# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

## Part 32

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-efac662a/index.md

Expergiscemini nunc, et surgite fratres et Domini peregrini, et ad procedendum celerius festinate, sed non nisi festive venite. Omnem tristitiam deponite, lacrymas ab oculis vestris abstergite, a lamentationibus silete, et jucundissimum paschale Alleluja pariter concinite, nam post tristia sabbatha felix irradiavit mundo dies, ex squalido et tenebroso sepulchro, quod iam ingressuri sumus; multo enim magis fuit mundus ex eo illuminatus, quam a caeli micantibus sideribus fuerit illustratus. Venite ergo cum laetitia et laude, et videte locum, ubi positus erat Dominus, et terminum vestrae peregrinationis conspicite. Igitur cantor festiva et jucunda voce hymnum paschalem: Ad coenam agni providi etc. inchoavit, et cum isto cantu processimus, et ad dulcissimum Domini Jesu sepulchrum venimus, et ante eum cantica paschalia cum crebris Alleluja personavimus, cum tanto gaudio, et forte cum majori, ac si festus dies Paschae post laboriosam et tristem quadragesimam advenisset. Sicut enim in monte Calvariae Christo Domino nostro compassi sumus, et lacrymas fundimus, sic hic congavisi sumus nostro redemtori, et dulces laetitiae lacrymas cum alacri cantu reddidimus. Et merito. Nam Salvator noster Jesus, post fletus et tristitias, post illusiones et verbera, post aceti et fellis pocula, post supplicia crucis et vulnera, post ipsam terribilem mortem, post lamentabilem sepulturam, post infernorum et aeternalium tenebrarum penetrationem, post ferreorum vectium effractionem, post principis tenebrarum ligationem, et omnium electorum patrum absolutionem, ex hoc quem cernimus tumulo gloriosus triumphator surrexit, ex hac caverna tenebrosa tantum lumen emicuit, tantus splendor illuxit, tantus candor resplenduit, tanta serenitas radiavit, tanta jocunditas prodiit, tanta salus spiravit, ut exultent simul terra, pontus et aether. In hoc namque sepulchro et exiguo tugurio renovata est juventus aquilae, leo catulum suscitavit, phoenix revixit, Jonas de ventre ceti illaesus exivit, vestitum est candelabrum auro, tabernaculum David, quod cecidit, suscitatum est, refulsit sol, qui prius erat in nubilo, vivificatum est granum frumenti, quod in terram cadens mortuum fuerat, cervus resumsit cornua, Samson tulit portas et evasit per custodias, Joseph eductus de carcere tonditur et decoratur et dominus Aegypti constituitur. Saccus Christi Jesu conciditur, et laetitia circumdatur, et cum his omnibus hic nostra laboriosa peregrinatio et taediosa evagatio finitur et quietatur. Deponamus ergo obsecro in hoc loco piissimas tristitiae querelas, ac nubila moeroris, (#119 A#) et in laetitia respiremus serenum, et qui funera redemtoris nostri prosecuti sumus cum dolore, nunc de ipsius resurrectionis gloria jocundemur. Venite ergo ac simul conglobemini milites et peregrini humani, sepulchrum sanctissimum ingredimini et videte, manibus tangite, ore contingite locum, ubi positus erat Dominus. Itaque cum laetitia ingressi sumus unus post alium in dulcissimum Domini Jesu sepulchrum, et loculum sanctissimum devotissime deosculati sumus, et indulgentias plenissimae (††) remissionis omnium peccatorum accepimus. Singularissimo enim gaudio affecti fuimus, plus quam in caeteris locis. Unde Bernhardus in sermone ad milites templi C. II. dicit, quod inter sancta et desiderabilia loca sepulchrum tenet quodammodo principatum, et devotionis plus nescio quid sentitur, ubi quievit, quam ubi vivens conversatus est. Atque amplius movet ad pietatem mortis quam vitae recordatio; puto, quod illa austerior, haec dulcior videatur, magisque infirmitati blanditur humanae quies dormitionis, quam labor conversationis, mortis securitas, quam vitae rectitudo. Vita Christi vivendi mihi regula exstitit, mors a morte redemtio. Accepta ibi consolatione et indulgentiis cum laeta gratiarum actione egressi sumus, et ita finem habuit haec processio una hora ante noctis medium. (Descriptio sancti sepulchri patet fol. 124. B.) Finita autem processione contraxerunt se peregrini per societates ad angulos templi, unaquaeque societas in suo loco sedens, eramus enim lassi et elaborati, et fecimus sobriam collationem. Post collationem ad paululum quiescendum reclinavimus capita nostra ad parietem, et in pavimento jacentes dormitavimus. Ego vero mansi cum fratribus montis Syon intra capellam beatae Virginis, qui dederunt mihi quietum locum pro dormitione, sed omnino oculum non potui ad dormiendum claudere. Ideo statim surrexi, et accenso lumine cum vigilantibus ad loca sancta transivi. Major enim pars peregrinorum accensis luminibus per omnia loca sancta superius dicta ad placitum gyraverunt, et nunc huc nunc illuc ex devotionis spiritu migraverunt. Potest enim peregrinus totiens quotiens intrare sanctum sepulchrum, et montem Calvariae ascendere, et in specum inventionis S. crucis descendere, et ad alia loca, prout placet transire. Major autem devotio et collectio est in istis singularibus visitationibus sanctorum locorum, quam in communi processione, in qua est magna compressio, et tumultus et inquietudo, et cantus et planctus; ibi vero est silentium et quies. Dum autem denuo circuitum fecissem, descendi in locum inventionis sanctae crucis, et matutinas meas legi. Multam enim delectationem in eodem subterraneo loco habui, quia quietus et mihi proportionatus erat; nam mons Calvariae, et dominicum sepulchrum, et alia loca superius erant continue plena peregrinis et tumultuosa. Interea aliqui de Dominis meis et servis eorum discurrebant per templum superius, lustrantes singulos angulos, quaerentes me ad confessionem eorum audiendam, nec suspicabantur me esse in loco. Tandem autem descendentes ad me, eos ibi audivi, sedens in cathedra S. Helenae, de qua superius mentionem feci fol. 114. A.

De Officio dominico in dominico sepulchro celebrato, et de modo celebrandi, et de ordine.

Ut autem factum est noctis medium, sacrista cum tabula lignea cucurrit per templum, et magno strepitu ad matutinas signum dedit. Quod ut audivi, statim ascendi, et nondum confessis aliam (#B#) horam statui, qua eos audire vellem, et ingressus sacristiam, quae est capella beatae Virginis annexa, indui me ad Missam celebrandam (habet enim ecclesia haec, sicut et Bethlehemitana, privilegium, quod semper mediis noctibus possunt celebrari Missae); paratus ergo exivi in sanctissimum dominicum sepulchrum, et primum in eo locum celebrandi cum quiete habui, et jucunde de dominica resurrectione celebravi. Sub Missa mea aliquos de nobilibus communicavi in monumento sancto de commissione patris Gardiani. Post me alii sacerdotes ad Missae celebrationem accesserunt, in sancto sepulchro et in aliis tribus locis, ut dixi fol. 110 A. in 6. artic.

Est tamen pro loco sancti sepulchri major contentio sacerdotum, et praecipue quando sunt plures. Stant enim ante sepulchrum et exspectant celebrantem, qui dum ab altari discedit, statim alius accedit, et dum ille, qui celebravit, se exuit sacris vestibus, astant sibi quinque aut sex, aut plures, qui omnes contendunt accipere easdem vestes, et dum albam deponit, omnes sex aut plures eam apprehendunt et trahunt, et offendunt se ipsos verbis in tantum, quod quasi usque ad verbera procedunt. Vidi sic certantes in tantum commotos, quod unus sacerdos dicebat alteri: dimitte mihi vestem.[TR219] E contrario alius dicebat: ego eam tenebo, tu non es dignus, ut me praecedas. Alius respondit: et tu non es dignus celebratione, ideo te praecedam, quia dignior sum, quam tu. Et inter haec usque ad turpia improbria et maledictiones procedebant, trahentes albam quasi usque ad diruptionem. Ecce quis unquam audivit litigium irrationabilius! O quanta fatuitas, quanta temeritas, quanta coecitas! Judicavi, sic litigantes habere coecam, fatuam, et Domino et hominibus abominabilem devotionem, et incomparabiliter melius esse talibus abstinere, quam se cum tanta coecitate divinis ingerere, imo, melius eis fuisset Jerosolymam non vidisse. Condolui vehementer saecularibus, qui adstabant, et cum grandi scandalo haec considerabant. Ego forte ex indevotione mea non tantum fui affectus ad celebrandum, quantum illi, potius a Jerusalem sine celebratione recessissem, quam pro loco contendissem. Semper tamen sine litigio locum habui in locis optatis, in prima et secunda peregrinatione. Vidi quosdam alios, qui quidem non contendebant, nec litigabant, sed et cum vi et impatientia irruebant, albam ad se trahentes, adeo potestative, quod nemo ausus erat se eis opponere. Et illos imperfectiores litigantibus judicavi, et magis temerarios. Illa contingunt ex defectu ordinis, quando res non ordinatur. In prima enim mea peregrinatione erant multi sacerdotes peregrini, et pauci laici, et non erat res ordinata per fratres, et tunc multa talia acciderunt. In secunda autem peregrinatione erant pauci sacerdotes, et multi saeculares, et pater Gardianus, vir prudens, bene cuncta ordinaverat, quod res pacifice transibat.

Caussae autem, quare sacerdotes sic festinant, et pro loco contendunt, sunt variae. Una est quandoque furor et devotio ad loca sancta, quae tanta est, quod generat zelum indiscretum, et praecipue in eis, qui non habent discretionem et sanctitatem, (#120 A#) et tales timent semper, quod tempus non detur eis, quo suae devotioni satisfiat. Alia est, quia multi sacerdotes in voto habent, quod velint celebrare Missam unam aut duas in sancto sepulchro; et illi, ut votum solvant, contendunt et conatum faciunt. Alia est: quidam veniunt missi ab aliis, qui votum veniendi implere non possunt. Et illi mittentes committunt eis tot Missas celebrare in sancto sepulchro, et juramenta ab eis exigunt, et dant eis expensas, et tales timent perjurium, ac festinant et litigant. Alia est, ut redeuntes ad patriam dicere cum veritate possint: ego celebravi in sancto sepulchro Missam, et videtur eis, si locum habere non possent, quod esset eis verecundia et scandalum, quod ita recessissent a Jerusalem. Alia causa est: aliqui milites praesentes dant aliquando alicui sacerdoti ducatum unum, ut illo die unam Missam pro se celebret in sancto sepulchro, et illi etiam conatum faciunt magnum.[TR220] Et hoc multoties contingit. Aliqui etiam religiosi a suis praelatis habent commissionem, ut tot Missas in sancto sepulchro celebrent. Et aliqui in recessu a suis caris et amicis promittunt eis, quod celebraturi sint in sepulchro dominico pro eis. Hi omnes festinanter pro loco contendunt. Alia causa est, et forte superstitiosa. Dicitur enim, quod de qualibet Missa in sepulchro dominico dicta, liberetur certe anima de purgatorio. Sic etiam dicitur de Missis celebratis ad catacombas Romae. Et praecipue liberentur animae, pro quibus intendit celebrans. Et qui hoc credunt, valde festinant, et cum suo detrimento et fratrum offensione et scandalo saecularium animabus succurrere contendunt. Alia caussa est: quidam putant, Missas in sancto sepulchro dictas, efficaciores esse tam pro se, quam pro aliis vivis et defunctis, et magis impetrativas gratiarum. Alia caussa est cupitositas quorumdam et irreverentia, quo nulli deferunt, sed antecedere conantur, quia patientiam habere nesciunt. Alia caussa est, quae est prima et ultima: peregrini bene sciunt, quod non nisi tribus noctibus in ecclesia sancti sepulchri manere permittuntur, nec vacat eis tempus, nisi pro tribus Missis, et ideo quilibet conatur se primo de Missa in sacro sepulchro dicenda expedire, et ea non dicta non quiescit, timens sibi deficere tempus, sicut saepe tempus multis defecit, et sine Missa in sancto sepulchro recesserunt cum tristitia. Igitur, sicut dictum est, Missas celebravimus, et cum jam sol oriretur, iterum sacrista cum tabula cucurrit per circuitum in totam ecclesiam, et signum fecit ad summum Officium ad primam et tertiam cantandum in monte Calvariae. Ascendimus ergo omnes in montem sanctum, et pater Gardianus cum suis ministris sacris induti ad altare accessit, et cantor Officium de sancta cruce: Nos autem gloriari[TR221] orationem, inchoavit, et cum altis vocibus prosecuti sumus Officium. Sub Officio communicaverunt (#121 A#) Domini milites, et omnes peregrini saeculares cum magna devotione, et protractum est Officium quasi usque ad horam VIII. ante meridiem, et in puncto, quo finivimus, venerunt Sarraceni ad expellendum nos.

Ejectio peregrinorum de templo sancti sepulchri, et visitatio locorum, in quibus indulgentiae habentur per circuitum ecclesiae.

Finitis Officiis et Missis celebratis venerunt domini Mauri pagani, et januas ecclesiae patefecerunt,[TR222] facientes magnum strepitum ad valvas, ut citius exiremus. Quo audito territi sumus pariter et turbati pro seperatione a tam dulcibus locis, et cucurrimus per loca, deosculantes ea; circa quae dum moras facerent peregrini, commoti sunt Mauri, et januas templi concusserunt fortiter, adeo quod cardines stridebant, et horribilibus clamoribus discurrebant per loca sancta, et peregrinos vi ab eis repellebant, extra ecclesiam ejiciebant nos omnes, demtis consuetis custodibus sancti sepulchri. Nobis autem ejectis clauserunt valvas ecclesiae, et abierunt, nos in atrio relinquentes. Ibi iterum ad visitationem quorundam locorum sanctorum templo cohaerentium nos ordinavimus.

De loco, in quo Maria Virgo et Johannes Evangelista stabant sub cruce Jesu, quando eos sibi invicem commendavit.

Primo ergo de ostio ecclesiae declinavimus ad dextrum, et ibi ad murum templi est adscensus per gradus lapideos ad montem Calvariae, et olim supra gradus erat ostium, per quod introibant ad scopulum Calvariae, quod ostium jam est per Sarracenos obstructum. Sub istis autem gradibus est ostium, per quod est introitus in unam capellam, quae est intra septa ecclesiae sancti sepulchri, ab intus tamen est muro circumdata, quod nemo ab intra eam ingredi potest, quia Sarraceni etiam ejus interius ostium obstruxerunt. Et in ista capella est locus, in quo beatissima Virgo Maria et sanctus Johannes Evangelista steterunt sub cruce, ad radicem scopuli Calvariae, quando eos ambos vidit Dominus Jesus, et Johannem matri, et matrem discipulo commendavit. In hoc sancto loco procidimus, et in terra prostrati indulgentias accepimus (†).

Hunc locum Indiani habent, et officia sua in eo peragunt.

In hoc loco contemplabamur[TR223] dolorem immensum Virginis, quia omnibus doloribus cujusvis corporeae passionis ibi eam cruciatam novimus. Quidquid enim crudelitatis inflictum est corporibus martyrum, leve fuit, aut potius nihil comparatione ipsius passionis, quae nimirum sua immensitate transfixit penetralia sui benignissimi cordis. Stabat enim, ait Evangelista, juxta crucem Jesu Maria, mater ejus, non utique otiosa, aut superfluis occupata, (#122 A#) sed mente turbata, et voce querulosa, dicens: Fili mi, animae meae olim consolatio et gaudium, nunc autem gladius penetrabilior omni mucrone auctissimo. O quam infelix mihi et tibi facta est dies illa, et quis poterit mederi vulneribus dolorum meorum? et mitigare angustiam misellae matris tuae? Cum inspiciam filium meum ut leprosum factum, qui speciosus eras prae omnibus filiis hominum; ut maleficum et reum cum iniquis deputatum, qui sanctus sanctorum es. Et super omnia mihi intolerabilia te cerno velut oblitum mei, viduae matris tuae. Jam ecce, jam moriens, et nihil mihi dicis. Et quid faciam ego sine te filio meo? Quo divertam. Ad quem confugiam? Tu mihi pater; tu mihi frater; tu mea gloria. O me desolatam! quae tantum filium in cruce video deficere. O amantissime fili, loquere mihi matri tuae, ut audiam vocem tuam, ut sic saltim audiens verba tua patientior fiam ad tolerandam, quae me cruciat pro amore tuo poenam, ne deficiam in hac indicibili tribulatione. Cui quaeso me orphanam derelinquis? His, et similibus lamentationibus in hoc loco Virgo Maria calamitatem filii sui et suam deflebat. Quam filius videns dixit: mulier, ecce filius tuus. Compassi ergo sumus in hoc loco matri, sicut in monte Calvariae filio. Sed et ipsi Evangelistae, qui in tanta afflictione ibi stabat, quanto amore prae caeteris flagrabat. Stabant autem beata Virgo, et Johannes, et alii, non sub brachiis crucis super rupem, sed sub rupe, contra Christi faciem.

De capella sanctorum Angelorum, et quare sit ibi?

Dictis orationibus in loco praefato, in aliam capellam transivimus, quae consecrata est in honorem sanctorum Angelorum. Hanc Jacobitae inofficiant, et in ea prostrati indulgentias accepimus (†). Quo facto contulimus simul, quare sanctorum angelorum capella esset huic sanctissimo templo adjuncta. Et responsum accepimus, quod propter effectualem illius ecclesiae custodiam, quam angeli habent, sit haec capella aedificata. Si enim S. angeli non in singulari hanc custodirent semper ecclesiam et dominicum sepulchrum, dudum per infideles funditus eliminata esset. Peregrini etiam de transmarinis partibus ad sepulchrum dominicum venientes multa discrimina et mortis pericula evadunt, muniti angelorum custodia, quibus in hac capella grates referunt, et petunt, cum prosperitate reduci ad propria sub eadem angelica custodia.

De capella S. Johannis Baptistae

Ab ista capella transivimus consequenter ad aliam, in honorem S. Johannis Baptistae consecratam, quam inhabitant Georgici. In quam cum venissemus, procidimus orantes, et indulgentias accepimus. (†) Valde rationabile est, quod major inter natos mulierum locum habeat et oratorium juxta ecclesiam majorem inter omnes ecclesias, et etiam ideo, quia sanctissimus Baptista, Christum digito demonstrans, dixerat: ecce, agnus Dei, qui tollit peccata mundi; quod in hoc loco constat (#B#) esse completum, in quo sacrificium pro reconciliatione totius mundi se obtulit. Insuper ideo ibi capellam Baptista habet, ut ipsi templo Sarraceni magis parcant, quia magno honore venerantur Christi Baptistam.

De capella S. Mariae Magdalenae in atrio templi.

Ulterius procedentes in aliam capellam S. Mariae Magdalenae venimus in sinistro latere, juxta turrim campanarum. Fuit autem olim ecclesia magna, cum annexo monasterio monialium, sed iam major pars est destructa. Hanc capellam Graeci in Officiis provident. Ex magna autem ratione antiqui patres huic sanctissimo templo sancti sepulchri adjunxerunt ecclesiam S. Mariae Magdalenae. Nam cum omnes apostoli hunc desererent locum, et a sepulchro recederent, ipsa Maria Magdalena sola in horto mansit, circumiens et quaerens, nec abesse poterat huic loco; qua sedulitate meruit hic habere oratorium, ut perpetuis temporibus hic honoraretur. In hac capella dictis praescriptis orationibus et acceptis indulgentiis (†) recessimus ad alia.

Locus, in quo volebat Abraham offerre filium suum Isaac.

Quatuor capellae praefatae stant per circuitum plateae vel atrii templi sancti sepulchri, et de atrio sine ascensu vel descensu est introitus in eas, quibus visitatis, ut dictum est, retraximus nos ad dextrum latus atrii, et ibi per unum ostium ingressi per obscurum transitum ivimus in veteribus structuris ita, quod penitus nil videre poteramus, ex eo quod locus erat obscurus, et nos recenter de splendoribus solis in locum caliginosum ingressi fueramus. In ista caligine processimus per aliquot passus, et venimus ad gradus lapideos, per quos sursum ascendimus, et aliquos [sic] cellulas ibi reperimus et camerulas, in quibus quidam miseri Christiani orientales habitant, ad quas pulsavimus, et non nisi unam servulam et nigram vetulam ibi invenimus, quae, ut nos vidit, reseravit capellam, propter quam ascenderamus. Est enim capella pulchra, vario et polito marmore strata, super montem Calvariae sita, ad latus crucis rupis, extra tamen ecclesiae septa. Haec capella dicitur in eo loco constructa, in quo Abraham ex praecepto Domini volebat immolare filium suum Isaac, juxta sententiam catholicorum doctorum, Jeronymi et Augustini, et etiam Rabi Judaeorum. Alii tamen dicere volunt, quod in monte Seyr vel Sardenai prope Damascum sit factum. Caeteri dicunt, quod in monte Moria, in quo Salomon post ea templum construxit, sit factum. Sed nostrum dictum magis est catholicum, et rationi consonum, ut figura et veritas, etiam quoad locum, convenientiam haberent. Quia, sicut Abraham proprio suo filio non pepercit, ut habetur Genes. 22., sic Dominus ipso filio suo non pepercit, sed eum pro nobis omnibus tradidit. Ut habetur Rom. VIII.

Iuxta hanc capellam ab extra stat una vetusta (#123 A#) arbor olivarum, quam dicunt esse plantatam in eo loco, ubi aries haerebat cornibus inter vepres, quem obtulit Abraham pro filio, ut dicitur Gen. 22. In illa ergo sacra capella in terram nos prostravimus, et cum orationibus praescriptis indulgentias (†) recepimus. Indulgentiis adeptis convertimus nos ad contemplandam eximiam ipsius Abrahae obedientiam, qua sine omni contradictione voluit ad unicum Domini praeceptum re sibi carissima carere, et amantissimum occidere suis propriis manibus, unigenitum suum sibi miraculose natum ex legitima uxore, cui promissiones factae fuerant. Et cum his omnibus erat filius bonus, sanctus, obsequiosior omnibus, pulcher, sanus et innocens. O quale exemplum virtutis, mente inspicere illos in hoc loco in practica hac arduissima laborantes. Abraham erat senex, Isaac XXV annorum, et erant soli per omnia ambo Deo parere parati. Ecce, inquit Isaac, habes me, pater, filium tuum ad votum, stringe manus et pedes meos funibus, interfice me, sicut tibi et Deo nostro placet. O peregrine, quid erat videre venerandum senem illum mirando fervore ligare manus et pedes filii, elevatumque evaginatum gladium, ut illum perimeret. O inaudita obedientia patris et filii! O ardentissima utriusque voluntas ad obsequendum Deo! Heu confundatur hic, reprehendatur, corrigatur, emendetur nostra tepidissima obedientia, admonet Deus, hortantur praelati, clamant scripturae, experientia testatur, vota ligant, exempla docent; et tamen obedire contemnimus. Sanctos ergo patriarchas invocemus in hoc loco, ut detur nobis gratia a Deo.

Locus, ubi occurrit Melchisedech Abrahae cum pane et vino.

Inde egressi in unam aliam capellam aeque pulchram inducti sumus, quae in loco illo est erecta, in quo Melchisedech sacerdos Dei summi et primus rex Jerusalem Abrahae occurrit, eumque benedixit, et promissionem[TR224] de nascituro Christo ex eo praenuntiavit, panemque et vinum obtulit. Cui Abraham primitias et decimas omnium, quae habebat, dedit. In hoc loco terram deosculati sumus, et indulgentias (†) recepimus, et fecimus, juxta quod hortatur Apostolus Rom. 7. dicens: intuemini, quantus hic Melchisedech sit, cui decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. De illo S. Melchisedech habes supra fol. 116. B. Ab illa capella transivimus ad murum chori ecclesiae, supra ad dextram gyrantes, et longe lateque per civitatem respicere poteramus, et distantiam a porta, per quam Dominus Jesus cum cruce eductus fuerat, usque ad montem Calvariae, optime notare poteramus.

Atrium ante ecclesiam sancti sepulchri haec loca habet, et in eo sunt, quae sequuntur.

His visis descendimus per gradus, per quos ascenderamus in templi atrium, et prope ostium monstratus fuit nobis lapis quidam in pavimento (#B#), cui erant impressa vestigia duorum pedum hominis, ac si homo staret super massam cerae mollis, et pedes infiguret, et videtur manifeste, quod figurae illae vestigiorum non sunt artificiose lapidi incisae, sed aliquo miraculo; de quo tamen nulla habetur certitudo. Dicunt tamen, quod vestigia illa sint Domini Jesu ibi stantis sub rupe Calvariae, et suam crucifixionem exspectantis. Ante hunc lapidem prostravimus nos, et sancta deosculati sumus vestigia. Inde consequenter processimus prope exitum de atrio, et in locum venimus, ubi Dominus bajulans sibi crucem gravem dicitur sub cruce corruisse prae angustia et horrore, cum vidisset ante se rupem Calvariae, ut supra patuit fol. 92. Hic locus sacer signatus est lapide, in quem multae cruces sunt incisae per peregrinos. Hunc ergo locum deosculati sumus et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.

Palatium regis Jerusalem juxta templum.

