Part 33
Post haec de atrio exivimus et in sinistra parte ecclesiae per ostium quoddam ingressi in hortum quendam venimus, consitum pomerantiis et malogranatis, et de horto in domum magnam cum multis habitaculis ascendimus, in qua tamen domo tantum pauperes quidam Graeci habitant pauci, et possent in ea centum homines habitare cum quiete, quia, ut dixi, est habitatio grandis, solennis cum valde multis cameris testudinatis, et adhaeret a parte occidentali ecclesiae sancti sepulchri, ita, quod de principali habitatione est fenestra per murum in ecclesiam sancti sepulchri, per quam respectus est super dominicum sepulchrum.
Haec domus olim fuit habitatio regum Jerusalem, et in ea habitabant, ut semper sanctissimo dominico sepulchro adessent, et omnibus diebus dabantur de ea cuilibet peregrino tres panes tempore regum latinorum. Sed et dominus Soldanus capta et possessa civitate sancta multis annis continuavit; sed nunc totum periit, et illi Graeci, qui regium palatium inhabitant, vix vivere possunt prae paupertate. Sed et ipsa domus undique ruinam minatur, et in multis locis ruit, nec est, qui reficiat vel sublevet ruinas illas.[TR225] Peregrini de Graecia in illa domo habitant, quando sunt in Jerusalem, et dicunt, quod sit palatium patriarchae Graecorum.
De hospitali Sancti Johannis et locis eidem annexis et coaedificatis.
De illa domo exeuntes ex opposito in hospitale Sancti Johannis ascendimus, in quo peregrini dormiunt et manducant. De quo supra fol. 39. A. patuit. Huic autem habitaculo, in quo peregrini morantur, erat (#124 A#) quondam annexum grande palatium et solennis habitatio dominorum militum sancti Johannis, qui erant piissimi hospites, et largissimi peregrinorum, et fuit illa consuetudo, quod quando peregrinus hospitale ingrediebatur, dabat hospitalario II marchetas venetianas, et sine querela habuit liberum hospitium, etiam si per annum in Jerusalem mansisset. Et tam amplus et gloriosus fuit locus iste, et hoc hospitale, quod si mille peregrini venissent, omnes locum sine pressura habuissent, sicut in ruinis videri potest, et in ea parte, quae semirupta mansit, quae adeo magna est, quod in ea quadringenti peregrini possent manere.
Ex opposito hospitalis sunt ruinae ingentes murorum, reliquiae domus dominorum theutonicorum, apud quos hospitabantur olim honorabiles peregrini de Alemannia. Juxta eandem domum erat alia curia magna, in qua manere solebant foeminae peregrinae, quae viris in hospitali magno cohabitare minime permittebantur. Haec omnia peccatis nostris exigentibus in acervos lapidum sunt redacta.
Porro ad latus magni hospitalis erexerunt Sarraceni turrim altam, pretiosam, polito et albo marmore ornatam, et juxta turrim moscheam, contra faciem templi sancti sepulchri. Et in hac turre clamant et ululant die ac nocte secundum maledictae suae sectae institutiones. Ego omnino credo, hanc moscheam cum turri in despectum Crucifixi, et in praejudicium Christianorum esse aedificatam. Juxta moscheam sub turri est una schola puerorum, in qua pueri paganorum de lege Machometi imbuuntur, et toto die mirabili ejulatu clamant. Ego quadam alia vice, cum solus caussa orationis de monte Syon in atrium templi descenderem, et pueros clamantes audirem, accessi ad ostium scholae et introspexi, et sedebant ordinate in terra, et eadem verba omnes pariter altis vocibus personabant, inclinantes caput cum dorso, sicut Judaei faciunt etiam in suis orationibus. Totiens autem repetebant verba eadem, quod ipsa verba et notam retinui, quae sic sonabant:
[Transcriber's Note: Here there is a musical notation accompanying the text "Ha y la Ha lyl la lach Ha y la Ha lyl la lach Ha y la Ha lyl la lach."]
Illa enim sunt vera principia et professio fidei eorum, et ea in principio pueris tradunt studenda, et ea eis repetitis vicibus inculcantur. In turribus etiam frequenter ea proclamant, ut patebit fol. 95. part. II. Alia etiam habent, quibus pueri instruuntur, quae aliter sonant, sicut saepe (#B#) audivi. Sub illa schola intra moscheam et templi atrium sunt duo carceres civitatis, in quibus includuntur malefactores, et sunt parvae domunculae, quasi clibani, et stant in manum impedimentum et terrorem peregrinorum. Saepe enim mihi contigit, quod quando ad ecclesiam sancti sepulchri descendere volui, et orationes meas ante ostium templi dicere, si vidi circa carceres armatos statim, regressus fui, ne mihi aliquam injuriam inferrent. Credo etiam hos carceres ibi aedificatos in dedecus templi et hospitalis, et in terrorem peregrinorum.
Ab hospitali usque in templi atrium est parva via, nec prohibetur peregrinis descendere, quotiens volunt per diem, nisi concursus populorum ad carceres praedictos impediat. In mea prima peregrinatione non fuimus ducti ad hospitale Sancti Johannis, sed in quandam domum magnam in Millo, sub area David, nec poteramus ad ecclesiam sancti sepulchri descendere, nisi sub tutela alicujus Sarraceni. Quae autem caussa fuerit, quod alibi sumus locati, quam in hospitali, ignoro. Hoc tamen scio, quod ante nos peregrini multis annis fuerant in eadem domo hospitati, quia parietes erant depicti cum armis nobilium nostrorum, in quo notavi, eos ibi fuisse, et non in hospitali Sancti Johannis. Est enim domus eadem magna, cum multis habitaculis et cum horto pulchro, situata inter montem Syon et Jerusalem in Millo, etc.
Igitur omnibus locis praedictis, ut dictum est, visitatis regressi sumus omnes, quilibet in locum suum. Peregrini milites saeculares in hospitium Sancti Johannis, religiosi vero cum fratribus minoribus ascenderunt in montem Syon, et ibi manducavimus, bibimus et quievimus. Et hic est finis illius peregrinationis.
Sepulchri dominici Jesu descriptio, quale fuerit ab initio, et quale nunc sit, et caetera.
Natura et ars in constitutione rei, quamvis totum finaliter intendant, a partibus tamen incipiunt, et primo a nobilioribus, constituendo partem post partem, quousque resultet totum, quod intendunt. Eodem modo faciendum arbitror in dispositione ecclesiae sancti sepulchri, quam ponere intendo: antequam ad ejus descriptionem procedam, prius principales ejus partes describam, quae sunt sepulchrum sanctum, quod est caput, et principalior pars totius templi, a quo totum templum denominatur, et postea montem Calvariae describam etc.
(#125 A#) Sepulchrum dominicum descripturus, quamvis non sit res magnae importantiae, difficultatem tamen non parvam patior in ea re, et hoc propter diversitates, quae de hoc reperiuntur in libellis peregrinorum. Et etiam propter hoc libenter ejus dispositionem fratribus meis tradere vellem adeo clare in scriptis, sicut ego vidi oculis. Quod est impossibile, cum necesse sit, me plus vel minus scribere de hoc, quam viderim. Principaliter tamen de hoc tria dicenda.
I. Quale fuerit dominicum sepulchrum tempore, quo in eo fuit corpus Domini locatum.
II. Quale illud sit, quod modo stat, quod visitavimus et honoravimus.
III. An illud sepulchrum sit idem, in quod Dominus Jesus fuit positus. Et in illo articulo stat tota difficultas.
Quoad primum, sciendum, quod facile est dare intelligere, quale fuerit dominicum sepulchrum tempore mortis Christi. Nec patitur difficultatem in eo, qui antiquas sepulturas illarum terrarum vidit, quamvis ex dictis sanctorum Evangelistarum non possit id clare haberi, quia succincte et breviter de hoc loquuntur. Matthaeus dicit cap. 27.: et accepto corpore Joseph involvit illud in sindone munda, et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti. Marcus vero cap. XV. dicit: Joseph mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum in petra, et advolvit[TR226] lapidem ad ostium monumenti. Et cap. XVI. dicit de lapide advoluto: erat quippe magnus valde; et introeuntes in monumentum viderunt juvenem etc. Lucas autem cap. XXIII. dicit: Joseph petiit corpus Jesu, et depositum involvit in sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Et cap. XXIV. dicit: mulieres invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. Et in eodem capite: Petrus surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina, posita solo. Johannes plus dicit, quam alii. In cap. XIX. dicit: erant autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat, ibi ergo propter Parascevem Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. Et cap. XX. dicit: quod Maria Magdalena vidit lapidem revolutum a monumento, et annuntiavit Petro et Johanni, qui, venientes ad monumentum, Johannes se inclinavit, et vidit linteamenta posita, et non introivit.
His praelectis, homo, qui vidit monumenta antiqua terrae sanctae faciliter intelligit, quale dominicum monumentum fuerit. Quia iam nullo modo est, sicut fuit, propter templi superaedificationem, et propter ejus ornatum, ut patebit in secundo, et propter mutationem loci, quia erat templum sepulturae extra muros Jerusalem, sed postea murus est circumdatus, et aedificia adjuncta, quod non mansit aliqua loci dispositio, juxta Evangelistarum narrationem. (#B#) Si vis ergo scire, quale fuerit, imaginare hortum extra murum et fossata civitatis, et inter fossata et hortum stratam publicam maceriam horti habens ab una parte, et murum exteriorem fossati aut rupes, si rupibus cingitur, sicut in Jerusalem fuit, ab alia. Ulterius imaginare in ipso horto rupes hinc inde parvas et magnas e terra consurgentes, inter quas una rupes magna et lata ad modum domunculae stat integra non cavata. Talis fuit hortus, de quo Johannes dicit, quod in loco, ubi crucifixus est Jesus, prope erat hortus. Fuit enim Jesus extra hortum crucifixus intra rupes voraginis, ita, quod via publica dividebat rupem crucis a maceria horti. Omnes enim horti per circuitum Jerusalem sunt rupibus pleni, et de fundo inaequali, propter rupium elevationem. Homines ergo, qui in suis hortis rupes magnas habebant, ipsas cavabant, et sibi sepulchra incidebant et habitacula pro mortuis. At si rupes magna erat, facto uno habitaculo iterum in projecta ostiolum excidebant, et aliam cavaturam faciebant pro aliis amicis sepeliendis, et post hoc iterum petram incidebant pro alio habitaculo. Si petra non habuit nisi unam simplicem cavaturam, dicebatur spelunca simplex; si duas, dicebatur spelunca duplex, sicut legimus, Abraham emisse speluncam duplicem, Genes. 23. Si tria habitacula, spelunca triplex; si quatuor, quadruplex. Et sic deinceps. Vidi ergo in aliquibus hortis juxta agrum Acheldamah in parietibus petrarum tot speluncas, sibi invicem succedentes, unam post aliam in ipsam petram incisas, quod non ausus fui usque ad ultimam procedere, postquam enim ingressus fui tertiam, et lumen per primae speluncae ostiolum immissum amplius cernere non potui, substiti propter horrorem tenebrarum. Posset enim ingrediens errare et exitum amittere, quia antiqui profunde petras pro suis mortuis sepeliendis cavaverunt. Joseph ergo ab Arimathia, vir bonus et justus, nobilis et dives, potens et prudens, emit pro se hortum juxta civitatem ad latus rupis Calvariae, et rupem integram incidi et cavari fecit. Mortuo autem Domino cessit Josephus juri suo, et hortum cum monumento Christo dedit, qui primus et altius in eo sepultus fuit. Dum enim de cruce depositus fuit, portaverunt eum a rupe Calvariae per maceriam in hortum, et super lapidem ad hoc factum corpus unxerunt, et in sepulchrum intulerunt in secundam speluncam, quia erat spelunca duplex, et primum ostium primae speluncae erat altum et latum, ad mediam speluncam ducens. Ostium ad secundam speluncam ducens non respiciebat ostium primae, quia erat in latere sinistro ingredientis, et erat demissum et parvum ostiolum, et a parte dextra erat locus (#126 A#), in quo positus fuerat Dominus in aquilonari parte, ibi enim cum industria fuit intermissa cavatio, et tantum de petra dimissum, quantum corpus hominis in dorso jacentis occupat in latum et in longum, tribus palmis et dimidia a terra sursum. Pro quo nota, quod scribentes de dominico sepulchro faciunt differentiam inter monumentum et sepulchrum. Monumentum enim dicitur tota petra cavata, et totum habitaculum. Sed sepulchrum dicitur locus corporis sarcophagus, sive tumulus, sive tumba. Monumentum ergo Domini non habuit sepulchrum sive sarcophagum mobile, sed de ipsa eadem petra factum. Fuit tamen a parte anteriori cavatio ad imponendum corpus, quod in medio sepulchri ponebatur, ita, quod supra fuit quasi tabula coopertum, et infra fundamentum a terra elevatum derelictum, ubi corpus ponebatur. Ita videntur loqui Sancti de dominico sepulchro scribentes. Magister in historia sacra allegat venerabilem Bedam, dicitque: monumentum Domini domus erat rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut vix homo longus manu extenta culmen posset attingere, introitum habens ab oriente, cui magnus lapis appositus erat pro ostio. In parte vero ejus aquilonari locus dominici corporis in eadem petra factus est, VII pedes habens longitudinis, tribus palmis altius pavimento eminens, quasi sarcophagus super impositus fundamento. Vel in ipso pariete loculus factus erat, sicut fit in muris domorum, ad utensilia reponenda, et sarcophagus ille non desuper, sed a latere meridionali erat, ut esset quasi loculus vel tumba in latere jacens, aperturam non sursum, sed ad latus habens. Color vero monumenti et loculi rubicundo et albo dicitur esse permixtus. Haec Magister, uti supra. Illa erat prima dispositio dominici monumenti et sepulchri.
Hanc dispositionem immutavit Helius Adrianus imperator, qui in loco templum Veneris erigi fecit, ut etiam supra patuit fol. 116. A. Monumentum tamen Domini non deposuit, nec rupem Calvariae, sed utrumque Deo disponente templo inclusit, sicut hodie est. Illam tamen irreverentiam locis illis exhibuit, quod in spelunca dominici sepulchri posuit Jovis simulacrum, et rupi Calvariae superposuit statuam Veneris. Ut Jeronymus habet in epistola ad Paulinum. Et sub ista dispositione prava et abominabili mansit locus sanctus annis circiter centum octoginta, et fuit intra civitatem, quia praefatus Adrianus voraginem implevit, quae erat pro fossatis civitatis, et murum circumduxit, templum civitati includens, ut patet fol. 114. B. Ex hoc venit locus in oblivionem, et fuit sepulchrum Christi factum capella et oratorium Jovis. Rupes vero Calvariae fuit factus mons Veneris. (#B#) Et ita fuit locus iste totaliter cultui daemonum deditus et gentilium errorum plenus usque ad tempora Sanctae Helenae, quae locum a delubris purgavit et Christo Domino reconsecravit.
Quomodo sanctum sepulchrum illo tempore sit et quale?
Secundo videndum est, quale nunc sit dominicum sepulchrum, cujus figurae et formae sit. Pro quo notificando accipio descriptionem, quam honestus vir Johannes Tucher, civis Norimbergensis, confecit in lingua theutonica de dominico sepulchro, qui anno 1479, uno videlicet anno ante meum primum introitum, fuit multis diebus in Jerusalem, et dominicum tumulum curiosissime inspexit, et manibus, pedibus, digitis, et extentis brachiis mensuram ejus accepit. Cujus quidem descriptionem mecum in Jerusalem habui, et per omnia, sicut scripsit de sancto sepulchro, sic inveni. Ideo eum de theutonica lingua in latinum transumsi, et evagatorio meo, inserui, uti veram et a viro maturo et veraci confectam. Sed ne alicui terminorum aequivocatio ambiguitatem generet, hoc praenotandum est, quod ubicumque ipse dominus Johannes Tucher ponit in suo theutonico libello _Klaftern_, ibi ego cubitum pono, cujus mensura accipitur extentis ambobus brachiis de termino medii digiti unius manus usque ad terminum alterius. Et ubi ipse ponit _Spanne_, ibi ego ponam palmum, qui accipitur manu extensa de principio pollicis, usque ad finem auricularis vel medii digiti. Describit ergo praefatus vir, Johannes Tucher, dominicum sepulchrum et monumentum sic. Monumentum Domini ab exeriori apparet primo aspectu quasi quaedam turris bassa, non alta, per circuitum duodecim angulos habens, et ad quemlibet angulum stat columna lapidea sexangularis, unius palmi spissa, et illae columnae sustentant parvam testudinem, quae est supra monumentum, a qua testudine exit quaedam circumferentia per circuitum, quae columnas excedit ad mensuram dimidii pedis. Habet autem rotunditas totius domunculae cum columnis XII cubitos magnos, mensurando ab extra per gyrum totum monumentum, sed ab intus mensurando habet IX palmos paullo minos in longitudine, et totidem in latitudine. Et a pavimento usque ad summum concavi testudinis habet viri et dimidii altitudinem. Sepulchrum autem sine tumba monumenti, quae est in dextra parte domunculae albo et polito marmore vestita tabula marmorea operta, super quam potest celebrari Missa, habet in latitudine IIII palmos et III digitos, a terra vero sursum manu mensurando tres palmos et quatuor digitos. Ostiolum autem speluncae, per quod ingressus patet, habet in altitudine IIII palmos et dimidium, et III digitos. Murus autem ostioli sive foramen petrae habet in spisso tres palmos. Porro altitudo totius monumenti sive domunculae (#127 A#) a terra sursum cum testudine habet duos cubitos cum dimidio magnos. Supra convexum testudinis est aedificatum tabernaculum in sex angulos in altum, sicut turris, cum duplicatis columnis sex, habentes in altitudine II cubitos, qui sustentant culmen tabernaculi, quod habet in altitudine unum cubitum. A supremo vero culmen illius tabernaculi mensurando per aerem sursum usque ad aperturam tecti, quod supra monumentum patet, per quam lux in templum intrat, sunt forte VI cubiti, et illa apertura est rotunda, et adeo lata, sicut tota domuncula monumenti, ita quod, si ipsa domuncula mobilis esset, et sursum traheretur, per ipsam aperturam posset extrahi. Ex quo patet, quod monumentum Domini stat sub dio, ita quod pluit et ningit per praedictam aperturam super eum. Porro ipsum tabernaculum subtili schemate est fabrefactum de polito marmore, et intus et extra cum columnis et culmine fuit deauratum, sicut hodie patet, quod a fundamento templi usque ad summum culminis tabernaculi monumenti sunt in altitudine V et dimidium cubiti, a fundamento vero usque ad aperturam texti sunt XII cubiti, aut paullo plus. Porro, ante introitum monumenti est atriolum quoddam, habens in latitudine tres cubitos, minus uno palmo. Ostium primum domunculae est in medio, habens in altitudine I cubitum magnum, et III palmas cum dimidio. Capella ante speluncam tumuli, quae est spelunca prima, habet in latitudine unum et dimidium cubiti, et in longitudine totidem, et in quolibet latere unam parvam fenestram quadratam. In eadem spelunca anteriori tribus palmis ab ostiolo speluncae interioris est supra fundamentum elevatus lapis quadratus, qui habet per quadrum II palmos et dimidium, super quem dicitur angelus sedisse post Domini resurrectionem, qui lapis est pars illius magni lapidis ad ostium monumenti revoluti, de quo lapide patuit supra fol. 102. B.
Ecce, illa est dominici monumenti descriptio, prout hodie stat; et haec descriptio[TR227] ad oculum patet in peregrinali, quod fecit magnificus et ingenuus vir, Dominus Bernhardus de Braitenbach, decanus metropolitanae ecclesiae Moguntinensis, qui fuit comes meae secundae peregrinationis, in quo artificiali effigiatione fecit figuram dominici monumenti depingi, sicut et alia, ut patebit. Receperat enim secum ingeniosum et eruditum pictorem, quem pretio conduxit, qui a venetiano portu et deinceps potiorum civitatum et locorum habitudines et formas figuraret, quod et magistraliter et proprie fecit. Cui ergo placet, eandem picturam inspiciat, et praefatam descriptionem clare intelliget.
Hoc dominicum monumentum in medio ecclesiae resurrectionis dominicae stat, sicut in die parasceves in ecclesia parochiali civitatis ulmensis sepulchrum ponitur. Sed ecclesia sancti monumenti est rotunda, et supra operta, ut patebit.
Tria quodammodo habet ostia sanctum sepulchrum. Primum est in atriolo, mihi spelunca prima, quod atriolum habet murum, non altiorem, nisi quod homo intus existens potest super ventrem jacere in muro, et per ecclesiam circumspicere. (#B#) Unde aliquoties super ipsum murum sedi, et merces negotiatorum in pavimento inferius perspexi. Verum introitus in atriolum non est prope ostium, quia super caput ingredientis nihil est, cum careat superiori limine. Sed inter duos muros se respicientes est ingressus, qui, si essent altiores, et limen superponeretur, ostium fieret. Secundum ostium est de atriolo in primam speluncam monumenti. Et hoc ostium janua clauditur et seris obfirmatur. Hujus ostii claves iam habent latini fratres minores; ante paucos annos Georgici eos habebant. Tertium ostium est de illa capella, vel prima spelunca, in secundam speluncam, in qua est dominicum sepulchrum. Haec spelunca nullam habet fenestram, nec lumen in ea est, nisi quod ab lampadibus XIX in ea ardentibus habet, quae pendent super sarcophagum Domini, et quia spelunca angusta est, causatur ab igne lampadum fumus et foetor, qui valde turbat intrantes et moram in ea facientes. Ardent etiam multae candelae super sepulchrum, quas ponunt peregrini pro devotione eorum. Unde ex fumo lampadum et candelarum denigrata est superficies interior ex toto, quae tamen vestita est candido et polito marmore per totum scilicet pavimentum parietis et arcus. Et tantum de illo.
Quid sentiendum sit de sepulchro illo Domini, an sit suum verum et proprium, vel an sit aliud postaedificatum?
Tertio videndum est, an illud[TR228] monumentum et illud sepulchrum, de quo iam dictum est, sit idem in quod Dominus fuit positus, de quo et eum resurrexisse credimus? Et hic articulus majoris difficultatis est. Circa ejus determinationem dicam ea, quae legi in antiquis et modernis peregrinalibus. Nollem enim ex propriis quicquam temere asserere, quod devotionem ad dominicum sepulchrum posset tollere aut diminuere in Christi fidelibus. Porro, difficultas in hac re resultat ex diversis et differentibus sancti sepulchri descriptionibus antiquorum et modernorum. Venit etiam ex diverso statu civitatis Jerusalem et crebris ejus devastationibus, ex desiderio etiam et devotione ipsum sepulchrum visitantium et aliquid de eo reportare pro magnis reliquiis quaerentium. Ex vestitu etiam ipsius sepulchri ambiguitas surgit, cum nec intus nec extra, nec in monumento, nec in sarcophago quicquam appareat de rupe vera et petra, sed totum, ut patuit, est candido et polito marmore vestitum et ornatum, quod ab initio non fuit. Videamus ergo, quid alii de hoc sentiant, et quod magis rationabile est, imitemur.