Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 44

Chapter 44 3,200 words Public domain Markdown

Gaudium nullum in hoc mundo potest esse purum, etiam spirituale, et si videatur esse purum et inpermixtum ad horam, statim tamen redditur aliqua contrarietate obnubilatum. Et hoc in isto itinere experti sumus. De Jerusalem enim cum laetitia exivimus, et quanto Bethlehem propinquiores facti, tanto majori gaudio fuimus affecti, ut patuit per praefata. Deo autem disponente gaudium nostrum fuit satis terribiliter interruptum. Ut enim civitati benedictae appropinquavimus, ecce, exercitus Arabum contra nos venit, egrediens de Bethlehem, ex quorum aspectu consternati et perterriti fuerunt nostri ductores et nos conturbati; conglobavimus vero nos peregrini in unum, et Sarracenos ductores nostros cum patronis galearum nos praecedere permisimus, (#167 A#) et formidulosi nostro sic agmine ordinato contra raptores e diverso venientes processimus; non erat enim locus nec tempus fugae aptum, sed si fuisset, terga praebuissemus istis spoliatoribus. Cumque ad eos venissemus, et anteriores procedere vellent, obstiterunt illi, et viam praeoccupaverunt, ne quis transire posset, et amplius quam per horam ibi stetimus; ductores enim nostri et patroni cum eis de conventione tractabant, et multa clamosa litigia simul habebant, nemo tamen alium laesit quovis modo, quia orientales non procedunt statim ad laesionem personae, nisi vim vi repellere cogantur, nec erant nobis inimici Arabes illi, sed solum pecuniam a nobis exigebant, quam dicunt de jure sibi competere, ut saepe in sequentibus habebimus. Si enim vi et contra voluntatem eorum processissemus, dimisissent quidem, quia eramus plures quam ipsi, sed interim advocassent suos complices, et obsedissent nos in Bethlehem, et usque ad extremum nos coarctassent, et forte gavisi fuissent, si cum violentia eos pertransivissemus, propter majores accusationes, nec tamen aliquid potuissemus contra eos agere, quamvis nos plures essemus, quia ipsi armati erant hastis, gladiis et arcubus, nos vero inermes, demtis ductoribus nostris, qui etiam ferebant arma. Post multa parlamenta fuit conclusum, si vellemus intrare Bethlehem, quod solveremus XXIV ducatos, si non, redire nobis liceret in Jerusalem. Aperuimus ergo bursas [et] omnes solvimus pecuniam, quilibet taxam suam, et progressi sumus. Ipsi autem exactores in loco manserunt, dividentes spolia. Porro cum per bonum spatium ab eis essemus divisi, erupit de civitate alius exercitus Arabum, qui erant complices eorum, et ingesserunt se in peregrinorum cuneum, et cum magna irrisione et clamore penetraverunt per medium nostrum, trahentes nos, trudentes, pileos de capitibus peregrinorum projicientes, et suis jocis incompositis plures turbaverunt. In illo tumultu hoc mihi accidit: me enim in asino inter alios eunte venit unus Arabs a contra in equo, volens cuneum nostrum penetrare, sicut fecerant alii sui socii, et ut sibi locum transeundi darent, et viam liberam sibi facerent, hastam vibravit, et directe contra faciem meam eam direxit, cui propter multitudinem locum dare non potui, nec de asino cadere, sicut libenter fecissem. Et ita ictum venientis contra me coactus fui exspectare cum magno terrore et timore. Veniens autem forti ictu pileum de capite meo cum ferro acuto avulsit, et deridens praeteriit. Fui autem laetus, quia mansi illaesus, et tristis de asino descendi in tumultu ad quaerendum pileum, quem quidam peregrinus levaverat, et mihi eum reddidit. Fui bene contentus, quod ille artem tangendi cuspide rem, prout voluit, bene scivit, quia, si pro uno transverso digito (#B#) magis basse vibratam tenuisset, testam cerebri mihi perforasset. Erant autem illi nequam servi illorum, qui nos pecunia mulctaverant, et cum laetitia ad dominos suos exibant congaudentes eis de pecunia accepta et nobis insultantes.

De ingressu peregrinorum in Bethlehem in ecclesiam nativitatis Christi.

Cum prope essemus civitatem Bethlehem per jactum arcus ab ejus introitu, venimus ad locum, in quo erat cisterna David, quae ideo dicitur cisterna David, quia, ut habetur 2. Reg. 23. David de ea desiderabat bibere, cum esset in praesidio, et ipsa cisterna esset circumsepta inimicis, quo tamen non obstante tres fortes de exercitu David irruperunt castra Philistinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David, qui eam bibere noluit, sed Domino eam libavit. Est enim cisterna grandis, profunda et lata caverna, habens superius tria ora, sive tria foramina ab invicem distantia, per quae aqua de eodem lacu hauritur, et continet aquas copiosas, claras, sanas et frigidas, de quibus hausimus et bibimus. Vulgus tamen et incolae Bethlehem nunc abominantur et horrent aquas illas, quia quaedam mulier sarracenica aquam haurire volens ante paucos dies et incaute agens per os cisternae illapsa in aquam cecidit et mortua extracta fuit. Ab illa cisterna venimus ad latus civitatis benedictae Bethlehem, sed non sumus eam ingressi, et ad latus ejus transivimus contra orientem, et per multas murorum ruinas atrium ecclesiae beatae Virginis ingressi sumus, et ibi resignatis asinis suis custodibus ecclesiam sanctam ingressi sumus, et procidentes in facies nostras indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Et surgentes ab oratione de magnitudine et pulchritudine illius ecclesiae vehementer stupefacti sumus et admiratione suspensi. Et invenimus in ecclesia mercatores illos, qui in ecclesia sancti sepulchri etiam fuerant nobiscum, qui vendebant candelas; de quibus emimus, quia jam nox erat in foribus, et sol in occasu erat.

De visitatione sanctorum locorum, et primo de studorio St. Ieronymi, et de ejus sepulchro.

Ordinaverunt autem fratres processionem eo, quo dictum est fol. 94 A. et 110. B. Eduximus enim in asino nobiscum ornamenta et parmentaria[TR313] de monte Syon in Bethlehem, et dum quilibet staret in ordine suo, habentes similiter accensas candelas in manibus, incepit cantor hymnum de confessore uno: Iste confessor Domini etc. Et cum illo hymno de ecclesia exivimus in ambitu ad latus sinistrum, et in ambitu per quoddam ostium ingressi (#168 A#) per XIX gradus descendimus in unam pulchram testudinatam capellam. In hoc habitaculo erat studorium divi Hieronymi, in quo multos et duros labores habuit. Ibi totam Bibliam de Hebraico et Chaldaico in Latinum transtulit, et in linguam propriam et vernaculam, sicut ipse testatur in epistola ad Sophronium de nova editione, et in epistola de hebraicis quaestionibus; et prologos, epistolas, glossas et commentaria confecit. Ibi psalterium, sicut hodie illum habet ecclesia Romana, correxit, distinxit et ordinavit, et versum: gloria Patri, et filio, etc. ibi dictavit, multos ibi discipulos sibi adunavit, eos docens; virgo semper permansit; leonem ferocem domesticum et mitem fecit; jugem pugnam cum haereticis et vitiosis clericis et malis monachis habuit. Semper in labore fuit, et se in cella hac ita fatigavit, ut in strato suo jacens, funiculo ad trabem suspenso, supinus manibus se sursum traheret, et officium monasterii, prout poterat, exhiberet. Et his laboribus quinquaginta quinque annis et six mensibus desudavit. In hoc loco adoravimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus cum gratiarum actione (††).

Sepulchrum S. Jeronymi jam vacuum.

Huic capellae adhaeret alia capella haud longe a praesepio Domini, ubi sibi elegerat sepulturam, ut dicitur in epistola Eusebii, in qua S. Jeronymus jussit sibi fieri sepulchrum, adhuc[TR314] vivens, in quo post obitum gloriosi patris fuit locatum corpusculum maximis miraculis coruscum, ut dicit Eusebius. Hoc sepulchrum est adhuc hodie integrum, sed vacuum, marmoreis[TR315] tabulis ornatum. Corpus enim ejus fuit de Bethlehem Constantinopolin translatum, et inde Romam, ubi hodie ad S. Mariam majorem in pretiosa reconditum habetur tumba. In hoc ergo loco dictis orationibus indulgentias accepimus (†). Pro devotione ad S. Jeronymum legitur, S. Augustinum mare transisse ad visendum hunc locum, in epistola ad Cyrillum episcopum Hierosolimitanum. Nec potuit de fovea corpus transferri, eo enim translato in crastinum fuit iterum in fovea repertum, donec Jerusalem possessa fuit a gentilibus; tunc permisit se transferri Romam, ut habetur in ultima epistola Cyrilli.

Sepulchrum S. Eusebii, discipuli S. Jeronymi.

Alia crypta huic est annexa, in qua S. Eusebius, discipulus divi Jeronymi, est sepultus. Hic Eusebius, Cremonensis, Jeronymi discipulus dictus, vir eloquentissimus, inter alia vitam, miracula, obitum, sui praeceptoris luculento sermone conscripsit ad Damasum Portuensem episcopum, et ad Theotonem Romanorum christianissimum senatorem. Et quantae humilitatis fuerit vir ille, notatur in epistola, quam scripsit praefato episcopo. Ante hujus ergo Sancti tumbam procubuimus, patrocinia ejus postulantes, et indulgentias suscepimus (†). Obitum suum revelatione beati Jeronymi praescivit et prope tumbam S. Jeronymi sepeliri constituit, et eadem hora, qua ipse obiit, mortui sunt tres antea per beatum Jeronymum resuscitati. Inde argumentum destructionis haeresis cujusdam, ut habetur in epistola S. Cyrilli episcopi Jerosolymitani ad beatum Augustinum, in qua multa ad commendationem S. Eusebii dicuntur.

De loco circumcisionis Domini Jesu, in quo dicitur die octava circumcisus Jesusque vocatus.

Post hoc de crypta reascendimus et regressi in ecclesiam per medium ecclesiae transivimus ex adverso ad dextrum latus, et ascendimus in capellam, quae in eodem latere choro adhaeret, et ibi ante altare hymnos et antiphonas de circumcisione Domini depromsimus, et: Salve Regina, de beata Virgine, et prostrati locum sub altari deosculati sumus, et indulgentias plenariae (#B#) remissionis accepimus (††). Siquidem in hoc loco sacro fuit Dominus Jesus circumcisus die octavo, non enim poterat in specu, ubi natus fuerat, et in qua Virgo puerpera residebat, circumcidi propter tenebras, et forte circumcisores abhorrebant stabuli foetores, eportaverunt puerum Jesum, eumque ibidem circumciderunt. Sanctitati hujus loci attestatur odor dulcis refusus ob eo, nam dum quis se ad locum deosculandum incurvat, inusitatus quidam odor exhalat, qui delectat[TR316] et ad venerationem loci inclinat. Inaestimabilis est locus ille sanctitatis, in quo primo rupti sunt fortes abyssi magnae, et venit mundatio super universam terram, non aquae submergentis, sed sanguinis vivificantis. Sic enim in diluvio Noae omnes, quos aqua involvit, perierunt, sicut in diluvio sanguinis Christi omnes involuti vitam receperunt. In hoc loco nos peregrini gloriabamur pro eo, quod iam in omnibus locis fuimus, et ea loca deosculati sumus, in quibus Dominum Jesum suum sanguinem pretiosissimum fudisse legimus. Scilicet hic in circumcisione, in quo primo fontes abyssi, i. e. venae Christi, rupti sunt. II. In monte oliveti in loco agoniae Christi, fol. 184 B. III. in flagellatione et coronatione fol. 138. IV. crucis bajulatione, quando cecidit fol. 123. V. in crucifixione fol. 116. VI. in lateris apertione. Insuper ex nomine illo dulcissimo Jesu hic locus venerabilis redditur, quia hic primum mundo factum est salutiferum, cum non sit aliud nomen super terram, in quo oporteat nos salvos fieri, quam nomen Jesus. Hic enim est hoc unguentum effusum, de quo sponsa dicit Cant. 2: unguentum effusum nomen tuum.

De loco, ubi paraverunt se Magi cum vestibus et muneribus.

Cumque in loco circumcisionis laudes persolvissemus, incepit cantor hymnum: hostis Herodes impie. Et cum illo cantu gyravimus ad sinistram ecclesiae partem, et iterum ad latus chori adscendimus in capellam choro annexam, quae capella in eo loco stat, ubi Magi de dromedariis et camelis descenderunt, ante diversorium, super quod stella stetit, et hic munera offerenda de sacculis producentes aptaverunt, et se vestibus pretiosissimis ornaverunt, ut magnifice et curialiter regi nato apparerent. In hoc ergo loco in oratione genufleximus et indulgentias recepimus (†). Ad latus loci stat una cisterna, de qua servi Magorum hauserunt aquas pro bestiis suis, ad quam etiam accessimus et introspeximus. Cum sanctis ergo regibus disposuimus nos, ut cum laetitia et debita devotione in diversorium procederemus.

De specu dulcissimae nativitatis Domini nostri Jesu Christi, et de introitu peregrinorum in eam et de devotione loci.

Exulta nunc peregrine, et in laetitia esto frater charissime, quia jamjam videbis locum sanctissimum et dulcissimum, fidelibus pariter et infidelibus venerabilem et devotum. Dico enim vobis, quod multi reges et prophetae, immo multi summi pontifices, episcopi et cardinales, imperatores, duces, nobiles, religiosi et saeculares voluerunt et desiderarunt videre, quae vos videtis, et non viderunt. Igitur cum juxta altare et cisternam praedictam staremus, incepit cantare jocundum hymnum de nativitate: Christe, redemtor omnium, ex patre patris unice etc. Et illum hymnum cantavimus sub eadem nota, quae in nostro ordine cantatur, et ubi in eo ponitur dies, nos locus cantavimus. Ubi ibi: hic praesens testatur dies, nos cantavimus: hic praesens locus testatur. Et ibi: ob diem natalis tui, nos diximus: ob locum natalis tui etc. Cum isto ergo cantu a loco praefato discessimus et ad chori parietem nos convertimus, et per ostium polito et candidissimo[TR317] marmore ornatum intrantes per sedecim gradus subter chorum in cryptam obscuram de se, sed pluribus lampadibus illuminatum descendimus, desuper jacente petra, sub qua natus est Salvator mundi Jesus Christus. Laudibus ergo praescriptis finitis, quae in processionali continentur, accessimus unus post alium ad altare ejus in capite speluncae, et in facies nostras in terram cecidimus, et sub ipso altari locum dulcissimae nativitatis Christi deosculati sumus, in quo loco candidus marmor jacet, artificiose in modum solis formatus, quia hic ortus est sol justitiae, et hic Maria Virgo intemerata lumen aeternum effudit, et hic per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux suae claritatis infulsit. Devotissime ergo et cum gaudiosis lacrymis ante lapidem ipsum nos prostravimus et adoravimus, in quo puer ille mirabilis egressus de virginali utero dicitur jacuisse. Immo quodammodo evidenti signo probatur ita esse ex mirifico et delectabili odore, quem ille percipit, qui oscula lapidi imprimit. Divina namque res est quaedam , et quae omnia superet suavis ad nostros sensus ab illo loco aspirans odor. Redolet enim ex eo loco, qui tamen vacuus cernitur omni materia odorifera, adeo intensus odor, ac si esset apotheca aromatum, superat tamen omnem vim pigmentorum. Nec hoc parabolice dico ad mysticum intellectum, sed in veritate assero, corporali sensu me ita percepisse totiens, quotiens me ad lapidis sacri deosculationem applicavi, nec perceptio illa est alicui singularis, sed omnibus locum deosculantibus datur haec gratia generalis, etiam ipsis infelicibus Sarracenis, ut manifeste cognoscant, mentitum Machometum, qui ipsam sacram nativitatem dicit in quodam loco solitario in horto sub palma, in suo abominabili Alcorano, ut habet Dominus Nic. de Cus. in cribratione Alcorani. L. III. C. 17. Non solum autem haec, sed omnia loca in quibus Dominus Jesus nudo corpore fuisse legitur, hoc privilegio fulgent, quod odor quidam dulcis ex eis spirat. Nec hoc mirum alicui videri debet, cum hoc idem legamus contingere ex Sanctorum tumbis et sepulchris. Illo ergo suavi odore allecti diutius in sancti lapidis deosculatione mansimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Nec suffecit nobis tempus ad contemplandum aliqualiter ineffabilem nativitatem virginei partus, cui libentissime operam dedissemus. Sed quid dicere possemus de illa ineffabili nativitate peracta in isto loco, etiamsi omne tempus nobis daretur, cum excedat facultatem humani ingenii et eloquii, et intellectus humanus[TR318] obruatur, et angelicus superetur magnitudine hujus facti? Certe nihil. Quia[TR319] tamen in hoc sacro loco apparuit Deus homo, verbum caro, immensus parvulus, aeternus puer, creator creatura, invisibilis visibilis, immortalis mortalis, omnia potens infirmus, dives pauper, dominus servus, coelum terra, sol tenebrae, ineffabilis patens; ideo, etsi ex una parte silere nos jubet immensitas,[TR320] ex alia tamen loqui percepta praecipit bonitas. Non tamen alia loqui de nativitate licet, nisi ea, quae locuti sunt devoti et contemplativi et sancti Dei homines. Tradunt enim docti et Sancti, ut S. Vincentius Ordinis Praedicatorum, et Ludolphus Carthusiensis et Jacobus Carthusiensis, cujus sermones per apostolicam sedem approbati sunt, et Simon de Cassia, modum temporalis nativitatis Christi. Adveniente enim hora illius gloriosissimae nativitatis Christi, incepit puer in utero matris Virginis mirabiliter gaudere. Unde Psalmus: exultavit ut gigas ad currendam viam. Ex quo gaudio mater Maria repleta fuit ineffabili jubilo in immensum, plus quam Elisabeth a gaudio Johannis in ejus utero exultantis, et incepit facies Virginis rutilare et incandere, quod Joseph hoc videns obstupuit, et dixit: O domina Maria, quid est hoc insolitum, quod agitur tecum? Respondit Maria, modo, pater mi, venit hora partus mei. Et ubi, inquit, obstetrices? curram, et vocabo aliquas. Virgo hoc prohibuit, dicens: sicut in conceptione pueri illius nullus fuit coadjutor, sic in ejus nativitate nulla erit obstetrix. Et hoc dicto abscessit ad interiora diversorii, ubi erat specus, desuper pendente petra, et ibi in oratione se posuit, in ecstasin venit, et perfusa ardentissimo desiderio rapta in spiritu fuit, ut quasi semetipsam nesciret, an in corpore an extra corpus esset, sicut accidit Apostolo, 2 Cor. 13. Et inter haec corpus incanduit, quasi ferrum ignitum, et in hanc scilicet orationem prorupit: ecce Domine Deus, pater coelestis, concepi unigenitum filium tuum, et nescio, quomodo in utero meo apparuit; nunquam enim ego spiritum et animam donavi ei, et vitam et membra ejus non ego ipsa compegi, sed tu mundi creator formans hominis nativitatem, et qui omnium invenisti originem, haec sine actione mea operatus es in me. Sed et exitum filii tui de me ignoro. Totum ergo Domine Deus tibi committo, fiat voluntas tua. Et hac dicta oratione ecce nubes lucida obumbravit eam, ita, quod videri non poterat, et (#170 A#) ad sublimissimum gradum divinae contemplationis rapta jocundissime delectabatur. In qua delectatione enixa est filium Dei, non solum sine sensu doloris, sed cum sensu maximae dulcedinis, ut impleretur illud Esaiae ultimo: antequam parturiret, peperit. Et sicut canit ecclesia: Sicut sidus radium perfert Virgo filium, pari forma, numquam sidus radio, neque mater filio fit corrupta. Puer autem ex virginali utero procedens nudus in terram decidit, et communem aerem accepit, et primam vocem emisit, plorans, Sap. 7. Unde Jeronymus ad Eustachium de virginitate suadenda: Christus Jesus novem mensibus in utero ut nascatur exspectat, fastidio sustinet, cruentatus egreditur. Nec verum creditur, quod in Alchorano Mahometi dicitur, quod puer Jesus in puncto nativitatis suae matrem allocutus sit, ut habetur Lib. 2. C. 17. Nic. de Cusa, et quod amici Virginis eam pro stupro correxerint, quam infans mox clarissimis verbis excusavit, ut habet Alcoranus. Quae conficta mendacia Machometi sunt. Ad hanc pueri vocem Virgo ad se rediit, viditque infantem ante se vagientem, et se a gravidatione absolutam intellexit se peperisse, et sine dolore et sine corruptione. Et mox ipsum, quem genuit, devotissime adoravit, dicens: o Domine fili benevenisti de coelo in terram pro salvatione hominum. Tu enim es desideratus omnibus gentibus. Te adoro humiliter, quia creator meus; te deosculor suaviter, quia filius meus; et inclinans se reverentissima humilitate ad puerum deosculabatur pedes ejus, manus, caput et labia, et manibus suis eum levans de terra in sinum posuit, infantilibus membris, prout necesse erat, obsequium maternis officiis exhibuit, et demum pannis eum involvit, et caetera. Lucae 2. De hoc dicit Ambrosius: sicut, o Maria, quis nobis posset arcana cordis tui reserare, cum hunc adorares natum tuum, ut Deum tuum, et illic osculareris, ut filium? Porro in ipso filio suo statim tria agnovit. I. Felicitatem et beatitudinem animae ejus, et indesinentem divinae essentiae contemplationem; et hoc cognovit ex gaudio, ad quod ipsa rapta fuerat in ejus nativitate. II. Cognovit, ima summis esse conjuncta, et pacem redditatem inter Deum et hominem; et hoc percepit ex cantu et laetitia angelorum. III. Intellexit filii sui amarissimam passionem et mortem futuram; et hoc ex fletu pueri. Ex primo ipsa habuit beneficum gaudium, ex secundo laetitiam mirificam, ex tertio vero compassionem et magnam tristitiam. Et credunt Sancti, quod quandocumque puer flevit, et ipsa lacrymas inde fudit. Unde Bernhardus in persona Virginis sic puerum flentem alloquitur: dulcissime fili, noli flere, si exterius frigescit tua infantia corporalis, in charitate tamen calescit sancta mens et omnia. Unde et tu, fili mi, quia angelus Gabriel promisit mihi, te regnaturum in domo Jacob in aeternum, noli ergo flere. An forte ploras miseriam conditionis humanae, vel forte futuram tuam mortem? An forte ploratu tuo annuntias mihi planctum meum in separatione a te? Et tantum de illo. Nimis, fateor, evagatus sum extra propositum, sed da veniam, humane lector, quia hoc te scire volo, quod non est locus in tota terra sancta, cui magis affectus sim, et in quo divina pietas manifestius se peregrino (#B#) offerat. Nemo enim adeo durus et iners esse potest, qui se in hoc sanctissimo loco valeat a dulcibus continere lacrymis, nam et ipsi perditissimi et blasphemi Sarraceni, dum huc accedunt, abunde lacrymas fundunt, quia circa locum illum quodam singulari modo rapitur advenientium mens in dulcissimam et inusitatam devotionem, et sensibilitatem confert locus ille virtutem quandam devotius se habendi locato etc.

De praesepio Domini, et quale sit, et quale fuerit.