Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 38

Chapter 38 3,260 words Public domain Markdown

Ecclesia beatae Virginis in valle Josaphat dicitur ecclesia assumtionis, et juxta eam erat quondam monasterium monachorum, Ordinis sancti Benedicti, et Abbas infulatus, cujus tamen monasterii nec vestigia cernuntur jam, sed horti olivarum et ficorum sunt per gyrum. Ipsa vero ecclesia, ut dixi, est subterranea nunc, quamvis olim non fuerit, ut patet intuenti parietes, (#144 A#) in quibus adhuc fenestrae sunt, sed sine lumine, quia pluviarum inundatio secum terram de monte trahens eam operuit, nec habet lumen, nisi in ejus orientali parte est apertura facta versus coelum, et per hoc foramen parum de lumine intrat, et solum unum ecclesiae[TR259] angulum illustrat. Hoc foramen est superius muro et margine circumdatum, ad si esset cisterna. Haec ecclesia, secundum Hieronymum in sermone de assumtione, est fabricata miro lapide tabulata, sed a parte aquilonari sepulchri non est marmore vestita, sed nuda ibi patet petra, de qua fuit monumentum excisum, et est alta testudinata, plura habens altaria. Sepulchrum vero Virginis stat in medio, et est domuncula, sicut monumentum Domini, et est magnifice decoratum, et lampadibus illustratum, plus quam dominicum sepulchrum. Habet autem duo ostiola: unum venit ab occidente e regione tumbae sacrae, quae in orientali parte stat, caput habens ad meridiem, et pedes ad aquilonem. Aliud ostiolum est ab aquilone, et per unum est ingressus, per aliud egressus, quod non est in sepulchro Domini. In ipso sepulchro leguntur etiam Missae, sicut in Domini monumento, et ego ipse plures in eo celebravi, et est locus celebrandi omnium Christianorum, cujuscumque ritus sint, nec est alicui appropriatus locus ille. Caetera vero altaria illius ecclesiae sunt ritibus aptata. Nam altare sepulchro proximum est Armenorum. Secundum sub umbrosa testudine est Georgicorum. Tertium sub fenestra in choro contra orientem est Graecorum. Quartum ad aquilonem in angulo est Latinorum. Quintum juxta primum gradum ascensionis est Indianorum. Et ibi est pretiosum sepulchrum de candido et polito marmore, in quo est sepulta venerabilis Begina Milecendis, quae hanc ecclesiam aedificavit. Ab utroque autem latere graduum sunt sepulchra ornata, et nonnulli dicunt, quod in uno sancta Anna, mater beatae Virginis, sit sepulta; in altero vero Joachim, pater ejus. In ipsa ecclesia est una profunda cisterna, habens frigidas et claras aquas, et illi, qui dicunt, quod torrens Cedron sub terra decursum suum habeat, dicunt, aquas illas esse de torrente de subtus fluente; et in hujus signum, quando quis solus est in ecclesia illa, et aurem super os cisternae tenet, audit, ut sibi videtur, sonitum decurrentium aquarum sub terra. Alii dicunt, quod fons ille aquas habeat de Paradiso fluentes in honorem beatae Virginis et nostram consolationem. Non possunt utique esse aquae pluviales, cum nimis profunda in terrae visceribus sit cisterna illa. Et tantum de illo. Vide, si placet, plura de hoc sub die assumtionis.

Sanctus Thomas apostolus ibi recepit cingulum a beata Virgine.

Laudibus finitis in illa sancta ecclesia reascendimus, et sponte Sarraceno, aedituo ecclesiae, aliquos denarios dedimus, ut eo libentius (#B#) Christianos catholicos peregrinos intromitteret, et egressi coemeterium convertimus nos ad montem Oliveti, clivum ejus ascendentes. Et cum parum ascendissemus, ad locum venimus, ubi dicitur stetisse sanctus Thomas apostolus, in hora assumtionis beatae Virginis, et audiens concentum coelestium turmarum suspexit, et vidit matrem Domini cum corpore et anima coelestia regna petere, quae eidem projecit cingulum suum, in fidei suae soliditatem, quod cum ineffabili gaudio recepit, idque coapostolis demonstravit, certificans eos de assumtione in corpore et anima. Sicut enim hic apostolus meruit Christi vulnera tangere, ut cognosceret, Christum vere resurrexisse, sic meruit cingulum Virginis gloriosae accipere, ut eam cognosceret corpore et anima assumtam fuisse. Et sicut tactu vulnerum gloriosi Christi solidavit in nobis resurrectionis fidem, sic in hoc facto solidavit in nobis devotionem assumtionis Mariae. In hoc ergo loco orationes signatas legimus, et terram deosculantes indulgentias recepimus. (†).

De loco orationis Christi in monte Oliveti et agoniae, et peregrinorum devotio in illo loco.

Consequenter progressi paululum in clivo montis sancti inter macerias hortorum venimus ad os cujusdam speluncae et cavernae petrarum patens, et ingressi spatiosum et pulchrum specum invenimus, non quidem arte et manu factum per rupis incisionem, sed a creatione ab initio formatum et dispositum, ut esset locus orationi, meditationi et contemplationi, aptissimus, et solitudinem desideranti congruus. Hunc specum Dominus Jesus frequenter noctibus intrabat, exiens de civitate, et ibi in oratione vigilias sanctissimas continuabat. Ad hunc specum venit Nicodemus nocte ad Dominum Jesum, et dialogum altissimae theologiae ibi conficiebat, quem S. Johannes Evangelista conscripsit Joh. III. Hic est locus, quem sciebat Iudas, quia frequenter cum discipulis in eum exivit Dominus, ut dicitur Joh. XVIII. In nocte ergo post ultimam coenam egressus Jesus de civitate trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, et in horto specus, in quem introgressus positis in terram genibus oravit procumbens, seque prosternens lacrimabili voce dicens: Abba, pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu. Et trina vice hac oratione dicta factus in agonia prolixius orabat, et prae moerore, tristitia et timore sanguinem sudavit, cui angelus apparens animabat et confortabat. O Domini et fratres mei peregrini, quid faciemus hic? Quomodo exhibebimus nos in hoc sancto et terribili loco Redemtori nostro? Quibus quaeso gestibus, quibus motibus aut moribus orabimus? Certe, non aliis, nisi quibus ipse loci hujus sanctificator patri se coelesti in eo exhibuit. Studiose enim Evangelia legenti patet, quod in hac trina oratione Christus tribus differentiis gestuum usus est. Primo enim procidit in faciem toto (#145 A#) corpore se prosternens, secundum Matthaeum. 2) Procidit super terram procumbens super cubitos, secundum Marcum 3): Positis genubus prolixius orabat, secundum Lucam, et 4) stabat, reiterans illam dulcissimam orationem, quando elevatis in coelum oculis dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, Joh. 17., quam quidam dicunt esse factam in horto[TR260] coram omnibus discipulis in fine. Istis ergo modis peregrini usi in hoc sanctissimo loco diutius orabant, et abundantius flebant; miro enim modo locus ille concitativus est ad devotionis lacrymas, videtur enim de facto ex eo respirare quaedam inusitata dulcedo, quae percepta mox omnia quodammodo liquescit et cor emollescit. Nec mirum. Constat enim ibi esse effusum odoriferum balsamum suavissimi sanguinei sudoris, quo reviviscent mortui. Dicit enim Albertus fr. n., quod sanguis ille per vestes erumpens in terram cucurrit, ut etiam cineribus mortuorum infundatur ad potentiam resurrectionis. Dictis ergo orationibus praescriptis locum, in quo Dominus Jesus genua flexerat, deosculati sumus, et prominentem rupem de pariete cavernae, in quo angelus consolans Dominum creditur stetisse, etiam osculis venerati sumus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).

Spelunca illa est circularis ab intra, et satis magna, in qua sunt aliae cavernae a parte sinistra, satis profundae, in quibus aliquando discipuli, Christo orante, quiescebant, non tantum in nocte ultima cum eo intus erant, sed quantus est jactus lapidis, ab eo semoti erant. In capite speluncae exit de pariete petrae rupes durissima, in qua angelus stans Christo apparuit. Sub rupe altare est, in quo interdum Missae celebrantur. Olim erant parietes cavernae depicti, sicut hodie diligenter inspicienti apparet. Pavimentum quondam continebat vestigia genuum Domini Jesu durissimae petrae impressa miraculose, quae tamen amplius non videntur propter peregrinorum abrasionem, qui de locis sanctis abscindunt particulas. A pavimento usque ad superpendentem petram est altitudo cubitus cum dimidio. Lumen habet sufficiens specus ille, quod imittitur per os ejus, per quod est introitus, et per quandam petrae scissuram magnam in parte sinistra per superpendentem petram.

De loco, in quo Dominus incepit tristis et moestis esse, dicens: tristis est anima mea, et in quo discipuli tres dormierunt.

Ordine illo ducuntur peregrini per loca passionis Christi, ut Domino obviam veniant, et e regione contra obviantem procedant. Si enim ductores ducerent nos per vias Christi eo ordine, quo ipse Dominus ductus fuit, facile esset describere, et ad intellectum dare dispositionem sanctorum. Sed quia modo contrario processio fit, difficilis est traditu. Procedamus ergo obviam Salvatori nostro. Igitur de praefata spelunca ascendimus, et ad latus clivi montis Oliveti ab ea discessimus in spatio, quantus est jactus lapidis; (#B#) ad tantum videlicet spatium Christus Jesus avulsus fuit a discipulis, dum ad praefatum locum processit, ut habetur Luc. XXII. In hoc loco stetit Dominus Jesus cum tribus discipulis, et coepit tristari, pavere, moestus esse et taedere, dicens: tristis est anima mea usque ad mortem. Vigilate mecum, donec vadam ad orationem. Et progressus pusillum venit in specum. Discipuli autem tres dormire coeperunt. In hoc loco in terram procidimus, et vestigia sanctissima deosculati sumus Domini Jesu. Sedimus etiam ad locum dormitionis discipulorum pro devotione. Est enim in loco rupium elevatio a terra paululum, quibus homo sedens in terra potest et dorso et brachio inniti, et quiescere. In hoc ergo loco diximus signatas orationes, et plenariae remissionis indulgentias accepimus, (††) et salutaribus instructi sumus exemplis. Nec enim orationes multum efficaces sunt, nec indulgentiae multum valent, imo labor totius peregrinationis inanis est, nisi quis in locis istis sanctissimis exempla vitae suae emmendandae contemplatus fuerit et acceperit.

Ingens Christi tristitia mundi docet abdicare laetitiam, cum mundi laetitia, secundum Gregorium, nihil aliud sit, quam impunita nequitia, et omnes cum mundo gaudentes mundi nequitiis impunitis ostendunt, se esse participes. Discipulorum vero dormitio fragilitatis nostrae et miseriae[TR261] est ostensio. Multa promittimus, sed tempore redditionis tepescimus.

De loco, in quo Dominus obviam venit se capere volentibus, et captus fuit.

Ulterius processimus, et ad locum venimus horti, in quo Dominus Jesus se captivare volentibus obvius venit, trina vice prostravit, et demum se voluntarie in manus eorum tradidit, Judae se osculare indulsit. Hic locus est maceria circumdatus et valde devotus in clivo montis; quamvis locus non sit multum declivis, sed est ibi latitudo cujusdam agri, et dicitur hortus floridus. Hunc locum frequentant cum magna devotione Christiani orientales et occidentales. Sarraceni autem nobis invidentes communiter locum stercoribus foedant, et lapides, quos peregrini solent deosculari, immunditiis[TR262] perfundunt. Et in illo die, quando ad locum venimus, reperimus ipsum recenter turpiter foedatum. In quo facto non tantum Sarracenis facientibus indignati sumus, quantum in nos ipsos frenduimus, scientes per retro, quod exigentibus peccatis nostris hoc Dominus permittit, et ad hoc Sarracenis instigat forti spiritu, ut loca sanctissima dehonestentur in oculis peregrinorum nobilium et militum, ut et sic moveantur ad succurrendum terrae sanctae, et ad vindicandum malitiam tantae injuriae, et ad zelandum loca redemtionis (#146 A#) nostrae. Quod autem Deus Sarracenos ad hoc instiget instinctu forti, patet ex eo, quod locus ille est satis longe ab hominibus, et oportet stercora collecta de civitate portari in urceo, vel de supino montis Oliveti, ubi etiam sunt habitatones, et industriose loca nobis venerabiliora liniri immunditiis, quam immundam actionem nullus faceret, nisi fortiter instigatus alio spiritu, quam humano. Sed et hoc bonum in illo facto turpi apparet, quod judicant, nos illis locis multum affectos et per consequens fortes Christianos, et dum vident, nos non obstantibus stercorationibus honorare et deosculari loca sancta, etsi non aedificantur, tamen confunduntur. Ad locum ergo illum accessimus, et vestibus tersis immunditiis locum devotius deosculati sumus, et quadam compassione ad majorem pietatem et reverentiam moti sumus, prosternentes nos ad immunditias propter locorum sanctorum dignitatem, et indulgentiarum (†) participationem. Sicut quis videret eucharistiam in luto jacere, mox in lutum caderet, nec se deturpari curaret, dummodo irreverentiae sacramenti obvenire posset.

Locus, ubi Petrus abscidit auriculam Malcho nequam.

Inde consequenter processimus parum infra ad latus maceriae horti illius. Lapide signatus est ibi locus, ubi S. Petrus stetit, et videns Malchum quendam ministrum durissima alapa faciem Domini caedentem exarsit zelo, et occurrentem Malchum petiit gladio, volens sibi dividere caput. Quo ictum ferientis declinante auriculam ejus abscidit. Moxque eum Dominus reprehendit, gladio pugnare prohibuit, et laesum sibi adductum coram omnibus sanavit. Hunc locum deosculati sumus, et indulgentias accepimus (†).

De praedio Gethsamini, in quod venit Jesus.

Deinde magis contra torrentem descendimus, et in locum Gethsamini venimus, in quo manserunt octo discipuli dormientes, procedente Domino cum tribus ad locum orationis. In hoc loco orationes praescriptas diximus, et terram deosculantes indulgentias recepimus (†). In hoc loco tempore Christi erat praedium quoddam et villula Levitarum, in quo pecora immolanda in templo servabantur. Post Christi triumphum superaedificaverunt Christiani ecclesiam magnam, et monasterium monachorum multorum. Quae omnia jam sunt ad solum deducta; videntur tamen adhuc ibi murorum exilia vestigia.

De petra vestigia Domini Jesu paventis habente.

Haec quatuor loca jam praescripta sunt in una brevi circumferentia posita, sibi propinqua, in eodem districto. In quo districto ducti fuimus ad rupem quandam latam, consurgentem de terra, et facit quasi parietem latum, (#B#) et non multum altum, nec omnino erectum sed declinatum. Sub ipso autem rupis pariete est quaedam planities, in hac planitie Dominus Jesus stabat, quando Judaei eum apprehendere et capere accurrebant, nec poterat undique turbis circumdari, quia a parte orientali stabat paries rupis. Cumque iam impetum in eum facerent et irruere conarentur, expavit, et contra petrae parietem se vertens impetuositati cedere volens extensis brachiis in ipsum saxeum parietem incidit, non quidem ut fugae praesidium quaereret, sed ut importunitati[TR263] et violentiae locum daret. Eo autem sic parieti illidenti cessit sacerrimo corpori ipsa petra, mollem se praebens, ac si paries de flexibili cera fuisset, et in se recepit incidentis figuram secundum lineamenta corporis, eo modo, quo petrae illisus fuit. Et illa lineamenta sunt illi petrae impressa, ita, ut manuum et brachiorum, capitis et pilorum, pectoris et vestimentorum figuram perfecit. Nec potest suspicari, quod aliqua arte vel instrumentis sint illa lineamenta facta, sed pro illo momento, quo Dominus anxiatus parietem incurrit, figuram recepit supra artem et industriam formatam, ac si natura ab initio formam illam lapidi praestitisset. Est autem petra illa adeo dura, quod incisioni videtur inepta, et nullis ferramentis quidquid deponi potest. Circa hunc igitur parietem prostravimus nos, et orationibus dictis surreximus, et singuli unus post alium accessimus, et sacrae impressioni corpora nostra, prout potuimus, induximus, brachia, manus, vultum, et pectus concavitati imponentes, nos ipsos ipsi figurae commensurantes. Haec ut scripsi, Deum testor, sic in veritate vidi in mea prima peregrinatione, et me ipsum in vestigia illa applicavi, quae tamen virum multo longiorem ostendebant, quam ego sum. Et de hoc facit mentionem Frater Burcardus, Ordinis praedicatorii, qui ante CC. annos multis temporibus in terra sancta deguit, et ipsam terram sanctam per totum lucide et clare descripsit, et hanc, de qua loquor, figuram petrae vidit, et eam describit. Sed quid nunc dicam, prorsus ignoro, et erubesco, miror cum stupore, quid acciderit de[TR264] illa petra, nec suspicari possum. Nam in hac mea secunda peregrinatione ad omnia loca praefata ducti fuimus, petram autem illam nec vidimus, nec mentionem de ea audivimus, et ita Domini mei milites cum aliis peregrinis recesserunt, quod nihil de illa petra audierunt. Post eorum recessum, cum iam quietior fieri posset locorum visitatio, ego solus aliquoties ad montem Oliveti transivi, petram illam diligentissime in loco Gethsamini quaesivi, supra et infra, juxta et circa, sed minime inveni. Quodam die assumsi mecum dominum Hainricum de Schomberg, militem, virum strenuum, et ad experiendum diversa paratissimum, quia libentissime figuram illam vidissem. Et ambo supra et infra quaesivimus, sed nihil de hoc invenire potuimus. Alii etiam milites per me instigati vagabantur per clivum (#147 A#) montem ad quaerendum, sed in vanum laborabant. Duxi etiam mecum fratres[TR265] juvenes montis Syon, qui cum desiderio mecum discurrebant, sed nihil perfecimus. Imo dicebant, se numquam aliquid de hoc audivisse. Adii etiam Patrem Gardianum, et Patrem Paulum Gringlinger, et patrem Peregrinum Polanum, et fratrem Johannem de Brussia, experientiores et seniores, et fratres antiquos et devotos clericos et conversos, sed nullus eorum poterat mihi quicquam dicere, et videbar eis, quod delirarem, quousque ostendi eis descriptionem fratris Burcardi, quam mecum habui, et meum primum evagatorium, in quibus manifeste habebatur. Multos labores habui per montem discurrendo et quaerendo pro eo, quod certus sum, quod impossibile sit, petram illam a loco moveri, nisi miraculose. Nec sunt nova aedificia ibi erecta, et a tempore, quo prius vidi, non fluxerunt nisi duo anni, et inquietus hodie sum pro perditione illius loci. Et si scirem, fratrem Antonium de Flandria, Ordinis Minorum, qui tunc locorum ostensor fuerat, ubi degat, eum adire vellem, si licentiam habere possem, etiamsi in Anglia esset. Quamvis enim Evangelistae de hac petra nihil dicant, nec Scriptura canonica mentionem faciat, libenter tamen vidissem, sicut et plura alia loca, de quibus Evangelistae non determinant, vidimus et venerati sumus. Negligentia, mater oblivionis, hunc locum nobis abstulit. Veruntamen mihi auferre non potuit, quin locum ipsum viderim, et ejus speciem recentem apud me habeam. Simile prodigium recitat venerabilis Beda contigisse in Nazareth, circa locum praecipitationis Christi, de quo habetur Lucae 4. Unde dicit, quod cum Dominus de manibus Judaeorum elapsus de vertice montis descenderet et sub rupe latere vellet, subito ad tactum dominicae vestis saxum illud subterfugit, et instar cerae solutae quendam sinum effecit, i. e. concavitatem, in qua dominicum corpus reciperetur, in quo loco omnia lineamenta et rugae vel plicae vestis et vestigia pedum in rupe apparent adhuc, sicut testantur hi, qui viderunt. Haec Lyra fr. id Jesus autem transiens[TR266] per medium illorum ibat, Joh. IV. Leguntur etiam similia[TR267] de multis Sanctis, quibus divina virtute cesserunt petrae, vel liquescerunt, sicut de S. Barbara.

Locus, ubi videns Jesus civitatem flevit super eam.

A loco captivationis Domini nos removimus, et alta montis petivimus, et per viam quandam praecipitem et lapidosam, quae ducit Bethaniam, ascendimus. Per hanc enim viam ascendunt Bethaniam, qui per portam S. Stephani de Jerusalem illac pergere volunt. Alia est autem via, quae a monte Syon ducit Bethaniam, et eadem dividitur in superiorem et inferiorem, ut suo loco patebit. Per illam autem viam ascendimus, per quam Dominus in die palmarum descendit in asino. In ipso autem ascensu venimus ad locum in strata, ubi petra in latum extensa perviam ipsam semitam reddit bestiis transeuntibus formidulosam, quia petra plana est, ac si esset polita, super quam cum formidine incedunt bestiae, timentes casum, praecipue cum descendunt. In illo loco substitit Dominus cum asino, et conjectis oculis videns civitatem flevit super eam, et multo singultu ejus praesentem pacem deflevit, et futuras calamitates praenuntiavit. Ut habetur Lucae XIX. In illo ergo loco nos prostravimus, et orantes indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Stabamus autem diutius in hoc loco lacrymarum Christi, et civitatem sanctam contemplabamur, siquidem ex hoc loco valde clare videtur Jerusalem cum templo et cum monte Syon, cujus aspectus mentes pias efficax est ad movendum in fletum, et signatur, ubi Dominus legitur flevisse. Habet enim Jerusalem[TR268] ex hoc loco dulcem et delectabilem speciem, etiam hodie sub hac miseria.

Locus, in quo pronuntiatus fuit beatae Virgini obitus suus per angelum.

Consequenter per clivum ascendimus sursum montemque Oliveti, et cum jam altius venissemus a via communi declinavimus contra sinistram, et per quandam crepidinem plenam arboribus olivarum subivimus usque in jugum montis, quod in longum extendit se ab aquilone in austrum. In ipso autem jugo convertimus nos ad aquilonem, et progressi in cacumine ad quandam petram venimus, ibique locum arcus devotionis esse deprehendimus. Siquidem omnia loca sancta propter frequentes Christianorum accessus habent semitas singulares[TR269] tritas, et sunt signata[TR270] aliquibus lapidibus, qui lapides sunt propter deosculationem quodammodo sordidi, propter applicationem oris peregrinorum, de quorum labiis quaedam pinguedo remanet in lapidibus deosculatis. In hoc ergo loco, dum beata Virgo Maria visitatis quodam die locis sanctis constiteret, advenit Gabriel angelus, eamque officiosissime iterum per Ave salutavit, praenuntians ei instantem obitum et transitum ex hoc mundo ad patrem. Veni, inquit, gloriosa Domina, ad eum, qui ex te natus est, receptura materni uteri pignora, educationis mercedem, lactis et escae vicissitudinem, laborum retributionem, passionum remunerationem; erisque gloria beatorum, arca salvandorum, fons fluctuantium, bacillus imbecillium, scala ad coelos ascendentium, propitiatrix peccantium, et auxiliatrix omnium te invocantium. His dictis tradidit angelus Virgini ramum palmae speciosissimae missum de paradiso, in signum perfectae victoriae supra humani generis inimicum, et supra dolores et terrores mortis, jubens ramum hujus palmae ante feretrum deferri. Tradidit insuper ei vestimenta funebria supra humanam aestimationem candentia, in quibus mori, sepeliri, et in coelum ascensura esset. Et his peractis in coelum ascendit. In hoc ergo loco dictis orationibus praescriptis terram deosculati sumus et indulgentias accepimus (†).

De monte Galilaeae, qui est pars montis Oliveti, in quo Dominus post resurrectionem discipulis apparuit.