Part 43
Porro de triginta denariis legi quandam longam et verbosam historiam, quae dicit, quod Thare, pater Abrahae, eos ad imperium Nini regis cuderit, cum aliis ejusdem percussurae, et Abraham eos accipiens in terram hanc detulit, a quo per successum Ismaeli sunt traditi, numquam ab invicem divisi. Hos Ismaelitae dederunt filiis Jacob pro Joseph fratre suo, quem vendiderant eis, fratres autem eos in Aegyptum portaverunt, pro frumento exponentes eos. Et de Aegypto transmissi sunt in Saba regionem pro mercimoniis. Hos regina Saba obtulit Salomoni inter alia munera, qui eos in gazophylacium templi Domini injecit; hos Nabuchodonosor cum aliis templi thesauris tulit, et Godoliae eos pro munere tradidit, a quo in regnum Nubiae sunt transmissi. Nato autem Domino in Bethlehem Melchior rex Nubiae obtulit eos Domino, quos beata Virgo et Joseph cum puero fugientes in deserto perdiderunt, et quidam pastor eos reperiens 30 annis servavit. Hic pastor audiens famam miraculorum Domini Jesu venit infirmus in Jerusalem, et sanitate ab eo recepta obtulit XXX Domino Jesu. Qui dum eos accipere nollet, dedit eos templi sacerdotibus, qui eos in corbanam miserunt. Vendito autem Domino Judae eos tradiderunt, qui poenitentia ductus projecit eos in templum, quos accipientes sacerdotes hunc agrum pro eis emerunt, et hoc pacto dispersi sunt ab invicem per mundum; de quibus in Rhodo unum vidi, cujus figuram Johannes Tucher de Nüremberga accepit, (#B#) et modulo facto plumbo fudit aequales argenteo, et suis amicis[TR308] tradidit. Nam dum anno 1485 essemus congregati in Nüremberga ad capitulum provinciale celebrandum, dedit praedictus vir cuilibet fratri unum de suis denariis. Quantitas est sicut blaphordorum crucis, in una parte est facies humana, in alia est lilium. Superscriptio vero fuit quidem, sed videri non potest. Et tantum de monte Acheldama.
Descriptio montis Gyon, et de domo mali consilii
Consequenter de agro Acheldama ascendimus montem Gyon cum magno labore. In ejus vertice ruinae magnorum murorum sunt, in quibus ruinis quaedam domicilia Sarracenorum sunt. Tempore David regis erat in illo monte castrum forte, ad regiam pertinens possessionem, et fuit directe ex opposito domus David, quae erant in acie montis Syon, ubi hodie est Conventus fratrum, et tam ibi quam alibi curias habuit se ipsas e regione respicientes, et familiam in utraque. David ergo, ut habetur 3. Reg. 1., jussit Salomonem in mulo regis duci in Gyon, et ibi omne robur exercitus eum sequebatur, et inunxerunt eum in regem super Israel, et clangebant tubis, et clamabant vocibus: vivat Rex. Hoc David audiens in Syon lectulo decumbens resedit, dicit Josephus, et Dominum adoravit; potest enim vox clangentis aut clamantis in Gyon audiri in Syon. Sed et Adonias, Joab, et reliqui in convivio sedentes juxta fontem Rogel, et juxta lapidem Soheleth, volentes Adoniam esse regem, voces tubarum in Gyon audiverunt, et perterriti intellecta veritate dispersi sunt ab invicem. Erant enim in pede montis Gyon, in valle umbrosa, sub valle Josaphat et Siloe, et ibi erant horti, sicut hodie sunt, et aqua, sicut adhuc fons est ibi, et lapis quidam magnus, quem juvenes levabant tentantes fortitudinem suam, quae dicebatur Sohelet, et erat locus amoenus, in quo praeparaverat Adonias convivium. Sed auditis vocibus supernis in monte: vivat rex, destructum fuit suum consilium, ut habetur ibi supra.
Domus Gyon tempore Christi erat pontificis et sacerdotum, et quando volebant aliqua secretissima tractare, transibant in eam, et fuit domus secretorum consiliorum. In hanc collegerunt pontifices et Pharisaei consilium, dicentes: quid facimus? quia hic homo etc., ut habetur Joh. II. Conclusa ergo fuit in hoc loco mors Christi. In hac domo creditur, quod Judaei deliberaverunt se opponere Romanis Tito et Vespasiano; unde et Hierosolyma fuit destructa. Et forte in illa domo fuerunt Apostoli flagellati, ut habetur Actor. V., quia eadem flagellatio erat tantum coram consulibus, quia timebant plebem; ut dicitur ibidem. Et quando aliqua caussa tractanda venit, in qua plebem timebant, in hanc domum transibant, (#164 A#) ut essent ab hominibus sequestrati, et essent etiam in munitione. Accepit ergo domus illa nomen domus mali consilii, et hoc nomen retinet usque hodie. Visa hac domo non descendimus in vallem, sed per jugum montis Gyon in viam venimus, quae ducit Bethlehem, transeuntes contra orientalem plagam, et vallem inter montem Syon et Gihon gyravimus, et usque in agrum fullonis venimus, ubi stetit Rabsaces, et blasphemavit Dominum Deum Israel, ut habetur Esaiae 36. Dicebatur autem ager fullonis eo, quod fullones in illo agro pannos exsiccare solebant. Per viam ergo agri fullonis reversi sumus in Jerusalem, et peregrini, qui in hospitali manebant, transibant per portam piscium in civitatem; nos vero per jugum montis Syon ingressi juxta arcem David ad locum nostrum venimus. Et hic finitur peregrinatio civitatis Jerusalem.
De profectione peregrinorum in Bethlehem, civitatem David.
Sexta decima die Julii sero praecedenti venerunt ductores nostri in equis in montem Syon, et asinarii cum bestiis, ut ducerent nos in Bethlehem. Et cum omnes provisi essemus cum asinis descendimus de monte Syon a parte australi, et inter piscinas vallem transivimus, et montem Gyon ascendimus regia via, per quam tres reges missi ab Herode quaerere puerum natum in Bethlehem. Est enim valde sancta via a Jerusalem in Bethlehem et laeta, per quam legimus sanctos patriarchas, patres et prophetas ambulasse: Abraham scilicet, quando venit a Chaldaea cum uxore Sara; Loth cum uxore, veniens de transmontanis; Jacob et omnes sancti, David, Elias, Esaias, qui leguntur hic ambulasse. Insuper beatissima Virgo Maria cum Joseph sponso suo, dum esset gravida, veniens de Nazareth hic transivit, et saepe peregrinando hic ivit. Cum laetitia ergo montem Gyon ascendimus, et superius inter macerias delectabilium hortorum venimus, in quibus arbores diversi generis pretiosorum fructuum crescunt, et vineae, et fici, habent enim illi de Jerusalem hortos suos ibi. Cumque extra hortos venissemus, ad locum ruinarum murorum veterum venimus, et ibi dicunt fuisse hospitium, in quo tres reges diverterunt, quando cum suis muneribus Bethlehem proficiscebantur. Inde consequenter profecti sumus, et ad locum petrosum venimus, in quo dicunt, quod beata Virgo Maria gravida residens pausaverit ad respirandum, et ostensus nobis fuit locus sessionis suae. In hoc ergo loco (#B#) de asinis resilivimus, et locum venerati sumus et mirati pariter et delectati in hoc loco, sicut et in tota via, compassi etiam tenerrimae et gravidae virgini pro tam longo itinere a Nazareth usque Bethlehem, plus quam X teutonicorum milliarium. Unde quidam devotus peregrinus in hoc loco mente se junxit venerabili Joseph, ac si cum gravida juvene etiam ibi residens quiesceret in praesenti, et his verbis aggressus est eum: compatior virgini tenerae et gravidae, cur eam, o bone Joseph, ad hos altos et asperos montes ducere tecum voluisti? Quare eam non in Nazareth in quiete dimisisti, et nisi fide illuminatus essem, procul dubio te zelotypum judicarem; nescis quaeso, quam praegnantibus et praesertim partui propinquis motus est nocivus, etiam molestus. Quid ad eam Caesaris descriptio? Numquid nescis, quod mulieres non urget Augusti edictum? Putasne describantur nati, antequam nati? etc. Ad haec Joseph jocunde intuitus peregrinum istum, respondit: quia ut fidelis et fide illuminatus loqueris mihi, fideles tibi, o peregrine, rationes facti assignabo. Audi. Cogitaveram quidem, audito Caesaris edicto, virginem in Nazareth dimittere. Sed grave mihi erat, tantum thesaurum mihi singulariter commissum adeo post me relinquere, nec inveni, cui possem depositum hoc immensum committere. Grave insuper mihi erat, abesse tam splendidissimae nativitati, ad quam ministrare totis praecordiis gaudebam. Super hoc Scripturae non ignarus scio, ducem, quem virgo haec paritura est, in Bethlehem nascendum ad regendum populum Israel. Sed et ipsa virgo, me dispositum ad iter cernens, nullatenus manere voluit, sed tamquam ad nuptias vocata mecum ire celerrime se disposuit, in somnis etiam angelus mihi adstitit, et virginem gravidam mecum ire praecepit, ut puerum natum mox inscribi facerem Augusti libris, et civem romanum eum esse recognoscerem, quia non solum incarnari, sed et censui Caesaris adscribi et civis romanus inscribi voluit, ut nos cives coelestes constitueret, et potestatem romanae ecclesiae futurae roboraret. Et sicut ipse saeculari potestati subdi voluit, sic nos spirituali romanae auctoritati subjecti, nec te, o peregrine, perturbet alvus tumens virginis, et enim virgo haec sine gravedine gravida, sine depressione ponderosa, sicut est sine virili semine impraegnata. Quod autem hic pausamus, non est ex hoc, quod ipsa sit fessa, lassa, vel defectuosa, sed ego humanis defectibus pressus respirandi locum, tempus, prout necesse est, assumo.
De loco, in quo Magi viderunt stellam, quam viderant in oriente.
Locutione illa finita ascendimus asinos, et progressi in media via ad tres cisternas venimus, et ibi est locus, in quo Magis iterum apparuit stella, quam viderunt in oriente, ex quo gavisi sunt gaudio magno valde; ut habetur Matth. 2. Illae tres cisternae dicuntur (#165 A#) esse effossae in locis, ubi tres reges steterunt, intuentes stellam, quae disparuerat, quando ingressi fuerunt in Jerusalem. Circa hunc locum congavisi sumus tribus Magis, legentes et cantantes ea, quae in libellis processionum signata erant.
De loco, in quo natus fuit S. Helias propheta.
Dimisso loco illo venimus ad quandam ecclesiam Georgitarum, quae in eo loco stare asseritur, in quo Elias propheta natus esse dicitur. In hanc ingressi Deum adoravimus, et septennes indulgentias accepimus (†), et S. prophetam Eliam honoravimus. Sed incidit hic dubium, quomodo Elias hic sit natus, cum cognomen ejus monstret, eum esse de Theba, quia dicitur Elias Thesbites 3. Reg. XVIII. Sunt enim tres Thebae, una in Syria, in regione Galiditidis, in qua erat turris excelsa, de qua mulier cum fragmento molae jaciens illisit capiti Abimelech, qui turrem succindere conabatur, et dum sentiret se moriturum, jussit se gladio feriri, ne diceretur a foemina percussus, Judic. IX. Secunda Theba est in Egypto, a qua tota regio dicitur Thebaida, quae olim fuit magna et opulenta civitas, ut habetur in legenda S. Mauritii de legione Thebaea. Hanc nonnulli dicunt esse Chayrum vel Babyloniam novam, ut dicetur suo loco. Tertia est in Graecia. De prima fuit Elias propheta, a qua et nomen est sortitus. Ad salvandam tamen veritatem nostri evagatorii possumus dicere, quod forte contigit Eliae, sicut Christo Domino nostro, qui conceptus est in Nazareth, et natus in Bethlehem, nominatur Jesus Nazarenus, et non Bethlehemitanus. Sic conceptus Elias in Thebis et natus in hyppodromo[TR309] dicitur Elias Thesbites, et non Hyppodrontes. Legi tamen in quodam loco, quod hic quondam villa stetit, quae etiam Thebes dicebatur. Merito ergo inter loca sancta locus nativitatis tanti prophetae computatur, qui ante tria milia[TR310] annorum natus est, et nondum mortuus, qui ante judicem venturus omnia restituet, ut habetur Malach. IV. et Matthaei 17.
De agro Abacuch prophetae.
Ab illo loco progressi juxta agrum Abacuch venimus. De hoc propheta dicitur Daniel XIV., quod coxit pulmentum, et coctum portavit messoribus in agrum hunc, quem angelus Domini hic apprehendit in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylonem super locum leonum in impetu spiritus sui, et prandium dedit Danieli. In hoc ergo agro paululum substitimus, et providentiam divinae bonitatis ammirati sumus, qua servis suis mirabiliter subvenire consuevit. Unde Gregorius de hoc dixit: Daniel sine sollicitudine cibi et potus veritate ejus angelica fide vivens in locum leonum inter rabida ora immanium bestiarum non fuit a Domino desertus, sed de Judaea in Babylonem sub (#B#) puncto temporis prandium ad Domino per prophetam est allatum. Quo exemplo manifestissime cognoscimus, servos Dei secundum evangelica praecepta viventes hic egere non posse, dicente propheta: junior fui et consenui, et non vidi justum derelictum. Et iterum: non occidet Deus fame animam justi. Et illud: escam dedit timentibus se. Unde numquam legimus, quod Deus suos electos fame mori permiserit. Martyribus enim ad hoc inclusis, ut fame necarentur, angelos misit, qui eis cibum de coelo attulerunt, (ut) frequentissime legimus. Et prophetas corvorum ministerio pavit, et sanctos patres, anachoretas, mirabiliter sustentavit. Et de dulcissimo patre nostro Dominico legimus, quod bina vice fratribus defectum panis patientibus transmissus fuit panis a Deo per angelos. Et si non mittit panem corporalem et visibilem, sustentat tamen mirabiliter suos electos virtute invisibili, sicut legimus de S. Catharina de Senis. Et idem datum est nobis nostra tempestate videre nostris oculis. Novimus enim eremitam Nicolaum, commorantem in solitudine montuosa super Luceriae lacum, jam ad XX annos vixisse sine omni cibo et potu. Quod tamen auditu est mirabile. Hunc virum ego vidi anno 1475.
In agro praedicto Abacuch reperiuntur lapilli rotundi et albi, ac si essent pisa alba. De hoc ostensores locorum dicebant quoddam puerile, quod tamen, sicut et alia puerilia, volo recitare. Dicebant enim, quod Dominus Jesus, dum quadam vice hic transiret, et quidam agricola hic pisa seminaret, et interrogavit eum Dominus, quid seminaret? respondit agricola irrisive: semino, inquit, lapides. Ad hoc Dominus: fiat ergo, ut dicis. Et statim omnia pisa facta fuerunt lapilli, retinentes colorem et formam pristinam. De his lapillis collegimus pro nostro solatio. Venit mihi in memoriam ibi ager quidam prope Gislingen in quo infiniti lapilli illius formae inveniuntur, et eadem fabula ibidem pueris recitatur. Prope hunc agrum est cisterna quaedam, de qua quidam peregrinus opinatus est, quod sit cisterna Joseph, in quam missus fuit a fratribus, Genes. 37. Sed hoc non bene consonat cum Scriptura, quae dicit: cisternam fuisse in solitudine, nec ibi est locus Sichem, nec Dothaim. Ideo transivimus citius, nihilominus tamen sancto Joseph compassi, quantum malum invidia sit, contulimus, quae nullum prosperatum diligere potest, etiam si sit frater. Unde bene dicit Socrates: felicitas semper est subjecta invidiae; sola miseria caret invidia. In progressu ultra agrum et cisternam, est murus antiquus, altus, in via, ubi dicunt fuisse domum patriarchae Jacob, in qua per aliquod tempus habitavit, et murum dicunt esse de reliquiis patriarchalis domus. Ego vero quadam vice hic transiens murum ascendi, et pro certo comperi, quod fuit fulcimentum canalis, per quem olim aquae Jerusalem decurrebant. Et si fuisset haec domus Jacob, quid necesse fuisset, Rachelem uxorem ejus in via hac parere prope domum?
De sepulchro Rachelis, quod fecit ei Jacob patriarcha.
(#166 A#) Ulterius procedentes venimus in locum, quem Hieronymus de distantiis locorum nominat Chabrata, ubi est sepulchrum Rachelis, uxoris Jacob, quae hic in publica via existens, volens cum Jacob ire in Bethlehem, venit in horam partus, et ibi peperit Benjamin, et ob difficultatem partus obiit, quam Jacob hic sepelivit, et titulum super sepulchrum ejus erexit, et hic est titulus monumenti Rachelis usque in praesentem diem, ut dicitur Genes. 37. Quare autem Jacob Rachelem dilectissimam sibi uxorem non duxit in Ebron, in sepulchrum majorum, sed eam in publica sepelivit via, dicunt Hebraei, quod Jacob conscius prophetico spiritu futurorum hoc fecit ideo: nam dum Nabuchodonosor urbem destruxisset, et templum combussisset, et hac strata populum Dei captivum duxit in Persidem, cum sepulchrum illud transivit, extulit Rachel divino miraculo vocem magnis fletibus de sepulchro proclamans hostes et misericordiam divinam implorans; de hoc Jeremiae 31.: vox in Rama audita est etc. Verum catholici doctores ploratum Rachael de interfectione innocentium exponunt, Matthaei 1. Rachel autem secundum Jeronymum dicitur mater puerorum Bethlehem et illius regionis, quamvis essent de Lea, quia Rachel ibi suum mausoleum habuit, intitulatum solenniter. Hic autem titulus est pyramis alta, de lapidibus albis quadratis et politis fabricata, et est hodie pulchra capella, formam habens sicut capella nova, quae stat in medio coemeterii ad omnes Sanctos in Ulma, nisi quod sepulchrum Rachel est totum lapideum non festucam habens de ligno. Et juxta sepulchrum posuit Jacob XII lapides juxta numerum duodecim filiorum suorum. Ad latus capellae fecerunt Sarraceni concham, ad imponendam aquam pro potu. De hoc sepulchro habetur 1. Reg. X., quod Samuel Saulem regem certificavit per signum, quod juxta sepulchrum invenerat, duos viros salientes magnas foveas. Hunc locum venerantur Sarraceni, Judaei et Christiani. Orationibus ergo dictis indulgentias recepimus (†), et progressi inde ad locum nunc quidem aridum venimus, olim tamen deliciosum, quia ibi Salomon unum de suis hortis conseverat, de quibus hortis dicetur fol. 249. A. B. Ibi vidimus Bethlehem eamque salutavimus.
In loco praefati horti stetimus et ibi primo Bethlehem civitatem David et Christi vidimus e longe, quasi per medium milliare teutonicum; ecclesia tamen beatae Mariae Virginis, in qua locus est nativitatis, prae omnibus, quae videre poteramus, eminebat. Visa ergo civitate illa gratiosa statim cecidimus de asinis et jocundissime civitatem salutavimus his vel similibus affectuosis orationibus: salve Ephrata regio uberrima, cujus fertilitas est Deus. Salve Bethlehem, domus panis, in qua reconditur panis ille, qui de coelo descendit. De te quondam Micheas vaticinatus, te non esse minimam inter principes, imo maximam, ex qua dux exivit, qui mundum regit. In te natus est princeps ex virgine matre, qui ante Luciferum genitus est ex Deo patre; in te tam diu davidica stirps permansit, donec virgo peperit. O Bethlehem, quibus te laudibus efferam, nescio! quia quem coeli capere non poterant, in parvo tugurio conclusisti. Gaude Bethlehem, spectabilis[TR311] facta in oriente et occidente. Nam sicut olim Magorum sapientia confluxit ad te de oriente, sic nunc peregrinorum devotio te videre desiderans venit ab occidente.
Salutatione peracta asinos ascendimus et cum ingenti gaudio et festinantia[TR312] contra Bethlehem properavimus. Quidam prae gaudio et devotione flebant, alii ex jubilo cantabant carmina (#B#) illa natalia: Puer natus in Bethlehem, unde gaudet Jerusalem. Et illud: Resonet in laudibus, cum jucundis plausibus etc. Et illud: In dulci Jubilo _nu singent und sind fro &c._ Hymnum autem angelicum: Gloria in excelsis Deo, omnes simul cantavimus. Ad nostrum autem jubilum non movissent se domini Mauri Sarraceni, ductores nostri, sed cum silentio auscultabant, et videbantur mihi magis jocundi esse solito. Numquam vidi peregrinos ita jocundos, sicut in illa via. Ego sex vicibus viam illam transivi, semper cum singulari gaudio quodam. Porro inter nos et Bethlehem erat grande intervallum magnae et profundae vallis, non tamen ita, quod necesse esset nos in vallem descendere, sed oportebat vallem gyrare, et super marginem vallis incedere usque Bethlehem per jugum altitudinis, in cujus cornu in alto benedicta civitas sita est. In ipso vero vallis medio vidimus locum, ubi pastoribus nuntiata fuerat nativitas Salvatoris. Dicunt autem historiae trium regum, quod, quando tres Magi cum suis exercitibus hic transibant super vallem, ut intrarent Bethlehem, tunc pastores in valle existentes, videntes insolitam stellam et exercitum illorum sequentes, cum festinatione ascenderunt sursum, ut viderent, qui essent, vel quo tenderent. Et cum intellexissent, quod puerum recenter natum quaererent, inceperunt eis recitare omnia, quae eis acciderant in nocte nativitatis pueri, et quo modo coelesti nuntio instructi didicerant, puerum illum esse Redemtorem mundi. Hoc audientes Magi amplius sunt gavisi pro eo, quod alios testes quam stellam reperissent, et aperientes bursas pretiosa munera propinaverunt illis pauperibus pastoribus pro bono nuntio. In hoc ergo consistentes loco mirabilia Dei laudavimus et congratulabamur regibus istis devotis. Et ita cum laetitia magna processimus.
De peregrinorum vexationibus, quas passi sunt, antequam ingrederentur in Bethlehem, ab Arabibus vel Midianitis.