# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

## Part 45

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-efac662a/index.md

Nativitatis dominicae loco venerato convertimus nos ad dulcissimum Domini praesepe, quod ad VII passus est a loco praedicto. Et cum venissemus ad praesepe illud, devotissime deosculati sumus inclinantes nos in ipsum, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††), et simili odore, ut dictum est, recreati. Nec mirum, cum flos balsami in hoc praesepe positum sit. Beatissima enim Virgo Maria puerum pannis involvit et in praesepe posuit, quia non erat ei locus in diversorio, in quo pastores angelo docente puerum invenerunt. Hoc praesepe stat sub petra desuper pendente, in quo peregrini priores dicunt se vidisse ferreos circulos et clavos, ad quos ligabantur bestiae, et Christo ibi jacente stabant ibi ligati bos et asinus, cognoscentes et adorantes Dominum suum, ut dicitur Esaia 1. Ostendebatur etiam olim lapis ibi, quem Virgo mater supposuit capiti parvuli, quia pulvinar aut simile non habuit; sed lapidem foeno texit. Unde ecclesia cantat: Foeno jacere pertulit, praesepe non abhorruit etc. Erat autem praesepe Domini saxeum, ex eadem petra excisum, quae superpendebat, sicut hodie sunt praesepia in illis terris. Nec intelligo, quod dicitur communiter, quod S. Helena tulit praesepe ligneum de loco, et posuit marmoreum, et verum praesepe transtulit Constantinopolim, et inde dicitur esse translatum Romam in ecclesiam lateranensem. Nisi vellemus dicere, quod Joseph forte de lignis contexuit praesepe, et posuit super praesepe saxeum. Et tunc oportet dicere, quod Joseph bovem et asinum secum in locum duxit de Nazareth, sicut plures dicunt. Porro praesepe illud, quod hodie est in loco, est marmoreum, tabulis albis expolitissimis factum in loco vero praesepis Domini, et subtili schemate ornatum; quod deplorat Chrysostomus, dicens: O si mihi liceret illud praesepe videre, in quo Dominus jacuit! Nunc nos Christiani quasi pro honore tulimus lutum, et posuimus argentum. Sed mihi pretiosius illud est, quod ablatum est. Nam argentum et aurum miratur gentilitas, christiana fides et devotio miratur luteum illud praesepe, quia qui in illo praesepi natus est, aurum condemnat et argentum. Non condemno eos, qui honoris (#171 A#) caussa fecerunt, neque etiam illos damno, qui in templo fecerunt vasa aurea, sed admiror Deum creatorem mundi, qui non inter aurum et argentum, sed in luto nascitur. Haec ille. Sunt enim praesepia illius terrae aut saxea aut lutea, et non de asseribus aut truncis facta. Habet autem praesepe modernum quatuor palmas in longum, et tres in latum, paulo minus. Porro tabula polita marmorea, quae ex opposito stat illi, quae ante praesepe genibus flexis stat, est valde subtiliter polita, sicut speculum, et insigne hoc ex ea resultat: diligenter enim et curiose inspecta resultat imago senis barbati, in dorso jacentis super mattam, in habitu monachi defuncti, et juxta eum leonis effigies. Et haec imago non est facta arte vel industria, sed ex ipsa politione de se, sine intentione polientis est inducta; sicut saepe videmus in mensis ligneis nodosis, laevigatis, contingere, in quibus nonnumquam post laevigationem et politionem apparent diversarum rerum effigies, sine intentione artificis inductae. Sic et ibi contigit. Dicunt tamen, hoc esse factum ex intentione divina ob praecipuam sanctitatem gloriosi Jeronymi. Haec imago non videtur ab omnibus, sed solum ab his, quibus ostenditur, et qui sciunt; qui vero nescit, nunquam poterit eam videre. Unde, dum primo mihi ostendebatur, putabam, quod frater ille, qui mihi ostendebat, joco diceret, se videre in lapide St. Jeronymi imaginem, nec potui per me ipsum videre, donec frater digito ostendit mihi lineamenta[TR321] lapidis, et tunc manifeste vidi, ac si fuisset subtiliter depicta. Legitur in epistola Cyrilli ad Augustinum de miraculis beati Jeronymi, quod in ecclesia Syon antiquis temporibus erat quaedam S. Jeronymi sculpta imago, quae maximis claruit miraculis.

De loco, ubi sedit beata Virgo cum puero, quando venerunt tres Magi cum suis muneribus.

Perspecto praesepio sacro convertimus nos a praesepio ad altare, quod ante ipsum stat in distantia duorum vel trium passuum, et ibi est locus, ubi sedit beatissima Virgo Maria, habens puerum Jesum in gremio, quando tres reges ingressi cum suis muneribus ea obtulerunt. In illo loco nos etiam cum tribus regibus in facies nostras procidimus, et nos ipsos obtulimus Christo Domino, et indulgentias accepimus, cantantes hymnum de tribus regibus, et orationes (†). In quanta autem reverentia et devotione hi tres reges sua munera obtulerint, patet Matth. 2. Nec credendum est, quod illa munera,[TR322] etiam praeter mysticam significationem, fuerint exilia. Dicunt enim historiae, quod primus, Melchior, rex Arabum, obtulit aurum in pecunia, et parvum pannum aureum, qui manu concludi poterat. Hunc pannum Alexander Magnus accipiens de omnibus terris sibi subditis aurum confecit de omni auro, concludens eum manu in signum potentiae, et venit in regnum Arabiae. Dum autem Melchior pannum illum puero in manum poneret, statim in (#B#) cinerem resolutus est, ut ostenderetur, Christi regnum non esse de hoc mundo corruptibili, ut dicitur Joh. XVIII. Dicitur etiam, quod ille rex obtulit Christo XXX argenteos, quibus postea venditus fuit, ut patuit fol. 163. A. Secundus, rex Saba, Balthasar, obtulit thus copiosum. Tertius vero, Caspar, rex Aethiopum, obtulit myrrham pretiosam. Nonnulli tamen dicunt, quod singuli omnia tria obtulerunt.

De cisterna, in quam cecidit Magorum stella ministerio suo expleto.

Oblatione nostra peracta in oblationis loco descendimus in ipsa crypta usque ad finem, et in angulo sinistrae partis cryptae ad unum foramen venimus non magnum, sub quo est cisterna profunda; non tamen potest de ea hauriri aqua, propter aedificia superaedificata. Tempore autem Christi erat cisterna patens. In hanc cisternam dicitur cecidisse stella illa, cujus ministerio ducti fuerant Magi ab oriente, et ibi reducta fuit in praejacentem materiam. Hujus opinionis sunt multi doctores catholici. Et in hujus memoriam derelictum fuit ibi foramen illud. De hoc puteo sic loquitur S. Gregorius, episcopus thorunensis, in libro miraculorum, tempore beati Gregorii papae, dicens: est in Bethlehem puteus magnus, de quo Maria gloriosa fertur aquam hausisse, in quo saepius aspicientibus miraculum illustre monstratur, stella scilicet illa, quae tribus Magis apparuit, venientibus enim devotis ac recumbentibus super os putei, operiunt eorum capita linteo, tunc in cujus meritum obtinuerit, videt stellum ab una parte putei super aquas transmigrare ad aliam, in illo modo, quo solent per coeli circulum stellae transferri. Et dum multi aspiciunt, illis tantum videtur, quibus est mens sanior. Nam nonnullos audivi, qui eam asserebant se vidisse, nuper autem Dyacimus amm. [?] retulit, quod eam quinque vicibus aspexit, sed duobus tantum apparuit.

De secundo specu beatae Virginis et de ejus lacte apocrypho.

Non longe a foramine cisternae est ostium, per quod ingressi sumus in unum alium specum, qui venerabilis est propter inhabitationem beatae Mariae Virginis. Dicunt enim historiae, quod ad divulgationem pastorum et ad adventum trium regum venerunt multi de Jerusalem, et ad specum ingressi puerum cum Maria matre ejus venerabantur. Quod Maria cernens et Herodem metuens fugit clam de anteriori antro et interiorem ingressa ibi occulte residebat. Dereliquit autem in anteriori antro ex festinantia jacere in praesepio camisiam longam, in qua genuit juxta morem puerperarum in illis terris. Dereliquit etiam pannos, quibus primo involverat puerum, et lapidem, quem capiti pueri supposuerat, et foenum, in quo jacuit. Illa omnia in praesepio manserunt et conservata fuerunt integra et incorrupta divino nutu ab eo tempore usque ad tempora S. Helenae, quae ea reperit, ut patebit fol. 178. A.

Porro in spelunca secunda, in quam[TR323] confugerat, erat petra vel rupes, quae prominebat, in qua solebat beatissima Maria sedere ad lactandum puerum. Contigit autem casu die quadam, quod de mamilla Virginis gutta lactis cecidit super petram, et de petra deorsum stillare coepit ex tunc, usque nunc, qui humor est lactei coloris, medica rubedine mixtus, nec potest cohiberi stilla illa. Peregrini autem supponunt vitriola, et guttas decidentes capiunt et ad transmarinas partes deferunt, dicentes, esse lac beatae Virginis. Inde est, quod in multis ecclesiis inter reliquias ostenditur lac beatae Virginis, sicut in Colonia ad altare in Capitolio, et in Kyrchen, monasterio monialium Ordinis (#172 A#)[TR324] Praedicatorum. Et hinc inde per Italiam, Franciam, et Alemanniam. Et saepe ante experientiam miratus fui, unde lac illud esset, vel a quo collectum et conservatum fuisset, donec didici experientia, quod nihil aliud est, quam humor de rupe subterranea stillans. In mea prima peregrinatione vidi rupem, sed in secunda fuerunt trabes et trunci in specum inducti et loci alteratio facta.

Absit tamen a me, ut per hoc dictum aliquid demam honoris, laudis et reverentiae[TR325] beatissimae Virgini Mariae. Possibile enim est, aliunde lac conservatum esse, vel miraculose alicui datum, vel quod rupes praedicta, super quam lactis gutta cecidisse[TR326] dicitur, virtutem accepit ab illa coelesti guttula lactis, quod semper lac stillet. Nam si ex tumba marmorea beati Nicolai, et de tumulo St. Waldburgis in Cistania oleum incessenter[TR327] resudat, ut hoc facto Dominus quandam singularem excellentiam, in suis Sanctis ostendat: quid mirum, si petra illa lac stillat, ut in eo matris suae dignitatem et praecellentiam manifestet?

Lac Virginis gloriosissimae virtuosissimum est, utpote de coelo manans. Sic enim canit ecclesia: Sola virgo lactabat ubere de coelo pleno. Et quis dulcedinem illius lactis potest exprimere? Numquam fuit aliqua mater, quae lac tam saporosum ministraret filio suo, sicut mater, Virgo cuius nomen est, quia lac aliarum mulierum multum habet impuritatis, et ita non potest esse ita magni saporis: lac autem Virginis Mariae sic fuit a Spiritu sancto depuratum, et purificatum, quod factum fuit dulcissimum, et nimium saporosum; et quia fuit optimi saporis, fuit ex consequenti optimi nutrimenti. De isto lacte dicit Anselmus: Lacta Maria creatorem tuum, panem coeli, pretium mundi, praebe lambenti mammillam, ut ille pro te percutienti praebeat maxillam. Sic enim lac illud puerum Jesum roboravit et confortavit, ut amarissimae passionis calix sibi dulcis esset, et omnem injuriam a nobis illatam faciliter condonare posset. Ad gustum hujus dulcissimi lactis admissuus fuit St. Bernhardus, cujus dulcedine allectus omnia hujus mundi de post sibi amara videbantur. In hac ergo tenebrosa spelunca in oratione procubuimus et pro gustu lucidissimi lactis Virginem rogavimus.

De specu, in quo corpora sanctorum innocentium puerorum sunt sepulta.

Juxta praedictum specus est alius specus, in quem non nisi curvato dorso ingredi poteramus, et ab intus est locus in latere speluncae ad latus sinistrum satis profundus. In hanc speluncam fuerunt projecta corpora multa millia sanctorum innocentum, quos Herodes, quaerens in eis Christum, mactavit. Ibi ergo dictis orationibus indulgentias recepimus (†). Quidam autem de peregrinis in ipso specu in terrae pulvere quaerebant cum lumine reliquias de sanctis innocentibus, sed minime inveniebant, (#B#) dudum enim fideles asportaverunt ea, et dispersae sunt reliquiae innocentum puerorum in ecclesias orbis. Nam Venetiis in Muriano sunt in una tumba circiter centum corpora innocentum. In Nuremberga ad Praedicatores vidi integrum corpusculum de innocentibus. In Argentina ad Praedicatores habent etiam unum integrum corpus de eis. In Basilea ad Praedicatores habent in una pretiosa monstrantia manum unam et aliquot articulos de eis. In Ulma ad Praedicatores habetur una camisia parvula sanguinolenta, et ictibus gladii perforata, quae fuit unius parvuli de innocentibus. Nobiles, qui vadunt in Jerusalem, singularem habent quaestionem de reliquiis sanctorum innocentum, nescio qua ratione. Fuit enim quidam nobilis inter nos praedives, qui per se in specu illo pulveribus eversis et terra quaesivit reliquias, et cum nihil inveniret, transivit ad Sabothytanco, Calinum majorem, Sarracenum, protectorem peregrinorum, et per interpretem promisit ei, centum ducatos se daturum, si unum integrum corpusculum sibi procuraret. Auditum etiam fuerat, quod Sarraceni ea haberent et venderent. Cui respondit Calinus, quod corpora illorum puerorum essent translata ad Chayrum, et dominus Soldanus ea haberet in sua custodia, et cui vellet venderet, et nullus alius esset in toto suo regno, cui liceret vendere corpora infantum, nisi sibi. Hoc ut audivit miles ille, cogitavit ire ad S. Catharinum cum aliis, ut veniens in Chayrum emeret puerum. Porro suspectum fuit mihi hoc forum tamquam ludibriosum, dolosum et injustum, et ideo ad quendam expertum me contuli, et cum eo scrutinium habui super hac re, quid sentiendum esset de illis corporibus puerorum, quae vendit Soldanus? Dictum autem fuit mihi pro certo, quod Sarraceni et Mamalucci recipiunt corpora abortivorum et puerorum recenter natorum et mortuorum, et ea incidunt cultellis, et vulnerant, et vulneribus impressis balsamo, myrrha et aliis conservatis corpuscula illa conficiunt, et regibus, principibus et divitibus christianis pro corporibus sanctorum innocentum vendunt. Et illi dantes copiosum aurum et argentum putant se recipere corpora puerorum sanctorum et recipiunt corpora parvulorum damnatorum. Et ita Christi fideles deluduntur, et pecuniis spoliantur. Sciunt enim infideles illi ardens desiderium nostrum pro habendis reliquiis, et ideo disponunt ligna, tamquam de sancta cruce et clavos, et spinas, et ossa, et multa talia, ut incautos deludant, et pecuniis spolient. Non multi valoris sunt apud me reliquiae novae de transmarinis partibus asportatae, praecipue[TR328] quae sunt emtae a Sarracenis, vel ab orientalibus Christianis falsis. Secus est de lapillis sanctis a locis sanctis etc. Igitur de specu sepulchrorum innocentium egressi sumus, nec ulterius processimus.

Est enim ab isto specu consequenter transitus arctus per petram incisus, quem fratres Minores fecerunt occulte, ut per eum de capella S. Nicolai, in qua horas perficiunt, (#173 A#) possent intrare et exire ad locum nativitatis Christi. Unde omnibus modis occultant transitum illum, etiam peregrinis, ne per eos in notitiam Sarracenorum et orientalium Christianorum perveniat, quia statim transitum obstruerent, et fratres locum amitterent. Ego[TR329] ex Dei dono et fratrum Minorum caritate ad me, quandoque per integram noctem solus fui, clausis omnibus ostiis ecclesiae et speluncae, in sanctissimo loco nativitatis Christi immissus per occultum istum aditum.

Egressi ergo de specu innocentum per obscurum transitum, per quem veneramus, reversi sumus in specum vel cryptam nativitatis Christi, et ibi iterum prostrati loca sancta nativitatis et praesepis, et locum sessionis beatae Virginis, quando a tribus regibus accepit munera, deosculati sumus. Porro consistentibus nobis inter loca illa sancta, venit mihi in mentem raptus, quem passa fuit beatissima Paula, peregrina, in hoc loco existens, quae, audiente Jeronymo, jurabat, cernere se infantem, pannis involutum, vagientem in praesepio Deum, venientes pastores laudantes, adorantes Magos et stellam fulgentem. Desuper matrem Virginem, nutritium sedulum et caetera illius nativitatis mysteria utrisque oculis intuebatur. Quapropter allecta in loco illo se in perpetuum mancipavit in Dei servitium, ut dicit beatus Jeronymus de peregrinatione S. Paulae.

Finitis itaque orationibus de specu adscendimus et finem processioni fecimus. Ingressi autem ambitum locavimus nos per societates, et ea, quae de Jerusalem in sacculis nostris asportavimus, produximus, et comedimus, et de aqua bibimus. Sunt autem aquae cisternarum Bethlehem frigidiores, clariores, saniores et dulciores, quam umquam viderim in aliquo loco transmarino. De his aquis in abundantia habuimus gratis. Videtur enim peregrinis omnibus labor tolerabilis, dum aqua recens habetur; nullam habent quaestionem de cibariis coctis, nec de vino, nec de lectisterniis, nec de aliis est quaestio, nisi de aqua frigida et sana. Sumto ergo cibo et potu quidam in locis, ubi comederant, collectis membris ad dormiendum se locaverunt, major tamen pars spreta quiete reingressi sunt ecclesiam et sanctas vigilias juxta praesepe Domini continuabant orationibus vacantes.

De divino Officio in Bethlehem celebrato, et de Missa summa

Media nocte sacrista cum tabula cucurrit per ambitum et dormientes ad matutinale Officium excitavit, quod fratres in specu nativitatis legerunt, quo finito incepimus solenne Officium: Dominus dixit ad me etc., quod per mundum cantatur in nocte nativitatis Christi. Et praecessit pater Gardianus cum suis ministris, induti sacris, ad altare super locum nativitatis Christi, et ita in specu officium cantavimus. Sub Officio quidam devoti saeculares communicaverunt. Sacerdotes vero celebraverunt in altari circumcisionis et in (#B#) capella trium regum superius et inferius in altari juxta praesepe Domini, et post Officium in altari nativitatis Domini. Et ita continuavimus divina Officia usque ad claram diem.

De loco, ubi erravit in via Joseph cum Maria et puero.

Finitis Missis statim ascendimus asinos et de monte Bethlehem in vallem descendimus, ut visitaremus ecclesiam Gloria in excelsis, ubi pastores vigilabant in hora nativitatis Domini. In ipso autem descensu venimus ad capellam quandam profanatam et semiruptam, quae in memoriam subjectae rei gestae est in loco illo fundata. Dicunt enim, quod dum Josephus ex angeli jussione admonitus fuit per somnium, ut fugeret cum matre et filio in Egyptum, ut habetur Matth. 2, surrexit, et festinavit fugere de Bethlehem, et hic descendit contra vallem, volens per vallem descendere in Sodomam, et inde ascendere, et trans Jordanem proficisci per viam, per quam filii Israel intraverunt terram, quia ignoravit compendiosiorem viam esse in Egyptum, cum numquam prius Egyptum viderit. Dum autem huc venisset in locum capellae, occurrit ei angelus, et viam ad Hebron ei monstravit, et de Hebron in Gazam, et ita per oram maris magni eum in Egyptum direxit. In illo ergo loco oratione fusa indulgentias recepimus (†). Acceptis autem indulgentiis, cum parum ab hoc loco descendissemus, venimus ad ruinas murorum in clivo, ubi etiam quondam capellam stetisse comprehendimus in hujus rei memoriam. Cum enim angelus a pastoribus recessisset, et illi in via essent, ut ascenderent in Bethlehem ad videndum puerum natum, in ipso ascensu fluctuare coeperunt, gravis enim cordibus eorum se ingerebat angustia, et torquebantur haesitatione mirabili spiritus eorum, ne visio, quam viderant, seductio et illusio essent, et ita aliquod periculum nescientes incurrerent. Cumque super his in loco stantes conferrent, et Dominum deprecarentur, ecce angelus Domini affuit, eosque de rei veritate certificat. Qui procidentes gratias egerunt, et festinantiores ascenderunt. In hoc ergo loco etiam gratias egimus et indulgentias recepimus et progressi sumus (††).

De ecclesia: Gloria in excelsis Deo, ubi pastores erant vigilantes.

Per clivum consequenter descendimus per hortos olivarum, et in vallem venimus latam, arvis et agris consitam. In medio autem vallis vidimus ruinas magnas murorum, et antiquorum aedificiorum reliquias, et ad illas ruinas nos convertimus. Et cum ad locum venissemus, invenimus ecclesiam desolatam et dissipatam, cujus tamen anterior pars remanserat. Cantor autem incepit alta voce angelicum hymnum: Gloria in excelsis Deo; et nos prosecuti sumus: Et in terra pax etc., cum magna solennitate. Cum illo ergo cantu per ruinas intravimus, et in chorum descendimus, in quo adhuc stat altare contaminatum; tamen pergentes. Cum magna ergo alacritate cantavimus Gloria in excelsis Deo et antiphonas (#174 A#): quem vidistis pastores etc., et illam: Angelus ad pastores ait etc. Post cantum oravimus in silentio et indulgentias recepimus (†). Illa ecclesia stat in loco, in quo pastores simul erant in hora nativitatis Domini Jesu, et ibi angelus Dei apparuit et astitit juxta illos, et claritas Domini circumfulsit eos, dicens: Annuntio vobis gaudium etc. Lucae II. In hac etiam ecclesia est locus sepulturae pastorum illorum. Nam dum morerentur, in nullo alio loco sepeliri volebant, nisi in loco gaudiosae apparitionis angelorum, ubi audierant multitudinem coelestis militiae cantare: Gloria in excelsis Deo. Super hunc locum aedificavit S. Helena illam ecclesiam, et monasterium monialium juxta eam, de quo etiam adhuc hodie in ruinis apparent rota et locutoria, sicut moniales solent habere, et dicebatur monasterium ad Gloriam in excelsis. Fuit autem satis magnum in circumferentia, sicut hodie cerni potest, et de lapidibus quadratis et sectis fuerunt muri ejus per circuitum, sicut videtur in cumulis lapidum ibi jacentium, quos Sarraceni nullatenus possunt auferre. Dicitur enim pro certo, quod, quando conantur aliquos lapides asportare, tunc lapides ita gravescunt, quod nullo modo possunt eos abducere, nec bestiis, nec humanis auxiliis. Unde in clivo montis jacent aliqui lapides, quos per aliquod spatium asportaverunt, sed tandem coacti gravitate in via dimiserunt.[TR330] Unde nulli sit dubium, si possent asportari, ante centum annos fuissent deportati. Locus ille ab antiquo fuit primus sancta inhabitatione solemnizatus. Nam Jacob patriarcha hic habitavit, quia, ut dicitur Genes. 35., quando sepelivit uxorem suam Rachel in via, ut dictum est fol. 166 A., abiit inde, et fixit tabernaculum trans turrim Ader, i. e. gregis. Ubi Jeronymus dicit, quod locus ille est prope Bethlehem, in loco, in quo grex coelestis Gloria in excelsis cecinit, ut Magister in Spec. histor. juxta hunc locum allegat. In hoc loco Ruben, primogenitus Jacob, cum Bala uxore patris sui dormivit, et stratum ejus maculavit. Et inde maledictionem paternam incurrit.

Campus ille est ager Boas, in quo Ruth, Moabitis, colligens spicas metentium fugientium [fugare ipsam conantium], sua virtute dominum agri ad se inclinavit, eumque in matrimonium suscepit, et in hoc agro meruit effici mater in genealogia Christi, ut patet Ruth per totum, et Matth. 1. In arvis illius campi ponit David oves patris sui, ibique leonem contra se venientem[TR331] dirupit, et ursum strangulavit. De hac victoria bestiarum jactavit se David coram rege Saule, et animum accepit etiam aggrediendi gigantem Goliam Philistaeum, ut habetur 1. Reg. 17. Et credibile est, quod plures leones et ursos interfecit in hoc loco, quia dicitur Sirac. 47: David cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut agnis ovium.

