Part 41
De domo mansionis beatissimae Mariae Virginis vide fol. 205 A. De illa peregrinatione beatissimae Mariae Virginis dicit Odilio, antiquus ecclesiae doctor: si scire volumus, quid beata Virgo post ascensionem Domini egerit? Sine dubio loca nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis, frequenter visitabat, et in eis lacrymas fundebat, et oris sui sanctissimi oscula imprimebat. Et beatus Hieronymus in sermone de assumtione sic dicit de eadem peregrinatione: fortasse prae nimio amore in loco, in quo filius ejus natus, mortuus et sepultus, credimus interim habitasse, per quae loca piis pasceretur interius amor obtutibus, quia hoc habet impatiens amor, ut, quod desiderat, semper invenire se credat. De hac etiam peregrinatione loquitur Antonius, in Summa 4. Parte Tit. XV. Cap. 43. §. 2. Ambo tamen credunt, quod peregrinatio illa beatae Mariae Virginis magis intelligenda sit secundum spiritum, quam secundum locum. Sed per hoc non negat, eam etiam secundum locum peregrinatam fuisse, in qua peregrinatione multum meritum acquisivit. Quolibet enim motu liberi arbitrii merebatur, ideo in omni actione merebatur. Cujus prima ratio est: intellectus semper rectus est, nisi quando se immiscet phantasticis, et deducitur ab eis. Sed intellectus beatae Virginis fuit mundissimus a phantasiis inutilibus; ideo peregrinando merebatur. Secunda ratio: ubicumque ratio non potest in discernendo errare, et voluntas non potest eligere multa, sed eligit ultimum et optimum; utrumque horum fuit in beata Virgine; ideo dicitur Lucae X.: optimam partem elegit sibi Maria etc. Tertio: Apostolus 1. Cor. X. dicit sive (#B#) manducatis sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite. Hoc absolute nullus Sanctus servare potuit, nisi beatissima Virgo Maria, quae omnibus liberi arbitrii motibus virtuose semper imperavit et meruit. Unde Odilio dicit: Unum pro certo scimus, quod omnis Mariae actio semper fuit intenta in Domino. Unde Jeronymus in sermone de assumtione dicit: puto quidquid cordis est, quidquid virtutis humanae, si totum adhibeas, non sufficiat, ut cogitatio valeat, quanto indesinenter cremabatur ardore pii amoris, quantum movebatur replere Spiritu sancto coelestium secretorum incitamentis, dum revolverat animo cuncta, quae audierat, quae viderat, quae cognoverat. Ex quibus patet, quod meritum beatissimae Virginis Mariae est inexplicabile, quod in peregrinatione sua conquisivit. Sed videtur, quod beatissima Virgo Maria peregrinando de loco ad locum, quamvis opus virtute exegerit, melioribus tamen exercitiis occupari potuerit, imo debuerit. Cum Apostolus dicat 1. Cor. 12.: animarum charismata meliora. Et 1. Tim. IV.: corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet. Potuit ergo illam corporalem exercitationem dimittere, et se in pietate purae contemplationis et quietis occupare. Notum enim est, quod evagantes corporaliter distrahuntur mentaliter. Ad hoc dicendum, quod beatissima Virgo Maria hoc singulare privilegium habuit, quod simul et simul activam et contemplativam vitam exercebat, quod nulli umquam concessum est. Aliis enim vita activa, aliis contemplativa datur; aliis utrumque, sed alternis vicibus, ut Apostolis. Sed beatissimae Mariae Virgini utraque est data pro eodem momento, ut videlicet infans foris ab ea aleretur, et divinitas intus contemplaretur; et ut de loco ad locum migraret, et tamen in fine intento immobilis persisteret. Dicunt enim praecones devoti beatae Virginis, quod ipsa in illo devotionis affecto fuerit continue, ad quem aliqui maximi Sancti raptim et ad momentum temporis rarissime admittuntur. Insuper, ut dicit Albertus, cottidie communicavit sacramento eucharistiae, sicut patet fol. 107. A. In quo tantam mentis soliditatem accepit, ut visa vel audita eam nequaquam distrahere possent. Singulis enim diebus, antequam peregrinationem aggrederetur, Missam audivit, et communicata fuit cum ferventissima devotione, et in hoc fervore spiritu agebatur, Dei magis, quam proprio.
Ex alio videtur quod beatissima Virgo Maria non debuit cottidie in publicum procedere, ne cui esset vel fieri posset caussa ruinae. Credendum enim est, ipsam fuisse pulcherrimam etiam corporaliter, cum de ea Spiritus sanctus dicat: tota pulchra es, et macula in te non est, nec annositas ipsam deformabat, aut labor vitae regularis. Ad hoc dicendum est, quod aspectus Virginis neminem scandalizare potuerat. Tradit enim sanctus Bonaventura, hoc se habuisse a Judaeorum fideli narratione, quod nullus ex aspectu gloriosae Virginis Mariae, quamvis esset (#156 A#) pulcherrima, nimis urebat aut inflammabatur ad foedam carnis concupiscentiam, sed eam in aspiciente potius exstinguebat ille divinus aspectus, quasi frigidus quidam ex oculis ros virgineus aspiraret vel efflueret a mente sua castissima, sicut enim ex adverso de peccatrice ac petulanti muliere accenditur. Adhuc videtur, quod processus cottidianus beatissimae Virginis Mariae in publicum fomitem majoris invidiae ipsis invidis Judaeis monstrare potuerit. Erant enim propter filium inimici matris saevissimi, et dum eam viderent per civitatem transire, concitabantur forte indignatione et ira. Ad hoc respondeo ex praecedenti. Sicut enim aspectus ejus ignem concupiscentiae exstinguebat, sic ignem et flammas invidiae, irae, rancoris mitigabat, et omnis eam aspiciens furorem crudelitatis et indignationem perdidit, et pietate et reverentia movebatur in eam. Unde tamquam potens, virtuosa, honorabilis et amabilis domina ab omnibus venerabatur. Ideo dicitur Sapientiae 24.: sic in Syon firmata sum, et in civitate sanctificata, similiter requievi et in Jerusalem potestas mea et radicavi in populo, alios scilicet affectus, pias intentiones etc. Unde cum etiam in filium suum dulcissimum saevirent Judaei, nemo Virgini molestus fuit. Nec credendum est pictoribus, qui deductionem Domini Jesu depingunt cum cruce, et quosdam percutientes caput Virginis et cum pedibus eam trudentes. Ideo attendendum est illud Horatii: pictoribus atque poetis quodlibet audendi semper fuit aequa potestas. Et tantum de peregrinatione beatissimae Virginis, quae volui nostro evagatorio inserere, ut evagatio mea videretur majorem excusationem habere. Igitur in loco pausationis beatissimae Virginis Mariae consedimus et nos ad respirandum et pausandum post orationem ibi factam, et indulgentias accepimus. (†)
De pyramide Josaphat, a qua tota vallis denominatur vallis Josaphat.
A loco pausationis beatissimae Virginis Mariae consequenter descendimus usque ad montis radices, et ad montis radices descendimus contra austrum, habentes ad sinistram olivarum montem, ad dextram vero torrentem Cedron, et supra in alia parte torrentis in monte civitatem sanctam. In descensu autem venimus ad pontem torrentis, quem tamen praeterivimus, derelinquentes eum. Interea ad titulum cujusdam pretiosi sepulchri venimus in modum turris excisum ex integra petra montis. Inciderunt enim ipsius montis promontorium, tantum stare sinentes quantum ad pyramidem pertinebat, per circuitum rupem excidentes ita, quod pyramis derelicta sola stat, ac si esset a fundamentis ibi aedificata arte caementariorum, cum tamen de rupe montis sit, et ab initio mundi ibi steterit. Et habet per gyrum pyramis haec XVI cubitos magnos, et in (#B#) altum habet forte tres, et habet capitellum acutum sursum, cum culmine sicut turres, et sub culmine est cavata, et fenestrae sunt incisae, ita quod in parte posteriori potest aliquis sursum se trahens per fenestram in ipsam pyramidem intrare, sicut et quodam die solus existens feci, volens videre, quid esset intus. Haec pyramis est facta pro sepulchro alicujus magni regis et hominis potentis, sed pro quo sit facta, variae de hoc sunt recitationes. Quidam dicunt, quod Salomon rex sponsae suae aethiopissae, filiae Pharaonis, eam pro sepultura ei excidi fecerit, et quod ipsa in ea sepulta fuerit. Huic etiam Canticum Canticorum depromsit, et templa idolis ejus Moloch et Chamos aedificavit, et multa etiam usque ad contemtum Dei propter eam fecit, et in fine hoc gloriosum sepulchrum ei excidit. Alii dicunt, et est iam vulgata opinio Sarracenorum et Christianorum orientalium, quod Absolon, filius David, pro sui sepultura sibi petram hanc incidi fecerit. Hoc fundatur 2 Reg. 18. Sed quia parentem suum persecutus fuit, et miserrime interiit, trans Jordanem alibi sepultus fuit. Propter hoc consuetudo est, quod omnes pueri, qui juxta hanc pyramidem pertranseunt, sive sint pueri Judaeorum, Sarracenorum, aut Christianorum lapides de terra tollunt, et contra pyramidem projiciunt in ipsum, jactantes et lapides mittentes Absaloni maledicunt, eique de mala morte insultant, signum detestationis paternae inobedientiae. Et si qui habent in Jerusalem puerum rebellem, ducunt ipsum in vallem Josaphat huc ad pyramidem, et cogunt eum verbis et verberibus projicere lapides contra eam, et Absaloni maledicere, recitantes ei excessum et mortem Absalonis. Et illa est puerorum efficacissima correctio in Jerusalem. Unde propter frequentes puerorum lapidum projectiones jacent juxta pyramidem magni acervi lapillorum, et nisi lapilli interdum removerentur, dudum fuisset obtecta lapidibus. Alii dicunt, quod Josaphat, rex Jerusalem, hanc pyramidem fecerit fieri pro sui sepultura. Quod ego non credo, quia fuit vir sanctus, imitator virtutum patris sui David, a quo sicut in vita non discrepavit, nec in sepultura ab eo separari quaesivit. Unde tertio et ultimo dicitur, quod mortuus Josaphat sepultus est in sepulchro patris sui, in civitate David. Et ideo aliter dicendum videtur, quod Josaphat fuit vir magnificus, et multa mirifica opera fecit, inter quae et hanc pyramidem pro magnificentia et pro miraculo excidi fecit, et tantum nomen ex hoc acquisivit, quod ipsa vallis tota, quae prius dicebatur vallis Cela, postea ab omnibus nominaretur vallis Josaphat usque in hodiernum diem propter hanc pyramidem. Circa hanc pyramidem nullae sunt indulgentiae; ideo ea visa ad alia nos convertimus.
Sepulchrum Joseph sponsi Mariae Virginis, et Sancti Simeonis senis.
Porro ad dextram pyramidis sunt duo foramina in pariete rupis, et dicunt esse duo sepulchra. In uno sepultus fuit Joseph, sponsus beatissimae (#157 A#) Virginis Mariae, et nutritius Jesu Christi. In altero Simeon senex ille, qui Dominum in ulnas accepit, et: nunc dimittis, hymnum cantavit, ut dicitur Luc. 2. Ante illa sanctorum monumenta nos prostravimus, et orationibus dictis indulgentias accepimus (†). Quantae autem sanctitatis[TR292] et eminentiae hi duo viri fuerint, evangelica tradit veritas, praecipue tamen de sanctissimo Joseph nulli dubium, quin singularissimis[TR293] gratiis privilegiatus fuerit et meriti singularis apud Deum exstiterit, ut tantum thesaurum in commissis acceperit. De cujus laude vide in Alberto: supermissus est, in eo loco, ubi dicitur: desponsata viro, cui etc. Et in Gersone, in sermone de nativitate, de beata Maria Virgine et incarnatione Josephina. Nec credendum est in hoc pictoribus, qui Joseph ipsum depingunt parvum hommuncionem decrepitum, incurvatum, baculo sustentum, canum et prorsus inutilem pro nutricatione tam Virginis quam filii. Fuit autem vir potens viribus, fortis laborator, maturus, aetate mediocris, et ante desponsationem Virginis fuit virgo, et post ita incorruptus permansit. De his vide Gersonem in sermone praefato.
De sepulchro Zachariae prophetae, et de aliis sepulchris et Sanctorum habitaculis.
De his sepulchris abscedentes ad aliud monumentum venimus petrae incisum. Et hoc dicunt esse sepulchrum sancti Zachariae, prophetae, filii Barachiae, quem Judaei occiderunt inter templum et altare, sicut Christus eis objicit, Matth. 23. Ibi ergo flexis genibus prophetae patrocinia imploravimus, et indulgentias recepimus (†). Et surgentes consequenter super torrentem descendimus, et in latere montis Oliveti parietibus petrarum multa habitacula et cellulas incisas pertransivimus, in quibus olim devoti et religiosi Christiani habitaverunt. Est enim mons Oliveti in sua radice petrosus, et concavitatibus rupium repletus; quae concavitates fuerunt veterum sepulchra. Postea vero fuerunt monachorum et Sanctorum habitacula, nunc vero sunt tam a mortuis quam a vivis desolata, nisi quod in aliquibus habitant quidam infelicissimi homines infideles, qui propter eorum infidelitatem nullibi alias possunt vivere inter homines. Has cellulas intuebamur cum admiratione de Sanctorum praeteritorum sobrietate, qui amore Dei et terrae sanctae affectione inter mortuorum monumenta se concluserunt et in parvis cavernis se continuerunt. Indignabamur autem nobis ipsis, quod in magnis palatiis et spatiosis et ornatis monasteriis taedet nos stare, quia et Dei amore tepescimus et in coenobitica vita deficimus.
De specu S. Jacobi Apostoli, in quo latitavit in captione Domini.
Interea dum ulterius descendissemus, in unam grandem speluncam venimus, multis laboribus rupibus incisam, multa habens penetralia tenebrosa, et cavernas supra et infra, et foramina tamquam fenestrae sunt in superioribus habitaculis incisa. Dum (#B#) autem in hoc specu deambularemus, venit mihi in memoriam, similem vidisse per omnia in Suevia prope Gamundiam, quem nominant Eberstein. Si quis eandem videt, vidit et illam, nisi quod illa est major et profundiorem habet cavernam. In hunc specum capto Domino confugit S. Jacobus minor, et in eo latuit, vovitque, mortuo in cruce Domino, ut dicit Josephus et Hieronymus de viris illustribus, se non comesturum, donec videret Dominum a mortuis surrexisse. In die ergo resurrectionis Dominus ad eum in hunc specum venit et cibum eimet ministravit. De hoc Apostolo vide supra fol. 106. A. Post necem vero Apostoli corpus ejus in hunc specum fuit deportatum, et ibi sepulturae traditum. Unde ex tunc locus coepit a Christi fidelibus venerari et visitari usque in hodiernum diem. Qua propter Dominus Sixtus IV. indulgentias plenariae remissionis ad locum illum posuit, quae fuerunt in mea prima peregrinatione primo promulgatae, et bulla plumbea in loco poenitentibus omnibus peregrinis lectae. In illo ergo loco procidimus, et dictis orationibus in processionali terrae sanctae signatis indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus cum devotione. In quodam peregrinali libello legi, quod hic locus quondam fuit datus fratribus Ordinis Praedicatorum, qui ibi ecclesiam et claustrum fecerunt, et petram cavantes antra profundiora fecerunt, et ad tempus ibi habitaverunt. Tandem propter infidelium insultus et frequentes depraedationes et invasiones inde emigrare et locum deserere compulsi sunt, et ita ecclesia et officinae et omnia fuerunt in nihilum redacta. Hunc locum post peregrinorum recessum crebrius adii, et horas meas in eo legi, antra eius diligentius lustravi, et nonnumquam videbatur mihi, quod interessem conventui fratrum, et ex corde laetabar. Sed dum me converti ad miserabilem loci desolationem, moestus sedebam. Congruus autem valde erat hic locus pro fratribus Praedicatoribus, et hodie locus aptissimus esset, si caetera essent paria, ut in eo habitarent fratres, propter plures caussas. I. Propter illum eximium praedicatorem, cui ille specus confectus est, h. e. propter sanctum Jacobum Apostolum, qui in actu praedicationis existens et veritatem praedicans de cancellis fuit praecipitatus, et claudus factus. Sed nec sic a praedicatione cessavit, donec de templi pinnaculo projectus obiit, et de Jerusalem huc portatus et sepultus fuit. Quis autem sepulchrum tam constantis praedicatoris Dei possideret, nisi fratres, quorum initium, medium, et finis et nomen est praedicare? Ob hoc in nostri Ordinis initio tradita fuit ecclesia S. Jacobi Parisinis, ubi usque hodie insigniorem conventum habemus trecentorum fratrum et studium magnum, unde in illis locis nominantur fratres praedicatores, fratres S. Jacobi.
II. Quare hic locus fratribus praedicatoribus congruit, est ratione virtutum et constantiae illius Apostoli. Fuit enim virgo perpetuus et vita totus (#158 A#) apostolicus, et devotissimus, ut patet fol. 106. A., quae omnia congruunt praedicatoribus.
III. Ratio montis Oliveti, qui mons, ut dictum est fol. 151., illustratur luminibus templi Domini et solis et olei et ecclesiarum lampadibus. Sic Ordo Praedicatorum dicitur mons luminum, quia illustratur scientia theologicali, quae a templo Dei procedit, et scientia morali, quae de sole splendet, et naturali, ex propria industria veniens, quam designat oleum in ea crescens, quod est nutrimentum luminum, et scientia experimentali, quae in lampadibus ecclesiarum designatur.
IV. Ratione torrentis, in quem immunditiae omnes de civitate eductae projiciuntur, et in eo consumuntur et deducuntur: ut patet fol. 150. Sic omnis mundi immunditia sapientia praedicatorum tollitur, Prov. 18: aliqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. Sacra etiam Scriptura torrens redundans, de quo debet praedicator bibere, juxta illud Psalmi: de torrente in via bibet etc. et illud: torrente voluptatis potabis eos etc.
V. Ratione cedrorum, qui juxta torrentem crescebant. Cedri enim semper virent, celsae sunt et habent lignum imputribile. Sic praedicator habet virorem castitatis, altitudinem paupertatis, et imputribilitatem obedientiae in tribus votis.
VI. Ratione situs loci congruit praedicatoribus. Est enim locus in valle, et extra civitatem, et prope urbem. Sic praedicatores semper debent manere in valle humilitatis, extra mundi tumultum, prope homines, quos verbis et exemplis aedificent.
VII. Ratione asperitatis. Est enim locus ille in petris, durus et asper. Sic vita praedicatoris debet esse in asperitate et corporis castigatione, ut in servitutem redigatur, ne forte, cum aliis praedicaverint, ipsi reprobi habeantur; ut fecit Apostolus 1. Cor. 9.
VIII. Locus est solitarius, studio et contemplationi aptus, quae conveniunt praedicatori bono et utili, et non bene in tumultu aguntur.
IX. Locus est satis arctus et strictus, designans mentem, recollectionem, et recessum ab evagationibus variis.
X. Locus est proximus monti oliveti,[TR294] monti offensionis, et monti Syon, et valli Hennon, et agro Akeldamah. In quibus notatur materia praedicanda, ut praedicet vel de monte oliveti, de virtutibus; de monte offensionis, de vitiis; de Akeldamah, de morte; vel de valle Hennon, de Gehenna aeternae damnationis. Vel debet praedicare montibus et vallibus, hoc est, sapientibus et insipientibus debitor esse debet, ut Apostolus Rom. 1., vel contemplativis et activis; vel religiosis et saecularibus; justis et peccatoribus; bonis et malis. Et tantum de hoc.
De ponte torrentis Cedron, et de transitu pontis sursum.
Specum illum, eo perspecto, exeuntes non amplius descendimus, et via, qua veneramus, reversi sumus usque ad pyramidem (#B#) Josaphat, juxta quem pons lapideus, arcuato opere factus, torrentem transmittit. Ad pontem ergo illum accessimus, et ante eum in oratione positi indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Tradunt enim historiae Graecorum, et Magister in Spec. Hist. hujus facti meminit, quod dum Salomon domum saltus Libani aedificaret, venit artificibus ad manum quoddam lignum, truncus, quem ad nullum locum poterant aptare, et eo abjecto quidam trabem ipsam traxit deorsum in torrentem, et peditarium pontem super torrentem ex eo fecit in hoc loco. Dum ergo regina Saba, quae et Sibyllarum una fuisse dicitur, ibi cum rege pertransire vellet, videns lignum obstupuit, et cadens in torrentem adoravit, et crucis mysteria regi reseravit, dicens: hoc lignum Salvatoris crucem futurum. Propter quod Salomon trabem inde tulit, eumque prope templum visceribus terrae immersit, ut patet fol. 140. B. Et loco trabis ablati fecit fieri pontem lapideum, et per hunc pontem saepe Dominus transibat cum suis discipulis, quando vel voluit ire in montem Oliveti, vel in Bethaniam, et per eum fuit ductus in domum Hannae. Per hunc locum etiam torrentem Cedron transivit nudis pedibus cum universo populo rex David, quando fugit de Jerusalem a facie Absalonis, filii sui. Et ibi etiam steterunt sacerdotes cum arca Domini, donec universus populus pertransiret, ut habetur 2 Reg. 15. In hoc ergo loco cum gravitate pontem sanctum transivimus, et per clivum praecipitem sancti montis Syon ascendimus, per quem est Dominus Jesus ligatus ductus de horto in domum Hannae pontificis. Cum autem ad montis sancti cacumen venissemus, condiximus nobis, quod non obstante calidissimo die, facto prandio, vellemus caetera nondum a nobis visitata in circuitu montis Syon loca visitare et videre. Et ita milites festinabant ad hospitale S. Johannis ad capiendum cibum, nos vero religiosi intravimus Conventum fratrum et cum eis refecti sumus.
De visitatione locorum sub monte Syon, et primo de fonte Mariae Virginis beatae.