Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 42

Chapter 42 3,366 words Public domain Markdown

Finito prandio convenerunt peregrini, qui robusti erant, ad ulterius peregrinandum et ad laborandum. Est enim non parvus labor, sic de loco[TR295] ad locum peregrinari, ut patet fol. 96. B. Congregatis ergo nobis descendimus de monte Syon in aquilonari parte montis per viam longam, et viam, per quam prius ascenderamus, ad dextram reliquimus. Porro in ipso montis Syon clivo venimus ad specum quandam, ad unam terrae voraginem patentem, per cujus os ingressi in viscera terrae descendimus sine gradibus in arena, et quia de lumine solis umbrosum locum intravimus, nihil vel parum videre poteramus, nam oculorum istiusmodi natura est, ut post solem umbras intrantibus coeca omnia videantur. Porro nobis descendentibus (#159 A#) in specum, ascendit contra nos de profundo rapido cursu quidam Sarracenus saevus, cum magnis clamoribus stomachando mirabiliter, iram animi sui voce, vultu, et brachiis ostentans, et repellere nos de specu nitebatur, ne ad aquas descenderamus. Sed quia ipse solus fuit, et nos multi, non eum curavimus, sed continue descendimus, ipse vero ingeminavit clamores, et acuit suae iracundiae mores, et si habuisset saltim baculum, nos omnes efugasset. Videns autem Sarracenus ille, quod eum non curavimus, vertit se ocius, et omnes descendentes praecurrit, et prior ad aquas venit, et posuit se super marginem fontis, et modis omnibus aquam haurire volentibus resistebat, et accedere volentes retrudebat, repercutiebat, et retrahebat. Quidam autem miles Lombardus de Mediolano peregrinus accessit audacter ad Sarracenum, per brachium arripuit, et a fonte avulsit violenter. Sarracenus autem ex hoc in ira accensus contra militem illum insurrexit, eumque pugnis percutere coepit, et miles e contrario pugnis se defendit, repercutiens eum, quia neuter habebat arma, et tanta iracundia in se exarserunt, quod nisi peregrini eos separassent, unus alterum discerpsisset. Videns autem Sarracenus, quod vindictam intentam in militem facere non posset, festinate coepit sursum currere, volens adjutores super nos inducere, nos autem eum tenuimus, licet plurimum clamantem et renitentem. Eramus enim in magno periculo, si de manibus nostris evasisset, et male contenti fuimus de milite. Post multa autem certamina verborum aliqui milites enodantes bursas Sarraceno illi denarios aliquos ostenderunt, ut maneret et a clamoribus cessaret; et peregrino, qui eum percusserat, pacem promitteret. Quid plura? mox ut vidit denarios, mutatus est in virum alterum, nam vultus ejus serenatus fuit, et vox blandior effecta, et mores mitigati, totumque se obtulit cum hilaritate ad nostra obsequia, et qui prius mitigari nec verbis nec verberibus nec multitudine peregrinorum poterat, visis denariis ad obsequendum se parat, quia inquit Salomon Eccles. X.: pecuniae obediunt omnia. Accepta ergo pecunia descendit in hiatum, et omnibus aquam hausit et liberaliter tribuit. Cumque omnes de aqua illa clara bibissemus, ascendimus sursum, et dictis ante os speluncae orationibus indulgentias accepimus (†). Est enim fons ille fons Virginis gloriosae: dicitur enim, quod die XL., quando cum puero Jesu de Bethlehem venit cum Joseph, ut puerum Jesum praesentaret in templo, in hiatum hunc descendit, et ibi hospitata fuit, quia in civitate hospitium non habuit, sicut nec in Bethlehem nec juxta templi atrium manifeste manere cum aliis pauperibus voluit, quia Herodem timuit. Percrebuerat enim fama de nato rege, propter quem Herodes turbatus fuit et omnis Hierosolyma cum ipso. De ponte autem illo poterat secrete ad portam auream ascendere, et sine nota puerum Jesum inducere (#B#) in templum, et perficere ea, quae spectabant ad legem purificationis; sicut et factum fuit: nemo enim affuit, nisi qui Spiritu sancto instigati fuerant, ut illa hora adessent. Insuper quando singulis annis in Pascha in Jerusalem venit, in isto hiatu mansit, et dum peregrinaret, hic transibat, et circa fontem refocillabatur.

De petra mirabili scissura rupta in passione Domini.

Expletis peregrinalibus officiis juxta fontem gloriosae Mariae Virginis ulterius processimus et montem Sion gyravimus contra australem ejus plagam euntes, et ibi vallem Siloe ingressi contra occidentem venimus ad rivulum aquarum, quae contra vallem Josaphat cum silentio transeunt; ut dicitur Jesaiae VIII., de aquis fontis Siloe sine strepitu et sonitu. Per illum ergo rivulum ascendimus, qui decurrit ad latus montis Syon, et ad locum venimus, ubi de rivulo consurgit petra alta, quasi pes montis Syon, et illa petra habet a summo usque deorsum magnam scissuram, ita, quod homo potest sine pressura intrare rupturam rupis. Dicunt autem, hanc scissuram in passione Domini factam, sicut dicitur Matth. 26.: et petrae scissae sunt. Transilivimus ergo rivulum, et per rupturam ingressi sumus, usque quo propter umbras ulterius procedere amplius ausi non fuimus.

De natatoria Siloe, in qua se lavit coecus et visum recepit.

De ruptura petrae exeuntes, et fluviolum Siloe transilientes ulterius contra rivum ascendimus usque ad natatoriam[TR296] Siloe, ad quam natatoriam misit Jesus Celidonium, coecum a nativitate, ut lavaretur. Et lavit, et visum recepit, ut dicitur Joh. IX. Haec natatoria nihil aliud fuit, nisi quoddam stagnum, factum sub fonte Siloe, in quod colligebantur aquae fluentes de fonte, circumseptum lapidibus et terra, sicut apud nos faciunt piscinas. In illa natatoria nunc nulla est aqua, quia rivus in eam non fluit, sed ad latus ejus pertransit descendens. Quidam Sarracenus nunc plantatum habet hortum olerum inter muros natatoriae, et quaedam arbores in ea creverunt. His tamen non obstantibus locum ingressi sumus, propter Christi antiquum miraculum ibi factum, et oratione dicta indulgentias recepimus (†). In quodam peregrinatorio legi, quod in illa natatoria se lavit Bethsabea, uxor Uriae, quando eam vidit David ex adverso domus suae, et concupivit, ac tulit. Sed hoc ego intelligere non possum, cum non possit esse prospectus de monte Syon ad fontem Siloe, et cum in textu 2. Reg. XI. dicatur, quod mulier lavit se ex opposito domus regis in suo solario.

De origine, ex qua emanat fons Siloe sub monte Syon.

(#160 A#) A natatoria illa egressi aquaeductum rivi secuti sumus, et ad fontem Siloe, ubi de monte Syon manat, venimus. Porro per illam viam ascendendo sursum super rivum aquarum Siloe mirabamur de colore turpi et abominabili ipsius aquae. Sed postquam ad originem venimus, quae caussa turpis coloris fuerit, experti sumus. Nam quidam Sarracenus, cerdo, in ore voraginis, ex qua aqua effluit, stabat et pelles sive cutes recenter de animalibus distractas intingebat et pedibus comprimebat, ex quo aquae reddebantur sordidae et cruorosae, et ideo sub cerdone nullus bibere poterat, nec faciem lavare. Cumque ad cerdonem venissemus, voraginem ingressi sumus in montem, quia altum et profundum hiatum habet, sed non latum, ex quo effluit de terrae penetralibus aqua, et ibi super cerdonem bibimus et oculos lavimus in memoriam miraculi in hac aqua facti in coeco nato, ut Joh. 9. Dicunt vulgares, quod quicunque oculos laverit ex fonte isto, quod dolorem oculorum non patietur amplius. Tantam autem fidem adhibeo huic dicto, sicut cum dicitur, quicumque balneatus in Jordane fuerit, post lotionem non senescit. Cum magna ergo compressione stetimus in terrae hiatu, in scissura montis, et erat clamor magnus peregrinorum; primi clamabant propter sequentium importunitatem, et ultimi propter praecedentium tarditatem, medii vero propter pressuram utrorumque clamabant, et fuit multa impatientia ibi, non enim poteramus in hiatum aliter intrare, nisi distentis cruribus, et pede uno in una parte rivuli, et alio in altera locato transire poteramus [et] in aqua ascendere, quia omnes pretiosis calceamentis fuimus calceati, quae ad aquae tactum corrumpuntur; multi tamen in ipsum rivulum totaliter detrusi fuerunt. Expediti ergo de hiatu exivimus de ore speluncae, et exportavimus in scutellis et flasconibus nostris aquam sacram pro his, qui in hiatum ingredi non poterant; propter praedictas enim pressuras mulieres peregrinae, sociae nostrae, non introiverunt, sed cum quiete et pace foris sedentes manserunt in sua devotione, quibus aquam ministravimus (††). Et cum omnes simul extra essemus, orationes praescriptas legimus, et indulgentias plenariae remissionis habuimus (††).

Descriptio fontis et aquarum Siloe.

Ex praedictis patet etiam loci illius aliqualis descriptio; tamen illud notandum est, quod fluxus illius aquae perficit insigne perpetui miraculi, ex eo, quod non jugiter fluit, sed interpolatis diebus in hebdomade tribus (#B#) aut quatuor diebus, aliquando pauciores emittit aquas, aliquando nullas penitus, aliquando copiose ebulliunt aquae. Ego quandoque vidi voraginem siccam, quandoque paucis aquis fluentem, et nonnumquam adeo repletam aquis, quod nemo poterat hiatum intrare. Singularem enim oculum ad hoc habui, et saepe solus mane ante solis ortum descendi ad videndum rem. Nam fluxus ille inaequalis non ex natura, sed ex miraculo contigit tempore Esaiae prophetae. Ezechias enim rex Jerusalem cum audiret, quod exercitus Assyriorum veniret ad obsidionem civitatis sanctae, obstruxit fontes et obturavit cisternas terra et lapidibus per circuitum Jerusalem, ut inimici venientes aquam nullam invenirent, et ita recedere cogerentur a siti, ut habetur 2. Paralipom. 32. Ante fontem autem Siloe fecit quasi stagnum, in quo colligerentur aquae, et civibus deservirent, qui de civitate poterant ascendere, et aquas sursum portare poterant, et hostes ad locum venire at aquam tollere [poterant]. Quapropter S. Esaias propheta oravit, et a Domino impetravit, quod, quando populus de civitate descendit, sufficientes aquas invenit. Quando autem inimici venerunt, siccabatur fons, et nullas invenire poterant aquas. Et ideo in tanti miraculi memoriam non semper, sed certis horis fluit. De hoc miraculo loquitur Josephus, et Magister in Spec. Histor.

Juxta hunc fontem sepultus fuit Jesaias propheta a populo, dum eum Manasses rex occidit. Porro destructa civitate Jerusalem per Nabuchodum regem et dum sub Nehemia reaedificaretur, princeps pagi Maspha aedificavit portam fontis superius in civitate, per quem populus exiret et descenderet ad tollendam aquam, et aedificavit murum piscinae Siloe, qui ceciderat, ut dicitur Nehemiae 2. Hos muros dejecerunt Romani in obsidione Jerusalem, sicut et alia demoliti sunt, quas Christiani succedentes reerexerunt, et devoti homines habitacula per circuitum aedificaverunt, et quasi monasterium super fontem aedificaverunt, sicut hodie patet. Nam ante fontem est stagnum, quasi balneum, et est muris et testudinibus circumdatum, sicut claustri ambitus, et fulciuntur arcus testudinum marmoreis columnis. Haec tamen pro parte ruerunt, pro parte ruinam minantur. Facile esset, ruinas relevare sacri fontis, sed nemo tangit, nec manum apponit, et ita locus de die in diem ruit, sicut aedificia aliorum locorum sanctorum. Olim erat locus honorabilis, quia in horto regis conclusus erat, et erat gradus de fonte usque sursum, usque in civitatem David montis Syon, ut habetur Nehem. 3. Nec suspicare possum, quomodo sit factum, vel qua arte[TR297] inventum sit, quod Ezechias, rex Jerusalem, aquas fontis Siloe induxit in civitatem sursum, sive per tam altum spatium, secundum quod dicit Nicol. de Lyra, super Ecclesiast. Cap. 48, cum tamen (#161 A#) sint a fonte Siloe usque sursum in civitatem ultra quadringita passuum per praeceps, et non sit magna aquarum copia in fonte, nec decursus ejus est vehemens, adeo quod rotas possit volvere, quibus forte possibile esset aquas sursum duci.

De loco, in quo Esaias propheta fuit per medium sectus, et de causa mortis ejus.

Fontem sanctum deinde dimisimus, et ascendimus montem Syon, et in ipso clivo in quandam planitiem venimus, in qua una arbor densa ramis et foliis stat, nescio cujus speciei, est utique sicut tilia. Ibi est locus, ubi impius Manasse rex, qui Jerusalem idolis replevit et multum innocentem sanguinem fudit, occidi fecit Esaiam prophetam pro eo, quod eum pro sceleratis actibus correxit. Stabat autem tunc temporis in loco praefatae arboris magna et alta cedrus, ad quam cum carnifices prophetam duxissent, ut eum ibi occiderent, aperuit se truncus cedri, et Esais rupturam arboris intravit, et reclusa apertione prophetam abscondit. Rex autem nec hoc miraculo conversus arborem incidi fecit, et prophetam extractum necavit, jubens eum lignea serra per medium scindi. In hoc loco diximus orationes signatas, et indulgentias recepimus (†). Quo facto sub umbra arboris consedimus et pausavimus, conferentes de sanctitate prophetae illius ibi occisi, de quo Jeronymus dicit, quod in sua prophetia videatur magis evangelium texere, quam prophetiam conscribere, ideo non tam propheta, quam evangelista est dicendus. Idcirco ejus prophetiae per adventum Domini et in nocte nativitatis Christi tam in matutinis quam in Missis leguntur tamquam dicta evangelica. Propter eminentiam suarum scripturarum jussit S. Ambrosius Augustinum, noviter conversum, legere prophetam Esaiam.

De loco, in quo ad arborem Iudas se suspendit.

Quiete finita sub praefata arbore processimus consequenter, et in processu ostendit nobis quidam locum, ubi steterat arbor, ad quam Iudas proditor se suspendit, et volebat nos ducere ad locum. Sed dedignabamur eum visitare, nec pedem propter eum volebamus movere, imo et oculos taedit nos ad eum respiciendum levare, cum nulla sit ibi gratia nec indulgentia, sed poena, horror et ignominia. Verum contra locum paululum stetimus, et responsorium opprobriosum contra eum legimus: Revelabunt coeli iniquitatem Iudae, et terra adversus eum consurget.[TR298]

De cavernis, in quas confugerunt Apostoli capto Domino, et ibi latuerunt.

Cantu maledictionis Iudae finito per clivum montis Syon descendimus in vallem, quae dividit ipsum montem Syon a monte Gyon, et vallis illa arcta est, et jungitur valli Siloe (#B#) mediante ea; vallem ergo illam arctam transivimus, et ad radices montis Acheldamah venimus ex opposito, qui mons est in accubitu montis Gyon ad aquilonem, sicut mons Calvariae est in accubitu montis Syon ad aquilonem. Credo tamen, quod illa pars, quae iam mons dicitur Acheldamah, propter agrum totum olim mons Gyon sit appellata, mons scilicet et accubitus montis, sicut contigit cum monte Syon, et cum monte Calvariae, ut dixi, et cum monte Synai, et cum monte Oreb; nam pars inferior dicitur mons Synai, superior vero mons Oreb; et cum monte Oliveti, in quo pars inferior ad austrum dicitur mons offensionis, et pars superior mons Oliveti. Sic mons ille a valle usque ad agrum dicitur mons Acheldamah, ab agro sursum dicitur mons Gyon. Ascendimus ergo montem Acheldamah per clivum praecipitem, et per scopulos et rupes nos sursum traximus, et in hortos ficorum, malogranatorum, et aliorum pomorum venimus. In his hortis erant multae rupes, elevati in altum, et parietes petrarum, in quibus erant incisae speluncae, simplices, duplices, triplices, et quadruplices; de quibus dixi[TR299] fol. 124. B. Has rupes et petras antiqui pro suis sepulturis exciderunt, sicut dixi fol. 157. A. Et postea tempore Christianorum homines terrae sanctae affecti sibi cavernas illas pro habitaculis elegerunt, nolentes nisi in sepulchris habitare, ut ibi cum gaudio mortem exspectarent. Et quando aliquis de antiquis sanctis potuit sibi acquirere habitaculum tale in terra sancta, putabat se thesaurum invenisse. Unde de illis Job. 3. dicitur: quasi qui effoderunt thesaurum, sic gaudent vehementer, cum invenerint sepulchrum. Ad has cavernas confugerunt Apostoli, dum a Domino de horto recesserunt, quando ligatus trahebatur ad episcopos. Magistrum enim tam dulcem deserere erat eis intolerabile, sequi vero impossibile, nec erat aptior manendi locus, nisi sub terra, caverna obscura; quaerebant enim in ipsis speluncis penetrare profundius usque ad interna, si possibile esset, terrae viscera, ut saltim ibi invenire possent altius gemendi, flendi, clamandi et ululandi locum. In orificiis siquidem cavernarum consistentes non audebant altos ejulatus et clamores emittere, ne audirentur, sed in pectore quantum valebant, retinebant clamorem cum dolore. Et adeo ipsa pectora repleta erant moerore, et guttura, facies, capita oris intumescebant, ora sua vestimentis obstruebant, ne gemitus erumpentes eminus audirentur. In hoc ergo sacro loco cum compassione processimus de caverna in cavernam, dispersique sumus per antra, et loca tristitiae Apostolorum venerati sumus. In ipsis autem cavernis consistentes sic peregrinus ad peregrinum colloquebatur: ecce, frater, in hac caverna forte resedit dilectus (#162 A#) Apostolus Andreas, plorans magistri sui calamitatem. Alius ex opposito sedens dixit: et hic sedit apostolus Bartholomaeus, lamentans, se deseruisse dulcissimum magistrum. E contra alter in alia spelunca dixit: et hic sessionis locus est, in quo forte Thomas dubius cum tristitia sedit. Ex alia[TR300] vero caverna alius peregrinos advocans, dicens: ecce, hic duo loca simul in hoc tenebroso specu, ubi, ut opinor, sederunt duo Apostoli simul, Simon et Iudas. Et ita jocando devoto certamine quilibet locum attribuit apostolo illi, quem magis dilexit. In eodem horto ingressi sumus quandam singularem speluncam, dominico sepulchro simillimam, prout erat in suo primo statu. Circa haec loca dictis orationibus indulgentias recepimus (†).

De sancto agro Acheldama emto pretio sanguinis Domini Jesu Christi.

Latebris discipulorum perspectis ulterius montem Acheldama ascendimus per clivum rupium et petrarum, duram et saxosam viam, in quo ascensu quidam milites teneri et delicati facti fuerunt impatientes, et murmurabant pro labore itineris. Eramus enim incensi calore vehementissimo solis; processimus tamen sursum, et super aprum sanctum Acheldama venimus. De hoc agro habemus Matth. XXVI.: qui ante passionem Christi dicebatur ager figuli, quia forte erat possessio cujusdam figuli. Hunc agrum emerunt Judaei pro illis XXX. quos dederunt Judae pro Domino Jesu, in sepulturam peregrinorum, quorum corpora ante hoc tempus insepulta projiciebantur. In hoc ergo sacro agro in facies nostras procidimus et orationes praescriptas legimus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Et his peractis resedimus ad pausandum et ad loci considerationem. Nobis sic sedentibus adscendit ad nos quidam juvenis Sarracenus portans sportam plenam botris, de quibus emimus, et ita super agrum manducavimus, et bene recreati fuimus.

Agri Acheldamah dispositio.

Ager iste Acheldamah jacet in clivo montis Gyon, ex opposito montis Syon in parte australi. Super ipsum autem agrum est aedificium quatuor murorum, sicut bassa turris quadrangularis, et testudo ducta per latera operit aedificium. Habet autem illa testudo novem rotunda foramina superius, per quae mortuorum corpora injiciuntur. Et quia in montis declivo jacet, ideo a parte superiori, qua de (#B#) monte descenditur contra ipsum aedificium, sine ascensu super ipsam testudinem venitur. Testudo aedificii habet L pedes in latum, et LXXII in longum, et a foraminibus usque ad terram in profundum sunt XXVI pedes. Nec est aliquis alius introitus in cameram illam, nisi per illa foramina, per quae tamen nullus ingreditur, nisi funibus submittatur. Est enim ibi habitatio[TR301] pro solis mortuis, et credo, quod ab ea hora, qua aedificium perfectum fuit, nullus vivus hanc cameram ingressus est, sed qui semel ingreditur, numquam egredietur, usque ad diem judicii. Ego posui me super ventrem, et caput intromisi, et inter ossa arida[TR302] quinque recentia humana corpora ibi vidi. Super ipsam testudinem nullum est nunc aedificium, sed gramina superius crescunt, quae interdum foramina cooperiunt et improvise ibi deambulantes in ea uno[TR303] pede incidunt. Sancta foemina Helena superaedificaverat loco ecclesiam, quam in honorem omnium Sanctorum consecrari fecerat, in quam monachi habitantes in latibulis Apostolorum ascenderunt, et ibi divina celebrabant. Postea, monachis illis deficientibus, fratres Praedicatores locum inhabitabant, et ibi Conventum habebant. Nam dum rex Rubertus Siciliae fratribus Minoribus montem[TR304] Sion, et alia loca,[TR305] ut superius dixi, a Soldano multo auro comparasset, invocaverunt fratres Praedicatores pios homines, et congregata pecunia a Soldano agrum Acheldama emerunt pro Conventu in eo construendo anno Domini 1350, quo tempore in terra sancta fuit dominus Ludolphus, plebanus in Suchem, qui hoc in suo peregrinali scripsit. Accipientes autem locum ad tempus possederunt, sed propter invasiones Maurorum et infidelium invastationes locum deserere fuerunt coacti. Fratres enim Minores, quantum ad hoc, sunt bene provisi in monte Syon, habentes quietum [locum] in civitate, et bene munitum altis muris et ferreis ostiis, ut patet fol. 97. A. His tamen non obstantibus persaepe sunt in magnis periculis propter importunas infidelium invasiones, etiam nocturno tempore. Et nisi essent viri fortes, dudum montem Syon dereliquissent propter periculosas invasiones illorum canum. Ideo non erat possibile, fratres Praedicatores in loco extra urbem et non munitum permanere, non obstante emtione et admissione Soldani, de quo non curant infideles etc. Repulsis ergo fratribus a loco[TR306] Sarraceni ecclesiam et alia aedificia a fundamentis eruentes dejecerunt, demto aedificio sepulturae, quod hodie stat.

Post Praedicatores quidam graeci monachi, Calogeri, ibi habitaverunt, sed eadem necessitate compulsi locum dereliquerunt, et sunt pauci anni elapsi; reperi enim in atris et latibulis signa, per quae notare potui, ibi brevi tempore habitasse homines. Ad hunc locum multotiens descendi a monte Syon, et supra agrum sanctum horas meas legi, et optavi omnibus votis, si possibile foret (#163 A#) ibi inter fratres vitam finire, et ibi sepeliri. Unde in hoc loco sepulturam elegi, et petivi fratres montis Syon, si contingeret me mori in Jerusalem, quod me non in alio loco sepelirent, nisi in agro illo sancto, et corpus meum per foramina injicerent. Dico pro certo, quod caeteris paribus potius vellem ibi Conventum habere, quam in monte Syon; quia fratres possent ibi hortos plantare, vineta et ficeta, et est locus amoenus, habens respectum ad montem Syon, et ad vallem Siloe, et de fonte Siloe haberent aquas, quae prope est, et respicit etiam vallem Josaphat, et montem Oliveti etc.

De hoc agro dicunt pro certo, quod corpora defunctorum immissa statim in triduo incinerantur, et nil nisi ossa arida manent. Sic etiam dicunt de agro sancto, qui est Romae ad S. Petrum, ad quem terra deducta est hinc per mare, et agro illo superfusa. Sed et Pisani, dum dominarentur in Syria, de hoc agro terram sumserunt, et implentes naves, Pisamque ducentes sepulturam pretiosissimam fecerunt pro magnatibus terrae. In his ergo tribus coemeteriis corpora in tribus diebus resolvuntur, quae in aliis coemeteriis[TR307] vix in XVIII. annis ad plenum consumuntur.