Part 4
Porro Dominus Augustinus Conterinus, quod idem est, quam Comes Rheni, nobilis venetus peregrinos transducere intendebat, cum quo omnes convenimus de pretio et de naulo, et suam galêam conduximus, et Stantias, ac cumbas, i. e. loca personalia ab eo accepimus, per galêam, et recessum celerem optavimus; multos enim dies exspectavimus praeparationem galêae. Sed cum iam omnia parata essent, et nihil, nisi recessus optatus instaret, advenit quaedam navis, quae tristia nova adduxit; Quomodo scilicet imperator turcorum, Machumetus magnus, insulam Rhodum obsideret classe magna per mare, et armato exercitu equitum et peditum per terram, et totum mare Aegaeum, Carpaticum, et Maleum infestum haberet, et possibile non esset, hoc anno transducere peregrinos in terram sanctam. Quantam autem tristitiam peregrini de his novis rumoribus acceperint, non facile enarraverim, et quantae turbationes inde emerserint inter peregrinos, et divisiones, et litigia, taedet me scribere. Omnia tamen in quodam alio libello conscripsi, quae contigerunt nobis adversa Venetiis, et quomodo Francigenae fuerint a nobis divisi, cum tamen essent de galêa nostra. Porro nos peregrini de Germania convenimus, et at Praetorem Senatus Venetorum ascendimus, petentes Dominos, quatenus dignarentur nostram galêam salvo conductu tueri, ne a turcis capi contigeret, et nos cum ea. Ad quod responsum fuit nobis, quod galêa esset quidem libera, et per turcos posset transire sine ejus captione, propter confoederationem turcorum cum venetis; sed de libertate peregrinorum in galea nollent nos (#B#) certificare, nec transitum maris pro illo anno consulere. Si autem omnino non placeret nobis manere, possemus navigare usque in Corcyram insulam, in qua Capitaneus maris cum classe armata Venetorum erat, et quidquid ille nobis consuleret, possemus secure facere, quia omnia facta turcorum sciret. Hoc cum nobis placuisset, nobis litteras ad praefatum Capitaneum et abire permiserunt, licentiantes patronum, ut nos educeret, cui prius prohibuerant, ne nos quoquam duceret.
Sic ergo omnes, tam peregrini quam alii, galêam ingressi sumus, et erat numerus peregrinantium centum et decem, omnium vero hominum in galêa simul intrantium CCCXXX. Levatis ergo anchoris et velis expansis in nomine Domini navigare incepimus, sequentes ventum, qui satis prosper erat, ita, quod in duabus horis ab omni terrae aspectu ejecti in altum fuimus. Non tamen diu duravit ventus prosper, et tertio die ad Parentiam, civitatem Histriae, quae est una natio Dalmatiae, applicuimus. Ibi homines terruerunt nos, dicentes nobis terribilia de Turcis; quapropter per aliquot dies ibi mansimus, quia dixerant nobis, quod cum pace in Corcyram insulam non possemus venire, pro eo, quod turci usque in mare Adriaticum se diffudissent, et omne, quod occurreret, captivarent et spoliarent. Hoc tamen non obstante a portu illo recessimus, et tarda navigatione post aliquot dies Jadram (Jaderam, vulgo Zaram) civitatem Dalmatiae applicuimus. Audito autem, quod pestis in ea regnaret, avertimus nos citius a civitate illa, et lenta navigatione ac taediosa processimus, et Lesinam civitatem venimus, ubi, dum in portum intrare vellemus, venit ventus bonus, cui vela commisimus, et dimittentes Lesinam fortiter processimus per aliquot horas. Post hoc surrexit ventus nobis penitus inutilis, et facto euripo incidimus in quaedam solitaria et asperrima loca Croatiae, et coacti fuimus, portum desertum petere, et vela remittere inter alta montana scopulosa. Ad fugiendum autem taedium descendimus in scaphis ad terram. Et ecce, defunctus unus, quem mare ejecerat, jacuit ibi in sabulo, foetens putredine. Galeotae autem, sicut sunt superstitiosi, territi ad mortui inventionem praedicere mala futura nobis coeperunt, et longius a corpore illo nos abduxerunt, nec erat, qui misereretur mortuo et sepulturam praestaret, et forte, si quis eum sepelivisset ipsum corpus mortuum bona futura pronuntiasset. Sicut legimus de Simonide philosopho Poeta, ut narrat Valerius Maximus L. 1. C. VII. exempl. 8, qui mare navigans, et litus petens, invenit mortuum corpus inhumatum, et statim misericordia motus sepelivit, et dum corpus evolveret, mittendum in fossam, vocem emisit defunctus, prohibens suum benefactorem, ne crastina die cum aliis, cum quibus venerat, navigaret. Sicque aliis recedentibus ille mansit. Non multis autem elapsis horis navis procellis ac fluctibus obruta periit, et omnes in ea existentes.
Porro venti illi inutiles magis ac magis augmentati sunt, et tribus diebus ac noctibus in illis rupibus mansimus et quotiens egressi fuimus, totiens vi ventorum reinjecti fuimus, cum maxima molestia omnium. Veruntamen illa molestia fuit nostra salus. Nam dum triduo post bono vento afflante de illo loco mare altum peteremus, occurrit nobis una galêa praedalis venetiana, et dum juxta nos venisset, interrogaverunt nos gubernatores, an aliquid passi fuissemus in via maris pridie vel nudius tertius? Quibus cum diceremus, nihil, nisi ventos contrarios, qui nos iactassent in montana, dixerunt, benedicti sint venti illi, qui vos ad loca occulta jactaverunt. Si enim in latitudine maris pridie fuissetis, in classem armatam turcicam incidissetis, quae pergit contra Apuliam, ut ibi praedas a christianis sumat. Hoc audito (#13 A#) Deum laudavimus, qui nos eripuit de manibus turcorum hac vice.
Processimus autem et post aliquot dies ad Kursulam in Illyrium venimus, et portum Kursulae civitatis ingressi mane missam ibi audivimus. Est autem Kursula civitas in Illyrico sita, et alio nomine vocatur Prepo in alto, supra montem petrosum sita vel locata, parva quidem sed populosa, sub dominio Venetorum, et muris ac turribus bene munita, et est ibi Episcopatus.
Porro timor magnus invasit omnes inhabitatores ejus, praecaventes, ne forte turci, quos per mare vagari ad praedam viderunt cottidie, etiam eos invaderent, et mirabantur de nobis, quod navigare per mare praesumeremus in tanto periculo. Et prudentes regressum nobis consulebant. Sed ad haec minime intendimus. Navem autem ingressi sumus, emtis in civitate vino, et panibus, et aliis necessariis. Dum vero antemonem sursum traherent, ex cujusdam galeotae negligentia deorsum ruit, et quendam alium galeotam percutiens exstinxit. Huic periculoso casui prope astitit Dominus Senomanensis episcopus, et ego ad latus ejus, cum multis aliis, et parum distabant, quod omnes fuissemus oppressi et exstincti. Juvenem autem exstinctum, involutum linteo, sacculum cum lapidibus ad pedes ejus appenderunt, sicque eum in mare miserunt.
Nos vero veloci cursu a Kursula rejecti circa medium noctis ad Epidaurum, quae vulgato nomine Ragusium dicitur, venimus, et portum Ragusinum ingressi anchoras ejecimus, et nave stabilita usque ad ortum solis dormivimus. Postea urbem ingressi sumus, sed hospitia non invenimus sicut in partibus nostris. Idcirco ego cum Domino meo Georio de Lapide et quibusdam aliis nobilibus transivimus ad conventum fratrum praedicatorum, petentes, ut pro pecuniis nobis darent aliquid ad manducandum. Et apportaverunt nobis cibaria bona, et vinum optimum Schlavonicum, et laute nos procuraverunt.
Porro Prior loci venit, ducens duos fratres secum, fratrem scilicet Franciscum de Catoro, et fratrem Dominicum, quos mihi commendavit, eosque mihi in socios itineris mei assignavit, volebant et ipsi nobiscum Jerosolymam proficisci. De quo ego plurimum fui laetificatus, quia hactenus sine fratre ordinis nostri fueram, et eorum societas fuit mihi super aurum desiderabilis. Refectis ergo nobis et viso conventu per civitatem ivimus, eam contemplantes. Sic et alii peregrini fecerunt. Vidimus autem munitiones mirabiles illius civitatis, turres, et profundissima fossata, in quibus effodiendis actu multi laborabant, et mirabamur. Et interrogavimus, an et ipsi turcam timerent; cum sint tributarii ejus? Responderunt: utique timemus, et nos contra eum munimus; quia, si hodie amicus est, cras forte erit inimicus. Arguebant autem nos, tamquam imprudentes essemus, quod illo periculoso tempore ausi essemus per mare vagari, quum nec ipsi audebant in mari (#B#) apparere, suadebant autem nobis ibi manere, quousque meliora nova audirentur. De ista civitate et aliis locis dicam in reversione secundae meae peregrinationis. Cum vero sero factum esset, intravimus omnes galeam, et eadem nocte recessimus a portu ragusino cum bono ventu, et multam viam ea nocte fecimus. Sed facto die validus surrexit ventus et nobis inutilis, qui extra verum maris tramitem nos ejecit contra Apuliam, quam ante nos vidimus; in eamque incidissemus, si naucleri nostri arte navem non retinuissent. Post longam autem navigationem pervenimus ad insulas Gazapoleos, et ventum non habuimus, nec transivimus, nisi quantum galeotarum pigro tractu remis movebamur paulatim.
Venimus autem ad locum quendam, ubi stat civitas supra mare, in monte, bene murata, sed totaliter desolata per draconis cujusdam flatum, ut postea dicitur, et consequenter inter montana taediosa navigatione transeuntes ad districtum quendam venimus, ubi galêa fixa super aquas stabat, nec remis huc aut illuc moveri poterat; sed, ut dixi, sicut palus stabat, quasi parata in profundum mergi, quia subtus eam erat vorago Abyssâlis, vel terrae hiatus, qui sorbebat ibi magnam maris partem, et aquae in abyssum ibi illabebantur. Ideo stabant ibi superiores aquae, descensum in abyssum exspectantes, et quando mare in illa parte non habet multas aquas, tunc aqua rotatur, et ea, quae superius natant, descensum minantur. Et de facto naves ibi absorberentur, si gubernatores arte non obstiterint. In illo ergo loco stetimus, et galeotae multis clamoribus et laboribus conabantur galêam a faucibus istis removere, sed in vanum laborabant. Quod videntes hi, qui erant in civitate Corcyrae, quia Corcyram insulam et civitatem prae oculis habuimus, descenderunt ad nos de Corcyra, alias Corfun, cum duabus parvis galêis, et funes ad nostram galêam alligantes, connectentes eas ad puppes suas, et remis suas galêas trahentes cum magna violentia galêam nostram de faucibus abyssi extrahebant, ne absorberet nos profundum, et erepti adscendimus ad Corcyram insulam, et post solis occubitum portum civitatis ingressi sumus, qui stabat plenus navibus praedalibus, quia, ut dixerant nobis domini Veneti, Capitaneus maris cum classe armata ibi erat in custodia maris. Dormivimus ergo usque mane. Mane autem facto egressi sumus in barcis ad civitatem, et eam repletam hominibus invenimus, et multi turci ibi inter christianos deambulabant. Missa audita domunculam quandam in suburbio conduximus nos peregrini de Suevia et Bavaria, et ibi coximus, comedimus, bibimus, et dormivimus. Erat autem domuncula parva et lignea, de antiquis et aridissimis lignis. Unde contigit, quod propter excessivum ignem, quem coquendo accendimus, ipsa domuncula bina vice realiter ardere coepit, semper tamen ignem sopivimus, ita quod clamor nullus fuit factus. (#14 A#) In secunda tamen vice vicini tectum ardere videntes cum ejulatu et clamore accurrerunt, nos vero cum scalis tectum ascendimus, et materiam flammis detraximus.
In hoc casu non in modico eramus periculo, quia, si ignis invaluisset, omnia concremata fuissent, et ipsi graeci Corcyrenses domus suas cum detrimento vitae nostrae vindicassent; sunt quippe Alemannis multum infesti, et faciliter contra eos insurgunt. Igitur, cum manducassemus, litteram, quam Venetorum Senatus nobis tradiderat, ad Capitaneum maris (tulimus), eidem cum reverentia praesentavimus; petentes ejus consilium et auxilium in causa nostrae peregrinationis. Qui literam legens consuluit nobis, ut cum galêa nostra Venetias reverteremus. Hoc autem cum grave nobis esse perpendisset, cum quadam indignatione dixit: Quae insipientia est in vobis, quod tanto discrimini, corporis et animae, vitae et substantiae, vos vultis exponere? Ecce iam mare repletum est crudelissimis turcis, quorum manus nullatenus poteritis evadere. Revertimini Venetias, aut in aliquo maris portu manete, donec meliores rumores audiantur. Si autem vos omnino vultis in orientem nunc proficisci, provideatis vobis de navigio, galêam istam, in qua venistis, ego non dimittam, quia S. Marci est. Hoc cum audissemus, turbati multum a viro recessimus, tempus deliberandi petentes. Interea verbis capitanei confractae sunt mentes multorum, praesertim illorum episcoporum, qui cum omni familia sua decreverunt remeare Venetias. Aliqui etiam de militibus nostris formidulosi erant, et ad retrocedendum parati; aliqui vero fortes et imperterriti erant, cum quibus et ego steti, et timorosos, quantum potui, animavi et confortavi, praedicando eis et allegando ex sacris scripturis, quae poterant in spem divini auxilii eos erigere. Contigit autem die quadam, me absente, quod domini milites societatis meae colloquebantur de nostra periculosa peregrinatione, et aliqui eam consulebant, aliqui vero dissuadebant formidulosi. Inter quos unus dixit: Non oportet ad verba et hortamenta, quae dicit Frater Felix attendere. Quid sibi de morte aut de vita? Ipse est frater de observantia, et non habet divitias, nec amicos, nec honores nec alia quae in mundo sunt, sicut nos habemus. Facilius est sibi, compendiose gladio turcorum mortem subire, quam in suo monasterio multis mortibus senescere. Et multa alia dixit, ut posset dominos avertere, ne me audirent. Quae omnia fuerunt mihi relata. Postea eundem militem vice versa confortavi, ita quod non potuit persuaderi ad redeundum. Retinuit autem nos capitaneus VIII. diebus in Corcyra et omni die terribiliora nobis proposuit, sed nos theutonici omnes absolute concordavimus, nolle redire, sed in nomine Domini Jerosolymam pergere. Videns autem (#B#) Capitaneus nos obstinatos in nostro proposito se amplius non intromisit de nostra peregrinatione, et ita disposuimus nos ad recessum, introferentes in galêam ea, quae emeramus. Et cum omnes navigare volentes essent iam in galêa, et cum gaudio colloquium haberemus, juxta malum supra stantes, unus de prudentioribus petivit silentium fieri. Quo facto dixit: Ecce domini et fratres mei peregrini, rem grandem, difficilem, et arduam aggredimur, peregrinando per mare. Et dico vobis pro certo, quod humanitus loquendo stulte facimus tanto periculo nos exponendo, contra domini capitanei maris et omnium aliorum consilium et persuasiones. Idcirco domini episcopi et confratres nostri nobiliores, potentiores, digniores, et forte prudentiores resignaverunt, et ad propria redire contendunt, sequentes consilia; nos vero in contrarium conamur. Ut ergo conatus noster non sit stulta et vitiosa audacia, necesse erit, ut vitam nostram in galêa reformemus, et crebrius fortissimum Dominum et sanctos ejus invocemus pro coelesti auxilio, ut cuneos inimicorum Christi et classes eorum penetrare valeamus. His dictis communi sententia decrevimus, ut nullus amplius ludus cum taxillis, aut cum chartis in galêa fieret, nec litigia, juramenta et blasphemiae (perpetrantur), et quod clerici et sacerdotes ad consueta officia singulis diebus litanias adderent. In praedictis enim, ante illam ordinationem, multae exorbitationes fiebant; nam continuo mane, vespere, et meridie ludebant, praecipue episcopus Gebenensis cum suis, et cum hoc pessime jurabant, et quotidie contendebant, Franci enim et nostri theutonici erant in continuo certamine. Unde quidam de famulis domini Gebenensis percussit quendam devotum sacerdotem de nostris, et incidit in excommunicationem. Sunt enim Franci homines superbi et passionatissimi, ideo divina dispositione actum esse credo, ut separarentur a nobis, et galêa sic repurgaretur. Vix enim cum eis venissemus in Ierusalem sine sanguinis effusione et aliquorum occisione. Mansimus autem per unam noctem in Corcyra, dormientes in navi. Porro eadem nocte valde perterriti fuimus. Nam cum iam tenebrae essent in sero, et adhuc in colloquio juxta malum staremus, deprehendimus unam alienam barcam galêae nostrae adhaerere, in qua erant turci, exploratores, et cupientes audire colloquia nostra. Statim autem ad lapides cucurrimus, post fugientes jactantes. Barca vero prolapsa in mari altum repente petiit, et evasit. Mane autem facto insonuerunt tubicines nostri baccinis, sive trumpetae, insinuantes recessum instare, et soluta galêa cum laetitia et cantu portui dorsum vertimus. Et stabant peregrini remanentes, nosque deridebant, dicentes: nos esse homines desperatos, et _Waghels_. Commune enim verbum fuit in Corcyra, quod antequam Metonam veniremus capti essemus. Sic ergo nos ab aspectu Corcyrae sublati sumus, et cum gaudio et timore (#15 A#) processimus.
Porro illi XL peregrini, qui remanserant Corcyri, conducta navi reversi sunt Venetias, quo cum venissent, pro certo divulgabant, nos esse captos per turcos. Sic etiam dicebant in caeteris civitatibus Italiae, Galliae, et Germaniae. Hoc autem facientes volebant suam timiditatem palliare cum diffortuniis nostris. Unde in nonnullis locis fuerunt mihi celebratae missae de Requiem per Sueviam. Ipsam enim Sueviam et Bavariam mendaciis illis repleverunt. Interea prospero cursu Metonam venimus, nec vidimus in mari vel parvam naviculam, de quo et Metonenses mirabantur. Omnes enim maritimi timore magno erant perculsi. Cum magno autem serio suadebant nobis theutonici, qui domum ibi habent, ne ulterius progredi perserveremus, et dicebant nobis multa terribilia. Nos vero sicut prius ita et nunc nullo terrore retracti ad iter nostrum perficiendum processimus; et Deo duce cum pace et sine perterrente Cretam venimus, portumque Candiae cum gaudio ingressi sumus. Ad nostrum autem ingressum accurrit quasi tota civitas, videre nos, quia erat monstruosum, imo miraculosum, jam Christianam Galêam Turcorum saevitiam evadere, quos videbant cottidie in armatis triremibus pro praeda per mare discurrere. Intravimus autem at quendam Theutonicum, qui licet esset Patronus turpitudinis tamen ad nostrum ingressum mundavit aedem, et scorta removit. Non erat aliud hospitium ibi pro peregrinis. Porro juxta domum illam erat alia domus, hospitium Turcorum mercatorum, et actu erant in ea multi Turci Constantinopolitani mercatores divites, qui, ut nobis referebatur, dicebant: homines isti, si ulterius processerint, perditi sunt. Quidam etiam de Turcis ad nos in domum venerunt, avisantes nos, ne rebus sic stantibus mare intraremus, quia capi nos esset consequens. Insuper dux Candiae et sui consiliarii, volentes nobis misericordiam praestare, miserunt ad nos Oratorem, qui pulcherrima oratione Latina commendabat nostram peregrinationem et plurimis rationibus dissuadebat ulteriorem profectionem, ostendens jam et majus periculum quam hucusque, quia inter Cretam et Cyprum mediaret Rhodus insula, quae erat obsidione Turcorum vallata, nec possemus evadere, quin in hoc medio occurrent nobis Turcorum piratae. Mansimus autem ibi per quinque dies, et omni die pejora nova accepimus. Quibus tamen non obstantibus Galêam ingressi sumus, et ad profectionem nos disposuimus. Cum timore autem navigare incepimus timentes ne forte ventus veniret, et raptam Galêam in exercitum et obsidionem Turcorum nos projiceret. Quam cito autem extra portum in altum venimus; ecce aspiravit ventus fortissimus et optatus, et longe a Cycladum insulis, quarum Rhodus prima est, nos (#B#) ejecit. Et ferebamur impulsu prosperorum ventorum, qui continue succrescebant, te mare fremebat, et fluctus intumescebant, adeo quod tempestas valida facta fuit. Et omnia superiora navis aquis erant perfusa. Haec autem tempestas erat saluberrima nobis tum quia repente impellebat nos ad portus intentos, tum etiam quia reddidit nos ab invasione Turcorum securos. Quia impossibile erat nostram navem capi in tam rapidissimo cursu existentem. Ex tunc ergo deposuimus omnem apparatum bellicum, bombardas, cuspides, lanceas, scuta et clypeos, balistas et arcus, lapides et jacula, quibus in Corzyra Galêam nostram munivimus[TR24] contra Turcorum incursum, quia vidimus nos inimicos crucis Christi evasisse. Interea die secunda venimus Cyprum et ad portum Limovicensem applicuimus, quia ventus contrarius nos cöegit petere portum. Illo vento quiescente ad portum Nicomicensem navigavimus mansuri ibi per aliquot dies, quia dominus Patronus fratrem habuit cum Regina Cypri Nichosiae, cum quo tractatum habuit, cujus finem expectare nos oportuit. Expeditio negotio solvimus triremem et cum magno desiderio proximum portum, in quem venturi eramus, desideravimus citius attingere. Nullum enim portum nisi terrae sanctae amplius habuimus. Tandem vento nos impellente tertia die terram sanctam vidimus, et prae Jubilo: Te Deum laudamus, altisonis vocibus decantavimus, et proram contra portum Joppen, quam Japha vulgares nominant, direximus, et ante scopulos Andromedae, anchoris ejectis, navem stabilivimus. Statim autem Dominus Patronus emisit servum unum ad hoc dispositum, ut curreret in Jerusalem, et Patri Gardiano montis Syon nunciaret adventum nostrum, ut veniens cum Dominis et asinariis ducerent nos in Jerusalem. Et mansimus sic in Galêa expectantes conductores nostros VII. diebus; post quos in barceis educti sumus ad terram, et intrusi in vetustissima habitacula testudinata et ruinosa et foetida, in quibus una duntaxat nocte mansimus: et post hoc ad asinos nobis adductos transivimus, sedentes super eos, et ita a mari cum Sarracenis recessimus et in civitatem Rama venimus; in qua per aliquot dies commorantes inde Jerosolymam ingressi sumus; non in hospitale, sed in quandam domum in Mello locatam ducti fuimus; ibique comedimus et dormivimus etc.
Mansimus autem in terra sancta non plus quam IX. diebus, in quibus circuivimus omnia loca sancta communia, cum maxima festinantia, et die ac nocte in labore peregrinandi eramus occupati; et vix dabatur nobis tempus paululum quiescendi. Visitatis autem sanctis locis perfunctorie et domino meo Georio de Lapide, cum aliis nobilibus insigniis militiae in dominico sepulchro adornatis eduxerunt nos extra civitatem sanctam, per viam, qua veneramus ad mare, ubi nostra Galêa stabat. (#16 A#) Porro nemo mansit de Peregrinis in Jerusalem nisi duo Anglici volentes transire ad Sanctam Katharinam, cum quibus libenter mansissem, si Theutonicum aut latinam linguam novissent, et quia cum eis loqui non potuis, non erat mihi societas apta vel proportionata: verumtamen his non obstantibus cum eis in Jerusalem mansissem, et patientiam de linguae carentia habuissem, si non firmo proposito concepissem iterum redeundi in Jerusalem. Ab ea namque hora, qua tempus nostrum aderat recedendi a civitate sancta, proposui, juravi et statui me quantocyus reversurum, et illam sanctam peregrinationem tanquam praeambulum futurae habui. Sicut studens lectionem aliquam memoriae commendare intendens, primo perfunctorie lectionem praevidet et postea repetit mature et tractim tempus accipiens sufficiens imprimendi; sic et in proposito feci, et nullo modo contentus fui de visis, nec ea, quae videram, memoriae commendaveram, sed servavi futurae peregrinationi.