Part 31
Calvariae locus non dicitur in Scriptura mons, sed solum vulgaris locutio ipsum montem appellat, cum tamen in veritate mons non sit, sed scopulus aut rupes, aliquantisper elevatus a terra, et tamen non hanc distinctionem habet mons Calvariae, ut patet in figura.[TR216] Rupes, mons et locus fuit ab antiquo valde venerabilis, quia ibi
Adam, primus parens, fuit in eo mortuus, Abraham a Melchisedech benedictus, Isaac a patre huc ad immolandum ductus, Serpens aeneus hic fuit collocatus, Dominus Jesus hic est crucifixus et mortuus;
non quod mons Calvariae continet magnam civitatis partem. Locus Calvariae totius templi spatium designat. Rupis Calvariae tantum sustentat crucem. Porro ante civitatis ampliationem stetit hic scopulus ex opposito muri civitatis, super marginem voraginis profundae, quae civitatem a parte occidentali cingebat, ut supra dixi fol. 114, A. B. Et non erat longe a muro civitatis, quia ipsa vorago profunda quidem erat, sed non adeo lata, quin de muro cum lapide usque ad ipsum scopulum Calvariae quis jacere potuisset. Quam magnus autem fuerit scopulus, non potest bene sciri. Sed hoc ex ipsa templi structura patet, quod major fuerit, quam nunc est, quia necesse erat in circumductione muri partem de eo demere. Et quamvis rupes illa prope murum fuerit, ut dixi, longus tamen erat circuitus a lithostrato, ubi Dominus crucem assumsit, usque ad portam judiciariam, et a porta transeundo per voraginis pontem usque ad rupem, quae non erat statim ante pontem, sed per aliquod spatium distabat sursum transeundo super marginem voraginis, et ibi scopulus super marginem ita dispositus erat, quod Dominus in eo crucifixus dorsum ad orientem contra civitatem habuit, vultum vero contra occidentem vertit. An autem Dominus crucifixus sit super scopulum, vel intra, venit in dubium, (#116 A#) quia propter structuras nescitur, quam latus fuerit in suo culmine scopulus. Ego credo, quod infra scopulum fuerit Dominus crucifixus, et eo cruci affixo crucem cum ipso super scopulum traxerunt sursum, et ibi eam rupi imposuerunt.
Ante crucifixionem Christi fuit locus Calvariae honorabilis ab antiquo. In eo fuit Adae testa decalvata reperta, a qua Calvaria est locus dictus, vel Calvaria et Golgotha, quod idem est. Judaei ab antiquo hunc locum venerati sunt, quia credunt, in eo Abrahamum voluisse immolare Isaac, filium suum, ut dicetur. Et ideo unum de excelsis erat in loco isto, ut creditur, in quibus populus immolabat etiam constructo templo, quod saepe reprehenditur in libris Regum, ubi etiam de sanctis regibus dicitur: et fecit bonum coram Domino, veruntamen excelsa non abstulit, adhuc enim populus immolabat in excelsis. Fuerunt enim quaedam loca in terra sancta, in quibus quaedam memorabilia facta fuerunt peracta a Domino, et in quibus ante templi aedificationem colebatur Dominus, et hostiis placabatur; quod facto templo non licuit. Ut fuit locus Sylo et Galgala, et mons Oliveti, et locus Calvariae. Singulariter tamen in hoc excelso populus nimis immolando excedebat, quia in eo collocatus fuerat serpens aeneus, de quo habetur Numeror. 21., quem populus multum venerabatur usque ad tempora Ezechiae regis, qui eum comminuit, ut habetur[TR217] 4. Reg. 18.
Venerabantur ergo antiqui locum hunc, quia Melchisedech ibi Abrahae occurrit cum pane et vino; et ibi est etiam mundi medium, de quibus omnibus patebit statim.
Porro, dum Judaei amisissent regnum, et regibus alienigenis et gentilibus gubernarentur, qui eos odio habebant, in displicentiam Judaeorum locum Calvariae et Golgathae fecerunt locum punitionis malefactorum, in quo fures, latrones, homicidae, blasphemi puniebantur, et morte plectebantur, ut locum abominabilem redderent Judaeis in despectum, et ita loci despectio fuit facta usque ad Christum, quo resurgente et ascendente coepit locus coli a Christianis et venerari. Sed hoc idololatra Helius Adrianus imperator non sufferens templum Veneris ibi construxit, et statuam meretricis in scopulo Calvariae erexit, et ita locum dehonestavit, eum christianis exosum faciens, ut Hieronymus habet in epistola ad Paulinam. Et mansit ita centum et octoginta annis abominabilis Christianis, quousque S. Helena supervenit, et eliminata omni spurcitia locum mirifice decoravit, ut patebit in templi descriptione. De hoc monte vide infra fol. 130. et 255. Et in sermone beati Bernhardi ad milites templi, C. 10.
De loco, ubi Christus crucifixus fuit, et in quo Adae testa reperta fuit, et de scissura petrae.
Rupe sancta deosculata cum processione descendimus per gradus iterum ad ecclesiae pavimentum, et ingressi sumus capellam, quae est sub capella montis Calvariae, de qua consurgit scopulus crucis Christi, sursum usque in superiorem capellam se tollens. In hoc loco procidimus in terram, eamque cum multa devotione deosculati sumus, venerantes Jesum in cruce, cui ibi fuerat confixus. Si enim scopulus fuit, sicut hodie est, non poterat in eo crucifigi Christus, sed sub ea, et locus crucifixionis hic (#B#) fuisse necesse est, quamvis de hoc nulla habeatur scriptura aut certitudo, nisi quod loci dispositio videtur id ostendere. In hoc loco reduximus in memoriam ignominiosam Christi denudationem, quomodo hic eum omnibus vestibus nudantes spoliaverunt, et quomodo in exuitione vestium vulnera in flagellatione accepta renovata fuerint, et quomodo nudatus in terra incurvatus sedit prae verecundia, quia totaliter nudus erat, et prae debilitate, quia undique dilaceratus erat. Et cum iam crux parata esset, et crucifixores eum super crucem trahere vellent, receptis viribus surrexit, et genibus flexis ante crucem oravit, dicens: suscipe, sancte pater aeterne, me dilectum filium tuum, quem tibi offero in sacrificium immaculatum pro salute humani generis in remissionem peccatorum. Et his dictis ad manus se crucifigentium libere dedit, qui eum super crucem projicientes crudeliter extenderunt. Quod cernens mater moestissima accurrit, et velum ad tegendum filii pudenda obtulit, quo et tectus fuit. Nam locus, in quo beata Virgo et Johannes sub cruce steterunt, prope hunc locum est, quamvis extra templum ingressum habeat, ut suo loco patebit. Ex quo etiam argumentum capio, quod Christus fuerit inferius crucifixus, et cum cruce supra rupem elevatus cum clamorosa derisione Judaeorum.
Post loci illius deosculationem, in quo Christum crucifixum suspicabar, processimus contra altare, quod ad rupem Calvariae est aedificatum, in cuius dextro latere vidimus in rupe scissuram, quae a summo descendit usque in terram. In eodem loco mortuus est et sepultus Adam, primus parens noster, ut multi dicunt. Nec obstat, quod dicitur Josuae XIIII., quod Adam sit in Ebron inter Enakim sepultus, i. e. inter gigantes. Quia dicitur in supplemento Chronicorum, quod Adam mortuus et sepultus fuerit in monte Calvariae, et postea corpus ejus demto capite translatum sit in Ebron, in speluncam duplicem. Caput vero Adae repertum est post multa tempora in monte Calvariae. Ideo pictores consueverunt testam humani capitis sub cruce depingere. Unde Ambrosius et Athanasius, Chrysostomus et Jeronymus in epistola ad Marcellam et in pluribus aliis locis, et Hebraeorum doctores, dicunt: Adam hic peccasse, et fuisse sepultum, ideo, ut ubi corruptum est genus humanum, ibi Christus proprium corpus exposuit, et ubi seminata est corruptio, ibidem incorruptio oriretur. Haec Anthonius. Sanctus etiam Jeronymus saepe idem dicit. In quodam tamen loco dicit: quod dicere, Adam ibi sepultum, sit favorabile et aures demulcens. Locum ergo scissurae deosculati sumus, et locum sepulturae Adam patris nostri.
Porro Orientales dicunt, in eo loco sepultum fuisse Melchisedech, primum sacerdotem Jerusalem. De quo habetur Genes. XIV. et Psalmo 109. Sed hoc latina et occidentalis ecclesia non recipit, propter dictum apostoli Hebrae. cap. 7., ubi dicitur, quod Melchisedech sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habere, neque finem vitae. Quod tamen non ita accipiendum est, quod Melchisedech nec natus nec mortuus fuerit, et sine genitoribus exstiterit, sicut Melchisedeciani haeretici dicunt, qui ipsum fuisse non hominem profitentur, ut habetur...: quidam autem etc. Sed ita accipiendum est, quod in veritate genitores habuit, vitae initium et finem, sed hoc investigare nemo unquam potuit, ut esset figura conveniens aeterni sacerdotii Christi. Unde Hieronymus in epistola ad Evagrium mirabiliter invehit contra eos, qui dicebant, Melchisedech non fuisse hominem, sed Dei filium aut angelum. Et hoc dicentes censentur ab ecclesia haeretici Melchisedechiani.
In hac capella sunt sepulti reges latini, qui virtute magna (#117 A#) et maximis laboribus terram sanctam in manus Christianorum reduxerunt et subdiderunt, et Sarracenos ultra modum vexaverunt, et mirum est, quod non discerpunt ecclesiam propter corpora illorum. Sunt autem hi reges ibi sepulti, scilicet, rex Gotfridus de Bullion primus, dux Lotharingiae, qui anno Domini MLXXXXVI. capta Hierosolyma per universos principes occidentis creatus fuit rex Jerusalem, et mortuus hic in ecclesia S. sepulchri sepultus est. Rex Balduinus II., III. rex Balduinus. IV. Fullo. V. Balduinus. VI. Almaricus. VII. Balduinus. VIII. Balduinus. IX. Guido. Hic ultimus pusillanimis fuit, et sanctam civitatem et regnum Jerusalem neglexit. Contra quem insurgit dominus Betrandus, comes tripolitanus, qui etiam erat catholicus. Sed quia rex Guido potens fuit, nec potuit eum Bertrandus debellare cum suis, convocavit in auxilium contra regem Jerusalem regem Egypti, Soldanum, et fecit pactum cum Sarracenis, et Guidonem expugnavit. Videntes autem Sarraceni et gentiles dissidium regni, et quod Christiani in se ipsis essent divisi, conglomerati ceperunt civitatem sanctam, ejectis inde Christianis, et per consequens totam terram sanctam amiserunt Christiani. Et praefati reges omnes regnaverunt annis LXXXVIII et XIX diebus in Jerusalem, et cessavit regnum translatumque est et additum regno Aegypti, sicut est die hac.
Ecce, quantum iterum evagatus sum de proposito, sed iam redeo. Capella praefata sub monte Calvariae est Christianorum de Nubia, qui ibi officia sua celebrant, et dicunt, quod rex Melchior, unus de tribus Magis, de quibus habetur Matth. 2., erat rex Nubiae, qui, dum de Nubia prope Hierosolymam venisset, urbem ingredi non voluit, sed juxta montem Calvariae hospitatus fuit, ideo sit eis hic locus datus ab antiquo. Ideo hac capella officiis processionis finitis et indulgentiis acceptis (†) recessimus.
De loco illo, ubi corpus Christi inunctum fuit et linteamine vel sindone involutum.
Exeuntes autem a capella illa de pede montis Calvariae processimus ad IX passus cum hymno: Pange lingua gloriosi proelium certaminis, de passione Christi, et venimus ad locum, in quo in ecclesiae pavimento jacet niger lapis, quibusdam rubeis maculis respersus, bene politus, qui dicitur ibi fuisse tempore passionis Christi juxta sepulchrum Joseph ab Arimathia. Nam Judaei suos lavant mortuos, et super tabulam ligneam aut lapideam corpus ponunt, et officia consueta explent lavando et unguendo [sic]. Joseph ergo, qui sepulchrum sibi exciderat de petra in eo loco, etiam tabulam marmoream politam sibi fieri fecit, in qua corpus suum lavaretur et ungeretur. Sed sicut suum sepulchrum Christo tradidit, ita et lapidem loturae. Cum ergo Joseph et Nicodemus cum suis adjutoribus corpus Christi de cruce solvissent, portaverunt ipsum huc, et nudum super hunc lapidem sanctum posuerunt, ibique unguentis foventes vulnera linimentis et in sindone munda involventes; (#B#) et in hoc funeris officio affuit gloriosissima et moestissima Maria, sedens, et in sinu suo caput vulneratum filii habens, ipsumque sudario circumligans, et Maria Magdalena pedes sacros, quos etiam in vita unxerat, diligentissime ungebat, et juxta necessitatem ipsum pretiosissimum corpus in hoc lapide evolvebant. Super hunc sanctissimum lapidem, pro dolor, imprudenter steti, ut supra fol. 109. A. B. patuit. Hunc lapidem cum processione circumstetimus, et cantibus finitis unus post alium provoluti ipsum deosculati sumus, et indulgentias plenariae (††) remissionis accepimus. De hoc loco portaverunt corpus Domini ad sepulchrum, quod ad quinquaginta passus ab eo distat. Super hunc locum est chorda extensa de uno pariete ad alterum, in qua pendent multae lampades ardentes, et post processionem posuerunt mensam super lapidem, in qua celebrant Missas, qui volebant.
De loco, ubi dicitur esse centrale medium totius mundi.
Cum omnia loca sancta ante dominici sepulchri ingressum prius visitassemus, declinavimus cum processione a via, per quam portatum fuit Domini Jesu corpus in sepulchrum, gyrantes sepulchrum sanctum, et golgathanam ecclesiam, quae est chorus totius templi, ingressi sumus; ibi cum ad medium venissemus chori, circumstetimus lapidem quendam, qui est rotundus, a caeteris lapideis tabulis elevatus, in cujus medio est rotundum foramen, in quo homo posset pugnum, h. e. manum complicatam, immittere. Lapidem hunc dicunt jacere in centrali medio totius mundi, et dicunt Orientales, quod Dominus Jesus ante passionem suam cum discipulis ibi stans digito hunc locum commonstravit, dicens: ecce, hic est medium mundi. Dicunt enim veteres historiae, quod ante templi hujus aedificationem fuit in hoc loco a philosophis erecta columna alta marmorea, quae in aequinoctio aestivali umbram non faciebat meridie, sole directe super eam stante. Hujus experientiam quidam miles peregrinus societatis meae accipere volens, accepta licentia a domino Sabathytanco, magistro hospitalis, qui dicitur Calinus major, ascendit cum quibusdam sociis super convexum testudinis chori, quae testudo multum alta est, et habet gradus, per quos potest fieri ascensus, et in supremo convexi est altana cum lapidibus arte facta, in qua possunt sine periculo stare et circumspicere. In hanc ascendit miles ille in meridie, et vidit, an corpus suum umbram faceret. Qui dixit nobis pro certo, quod corporis sui umbram nullum vidisset, stabat enim directe super locum illum, quem superstetimus, quia ita altana est aedificata, quod supra locum stat, et quod illa experientia ibi capiatur. An autem hoc sit verum, et evidens signum, quod locus ille sit in medio terrae, ubi in meridie sol splendens sic directe super capita corporum [stat], quod umbram corpus non reddit, non video. Legi etiam in pluribus libris de multis locis, ubi corpora aliquo tempore non reddant umbram, sicut recitat Dionysius libr. 3. Antiq. hujusmodi, de quadam insula versus meridiem in oceano sita, in qua circa meridiem nullam fieri rei cujus umbram, cum supra verticem sol existat: quae insula longissime distat ab Hierosolyma. Sed et Petrus de Albano consiliator Doctrina 67. idem dicit fieri in civitate Athenae, in qua ipsemet experimentum hujus accepit. Et in civitate Sienae super Nilum idem dicit fieri sole in aestivo tropico existente. Et Ptolemaeus in tertia tabula Africae et in quarta multas regiones inducit, ubi sol stat meridie supra verticem. Et quod his amplius est, in tabula eadem assignantur loca plurima, ubi bis in anno sol super verticem stat sine umbra. Sic sunt loca in Asia multa, ut videri potest in 6. tabula, in 9. et 10. et 11. et in 12. Et notum est, easdem regiones non esse mundi medium. Multi aestimaverunt, certam insulam esse in mundi medio, in qua tamen sol semper meridie umbram relinquit. Caterum vulgi imaginatio omnem locum totius orbis mundi medium opinatur, quia credit, homines per gyrum circumfusos orbi, et conversis pedibus stare, et cunctis scilicet coeli verticem esse, cunctosque mundi aut orbis medium calcare. Sed Augustinus de civit. Dei lib. XVI. c. 9. omnino negat antipodes esse, cum nec Scriptura, nec historia, nec experientia id doceat, et impossibile sit in oppositum orbis devenire locum propter oceani immensitatem, quam nulla navigatione pertransire est possibile. De his quaere in Specul. nat. l. 7. c. 10. Sed infallibilis veritas sacrae Scripturae testimoniis inducit, Jerusalem in medio mundi esse. Multi tamen dicunt, Jerusalem quidem esse in medio mundi habitabilis, sed non in medio machinae totius mundi. Sit tamen sic vel sic, Scripturae sacrae credendum est, quae Jerusalem in medio terrae positam esse dicit, et Salvatorem nostrum salutem in medio terrae operatum fuisse asserit. Unde de primo dicit Ezech VI.: Ista (#118 A#) est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terram. De secundo Psalm 73.: operatus est salutem in medio terrae. Unde Hilarius: locus crucis talis est ut punctum [positus] in medio terrae, ad capessendam Dei cognitionem universis gentibus esset aequalis. Locus enim, ubi crux fixa fuit, et rupis, stat ad latus dextrum hujus centri et ab eo est ostium de choro super montem Calvariae. Sicut ergo Christus est persona media in Trinitate et mediator Dei et hominum, tenens semper medium in mundi redemtione, mundi medium elegit, statuens crucem in medio. De quo medio videtur esse illud Genes. 2.: lignum vitae in medio paradysi i. e.[TR218] crux Christi in medio mundi. Ideo Deuter. 6.: Dominus Deus tuus in medio tui. Et de ecclesia sancti sepulchri dicitur Levit. 26.: ponam tabernaculum meum in medio vestri, i. e. templum sepulchri mei in medio mundi.
In hoc ergo loco singulari quodam gaudio exultavimus, pro eo, quod cum salute et prosperitate de extremis mundi partibus mundi medium attigimus, et laudibus Domino solutis indulgentias accepimus (†).
De loco, ubi sanctae mulieres viderunt revolutum lapidem a monumento.
Recedentibus nobis ab hoc loco de golgathana ecclesia, per ostium, per quod intravimus, reexivimus in ecclesiam sancti sepulchri, et in locum venimus, in quo tres Mariae venientes, ut ungerent Jesum, viderunt revolutum lapidem a monumento, de quo fuerant per viam multum solliciti, dicentes: quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti, et hae respicientes viderunt eum revolutum. In loco illo intrantes procidimus, eumque deosculantes indulgentias accepimus (†).
Notandum: quod ubicunque talis pictura et signum est sancti sepulchri, et quotiens eam inveneris, scias me in ecclesia sancti sepulchri per noctem vigilasse ad dominicum sepulchrum in mea secunda peregrinatione. In prima vero tres noctes in ea fui.
F F F F F.
[Transcriber's Note: Here there is an image designating a nocturnal vigil.
De ingressu peregrinorum in sanctissimum Domini Jesu sepulchrum.