Part 37
Surreximus ab oratione de praedicta domo, et consequenter properantes ad aliam[TR248] quandam magnam domum venimus, de lapidibus quadris, sectis, et sculptis, quae annexa erat atrio templi dominici. Dicunt autem quod eadem domus fuerit schola beatae Virginis, in qua literas didicit, quando per parentes templi servitoribus praesentata fuit, divino mancipanda obsequio. Hanc domum cum admiratione contemplabamur, et dubium in nobis ortum est, utrum beata Virgo Maria literas ab aliquo homine didicerit, et quis Judaeus ejus magister fuerit. Cum dicat Sap. 7.: Omnium artifex docuit me (#140 A#) sapientiam. Dominus enim omnium dilexit eam, ideo est ipsa doctrix disciplinae ejus, et electrix operum illius Sap. 8. Ideo videtur, quod non fuerit ab homine instructa. Insuper Damm. dicit, quod beata Virgo a nullo illustrium vincitur. Sunt autem aliqui sancti, qui non ab homine, sed per revelationem Jesu Christi didicerunt, sicut St. Paulus ad Galat. 1 de se testatur. Sed et Salomon non ab homine, sed divinitus didicit sapientiam. Et caeteri apostoli omnes doctores orbis facti per inspiratam scientiam. Sanctus etiam Thomas de Aquino magis dicit se orando studuisse, quam legendo. Sic et S. Catharina de Senis instructa per Dominum Jesum libros scivit legere, et scripturas, et tamen nullius apicis nomen aut conditionem novit, nesciens distinguere ab a. b., vel b. a. c., ut videretur ejus instructio miraculosa. Sancta etiam Maria aegyptiaca in deserto novit scripturas per Domini revelationem. Ut quid ergo dilecte frater Evagator, ostende mihi scholam, in qua litteras beatissimam Virginem Mariam didicisse dicis, si a nullo illustrium vincitur quomodo ab homine instructa est? Cum alii per inspirationem notitiam Scripturarum habuerint, quis Judaeus fuit magister ejus, quae ab initio viarum suarum possedit aeternam sapientiam? Attende frater dilecte, et domum hanc nequaquam spreveris, sed eam scholam beatae Virginis fuisse crede. Quamvis enim doctore homine indigna[TR249] non fuerit, discipula tamen fieri propter meritum humilitatis non recusavit, sicut etiam legalem purgationem accepit, non ex necessitate, sed ex humilitate. Sic etiam Dominus Jesus, aeterna sapientia, inter doctores sedit, eos audiens et interrogans et nec auditu nec interrogatione proficere in scientia potuit. Recessimus ergo ad murum domus illius, et eum deosculati sumus, et indulgentias accepimus (†) et consuetas orationes diximus.
De templo Domini, quod dicitur templum Salomonis.
Paululum inde progressi ad locum venimus, ubi ad dextram transitus erat testudinatus, qui transitus erat dealbatus, et lampades ardentes pendebant in eo; ante illum transitum stetimus, et per eum in templi atrium prospeximus, ipsum etiam templum, quod nominant Salomonis, vidimus. Fleximus ergo genua, et verum illius templi Dominum adoravimus, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus ibi.
Quamvis enim templum hoc pro nunc sit muschea et maledictus Machometus in ea colatur, olim tamen erat ecclesia sanctissima, et futura est, et multiplici miraculo Salvatoris nostri sanctificata. Ideo indulgentiae non obstante Machometo durant, cum ipsa ecclesia stet in sanctissimo loco, et olim fuerit Christo aedificata et dedicata. De hoc templo et ejus descriptione, et quis eam aedificaverit, et quale moda [sic] sit, dicam fol. 257 A et in sequentibus. De Sarracenorum muscheis, quas Canones nominant mesquitas, vide in spec. histor. Libr.[TR250] 24. C. 82, et infra P. II. fol. 104.
De loco nativitatis beatae Mariae Virginis super piscinam probaticam.
(#B#) Repulsi autem citius fuimus a templi inspectione. Non enim aequanimiter ferunt Sarraceni, ut hoc templum inspiciamus, vel quod ei quovis modo appropinquemus. Secessimus ergo ab eo, et progressi de vico, quum ad sinistram alium vicum intravimus, ad quandam ecclesiam magnam venimus, cui adjacet solemne monasterium cum omnibus officinis claustri, in qua olim deguerant [sic] moniales sub abbatissa Ordinis S. Benedicti, et erant divites et sanctae. Sub illa ecclesia est locus nativitatis Mariae beatae Virginis, quia ibi erat domus Joachim et Annae. Sarraceni ex illa ecclesia fecerunt muscheam, quapropter nobis ingressum nobis non indulgent. Stetimus ergo et orationes consuetas ante fores ecclesiae perfecimus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Verum post peregrinorum recessum intromissi fuimus nos, qui in Jerusalem remansimus, cum magna tamen difficultate et occulte, ut fol. 230, in latere B, et ibidem etiam describitur locus et monasterium.
Et notandum, quod Sarraceni singulariter conantur illam ecclesiam etiam a memoriis Christanorum delere, quia in argumentum mendacissimi Alcorani est ibi. Habet enim Alcoranus, quod beata Maria Virgo fuerit filia Miriam, soror Aaron et Moysis, quod deliramentum falsissimum est, ut patet de cribra Alcor. l. 1. c. 1. et lib. 3. c. 17.
De probatica piscina Bethsaida, ubi paralyticus sanatus est.
Prope ecclesiam illam ducti fuimus per arctum vicum, et domum quandam pulsavimus, in qua residebant pauperes Sarraceni, qui ostium reserantes nolebant nos intromittere nisi prius daremus eis aliquot denarios. Quod cum factum fuisset, ingressi sumus, et per gradus lapideos in unam curiam vel planitiem non multum magnam descendimus, quae vallata muris quondam fuit, et adhuc pro parte est. Et sunt per gyrum portae arcuatae. In illo loco erat tempore Christi piscina probatica, quae cognominabatur hebraice Bethsaida, ubi Dominus Jesus paralyticum sanavit, ut dicitur Joh. V. Habebat autem piscina haec aquas,[TR251] quae confluebant tempore pluviarum ex stillicidiis templi, et in ea oves et alia pecora in templo immolanda lavabantur. Salomon etiam jussit lignum, quod ei Sibylla monstraverat, et in quo Christum pati praenuntiaverat, visceribus hujus piscinae immergi. Quod ibi latuit usque ad tempus passionis Christi, et tunc supernatavit, et acceptum crux Christo factum est. Propter dignitatem hujus ligni creditur angelus de coelo descendisse et aquam movisse, post ejus motum unus sanabatur, qui primus in ea cecidit. Ibi Dominus quendam sanavit, qui XXXVIII. annis motum aquae exspectavit, ut patet Joh. V.
Haec piscina nunc nullas habet aquas, sed in ejus medio est quaedam facta cisterna, quae pluviales aquas suscipit. In hoc ergo loco dictis orationibus, ut in processionali signatum est, indulgentias recepimus, (†) et terra deosculata de loco ascendimus, et iterum in vicum priorem transivimus (#141 A#) et ex opposito alium vicum ingressi ad quandam magnam piscinam venimus cum abundanti aqua, quae ab antiquo fuit ibi, et in Scriptura nominatur piscina interior, quam Ezechias rex Juda fecit, et in eam praeter aquas pluviales induxit aquas superioris fontis Gihon incidens ferro petram, ut dicitur Eccl. 48. et 4. Reg. 20. Nam multo studio ab antiquo usque nunc fuerunt in Jerusalem facta aquarum retinacula, ad quae tempore hiemali, et pluviali aquae de tectis concurrerent, ut per aestatem civitas aquas haberet. Caret enim sancta civitas aquis propriis et nutritur aquis de coelo vel a longinquo inductis. Credo quod hodie major cura sit, quomodo civitas sancta provideatur de aquis, quam prius umquam fuerit, quia Sarraceni continuis et cottidianis baptismatibus utuntur, magis quam Judaei; igitur lavatoria multa habent, et mirabili industria inducunt aquas in Jerusalem. Ut patet fol. 249 A. B.
Peregrinatio vallis Josaphat sequitur.
Visa piscina illa consequenter processimus, et ad finem civitatis venimus in parte aquilonari ad portam, quae olim dicebatur porta Ephraim, quia per eam via est ad montem Ephraim, nunc vero dicitur porta S. Stephani, quia per eam fuit eductus, et extra in valle lapidatus. Per hanc portam est via in Sichem, Samariam et Galilaeam provinciam. Exivimus ergo per portam illam, et quam statim extra venimus, dereliquimus vias aquilonis, quas e regione respicit, et convertimus nos ad orientalem plagam contra montem Oliveti, et procedentes civitatem sanctam in dextro latere habuimus. Cum autem venissemus ad angulum muri, in quo murus orientalis jungitur aquilonari, convertimus nos ab oriente contra austrum et per longitudinem muri prospeximus usque ad aliam civitatis portam magnam orientalem, cujus turris altitudo dejecta est, et rupta; haec autem porta dicitur porta aurea, per quam Dominus Jesus in die palmarum intravit, sedens in asino, sub qua Joachim et Anna convenerunt ad ante jussum, quoniam divino oraculo acceperant, nasci de se Mariam Virginem. Hoc etiam spectabile miraculum ibi contigit, quando Heraclius imperator, hostibus devictis, et cruce, quae capta fuerat a Persis, redemta, hic per eam portam equo residens cum imperiali pompa intrare voluit, mox ut ad portam hanc venit, submiserunt se lapides, et integer clausus murus factus est. Nec ingredi valuit, quousque omnem saeculi pompam deposuit, et cum omni suo exercitu discalceatus humiliatusque intrare meruit cum cruce Domini.
Ad hanc portam fuit Dominus deductus honorifice a monte in templum cum palmis et ramis virentibus, et intravit cum laude et gloria tali, sicut legitur 1 Maccab. 13. Simonem ingressum fuisse, et sicut habetur 2 Maccab. 10. de thyrsis et ramis viridis et palmis. Sarraceni non sinunt nos ad hanc (#B#) portam accedere, et nequaquam permissi fuimus ibi ire, quia ante eam sunt Sarracenorum sepulturae, super quas Christianos non sinunt ambulare. Genua tamen contra eam fleximus, et adorato Domino indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Data est enim hujusmodi indulgentia omnibus contra hanc portam e regione respicientibus et adorantibus, totiens quotiens id fecerint. Creditur enim, quod reliquiae illorum murorum, qui hodie ibi stant, sint adhuc de vera porta aurea, per quam Dominus intravit asino sedens, quia Titus, dissipans Jerusalem, reliquit quasdam turres pro fortalitiis et custodiis, de quibus turris portae aureae una fuit, cum vectibus relicta. Unde vectes ejus hodie sunt cupreis laminis deauratis tectae. De quibus laminis et clavis occulte accipiunt Sarraceni petias et particulas et Christianis vendunt, quia multi Christiani valde laborant ad habendum aliquid de illa porta, et saepe mortis periculis se exponunt noctibus accedentes et de ea vellentes particulas. Quidam pecuniis non parcunt, sed Sarrecenum aliquem disponunt pro pretio, qui de ea discerpat, et eis tribuat cuprum vel lignum pro auro et argento. Causa autem, quare reliquiae illius portae ita carae sunt, est, quia dicitur (an superstitiosum sit, ignoro), quicumque aliquid de illa porta secum portat, quod apoplexia et morbus caducus et pestilentia eum non potest invadere. Iuxta hanc portam quondam, dum Christiani Jersualem habebant, fiebat magnum[TR252] festum in die palmarum. Nam in vigilia vel sabbatho palmarum clerus omnis in Bethaniam exibat, et vigilias per noctem celebrabant in ecclesia sancti Lazari, et crepusculo cum processione ascenderunt de Bethania in Bethphage, et ibi aliquem de magnis episcopis posuerunt super asinum, inductum sacerdotalibus vestibus, et contra civitatem sanctam processerunt. Eis autem descendentibus de monte Oliveti reliqui clerici et religiosi cum universa plebe de civitate eis obviam cum ramis palmarum processerunt, et modo evangelico de olivis ramos caedebant et projiciebant in viam, et vestimenta sua in via prosternebant clamantes: Osanna, etc. Et cum de valle sursum contra portam ascenderunt, portas ipsas claudebant, et juvenes supra turrim stabant, cantantes: Gloria, Laus et caetera.[TR253] Et finito hymno deducebant episcopum cum magno jubilo in templum. Post perditionem vero civitatis sanctae et Latinorum expulsionem continuaverunt Armenii cum eorum episcopo hanc festivitatem multis annis, quousque diabolo instigante ibi suos damnatos mortuos sepelire coeperunt, et ex tunc portam obturaverunt. Nunc vero ita diem palmarum festinant: ipso die post Officium divinum et cibi sumtionem exeunt fratres montis Syon in Bethaniam, et cum processione et cantu ascendunt in Bethpage, (#142 A#) ibique aliquem fratrem sacris indutum ponunt super asinum, et cum laudibus ipsum comitantur contra civitatem. In[TR254] descensu autem montis Oliveti accurrunt eis caeteri Christiani orientales cum ramis palmarum et olivarum et cum prosternatione vestimentorum, et deducunt eum usque in torrentem Cedron, et ibi finitur processio, non enim audent sic cum laudibus contra civitatem ascendere, ne Sarraceni cum lapidibus processionem confundant. Et satis mirum est, quod tantum committunt; nam ante centum vel quinquaginta annos non permisissent, nec ante XX annos in tanta libertate erant Christiani, sicut nunc sunt. Deus pro sua laude adaugeat, ne in finem claudantur ora canentium se in tam sanctissimis locis.
De loco, ubi Saulus servavit vestimenta lapidantium sanctum Stephanum.
Expediti circa portam auream venimus descendendo per praeceps via aspera et lapidosa ad locum quendam, ubi stat petra, quae est in summitate plana. Super hanc petram posuerunt vestimenta sua carnifices illi, qui sanctum protomartyrem Stephanum lapidare volebant, ut expeditius jactare possent, et fortius ictibus Sanctum perimere. Et Saulus adolescens huic aderat spectaculo, et zelo pro Judaismo accensus omnium vestimenta custodiebat, ut sine sollicitudine lapidarent, quatenus sic omnium magis juvaret. Sedebat autem Saulus supra vestimenta et petram fremens in Stephanum et blasphemans Christum. Hunc ergo locum deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).
De loco, ubi S. Stephanus fuit lapidatus.
Paululum ab illa petra descendimus contra torrentem Cedron, et ad locum venimus, in quo Stephanus fuit lapidatus, ubi prositis genubus pro lapidantibus orabat, et cum gaudio suscepit lapides. Igitur canitur de eo: Lapides torrentis illi dulces fuerunt. Quantum autem oratio Stephani[TR255] valuerit, dicit Augustinus: si Stephanus non orasset, ecclesia Paulum non haberet. In hoc ergo loco ipsos lapides deosculati sumus, et indulgentias suscepimus (†). Siquidem locus ille repletus est lapidibus limpidissimis torrentis. In illoc loco quondam stetit ecclesia venerabilis, cujus tamen vix comprehendi possunt vestigia.[TR256] Ad sinistram enim adhuc remanserunt aliqui muri. Locus ille valde sanctus est, quia ibi mortem, quam Salvator pro omnibus pati dignatus est, ipse Stephanus primus in hoc loco reddidit Salvatori.
De valle Josaphat, et de torrente Cedron.
Ab hoc loco consequenter descendimus in vallem Josaphat, usque in torrentem Cedron. Haec vallis alio nomine dicitur Cela, secundum Hieronymum, et torrens Cedron dicitur Chrinarus. Dicitur autem vallis Josaphat eo, quod rex Josaphat solemne sepulchrum (#B#) in ea sibi excidi fecerat, de quo dicetur fol. 176 A. Infimum illius vallis dicitur torrens Cedron, qui quidem torrens aestivo tempore siccus et torridus est, sed hiemali tempore ex revolutione nivium fluit aquis. Dicitur etiam, quod aliquando super torrentem illum fuerint cedri plantati, a quibus dictus sit torrens Cedron et cedrorum. Haec vallis et torrens venit a parte aquilonari et contra austrum descendit, dividens montem civitatis et templi et montem Syon et Gion, a monte Oliveti et a monte offensionis, et continuatur cum valle Siloe et cum valle Hermon, quae contra orientem flectitur, et usque ad Sodomam extenditur. Unde torrens Cedron, quando aquas habet, decurrunt aquae ejus usque in mare mortuum per longum spatium gyrans in curvitate vallis. Nonnulli[TR257] tamen volunt dicere, quod torrens Cedron habuerit olim continuas aquas fluentes, et adhuc habeat sub terra meatum suum, quia vallis illa per consequentes devastationes civitatis sanctae fuit ruinis injectis repleta in imo, et sub illis ruinis dicunt decursum torrentis sempiternum esse. Quod ego non credo esse verum, quia per vallem illam descendi usque in Sodomam, longe a Jerusalem per profundissimos torrentes, ubi nullae ruinae sunt injectae, et tamen non guttam aquae semper fluentis potui considerare, sed solum siccum torrentem, per quem suo tempore est aquarum decursus ad horam, nec sit dubium alicui, si torrens ille habuisset antiquitus aquas semper ex fonte manantes, hoc sacra Scriptura nequaquam tacuisset. Et si adhuc sub terra esset sempiternus ejus fluxus, Jerosolymitae adjutorio omnium orientalium foderent usque ad ripam, quia aquae vivae pretiosae sunt in Jerusalem, et indigent eis, et dudum ars inventa fuisset, quod aquae sursum in civitatem directae fuissent, sicut aquae fontis Siloe, quas dicit Nicol. de Lyra in civitatem sursum quondam cursum habuisse; de quo tamen multum miror, cum fons ille sit profundus sub monte Syon.
De illis iam dictis vallibus, et de torrente et fonte Siloe, et de montibus paullo ante nominatis in sequentibus saepe mentio fit. Ideo volui modicum praemittere pro faciliori intellectu sequentium. Igitur cum ad ima vallis venissemus, transivimus torrentem per ipsum lapideum pontem, qui arcuoso opere est factus, et ad radices montis Oliveti venimus, et paululum ascendentes de torrente ad fontem draconis venimus, de quo habetur Nehemiae 2. Ibi contuli cum dominis militibus de diligentia Nehemiae, quomodo de captivitate de terra longinqua in Jerusalem venit, et gyrans nocte civitatem vidit ruinas ejus, stetitque juxta puteum illum, et deliberavit, quomodo muros Jerusalem dejectos et turres collisos et portas dissipatas et domos desolatas et templum combustum reaedificare posset cum licentia Artaxerxis regis. In quo facto segnities principum nostrorum reprehenditur, qui nullam curam habent pro recuperatione (#143 A#) civitatis sanctae, ac si non esset necessaria. Quare autem cisterna illa dicatur fons draconis, non memini me legisse; puto tamen, quod aquas olim habuerit ex aliqua origine fluente, a qua per dracones vel gurgites sint aquae in cisternam hanc inductae. Sic enim regio Draconitidis dicta est ab eo, quia nullas aquas habet nisi per dracones et per subterraneos meatus inductas.
De ecclesia sepulchri beatissimae Mariae Virginis in valle Josaphat.
Adscendimus consequenter et ad latus sinistrum declinavimus ad ecclesiam sepulchri beatissimae Mariae Virginis, quae profunde in terrae visceribus petris et rupibus est incisa. Dicunt tamen aliqui, quod in exordio suae aedificationis non fuerit sub terra, sed supra; et quod per inundationes aquarum de monte Oliveti secum ducentium sit cooperta et propter vallis repletionem. Porro, supra ingressum est quoddam aedificium in modum capellae factum, et ante ostium est atrium quadris marmoreis aedificatum. In hoc antrum descendimus et contra introitum ecclesiae properavimus, cumque ad ostium ecclesiae venissemus clausum invenimus, nec custodem ecclesiae praesentem. Dicebant tamen nobis Sarraceni prae foribus sedentes, quod in continenti esset adfuturus. Est enim sacrae illius ecclesiae aedituus homo sarracenus, qui a suo patre custodiam illius ecclesiae haereditavit, cui hoc, quod subjectum est, accidit: Sarracenus ille, scilicet pater illius, qui hodie est aedituus, nescio quo servitio promeruit, quod Soldanus hanc ecclesiam sibi pro munere donavit, ut sibi inde quaestum a peregrinis conquireret. Accepta ergo ecclesia videns, quod Christiani eam cum magno furore visitarent, adgravavit pretium, quod intrantes sibi solvere solebant, in tantum, quod de persona non minus quam II ducatos pro ingressu habere volebat. Propter quod gravamen peregrini resignaverunt visitationem ejus, et nemo amplius intravit, et locus quasi in oblivionem venit. Quadam autem nocte apparuit in somnis beata Maria Virgo illi Sarraceno avaro, durissimeque eum arguit, dicens: mente et sensu perdite inimice Dei, et legis praevaricator, impedimentum honoris mei, qua temeritate praesumsisti claudere fores meas servitoribus meis peregrinis? Surge igitur velox, et omnibus peregrinis gratis et sine gravamine patefacito ostium sepulchri mei. Sin autem, corpus tuum vermibus scaturiet, et domus tua citius destruetur. Et his dictis disparuit. Sarracenus autem plenus timore evigilavit, et tremebundus surrexit, et omnia, quae sibi dicta fuerant, familiae suae revelavit, prohibens, ne de caetero aliquem Christianum repellerent ab ecclesia ingressu, sed omnibus gratis aperirent et hoc posteris suis post eum fieri mandarent (#B#). Et ita factum est usque in hunc diem. Stantibus ergo nobis ante fores ecclesiae venit Sarracenus, vir grandaevus, filius supradicti, cui beata Virgo apparuerat, et ostium reseravit, intrareque permisit, et ad quemlibet in suo idiomate dixit: vade, et Deum adora, et virginem Mariam lauda. Ingressi autem ostium descendimus per gradus marmoreos quinquaginta duos in profundum, et cantor in descensu inchoavit alta voce hymnum: O gloriosa domina etc.
Quem nos prosecuti cum magno gaudio cantavimus, et in ecclesiae medio ad sepulchrum beatissimae Virginis venimus, quod ingressi unus post alium tumbam sacram devotissime deosculati sumus, et cum gratiarum actione indulgentiam (††) plenariae remissionis accepimus, et post hymnum: O gloriosa etc.: Salve regina cantavimus cum aliis etc. Valde jocundi in hoc sacro loco fuimus, et cum jubilo cantavimus. Numquam audivi tam suavem et bonam resonantiam in aliqua ecclesia, sicut in illa et in specu inventionis crucis sanctae, ut dixi supra fol. 117. A. Aliquando solus in hac[TR258] ecclesia fui per horam, vel duas, et ut mihi placuit oravi et cantavi, nec potest vox cantantis superius audiri. Notavi hoc aliquoties, quia aliquoties in illa ecclesia fui, quod semper peregrini laetiores et jocundiores sunt in hac ecclesia, quam in aliis locis. Et merito. Ex hoc enim loco gloriosa Virgo coelos ascendit, et ineffabiliter sublimata cum Christo regnat in aeternum. Regina mundi, inquit Jeronymus, in hoc loco de praesenti saeculo nequam eripitur, ideo gaudete, quia secura de sua immarcessibili gloria hinc ad coeli venit palatium, quam idcirco de praesenti saeculo transtulit, ut pro peccatis nostris fiducialiter intercedat. Nulli etiam dubium, quin in hora assumptionis beatissimae Virginis omnem coelestem Jerusalem exultasse ineffabili laetitia, et cum omni gratulatione jubilasse. Creditur enim, quod Salvator per se totus festinans huc cum universa coelestis regni militia venit, et anima corpori reunita eam resuscitavit, et cum gaudio secum in throno collocavit. Nec credendum est, quod casu beatissima Virgo Maria elegerit suam sepulturam in valle Josaphat, sed hac ratione, ut peccator metuens astare in hac valle futuro tremendo judicio, nunc ipsam vallem praeocupet, et matrem nunc imploret, in obsequium ejus se exhibeat, et revocari in hanc vallem non timeat, si favorem matris judicis obtinebit. Dereliquit autem beata Virgo pro nostra consolatione in sepulchro sudarium et vestes, quae per Juvenalem, patriarcham Jerosolymitanum ad instantiam imperatricis Constantinopolim translatae sunt.
Descriptio ecclesiae et sepulchri beatae Virginis in valle Josaphat.