Part 40
Tertio dicitur mons luminum ex eo, quia in ejus vertice, ubi Dominus ascendit, faciebant sacerdotes veteris legis singulis annis magnum ignem, et vaccam rufam educentes, cuncto subsequente populo Jsrael, eam ibi comburebant in holocaustum Domino, et cinerem vaccae colligentes aquam expiationis commixtione cineris conficiebant, cujus aspersio multas inquinationes legales remundabant, et hoc fiebat cum magna solennitate, ut habetur Numer. 19. cap., et in hoc monte, ut dicit Jeronymus de vita et obitu S. Paulae. Numquam autem per annum convenit populus Jsrael ad ignem extra castra, nisi in ritu holocausti vaccae rufae. Ideo montem ab eo igne et lumine nominabant, vel propter cineres et aquas lustrales, quae ibi reponebantur. Sunt autem praeter Christi et ejus passionis mysterium duae caussae, quare vacca rufa immolabatur. Prima pro expiatione peccati commissi in adoratione vituli in deserto, qui fuit vitulus rufus, quia de optimo auro noviter conflatus erat, quod rufum est, antequam limetur aut poliatur. Secunda caussa est, quia filii Jsrael ritum hunc in Aegypto didicerant ab idololatris; ideo Dominus condescendens fragilitatem eorum ritum non mutavit, sed intentionem et propositum. Aegyptii enim antiquissimi regem Osiridem ut Deum habebant, imo Deum aestimabant; hunc frater suus, Typhon, vir rufus, impius et nefarius occidit, et in 26 partes dissectum sociis suis eas transmisit in diversa loca Aegypti. Isis autem, occisi uxor, gigas foemina potentissima, arrepto regno viri collegit membra et aureo scrinio reservans templum fecit, sacerdotes instituit, ritum sacrificiorum Osiridis ordinavit, mandans, ut in execrationem sceleris rufi Typhonis tam homines rufi, quam animalia rufa ad sepulchrum Osiridis in holocaustum cremarentur. Unde cum cultus Osiridis per mundi regiones fuisset praedicatus, similiter ei sacrificare volentes aut hominem rufum, aut bovem rufum, aut vaccam rufam mactandos inferebant. Unde accidit, ut nullus homo rufus in tota terra Aegypti maneret, et in aliis regionibus a cultoribus tam Osiridis quam Isidis odio haberentur propter Typhonem fratricidam, propter ejus malitiam omnes rufi suspecti de malo fuerunt habiti. Unde etiam Christiani execrabilem Judam proditorem sub Typhonis forma depingunt, et rufos homines etiam piissimos subsannant et derident. Sicque culpam, quam non fecerunt, rufi innocentes luunt. Fabula Osiridis, Isidis et Typhonis habetur lib. I. cap. 4. et lib. II. cap. 4. Antiquarum historiarum Diodori Siculi.
(#152 A#) Quarto dicitur mons luminum quia illustrabatur a lampadibus et luminibus ecclesiarum, quae in eo erant. Ibi enim erat ecclesia ascensionis Domini, plena lampadibus, ut patet fol. 149 A; ecclesia in Galilaea; ecclesia S. Marci; capella Pelagiae; ecclesia agonizantis Christi; ecclesia sepulchri beatae Virginis; ecclesia fletus Christi; ecclesia in Gethsemane; ecclesia in Bethphage; ecclesia S. Jacobi; et caeterae multae, in quibus omnibus ardebant lampades, quibus non solum mons Oliveti illustrabatur, sed etiam mons templi et civitas sancta ex opposito.
Quinto dicitur mons luminum pro eo, quod oleum, nutrimentum luminum, copiose ibi crescit. Ideo dicitur mons Oliveti vel olivarum, quae in magno numero ibi crescunt, sine plantatione, et sponte. Et oleum ibi crescens hodie cedit in nutrimentum lampadum templi dominici. Et sunt ibi olivae adeo magnae et vetustae, quod credo aliquas adhuc a tempore Christi ibi durare. Beatus Augustinus super Johannem dicit, quod mons Oliveti est mons chrismatis et unctionis, mons pinguedinis et refectionis, mons medicaminis et evacuationis. Et hoc dicit propter olivarum ibi crescentium abundantiam, quarum fructus est unctuosus, humosus, et deliciosus, quia, ut dicit Isidorus, oleum olivae ex radicis amaritudine surgit in pabulum luminis, in medicamentum vulneris, et in refectionem[TR284] esurientis.
Sexto dicitur mons luminum pro eo, quia, cum sit altior omnibus montibus, et per circuitum potest homo longe lateque[TR285] luminibus oculorum suorum prospicere. Ut patet fol. 148 A.
Septimo dicitur mons luminum, quia delectabilis est ad videndum, et visum recreat e regione videntis. Sunt enim in eo horti olivarum et ficorum, malogranatorum, et caeterarum. Olim ad radices ejus crescebant cedri et cypressi et vites et omnia, quae desiderantur. Et tantum de illo. De hoc monte Oliveti et valle Josaphat loquitur beatus Bernhardus in sermone ad milites templi, orat. VIII.
De specu sanctae Pelagiae peccatricis et poenitentis.
Cum expedivissemus in ecclesia ascensionis Domini ea, propter quae in eam ascendimus, egressi sumus, et per gradus descendimus in viam, quae ducit per praeceps in vallem. Sub gradibus autem cum paululum descendissemus, venimus ad unam capellam tenebrosam sanctae Pelagiae, in qua egit poenitentiam, et vitam finivit in ea. Porro ante ostiolum speluncae semper stabat unus Sarracenus, qui introitum nobis prohibuit, quousque sibi aliquas pecunias exhibuimus, quibus acceptis nos intromisit. Ingressi autem orationes praescriptas legimus, et indulgentias accepimus (†). Et in poenitentia Pelagiae sanctae plurimum aedificati sumus. Fuerat enim, ut habetur in vitis patrum, de primis Antiochenis foeminis ambitiosa, vana, animo et corpore lasciva et impudica. Haec post multa crimina et homicidia propter eam commissa, conversa, dicebat: ego Pelagia, pelagus iniquitatis, exundans fluctibus iniquitatum, ego sum perditionis abyssus, ego vorago et laqueus animarum, multos decepta decepi, quae[TR286] omnia nunc horreo. Vide, si placet, hanc historiam valde pulchram in Chron. Antonini part. I. tit. 7. cap. 9. §. 6. (#B#) In hac ergo confessione contulit se ad ecclesiam, et instructa ab episcopo Antiocheno omnia sua vendidit, et pauperibus erogavit, non voluit pretia sua dari ecclesiis et sacerdotibus,[TR287] sed tantum egenis, indignam reputans suam substantiam in divinos[TR288] usus converti. His factis habitu mutato exivit occulte Antiochiam, et in montem sancti Oliveti transmigrans in hanc specum se[TR289] recepit, et vitam religiosissimam duxit in totius patriae stuporem, quam nemo novit esse foeminam, quousque mortua lavari debere astantibus sanctis episcopis et sacerdotibus, et rem mirantibus, eamque in sua cellula sepulturae tradiderunt, cujus sepulchrum usque hodie cernitur. Est autem transitus artus inter sepulchrum ejus et parietem proximum, ita, quod transire volens cum difficultate [transeat] et oportet se per structuram trahere. Et vulgi fabula est, quod nullus existens in mortali peccato pertransire possit. Quod ego fabulosum reputavi, omnes enim pertransivimus; an autem omnes in gratia fuerimus, Deus scit.
De loco, in quo XII articuli fidei sunt per Apostolos compositi.
Egressi de specu sanctae Pelagiae consequenter descendimus montem et viam, quae ducit Bethphage et Bethaniam, praetergressi per maceriam in quendam hortum scandimus, et ad ruinas cujusdam ecclesiae magnae venimus, quae dicitur ecclesia S. Marci Evangelistae. In hac ecclesia fuerunt olim indulgentiae, et hodie sunt, quas dictis orationibus recepimus. (†) Haec ecclesia dicitur stare in eo loco, ubi sancti Apostoli confecerunt symbolum fidei nostrae. Ibi enim XII singulariter convenerunt, ut extra tumultum hominum essent, et Deo inspirante articulos composuerunt, quibus compositis in montem Syon transierunt, et congregato sacro et universali et primo concilio articulos editos et symbolum concilio obtulerunt, examinaverunt, et ecclesiae tradiderunt per mundum divulgandos. Ut patet supra fol. 106 A. In illo ergo loco eandem fidem de novo professi symbolum diximus.
De loco, ubi Dominus orationem dominicam docuit discipulos orare.
Hortum praefatae ecclesiae egressi ad viam, quae per praeceps ducit, in vallem venimus, et paululum descendimus in locum, ubi etiam deprehendimus, stetisse oratorium sive ecclesiam, et dicebatur illa ecclesia domus panis. Ibi ergo dictis orationibus signatis indulgentias recepimus (†). Haec ecclesia dicitur esse aedificata in eo loco, de quo habetur Lucae XI. Dum esset Jesus in quodam loco orans, et finita oratione dixit unus ex discipulis ad eum: Domine, doce nos orare. Et ibi docuit eos orationem dominicam, Deo acceptissimam, brevem et utilissimam. Hanc orationem prius in monte alio, in Galilaeae provincia, praedicaverat in prolixo sermone, (#153 A#) ut habetur Matthaei V. Hic autem cum Dominus diutius orasset, mirabantur discipuli, quomodo oraret, et doceri se orare postulabant. Quibus eandem formam tradidit, sicut prius in publico sermone praedicaverat. Haec oratio omnes orationes antecellit, quia ipsius Salvatoris ore prolata fuit, qui in ea omnem precem nostram salutari sermone breviavit. In illo ergo loco orationem dominicam devotius diximus, et locum crebrius deosculati sumus. Credo autem hanc ecclesiam dominici panis dictam pro eo, quod in ea et panem supersubstantialem et corporalem jussi sumus petere. In loco illo stat modo cisterna profunda, sed sicca.
De loco, in quo Christus sermonem fecit de VIII beatitudinibus.
Domum panis reliquimus, et progressi in descensu ad locum venimus, in quo erat via, lata petra et plana obducta, quasi esset marmore pavimentata. In hoc loco Christum sedisse dicunt, et sermonem de octo beatitudinibus prius factum in Galilaea in monte et in loco campestri, hic discipulis repetiisse, et resumsisse, sicut de oratione dominica manifestum est eum fecisse, quamvis hoc ex Evangelistis non habeatur. Nam Matthaei V. habetur, quod octo beatitudines praedicavit in monte, et easdem repetiit postea in campestri loco sub monte in provincia Galilaeae, Lucae 6. Et postea, quando venit in Judaeam, easdem in hoc loco creditur iterum praedicasse, quod tamen non habetur, sed antiqua sanctorum traditio habet, etiam in hoc loco sermonem illum pretiosum factum fuisse; sicut praedicator bonam et utilem materiam habens eam quandoque aliquoties praedicat, et in eodem loco, et in diversis. In hoc loco prostravimus nos in oratione, et indulgentias accepimus ibi positas. (†)
De loco, in quo Dominus praedixit discipulis judicium extremum.
Sub praefato loco venimus in eum locum, de quo habetur Marci 13. In quo sedit Jesus cum discipulis suis, et interrogatus ab eis de destructione civitatis et templi, quod prae oculis habebant, dixit eis multa de persecutionibus eorum, et de Antichristo, et de extremo judicio, et de signis in sole, et luna, et stellis, quae habentur Lucae 21. In hoc loco sacra vestigia deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).
De loco respirationis et pausationis beatae Virginis in tali peregrinatione existentis.
Deinde cum paululum descendissemus, a loco sessionis Christi venimus ad locum, in quo solebat Virgo beata Maria quiescere et pausare in actu suae cottidianae (#B#) peregrinationis. Ex dictis enim Sanctorum, Hieronymi in epistola cogit., Augustini, Anshelmi, Bernhardi, et beati Vincentii in sermone assumtionis, Damasceni, habetur, quod beatissima Virgo Maria post filii sui ascensionem singulis diebus visitavit omnia loca sancta redemtionis nostrae, cum eximia devotione. Quamvis enim in spiritu esset, tamen dum in carne vixit, carneis movebatur sensibus, et ideo locorum illorum recreabatur visitationibus et novis cottidie inflammabatur desideriorum affectibus, et tanto valentius, quanto divinis illustrabatur intus visitationibus. Ponamus ergo ad practicam gloriosae Virginis Mariae devotissimam peregrinationem. Supervixit Virgo gloriosa annis XIV post Domini ascensionem secundum communem sententiam, et tamquam peregrina annos illos transegit etiam corporaliter transeundo de loco ad locum. Assumsit autrem tres peregrinationes facere quam diu viveret in hoc mundo: primam annualem, secundum mensualem, et tertiam cottidianam. Primo creditur, quod singulis annis descendit a Jerusalem in Nazareth, et devotissime ibi locum angelicae salutationis visitavit, rememorans ibi gaudia omnia, quae in conceptu filii Dei habuit, gratias Deo referens, pro immenso beneficio per eam ab ipso in loco hoc sacro toti mundo collato. Quo expleto per viam rediit, per quam filio Dei concepto in montana Judaeae festinavit, et Elisabeth salutavit, eique humiliter servivit in puerperio Johannis, Lucae I. Per hanc autem viam revertens innovabatur in ea jubilus dulcissimus mentis, et praecipue quando ad locum venit, in quo spiritus ejus exultavit, dum: Magnificat, hymnum jucundissimum, decantavit, ex quo puer clausus in utero excitatus in jubilum assurexit, et exsultavit, et hoc loco visitato rediit in Jerusalem.
Secundo creditur singulis mensibus transiisse de Jerusalem in Bethlehem, et ibi intravit speluncam, in qua huic mundo lumen aeternum effudit, Jesum Christum Dominum nostrum. Quantum autem gaudium in hoc loco habuerit, quis enarrare valebit? Loco enim indulgentiarum plenariae remissionis, quas alii peccatores ab hoc loco deportant, ipsa reportavit cum augmentatione meritorum plenariam animi illustrationem et consolationem. O, quam suavis et utilis commutatio!
Tertio singulis diebus loca sanctissima in Jerusalem et per circuitum visitare studuit. Mane enim, appropinquante aurora, communicata a Johanne in monte Syon Domini, cum suis virginibus exivit, et coenaculum illud grande stratum ultimae coenae ingressa contemplabatur immensa dona ibi humano generi collata, et mysteria profundissima intuebatur, sessionis filii sui deosculabatur locum etc. Et inde progressa domum Annae intravit pontificis, et ibi fusis precibus Caiphae curiam ingressa non absque moerore considerabat filii sui in eadem domo molestias perpessas. Deinde de monte Syon civitatem egressa montem Calvariae ascendit, et accedens rupem crucis ipsamque complexa dulcius deosculabatur, compassa dulcissimo ibi Crucifixo, et congratulabatur non minus dulcissimam devotionem redemtis. Ex inde hortum monumenti Domini ingressa ad (#154 A#) locum venit, ubi corpus Domini sui et filii inunctum fuit et aromatibus conditum, et ibi prostrata lapidem osculo deosculabat, et citius inde surgens ad monumentum Domini venit, et specum ingressa tumulumque complexa ineffabili gaudio ibi replebatur. Ab his vero locis semota de monte Calvariae descendit contra civitatis portam, et in via non immemor filii sui, quando per eam gravi cruce oneratus fuit eductus, et in locis, ubi viderat filium vel sub crucis onere cadere, vel aliqua singulari injuria vexari, prostrata orabat. Et ita urbem per portam judiciariam ingressa, in praetorium Pilati ascendit, et loca flagellationis et coronationis deosculata gratias egit. Et egressa in domum Herodis ivit, deosculata ibi sui filii vestigia. Ab hac in templum Domini ascendit, et orationibus ibi fusis ab alia parte templi reexivit et ad portam auream venit, ibique ingressum filii sui in die palmarum contemplata fuit, per quam ut exiit, in vallem Josaphat descendit, et in ea preces pro toto genere humano fudit, quatenus securi astare tremendo judicio mereantur. Sciebat enim, quod in illo judicio nullae preces, nec suae, admitterentur. Ideo praeoccupabat ibi judicem precibus; quo facto transivit torrentem, et locum suae propriae sepulturae secum euntibus ostendit, et specum ingressa ineffabili gaudio replebatur, pro eo, quia sciebat, quod in hoc loco primo perfectae fruitionis gaudium esset habitura, et stolam gloriae animae et corporis ibi induenda, et de hoc saeculo nequam eripienda, et super choros angelorum exaltanda[TR290] etc. Deinde sepulchrum relinquens, et parum sursum tendens, specum intravit, in qua Dominus Jesus trina vice in maxima anxietate existens oravit; ibi et ipsa agoniae suae memor genua flexit ad vestigia genuum filii sui, diutius et devotius in oratione perstitit. Demum hortum et praedium Gethsemane ingressa loca captivationis filii sui deosculabatur. Ab hoc loco a valle se avertit et ecclesiam montis Oliveti petit. In loco autem, ubi Dominus Jesus flevit videns civitatem, et ipsa se contra civitatem vertit, ejusque calamitates miserabili gemitu et compassione deflevit. Et inde ascendens in Galilaeam montem et villulam venit, ibique gloriam resurrectionis filii sui contemplabatur, et gaudium discipulorum. Finita ibi oratione venit ambulans in jugo montis ad locum, ubi, quando ultima die peregrinabatur, angelus ei apparuit praenuntians ei instare emigrationis tempus. Ab hoc loco progressa venit ad locum ascensionis filii sui, et ibi impressa saxo manifesta (#B#) vestigia sacra devotissime deosculabatur. Et quia locus ille erat suae actuali devotioni singulariter proportionatus, aliquando citius eum reliquit, ut post diutius immorari posset, et festiva ab alia parte montis Oliveti descendit, et per Bethphage in Bethaniam venit, visitans ibi notos, et loca, in quibus filius suus commoratus fuerat, domum Marthae, et sepulchrum Lazari, et habitaculum Mariae Magdalenae, et domum Simonis leprosi. Quibus visitatis rursum alta repetiit, sicut virgula fumi ascendens gracilis et delicata, diversis iam extenuata disciplinis, et concremata intus incendio pii amoris, et cum ineffabili desiderio tendit festiva ad montis sancti Oliveti cacumen, unde descenderat regrediens ad locum ascensionis Domini, ad quem tamquam iam ad filium ascensura migrabat. Ubi dum esset, vestigia praedicta crebris demulcebat osculis, et nunc oculos nunc manus in coelum levabat, et multis gaudiis ibi afficiebatur ex eo, quod ibi filio suo et sibi maximus honor fuit exhibitus, quando caro illa, quam ipsa genuerat, super omnes coelos abhinc fuit exaltata. Hoc loco derelicto domum redire satagebat, et montem descendit in loco, in quo apostoli symbolum, quod ipsa eos docuerat condiderunt, ibique paululum stabat pro fidei cultoribus orans. Inde progrediens ad locum, ubi Dominus docuerat Pater noster, stetit, et dicta oratione eadem progressa, in loco, ubi octo beatitudines fuerunt praedicatae, gratias egit. Et inde in locum descendit, in quo Christus cum discipulis sedens terribilia extremi judicii eis praedixit, et ibi oratione pro clementi adventu fusa,[TR291] progressa ad illud domicilium venit, in quo superius in exordio peregrinationis beatissimae Virginis Mariae dixi fuisse locum suae pausationis et respirationis. Tempore enim vitae beatissimae Virginis Mariae stabat ibi domicilium, in quo habitabant boni pauperes homines, qui videntes sedulum virginis transitum ipsam invitaverunt, ut in umbra sedens refrigerium acciperet, quae frequenter egressa resedit, pausavit et virgineis ac delicatis membris quietem tribuit. Et quamvis ex labore fessa et lassa non fuerit, ex privilegio, hoc tamen privilegium ex humilitate celavit, sicut privilegium virginitatis in purificatione, et privilegium immunitatis a dolore in suis extremis quod etiam celavit decumbens lectulo ut infirma, ut patet fol. 105. A. Resumtis ergo viribus, non deperditis, sed suspensis in loco praedicto, descendit ad montis radices in vallem, et ibi visitatis sepulchris quorundam prophetarum ad sepulchrum sui castissimi sponsi et (#155 A#) mariti, sancti Joseph, pervenit, qui ibi in foramine petrae erat sepultus, ante quod sepulchrum stans dulciter afficiebatur. Inde autem transito ponte torrentis reascendit in montem Syon, ubi dum esset, ascendit in locum, ubi discipuli et ipsa in die pentecostes Spiritum sanctum acceperant, et ibi novo gaudio replebatur. Indeque descendit, et sepulchrum prophetae David, patris sui, quaesivit, et hoc facto venit in suum oratorium, quod prope erat, in quo habuit pro reliquiis, ut pie creditur, duos magnos lapides sibi per angelos allatos a monte Synai, unum de loco, ubi Moyses rubum ardere vidit sine consumtione: et juxta lapidem gratias condignas egit de suae virginitatis gloriosa conservatione; alium vero de summitate montis Synai, in quo decalogi praecepta fuerunt Moysi tradita: et juxta hunc lapidem contemplabatur praeceptorum eminentiam, et Deo reconciliabatur, quod per eam mundo datus est ille, qui legem ad jota et apicem adimplevit, ut habetur Matth. V. Hos duos lapides habuit, in quibus loca deserti Synai visitavit, quia vere peregrina fuit. De his lapidibus vide fol. 103. B. Ab hoc loco post orationem surrexit, et in domum rediens finem peregrinationis suae illo die imposuit.