ultra XL, quia non solum de Bethlehem, sed de regionibus per circuitum erant ibi bestiae cum suis pastoribus, nocte dieque ibi manentes. Et necesse fuit adesse multos, propter leonum, ursorum et aprorum incursum, et propter fures et latrones, qui ab antiquo usque hodie in solitudinibus Jordanis morantur, viventes solum de furtis et rapinis, contra quos necesse erat esse multos pastores, qui non solum vocibus, sed et fustibus arcere possent a gregibus tam nocivas bestias, quam bestiales homines. Et hi pastores omnes in nocte nativitatis ad angelorum jussum ascenderunt in Bethlehem et invenerunt infantem in pannis involutum et positum in praesepio. Potuit tamen esse, quod tres inter eos, qui erant principaliores, alios regerent, et illorum trium sepulchra sunt in ecclesia praedicta. De hoc loquitur venerabilis Beda in Hom.: Pastores loquebantur etc.: sic dicit: Angeli apparuerunt pastoribus in loco, qui a conventu pecorum antiquitus terra gregis vocabatur, et uno milliario ad orientem Bethlehem, ubi etiam nunc trium pastorum illorum monumenta[TR332] in ecclesia monstrantur. Haec Beda. Quare etiam Jeronymus in epistola ad fratres de vigiliarum sanctitate nominat pastores illos sanctissimos. In custodiarum eorum valle illa fui aliquoties tempore calidissimo, quo omnia virentia aruerunt, et tamen semper in ea vidi greges ovium et caprarum. In alia parte vallis ex opposito Bethlehem est villa in amoeno loco sita, in qua vidimus grandes murorum ruinas, et dicitur ibidem fuisse monasterium sanctae Paulae et suarum virginum. Visis ergo, quae dicta sunt, rursum asinos ascendimus et contra Bethlehem tendimus, in clivo autem vidimus primaevam dispositionem loci nativitatis Christi melius, quam in ipso loco. Sicut et dispositio sancti sepulchri melius videtur in hortis juxta Acheldama, quam in ipso sepulchro, ut supra patuit. Vidimus enim in clivo Bethlehem petras et rupes latas excrescentes, sub quibus erant cavernae latae, habitacula pauperum, qui propria non habent domicilia. Et talis in principio erat locus nativitatis Christi, ut patebit.
Cumque sursum venissemus ad murum Bethlehem usque, gyravimus murum, et juxta fundamenta et petram, supra quam murus consurgit, quaesivimus cavam petram quandam, quam tamen invenire non potuimus.[TR333] Legeram enim in quodam vetustissimo peregrinali cujusdam Sancti, quod Domino nato Joseph paravit juxta morem pro parvulo balneolum in urceo, et balneato infantulo accepit Joseph vasculum, et extra diversorium portavit, et sine arbitrio sacrum lavacrum deorsum effudit per murum in ipsas rupes de fundamento prominentes. Consistit enim locus nativitatis in alto, habens clivum praecipitem, et rupes inferius, super quas et ipsum diversorium stetit, de sublimi autem sacrum lavacrum decidens cecidit in cavam rupem, in qua tota illa sacra undula recepta est et servata, et mansit ibi aqua illa per multos annos sine putrefactione et sine defectione. Ad hanc lacunam ducebantur olim peregrini, et de ea lavabant vultus suos, et ex ea bibebant, et vascula sua implebant, et ad partes transmarinas ducebant pro medicamento corporum, quia multi debiles ex ea gustantes melius habebant, et tamen, quantumcunque de ea portaretur, non fuit imminuta, miraculose, quia caruit refluxu. Hanc ergo cavernam cum lavacro benedicto quaesivimus, sed minime invenimus; nec mirum, quia interim fuit magna loci mutatio propter ingentes structuras ibi erectas. Ultimo enim, quando Christiani terram sanctam possederunt, rex Jerusalem munivit Bethlehem altis muris et turribus per circuitum. Et ideo illa antiqua loci dispositio est ablata. Ingressi autem sumus in Bethlehem, et dominos Mauros ductores nostros paratos ad recessum invenimus; non enim descenderant nobiscum in vallem, sed in ecclesia manserant in quiete et nos exspectabant. Erant autem amari contra nos propter tardationem nostram et festinabant redire in Jerusalem (#B#) ante solis ascensum, ne in fervore affligeremur.
De valefactione et de oblatione peregrinorum ad locum nativitatis Jesu.
Cum hora adesset recedendi de Bethlehem, cucurrimus omnes ad specum dominicae nativitatis, ut valefaceremus puero Jesu, et puerperae Virgini. Est autem consuetudo ex devotione peregrinorum inducta, quod in ultima deosculatione loci sacri nativitatis Christi offerunt singuli peregrini aliquam pecuniam, ponentes eam super sacrum lapidem nativitatis Domini pro amore Dei et Virginis, et ecclesiae reparatione, et fratrum in ibi degentium sustentatione. In illa vero oblatione peregrinorum contigit quoddam detestabile factum, quod pro certo vereor recitare propter peregrinorum reverentiam. Dicam tamen, ut hi, qui non possunt ad illa loca sancta venire, cognoscant, quod locus sanctus nil facit in non bene dispositis, et locus non sanctus non officit in bene volentibus. Credo profecto, quod in his sanctissimis locis inimicus magis tentet et insidietur incautis. Coelum empyreum, locus omnium locorum sublimissimus, non juvit luciferum, paradisus nobilissimus non primos parentes custodivit, coenaculum, locus sanctissimus, Thomam ab infidelitate non servavit. Ideo scribitur in Can. XL.: non loca aut ordines creatori nos proximos faciunt, sed nos aut merita bona conjungunt, aut mala distinguunt. Cum enim domini peregrini cum tribus regibus munera sua ad locum nativitatis offerrent, aliqui aurum, aliqui argentum, aliqui annulos aureos, aliqui ceram, accessit quidam miles et ducatum supra lapidem projecit, sicut ante eum plures fecerunt. Hunc militem sequebatur quidam peregrinus orientalis, procidens ad loci deosculationem, in ipsa autem deosculatione caute sacrilega manu extensa duos propinquiores sibi ducatos subtraxit, et surgens abiit et se in peregrinorum agmen ingessit. O furem et latronem mille patibulis suspendendum! O raptorem in mille frusta discerpendum et rotis igneis intexendum! O sacrilegum ignibus usque ad cineres concremandum! O spoliatorem capite privandum, et in profundum maris immergendum! Quanta impietas! quanta crudelitas te agitavit! quanta infidelitas te excoecavit! ut in loco tam sanctissimo, ubi Christianus mentalibus oculis videt pauperculam Virginem, egentem infantulum, Joseph sollicitantem, pro utrisque furtum committeres. Porro, si tu haec non credis nec cernis, cur te in loco prosternis? Cur crucis signum geris? Et qua temeritate huc accedere praesumis? Si autem credis, et puerum ob sui assumtam infantiam non timuisti spoliare, quare non dulcissimae matris reveritus es oculos, quae puero assidet, et diligentissime intuetur ea, quae circa infantulum suum aguntur? An ideo putandi sunt non videre, quia vident tanto patientius quanto sapientius? Et si nec puerum nec matrem curasti propter eorum immensam benignitatem, qua non statim procedunt ad peccati punitionem, sed longanimiter exspectant, debueras certe timuisse ipsum maturum et seriosum virum Joseph, (#176 A#) cui amborum cura incumbit, qui utrosque sine oculorum aversione respicit? Porro, si haec tibi videntur vana, et nec puerum, nec matrem, nec Joseph adesse dixeris, cur te non retraxit a sacrilegio dulcissimus odor de loco spirans de infantilibus membris pueri Jesu, et de castissimae matris ejus corpore derelictus? Forte contigit tibi sicut avarissimo Judae proditori, qui ex suavissimo odore unguenti effusi super caput Jesu, quo tota domus impleta scribitur, magis fuit exasperatus, incensus et commotus usque ad magistri sui venditionem et crudelissimam traditionem. Profecto, suspectum te habeo, quod si tempore trium Magorum affuisses, munera oblata furatus fuisses, et puerum parvulum, matrem tenerrimam, Joseph pauperrimum, sine verecundia et venia spoliasses. Sed quid longius moror, furtum tuum nihil nocet parvulo, quia non tantum jam veniunt ab oriente tres reges semel, sed multi turmati huc currunt a quatuor mundi plagis, et cottidie offerunt ea, quae a puero accipiuntur. Nec furtum tuum offerentes merito privat, sicut nec illum, cui furatus es minima, et pietate spoliat, quam exhibet sibi offerentibus, et justam vindictam suo tempore tibi cum caeteris malis conservat. Similem exclamationem invehit Jeronymus contra sacrilegium in eadem ecclesia commissum, in Epistola objurgatoria contra Sabinianum diaconum, seductorem Susannae virginis.
Igitur dum domini milites obtulissent, et donaria numerarent, inventum est adesse furem, et circumspicientes vidimus illum orientalem, et nullo modo dubitavimus, nisi quod ipse nefas commisisset. Comprehendimus autem eum in sacra spelunca, et perscrutantes invenimus aurum, et coegimus eum ad locum reponere, et hoc facto repulimus eum a nobis. Hoc furtum factum est in mea prima peregrinatione, et in secunda simile contigit per unum Sarracenum, qui nobiscum ingressus fuerat, et ad locum inclinatus tamquam oraturus occulte pecuniam surripuit. Quidam autem peregrini astantes et dolum videntes eum insecuti sunt, et comprehensum in specum sacrum retraximus, plurimum reclamantem et renitentem. Cum magna ergo violentia sibi manus aperuimus, et pecuniam invenimus, qua accepta cum indignatione furem infidelem extra trusimus. In fine ergo locum deosculati sumus, et licentia accepta a sancta puerpera de lacu [loco] ascendimus, et egressi ecclesiam asinos ascendimus, et per viam, quam venimus, regressi sumus in Jerusalem, et ibi prandium sumsimus, et post prandium ad quiescendum nos locavimus. Praeterita nocte vigilavimus ad praesepe Domini, et futura nocte iterum vigilaturi eramus ad sanctissimi Domini monumentum. Sequitur.
Descriptio Bethlehem.
Bethlehemitana peregrinatione praemissa restat nunc locum ipsum describere: et primo civitatem, secundo locum nativitatis Domini describam.
Bethlehem antiqua civitas olim quoddam nomen habuit, quod Scriptura non (#B#) expressit, non enim invenio, quo nomine vocaretur, antequam diceretur Ephrata. Dicta autem fuit Ephrata ab uxore Caleb, quae ibi est sepulta, quae hoc nomen habuit, ut dicit Mr. in Spec.[TR334] hist. Hanc autem Ephratam, uxorem Caleb, dicunt fuisse Mariam, sororem Moysis, quae, antequam lepra percuteretur, dicebatur Maria, sed post leprae infectionem et sanationem dicta fuit Ephrata, et mortua est et sepulta in deserto Sin, ut habetur Num. 20, quam postea extumulavit Caleb, eamque in Bethlehem, quae nondum sic dicebatur, sepelivit, et nomen ejus civitati attribuit, Ephrata connuncupans. Quod autem illa Ephrata fuerit uxor Caleb, omnes tenent, sed quod eadem fuerit soror Moysis, multi contradicunt, ut habet Nicol. de Lyra super 1 Paral. 2., ubi in textu manifeste habetur, Ephrata fuisse uxorem Caleb. S. Jeronymus tenet, quod Ephrata fuerit soror Moysi. Unde dicit in Epistola ad Principiam virginem: Maria soror Moysis victorias Domini canit, et Bethlehem nostram atque Ephratam stirpe nominis sui signat in posteros. Multis ergo annis dicta fuit haec civitas benedicta Ephrata, usque post famem ortam in diebus Elimelech, post quam tanta fuit ibi abundantia, quod nominata fuit Bethlehem, i. e. domus panis. De ista fame et abundantia sequenti habetur Ruth per totum. Beth enim in Hebraeo dicitur domus, et lechem panis. Inde Bethlechem domus panis. Ubi notandum, quod nomina civitatum et villarum terrae sanctae ut in plurimum incipiunt a Beth, quam syllabam sequitur alia, significans aliquam loci proprietatem. Sicut hic Bethlechem domus panis, propter abundantiam frumenti, quae ibi postam magnam et diutinam famem fuit. Et Bethphage dicitur domus maxillae, quia fuit villa sacerdotum, et in ea nutriebantur pecora sacrificanda, de quibus cedebant maxillae in portionem sacerdotum. Et ab isto facto accepit nomen Bethphage domus maxillae, domus pecorum, quorum maxillae erant sacerdotum. Sic Bethania dicitur domus obedientiae, quia ita quidam rex Jerusalem castellum hoc aedificavit, ut esset sub obedientia curiae regis et civitati Jerusalem et monti Syon. Ita Bethsames domus solis dicitur, propter templum, quod in ea erat, in quo sol colebatur. Beth El domus Dei dicebatur, quia ibi vidit Jacob secreta coelestia, et dixit: hic non est aliud, nisi domus Dei, ut habetur Genes. 28. Sic Bethagla dicitur domus planctus, quia ibi filii planxerunt Jacob, patrem suum mortuum, ut habetur Genes. ult. etc. ... ... Et de multis aliis nominibus villarum a Beth incipientibus, quarum interpretationem habes in Jeronymo de interpretatione nominum hebraicorum. Similis modus denominandi castella, oppida et civitates est in Alemania, nisi quod in Teutonico syllaba illa, quae domum significat in dictione postponitur, in Hebraeo anteponitur. Dicimus enim Offenhusen teutonice, latine domus aperta, ebraice Bethboforum. Dicimus etiam Schafhusen teutonice, domus ovis latine, Bethanania hebraice. Sic Ochsenhusen, domus bovis, Betschor. Sic Gaishusen, domus caprae, Bethess. Sic quaedam villa prope Ulmam dicitur Dreckshusen, domus stercoris, Bethsevell. Et si hodie Teutonici essent possessores terrae sanctae,[TR335] tunc recte nominaretur Bethlehem, Brothusen, Bethphage Baggahusen, Bethsames Sonnahusen, Bethagla Flanhusen, Bethsaida (#177 A#) Fruchthusen, Bethaven Abgothusen, Bethhara Berghusen. Bethaben Steinhusen. Bethrama Hochhusen. Et ita de multis aliis est.
Bethlehem ergo civitas nobilis et habitatio nobilium ex antiquo fuit, unde forte antequam diceretur Ephrata et Behlehem dici potuisset Bethtonforon, i.e. domus nobilium. Quamvis ex scriptura non habeatur authentica. Et quamvis fuerit nobilium civitas, numquam tamen fuit magna, quia loci dispositio non admittit. Sita est ea super jugum montis, non multum lati superius sed longi; et est in cornu montis vel supercilio, ita, quod aquilone et oriente et austro vallibus circumdatur, et recurvatur contra occidentem versus Jerusalem, et ab eadem parte habuit fossata, muros et turres, sicut hodie etiam patet. Circuivi oppidum, et curiosius ejus perspexi situm. Hodie vero villa est satis populosa, et nec de muris, nec de fossatis curant, et major pars habitantium ibi sunt Christiani orientales, confoederati Sarracenis et etiam Arabibus, nutriunt se de rure. Nam fertilissima est gleba per circuitum, frumento, vino et oleo abundans et pascuis. In divisione terrae XII tribubus Israel cecidit in sortem tribus Judae, et in partem nobilissimae familiae ejus tribus Phares.
Hanc civitatem Bethlehem laudabilem ostendit beatus Jeronymus multis scriptis. Speciatim in epistola ad Marcellam sic dicit: Quo sermone diversorium Mariae, qua voce tibi speluncam Salvatoris exponam? Et certe praesepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est, ubi satis late porticus, deaurata laquearia. E Bethlehem ecce in hoc parvo terrae foramine coelorum conditor natus est, hic involutus pannis, hic visus et adoratus a pastoribus et Magis. Et puto, sanctior locus est rupe tarpeja, quae de coelo saepius fulminata ostenditur Deo displicere. Est quidem ibi sancta ecclesia et populus fidelis, et urbs populosa, sed ambitio potius [?], magnam urbem videri et videretur laudare et detrahere. In Christi autem villa tuta rusticitas est, extra psalmos silentium est, quocumque te verteris, stivam tenens alleluja decantant, sudans messor psalmis se advocat, et curva falce attondens vites vinitor aliqua davidica canit. Haec sunt in hac provincia carmina, haec, ut vulgo dicitur, amatoriae cantiones. Haec Jeronymus. In tanto pretio fuit Bethlehem sanctae Paulae, ut eam Romae praeferret, et auro tracto fulgentia informis luti vilitate mutavit, ut inquit Jeronymus in epistola ad vitam et obitum S. Paulae. De laudibus Bethlehem composuit ille Sophronius vir eruditissimus ornatum librum, ut Jeronymus de viris illustribus refert. Qui etiam omnia Jeronymi opera de Hebraeo in Latinum translata transtulit de Latino in Graecum. Beatus Bernh. in sermone ad milites templi plurimum commendat Bethlehem nativitatis Domini locum.
De loco nativitatis Christi, qualis fuerit et sit hodie.
Nativitatis dominicae locus non erat in oppido, sed adhaerebat civitatis muro in declivio ad partem aquilonarem oppidi, sicut hodie patet. De hoc dulcissimo loco delectat me loqui, sicut et delectatus fui in eo morari, et volo dicere, qualis locus ille fuerit
I. Ante Christi adventum tempore judicum, prophetarum, et regum Judae.
II. In nativitate Christi, quo Maria Christum in ea genuit, qualis fuerit.
III. Post nativ. Christi, quo Judaeorum malitia etiam in ipsum locum desaeviit.
IV. Tempore Helenae, quae locum gloria et honore plurimum illustravit.
V. Tempore S. Jeronymi, qui sanctitate et miraculis ibi claruit.
VI. Tempore perversorum et malorum Christianorum, qui loca profanaverunt.
VII. Tempore Sarracenorum, qui ipsum paene in nihilum redegerunt, et in hodiernum statum miserum deduxerunt.
Quantum ad primum, qualis locus nativitatis Christi fuerit ante adventum Domini, sciendum, quod Salmon, filius Naasson, accepit in uxorem Raab, meretricem de Jericho, et erat ille Salmon unus de praecipuis populi Israel, quando transito Jordane expugnabant terram. Hic cum Raab uxore possedit Bethlehem, et erat domus castelli. Aedificavit autem ad murum sibi grandem habitationem, ita, quod non erat sua habitatio moenibus oppidi inclusa, sed per se firmata, sicut etiam in partibus nostris domini civitatum habent seclusas habitationes ad murum haerentes.[TR336] Porro ipsa habitatio fuit fundata super petras, et ibi erat petra cava (#B#) habens specum aptum ad ponendum in eum res, quae calorem sustinere non possunt, sicut cellarium, et quando erant magni calores, dormiebant in eo homines, et puerperae in eo pariebant, unde Raab genuit in eo Boas, qui post mortem patris sui factus fuit judex totius populi Israel et dominus in Bethlehem, et accepit Ruth, Moabitidem, quae in specu illo genuit Obed, cujus uxor genuit in eo Jesse, et uxor Jesse genuit in specu illo David regem. Postquam autem David factus fuerat rex, transtulit pecudes et domum patris sui in domum, quam aedificavit in Jerusalem in monte Syon, et dimisit vacuam domum nativitatis suae. Sed quia ibi natus fuit et rex inunctus, dicebatur Bethlehem civitas David, sed et mons Syon, in quo regnavit, dicebatur civitas David, et utrumque saepe habetur in Scriptura. Facta autem ista translatione domus David minor erat respectu ad domum in Bethlehem, unde valvis et portis destructis et ruptis antiquitate, facta fuit domus communis mercatorum, in qua vendebantur panes et panni et fructus, et ante domum erat platea, ad quam de civitate confluebant homines ad colloquium et juvenes ad choreas, et ita multis annis stetit haec domus quasi publica patega vel locus pategarum, quae stabant sub testudinibus, et fuit diversorium, hospitium nocturnum alienorum. Et iste est status primus ejus sacri loci nativitatis. Secundus status illius loci talis fuit. Quia enim pro conservatione loci in suis structuris nulla erat cura, tandem et ipsae testudines ruptae ceciderunt, et muri desolati corruerunt, et nec pategae aluerant, nec mercimonia; remanserunt tamen ibi ruinosi muri, super quos vile et defectuosum aedificium erat, et tugurium, et specus antedictus erat in fine vel in capite tugurii, et erat tugurium hoc diversorium, ad quod pauperes divertebant, et bestias suas ibi ligabant, et bigas ibi ponebant, et alia, quae non poterant in civitate locari. Et ita stabat locus ille usque ad tempora Joseph, sponsi Mariae Virginis. Qui quum ad edictum Caesaris Augusti de Nazareth venisset in Bethlehem cum Maria Virgine praegnante, invenit civitatem repletam populo, et omnia hospitia praeoccupata, et non inveniens, ubi ipse maneret, exivit, et in diversorium hoc divertit, in quo stabant bestiae et ruralium instrumenta, et ibi locum aptavit. Cum autem hora pariendi adesset, intravit beatissima Virgo Maria specum, in quo ultimo primus David fuit natus, et in eo secundum David, Jesum Christum, edidit, modo dicto fol. 169 B., et in illo loco ad tempus habitavit. Quid autem sit diversorium vide fol. 195. A.