# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

## Part 39

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-efac662a/index.md

Deinde relicto loco praesentationis palmae per jugum montis contra aquilonem processimus et usque ad cornu montis Oliveti, ubi contra aquilonem finem facit, venimus ad supercilium montis; ibi multos cumulos lapidum invenimus, et locum orationis. Dicitur enim, quod tempore Christi ibi fuerit villula, dicta Galilaea, in qua promisit Dominus tempore suae passionis, se appariturum discipulis in die resurrectionis. Quando dixit Matthaei 26: Postquam surrexero, praecedam vos in Galilaeam. Dicunt enim quidam, quod Dominus promittens se post resurrectionem discipulis apparere in Galilaea, aliquando loquebatur de illa villa Galilaea, aliquando vero loquebatur de provincia, Galilaea dicta, quia utrobique apparuit. De villa Galilaea loquebatur Matth. 26. et angelus (#148 A#) ibidem 28. dicens mulieribus, ut dicerent discipulis, ut eant in Galilaeam, ibi eum essent visuri. Et ecclesia canit ex ore Christi: In die resurrectionis meae, praecedam vos in Galilaeam etc. Notum est autem, quod post resurrectionem Domini evolutis multis diebus descenderunt in Galilaeam provinciam, et non in die resurrectionis. De Galilaea vero provincia loquitur Evangelista Matth. 28. ubi dicit: undecim discipuli abierunt in Galilaeam (provinciam), ubi et in monte et ad mare Tiberiadis eis apparuit. Si quis ergo Scripturam intelligit de utraque Galilaea, nulla difficultas est. Si autem solum de provinciam Galilaeae, magnam difficultatem habet. Item glossatores et postillatores, et Augustinus de concordantia Evangelistarum multum laboraverunt in expositione textuum, loquentium de apparitionibus in Galilaea promissis fieri, quia solum intelligunt dictum de provincia, et non de villa. Nec aliquem inveni doctorem antiquum, qui textus illos aliter intelligeret, quam de Galilaea provincia, quia apparitio ibi facta fuit generalis, et erant ibi in monte, Thabor scilicet, plus quam quingenti fratres, ut dicitur 1. Cor. XV. Ideo prae ceteris apparitionibus factis singulariter mentio fit de ibi facta, in Galilaea provincia. Dicitur tamen, quod Eusebius dixit in Historia Ecclesiastica, loquitur de villa Galilaea. Quod tamen me non memini legisse. Ludolphus etiam de vita Christi intelligit, aliquas apparitiones factas in Galilaea villa, quae est in Judaea, aliquas vero in Galilaea provincia. In loco ergo illo, ubi dicunt XI apparuisse, adoravimus, et indulgentias recepimus (††). Sunt enim ad locum hunc indulgentiae maximae positae. Omnes enim indulgentiae, quae in his sanctis locis sunt, ad quae Sarraceni peregrinos accedere non sinunt, sunt huc ad locum illum positae. Plura sunt enim loca valde sancta in Jerusalem, ubi est indulgentia plenaria, ad quae non admittuntur, ut est: templum Domini, porticus Salomonis, aurea porta, praetorium Pilati, domus Herodis, domus S. Annae, quae est nativitatis beatae Virginis. Horum locorum indulgentias hic accepimus. Acceptis igitur indulgentiis ascendimus super acervos lapidum, et longe lateque per terram aspeximus. Contra orientem vidimus ultra Jordanem et mare mortuum montes Arabiae, terras Moab et Ammon, montes Galaath, et caetera. Contra aquilonem vidimus montes provinciae Galilaeae, montes Gilboae, et Libanon. Contra occidentem habuimus ex opposito civitatem sanctam, et ultra eam vidimus montem Sylo, et montem Ephraim, et terram Philistaeorum, quasi usque ad mare magnum. Contra meridiem vero vidimus montem Bethuliae prope Bethlehem, et montana Hebron, et Judaeam, et Idumaeam. Deinde ad considerationem loci ipsius nos convertimus. Est enim, ut praemisi, finis montis Oliveti, et est locus aptus pro castro, et videntur ibi fuisse structurae. Est etiam ibi supra cacumen una cisterna, et locus totus est delectabilis. Dicunt historiae orientalium regum, quod dum tres reges juxta Hierosolymam venissent, quod tenebrae operuerunt terram, et caligo populos eorum regum. Ideo civitatem ingredi non valebant. Rex autem Balthasar cum suo exercitu in hoc monte pernoctavit, sicut rex Melchior (#B#) in monte Calvariae, ut dictum est fol. 117, A. Et rex Caspar in monte Gyon, et abscedentibus tenebris simul et simul in Jerusalem introierunt.

De loco ascensionis Domini et de ecclesia in eo constructa et de vestigiis Salvatoris nostri Jesu.

Recreati in monte Galilaeae reversi sumus per viam super jugum montis Oliveti, et contra austrum ambulavimus in alto contra quandam magnam semiruptam ecclesiam, ad quam dum venissemus, ascendimus per lapideos gradus in atrium, quod est ante fores ecclesiae, testudinatum. Porro ante fores ecclesiae locaverat se quidam Sarracenus cum fuste, nec alicui indulsit introitum, nisi daret sibi madinum unum, quorum XXV faciunt ducatum. Soluto autem madino intromisit nos. Porro, in medio ecclesiae stat una magna capella, pulchra, rotunda, testudinata, in qua est locus sanctissimus vestigiorum Domini Jesu Christi, quae dereliquit saxo impressa, dum de eo loco in coelos ascendit. Stetimus autem ante capellam, et hymnos et orationes signatas in processionali de ascensione Domini altis et jocundis vocibus cantavimus, et introgressi quotquot poterant simul intrare, in facies[TR271] nostras nos prostravimus, et sanctissima salvatoris nostri vestigia deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus. (††)

His peractis ad loci considerationem nos convertimus. Est enim locus ille in altiori culmine montis Oliveti, in fine ejus australi, sicut Galilaea praedicta est in fine septemtrionali montis, et locus praenuntiationis obitus Mariae Virginis in medio est inter Galilaeam et locum ascensionis sub jugum. In hoc sancto loco stat grandis ecclesia rotunda, ornate constructa, ita tamen, quod in supremo non est testudine operta. Sed ipsa testudo cum industria habet magnam aperturam rotundam, sub qua apertura stat dominicae ascensionis capella sub dio, sicut capella domini sepulchri. Dicunt autem historiae, quod dum fideles primo in loco ascensionis Domini ecclesiam fabricarent, eamque opere arcuato tegere vellent, lapides arcuum nulla arte potuerunt coaptari, et illos [i] lapides, quos ponebant, mox positi decidebant. Quod ut fideles viderunt, intellexerunt Dei voluntatem esse, quod locus dominicae ascensionis a terra usque ad coelum muris et testudine non esset occupandus, sed patens, liber et apertus maneret. Et ita aedificantes deduxerunt quidem testudinem per circuitum a rotunditate muri, sed non consummaverunt, quia aperturam ut dixi, magnam dereliquerunt, cujus oram sectis et politis lapidibus per gyrum clauserunt. Dum autem aedificantes ad pavimentandam ipsam ecclesiam marmoreis tabulis procederent, et locum, ubi steterunt pedes Christi ascendentis, cooperire vellent, mox ipsi lapides loco applicati resiliebant in ora aedificantium, et hoc totiens, quotiens locum illum (#149 A#) conabantur operire. Hinc ecclesiae erat quondam annexum grande monachorum monasterium, Ordinis nigri, habentes Abbatem infulatum, et ante multa tempora habitaverunt in loco illo sancti et devoti viri, ad quorum instigationem et petitionem sanctus Jeronymus conscripsit vitas patrum; ut habetur in prologo ejusdem libri. In illis aureis temporibus tot lampades in illa ecclesia ardebant, quae per fideles ibi nutriebantur, quod totum clivum montis Oliveti illustrabant, et anteriorem partem[TR272] civitatis Jerusalem fulgores eorum illuminabant ultra vallem Josaphat radiantes. E regione vero erat et est hodie templum Salomonis, in quo etiam tot lumina ardebant et lampades, quod partem anteriorem montis Oliveti illuminabant. Ex illis autem duabus ecclesiis luminibus refulgentibus illustrabatur vallis Josaphat tota, et mons templi ab ecclesia montis Oliveti, et mons Oliveti ab ecclesia montis templi. Insuper haec ecclesia quondam tali decorabatur prodigio, sicut didici ex peregrinali antiquissimo cujusdam sancti, qui interfuit et vidit. Mos erat antiquorum Christianorum, quod in die ascensionis Domini, post Missarum solemnia omnis populus de Jerusalem exibat, in montem Oliveti, et ibi orationibus insistebat, exspectantes horam meridiei, qua Dominus Jesus in coelum assumtus fuit. Qua adveniente validissima procella flaminis repente de coelo irruit, et per aperturam tecti ecclesiae se toto impetu infudit, adeo, ut mons totus concuteretur, et omnes, qui aderant, in terram corruerent, quousque illa delectabilis et terribilis procella evanesceret. Hoc singulis annis contigit in die ascensionis Domini.

Porro capta terra sancta per Sarracenos profanaverunt ecclesiam illam sanctam, et ex ea fecerunt muscheam. Sed quia Christiani peregrini illam ecclesiam non obstantibus prohibitionibus adibant et furtive noctibus intrabant ad deosculandum salvatoris vestigia, ideo nec sibi nec nobis eam dimiserunt et eam a parte orientali dissipaverunt, tollentes a parietibus omnem tabulaturam marmoream, et a pavimento, et columnas pretiosas deportaverunt. Capellam tamen loci vestigiorum Christi, et saxum vestigia sacra continens dereliquerunt intacta, quia et ipsi sacra vestigia venerantur. In ipso enim saxo vestigia amborum pedum Domini Jesu apparent, clarius tamen vestigium pedis dextri. Et haec vestigia tam Christiani quam Sarraceni deosculantur. Tamen quidam peregrinus jucunda pietate motus habens secum flasconem cum vino dulcissimo effudit illud in vestigiorum concavitatem, et deosculatus elambebant, et quotiens[TR273] evacuatum fuit, totiens reimplebat. In parte aquilonari ecclesiae est supra in pariete foramen, quod homo longus vix potest contingere erecto brachio; ad hoc foramen levant se peregrini, et imponunt manum, dicentes, ibi in muro esse de vero lapide, super quem Christus stetit, quando in coelum ascendit. Unde autem habeant hanc opinionem nescio. In orientali parte fuit lapis magnus, super quem Dominus sedit, quando (#B#) incredulitatem eorum exprobravit et duritiem cordis, ut habetur Matthaei ult. Nunc vero eadem pars orientalis est paene destructa, et intra eam sunt domicilia rusticorum, et stabula hircorum, quia villula ab oriente adhaeret ecclesiae, quae dicitur in eorum lingua . . . . . Est tamen murus per medium ecclesiae deductus, qui dividit orientalem partem a rusticis occupatam ab occidentali, in qua est capella ascensionis Domini. Haec ecclesia e regione stat, ut dixi, templi Domini multo altior templo, quamvis et ipsum in monte stet, et a longe videtur; ut supra fol. 90 B. Et est ad orientem directe templi Domini, quod nominant Salomonis, ita, quod aequinoctiali tempore videtur sol oriens quasi de ecclesia prodire et ascendere, sicut ego saepe consideravi, nec amplius mirabar, quod ecclesia cantat de ascensione Domini: Psallite Domino, qui ascendit super coelos coelorum ad orientem. De his venit plus dicendum fol. 171. B. De civitate Jerusalem usque ad locum ascensionis per viam, qua nos ascendimus, sunt tria bona milliaria italica.

Commendatio loci ascensionis Domini, in quo et ejus patebit descriptio, et etiam vallis Josaphat, torrentis Cedron, et vallis Toph, et Hinnon, quae omnia ad montem Oliveti radicantur.

Ascensionis Domini locus inter caetera loca terrae sanctae est valde devotus, ad quem peregrini miro affectu sunt inclinati, quia est septem privilegiis nobilitatus. Est enim

I. Venerabilis multum. Ab antiquo enim fuit ibi excelsum celebre, in quod David adoraturus ascendit, ut dicitur 2. Reg. 16. et infra fol. 171., et quia ibi constituti sunt discipuli principes super omnem terram, cum dictum est eis: Euntes in mundum praedicate evangelium omni creaturae, Marci XVI.

II. Est locus amabilis, quia hic in coelum ascendit, et iter ad regnum coeleste nobis ostendit.

III. Est mirabilis locus, propter Antichristi saevissimam dissipationem. Tradunt enim doctores, ut Richardus in IV. circa finem, quod Antichristus in hoc loco interficeretur a Domino Jesu. Nam juxta visionem Danielis II. veniet Antichristus usque ad verticem montis Oliveti, quem propheta nominat montem inclitum et sanctum. Et solium suum ponet in loco, de quo Christus ascendit, et finget, se etiam ascensurum in coelum. Et hunc Dominus Jesus interficiet cum spiritu oris sui dans horribilem vocem, ad quem clamorem Michael consurget contra Antichristum, et ab eo fulminabitur et in profundum abyssi magnae demergetur.

IV. Est locus[TR274] iste terribilis,[TR275] propter tribunal et sedem extremi judicii. Ponet enim Dominus Jesus sedem judicii (#150 A#) sui in eo loco, unde Angeli Actor. I. dixerunt: quemadmodum vidistis ascendentem in coelum, ita veniet cum potestate magna, judicaturus vivos et mortuos.

V. Locus ille est horribilis propter peccatorum in infernum demersionem. Stabunt enim damnandi peccatores in valle Josaphat, qui vallis, ut supra fol. 142 A. dixi, cohaeret valli maledictae Ennon vel Gehennon, quae se consequenter per horribilia deserta loca extendit usque in mare diabolicum, quod alias dicitur mare mortuum. Quam statim autem ut judicis haec horribilis vox insonuerit: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, Matth. XXV., erumpet a parte aquilonari vallis igneus torrens, rapidissimus, involvens omnes impios, et vehementer deducet eos de valle Josaphat in horribilem vallem Toph, Tophet et Hennon. Et de hoc vide notabilem textum Esaiae 30. Et consequenter per torrentem illius vastae vallis deducentur usque ad mare mortuum, quod etiam dicitur mare diabolicum; cujus faucibus igneus fluvius ille excipitur, et mox, ut ei inciderit, totum mare ab eo incendetur, et sub mari aperiet infernus os suum, sine termino, et omnia deglutiet. Est enim de facto et realiter loci dispositio talis: mons Oliveti est ad orientem longus, extendens se ab aquilone in austrum, cui in eodem latere adhaeret mons offensionis per longum spatium se extendens. Ad occidentem vero est mons civitatis sanctae, et mons Syon ei adhaeret, post quem est mons Gyon ex opposito montis Oliveti et offensionis, et intermedium spatium dicitur vallis Josaphat, cujus fundus est torrens Cedron. Vallis autem Josaphat et torris Cedron incipiunt in loco lapidationis S. Stephani, et finiuntur ad radices montis Syon, in loco, ubi aquae Siloae torrenti junguntur, et tunc dicitur vallis Siloe; quae durat usque ad fontem Rogel; a quo incipit vallis, quae nominatur umbrosa; post hanc dicitur vallis Hennon et Toph, et Tophet, unde et Gehenna nomen sumtum est; et hoc nomen retinet per totum descensum, inter horribiles[TR276] montes, et per abruptissimas petras, usque in maledictum et foetidissimum et falsissimum mare mortuum, sub quo abyssus infernalis creditur os suum patens habere. Ita ergo, cum impii judicati fuerint, torrens Cedron igneo fluvio redundabit de parte aquilonari, ubi incipit erumpere, quia ab aquilone pandetur omne malum, Jer. 1. Et involvet deducetque per valles jam dictas, quae condependent sine interstitio montium, usque in mare mortuum. (#B#) Erit ergo vallis Josaphat locus damnandorum, qui stabunt in torrente Cedron tamquam immundi. Nam hic locus semper fuit quasi sentina immunditiarum, vel potius canale per quod decurrunt immunditiae in sentinam, hoc est, in mare mortuum. Legimus enim 2 Regum 15., quod rex Asa confregit simulacrum turpissimum matris suae, Priapum, et combussit in torrente Cedron, et universas sordes idolorum. Et 2. Paralip. 29. Sacerdotes ingressi templum, ut sanctificarent illud, et extulerunt omnem immunditiam in templo repertam, et asportaverunt in torrentem Cedron foras. Et Paralip. 30. dicitur, quod filii Jsrael congregati in Jerusalem confregerunt altaria, et universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subverterunt projicientes in torrentem Cedron. Pulverem etiam idolorum et altarium comminutorum effuderunt in torrentem Cedron. Omnes etiam aliae immunditiae civitatis sanctae defluebant in torrentem Cedron, et in torrente inundante deducebantur omnia cum impetu in mare mortuum.

Ex alio etiam reddebatur vallis immunda et abominabilis, quia in ea cultus daemoniorum erat, et in ea divinabatur, sicut legitur de rege Achas 2. Paral. 28. Qui adolevit incensum in valle Hennon, et ibi lustravit filios suos per ignem juxta ritum gentium. Vallis Hennon idem est cum valle Josaphat et Cela etiam dicitur eadem vallis, et torrens Cedron Chrinarus nominatur. In hoc ergo valle congregabuntur omnes cognationes terrae, ut communiter tenetur et praedicatur. Ideo solent homines quaerere ab his, qui in terra sancta fuerunt, de magnitudine vallis, an sit ita late, quod ibi possent stare omnes homines in judicio? Praetermissis enim omnibus aliis de vallis Josaphat magnitudine sunt simplices solliciti, et nonnumquam factum est, et fit, quod aliqui peregrini ponunt sibi lapides in valle, praeoccupare volentes locum ante judicium, ut in judicio sedendi ibi habeant oportunitatem. Et aliquando simplices quidam dant pretium peregrinis in Jerusalem peregrinare volentibus, ut lapidem pro eis signent locum in valle Josaphat, quo se credunt venturos ad judicium. Quaerentibus ergo de vallis illius magnitudine, in veritate respondendum est, quod vallis illa non est magna, et sub ista dispositione, ut nunc est, non esset capax unius gentis, vix enim possent in ea stare Suevi illi, qui actu in humanis sunt, taceo de illis, qui fuerunt, aut erunt. Tempore autem judicii erit alia vallis illius, sicut et totius terrae dispositio, quia ante judicium conflagrabitur mundus et purgabitur non solum foeditatibus, sed etiam ab angustate, ita, quod loca angusta erunt spatiosa, sicut prava, indirecta et aspera in vias planas. Quod autem vallis illa amplianda erit, patet Zachar. 14., ubi habetur, quod mons Oliveti scindetur ab oriente in occidentem, et una pars montis erit ad austrum, alia ad aquilonem, (#151 A#) et erit illa scissura montis profunda, sicut vallis Celacin continuabitur ab occidente.

Aliam scissuram habebit mons Oliveti ab aquilone in austrum; ita, quod illae duae scissurae se intersecabunt ad modum crucis, et mons Oliveti in crucem divisus erit, ei in vallibus crucis stabunt judicandi. Hac autem divisione facta nemo sit sollicitus de loco, etiam si haec mundi species maneret, qui satis spatiosus erit, cum scissura montis Oliveti contra orientem habeat in fine suo campestria latissima Jericho, et solitudines ingentes Jordanis, in quibus mundi homines capi possent.

Dicendum est etiam illis, et melius, quod illi, qui bene, sancte et virtuose hic vitam finierunt, habebunt quietissima loca standi sibi parata per suos angelos. Vitiosi vero et mali habebunt loca nimis arcta et poenosa, et valde male stabunt, ita, quod totus mundus videbitur eis nimis arctus, et montibus dicent: cadite super nos, et collibus, operite nos. Ideo non oportet[TR277] praeoccupare locum, quia, si bonus homo es, angelus tibi pulcherrimum locum praeparabit, nec sinet te esse, nisi in loco honorabili. Si malus es, et lapidem posuisti, lapis clamabit contra te, nec quiescendi locus erit iniquo. Stabunt enim justi in aere miraculose et gloriose; injusti stabunt super terram in igne, ignominiose et damnose, clamantes et ululantes. De hac valle et ejus nominibus vide fol. 233. A.

Ecce, ex his patet, quam horribilis est locus ille peccatoribus.

VI.[TR278] Est locus desiderabilis, propter electorum consolationem. Nam de monte hoc praecipitabit Dominus mortem in sempiternum, ut dicitur Esai. 25. Et praecipitabit de eo omnes populos a facie vinculi, et faciet suis electis in eo convivium pinguium et medullatorum etc., repulsis improbis. Ea enim, quae in praedicto capite dicuntur, proprie monti Oliveti conveniunt, quamvis quidam de monte Syon exponant. Cui placet, legat idem caput et sequens, et multa videbit, quae sunt ad propositum praedictorum. Desiderabilis est locus iste, quia ex eo ascendet Dominus finito judicio cum omnibus electis, qui fuerunt ab origine mundi, in coelum.

VII.[TR279] Est locus imitabilis, propter exempla eximiae devotionis. Stabat enim hic beatissima Virgo Maria in ascensione filii sui tota gaudio ineffabili perfusa. Stabant et ibi apostoli plus quam cum quingentis fratribus, suspensis vultibus intendentes nubibus, et devotissima contemplatione Dominum sequi optabant. Assistebant etiam ibi angeli, dicentes: Viri Galilaeae, quid statis etc. Ideo dicitur Lucae ultimo, quod a monte cum gaudio magno reversi sunt in Jerusalem. Dicitur etiam, et pie creditur, quod beatissima Maria Virgo post ascensionem filii singulis diebus locum hunc sanctum adibat, et singulari hic contemplationi vacabat, seque tota mente ad coelestia erigebat, ut fol. 174. B. Recitatur etiam de quodam milite (#B#) peregrino, qui cum omnia loca sancta, in quibus Christus nostram salutem est operatus, visitasset, ultimo ascendit ad hunc locum, et procidens super terram in orationem, dicens: Ecce, Domine Jesus, ubique quaesivi[TR280] te in terra diligentius et devotius quo valui; nescio, ubi te post hunc locum quaeram hic enim mundum reliquisti, et ad patrem rediisti: quaeso Domine, jube me venire ad te, ut in dextra patris quaeram et inveniam te. Hac oratione finita in conspectu omnium peregrinorum jocunda facie exspiravit, et eum, quem peregrinando per loca sancta quaesivit, moriendo in coelo invenit.

De monte Oliveti et ejus nominibus et ejus sanctitate.

Ex praedictis patet aliquantulum montis Oliveti dispositio.[TR281] Pre [sic] majori tamen ejus notitia volui sequentia annectere. Danielis XI. nominatur hic mons sanctus et inclitus, et communiter etiam mons Oliveti dicitur. Proprium tamen nomen ejus est mons luminum. Illuminatur enim mons ille primo a sole. Nam statim, ut sol oritur, radiis ejus illustratur ante alios montes, et ab eo radii contra civitatem[TR282] sanctam transmittuntur et contra templum; templum enim Salomonis ita erat constructum, quod ostium ejus respiciebat ad orientem, et altare cum arca testamenti stabat in occidentali parte templi contra ostium. Et quando sol oriebatur, et cacumen montis Oliveti transcendit, primos radios de supercilio montis mittens contra civitatem ante ostium tabernaculi exterioris intrabant, et per ostium tabernaculi exterioris intrabant, et per ostium tabernaculi interioris penetrabat usque ad arcam testamenti, quae primis ictibus radiorum illuminabatur. Ecclesia tamen ascensionis Domini semper primos radios suscipit, ut supra patuit, fol. 149 B., et a se templo Domini transmittit, et si haberet duo ostia, contra se posita, in pariete orientali unum, et alterum in occidentali pariete, tunc in aequinoctiali tempore sol oriens per ostia illa transmitteret[TR283] radios ad ostia templi Domini, ad arcam testamenti, et ad propitiatorium, et ad Cherubim. Et ideo dicebatur mons luminum.

Secundo sic nominabatur, quia noctibus illuminabatur a parte occidentali a luminibus templi Domini. Nam tot lampades in templo Salomonis ardebant, quod montem oppositum illustrabant, ut supra dictum est fol. 149. Et hodie lumen templi usque ad montem spargitur. Dicitur enim, quod Sarraceni septingintas lampades in eo semper habeant ardentes, et in ecclesia ad latus templi octingintas. Fui aliquando noctibus in monte Oliveti, et tantum ignem notavi per fenestras templi esse in eo, quasi esset lucerna claro lumine repleta.

