# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

## Part 30

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-efac662a/index.md

Post capellae illius visitationem exivimus cum processione ad ecclesiam, descendentes per quatuor gradus, et statim sub gradibus in locum venimus, ubi in pavimento erant duo circuli, quinque passibus ab invicem distantes, de polito et vario marmore formati. Et hos circulos circumstetimus, cantantes ea, quae erant ad propositum, sicut processionale continet. Hic dicitur esse locus, in quo Dominus Jesus apparuit Mariae Magdalenae in forma hortulani, et in loco unius circuli stetit Dominus, et Maria in loco alterius. Hic Maria procidit ad pedes, nec passus fuit se tangi, quia nondum ascenderat ad patrem, ut habetur Johannis XX. diffuse.

Res hic gesta magnam peregrino poterit dare devotionem in Mariae exemplo. Dum enim in sepulchro non invenisset quem quaesivit, per omnes angulos horti cucurrit emigrans, nunc huc, nunc illuc, et tanto amoris urebatur incendio, ut foemineae infirmitatis oblita nec tenebrarum caliginem, nec persecutorum terrorem timeret, nec custodes curaret. Sed cucurrit, circuivit, flevit, anhelavit et gemuit. Et nulli dubium, si ei dictum fuisset: (#112 A#) ecce, quem quaeris, jam mare magnum transiit, trans montana alpina migravit, ab oriente in occidentem se reduxit, et in ultima occidentis regione habitat, statim, non attentis mille periculis, mare transiisset, per montana cucurrisset, occidentem lustrasset, et usque in Hiberniam, quae ultima occidentis regio est, venisset. Sed pius Dominus hic in hoc loco apparuit, et numquam occultabit se his, qui ab occidente per tanta terrarum discrimina et aquarum pericula huc veniunt, ut eum, quem diligunt, quaerant. Non aestimo, quia promittitur Zachariae VIII. Ecce ego, inquit, salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis, et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Ad pedes ergo Domini Jesu nos hic prostravimus, et saltim vestigia ejus deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).

De loco carceris, qui erat juxta scopulum Calvariae, in quo Christus post eductionem fuit inclusus.

Hoc loco derelicto consequenter cum cantu et processione transivimus, et quandam obscuram capellam ingressi sumus, quae erat in petra excisa, et nullam habuit fenestram, sed unum in ea stetit altare et duo ostiola. Haec capella tempore passionis Christi fuit carcer, sive inclusorium juxta montem Calvariae, ad hoc ordinatum, ut rei educti ad mortem in eo includerentur, quousque tormentorum instrumenta pararentur, cruces, patibula, rotae, ligna ad ignem, et hujusmodi, et ut in eo biberent et inebriarentur, quia consuetum erat morte plectendos prius fortissimo vino inebriari, ut minus mori trepidarent, et tormenta levius ferrent; et ut fortius biberent, includebantur ibi cum vino, quatenus sine verecundia id agerent. Cum ergo Dominus Jesus cum cruce eductus fuisset, incluserunt eum in illa cellula, quousque foramina tria in scopulo Calvariae formarent pro tribus crucibus, et medio tempore biberet. Dederunt autem Domino myrrhatum vinum, Marci XV., quod fuit acerbissimum, unde oblatum potum non accepit, ut dicitur ibidem.

In hac venerabili cella contemplati sumus non sine tristitia, quomodo Dominus Jesus in ea flevit, et tormentum crucis cum timore pariter et amore exspectavit. Singuli ergo cum singultibus et gemitibus ingressi sumus, et successive vestigia Salvatoris nostri deosculabamur cum prostratione, et indulgentias ibi accepimus (†).

De loco, ubi milites miserunt sortes super vestimenta Christi, et ea diviserunt sibi.

Transivimus consequenter a carcere Christi ad aliam capellam cum tribus obstructis fenestris, et ibi est locus, ubi jam Domino Jesu cruci affixo stabant sui crucifixores, mittentes sortes, quid quis tolleret de vestibus Jesus, et partiti sunt vestimenta ejus in quatuor partes, unicuique militi (#B#) partem. Ad sortem autem posuerunt tunicam inconsutilem, quae scissa inutilis fuisset. Et sedentes in loco hoc miserunt sortes in magnum Christi despectum. Compassione ibi moti fuimus super Christi nuditatem, et cantu finito locum deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).

Sedes, in qua Dominus Jesus sedit in sua coronatione poenosa.

Egressis nobis de ista capella ad ulteriora processimus cum lugubri cantu de coronatione Domini in sua coronatione corona spinea, et in unam capellam aliam venimus obscuram, cujus unica fenestra obturata lapidibus fuit, et altare in ea pulchrum et integrum, sed sine pallis etc. Sub ipso altari stat unus rotundus lapis, ac si fuisset pars unius columnae sectae in partes. Hic lapis tempore passionis Christi stetit in domo Pilati, ante stabulum mularum, pro sede; erat enim ita dispositus, quod fuit pro sessione aptus. Volentes ergo Dominum spinea corona coronare, volverunt lapidem a suo loco in praetorium, et Dominum Jesum desuper sedere fecerunt, eumque sedentem super hunc lapidem coronaverunt spinis. Post passionem autem Christi fideles eum lapidem huc portaverunt in perennem memoriam illius durissimae et opprobriosissimae coronationis. Prostravimus[TR210] ergo nos, et adorantes Dominum lapidem hunc manibus tetigimus, et ore deosculati sumus, et indulgentias accepimus (†). Et ea, quae passus est Dominus sedens super hunc lapidem, ad memoriam reduximus, quomodo Dominus Jesus indutus derisorie purpura, arundinem pro sceptro manu tenens, corona spinea coronatus, oculis velatus, consputus, colaphisatus, alapis percussus, arundine laesus, per Ave salutatus, Rex Judaeorum vocatus, propheta nominatus, et mille puncturis spinarum vulneratus, toto denique corpore ex flagellatione praecedente dilaceratus, irrisioni publice expositus, et ita plenus opprobrio in hoc lapide sedit tamquam Rex in solio, manifeste ostendens, regnum suum non esse de hoc mundo. Unde Sancti Christum regem non agnoscunt, nisi prout sedit coronatus in hoc lapide. Legimus enim de S. Martino, quod sibi spiritus malignus apparuit, corona aurea et purpura indutus, et splendido decore circumdatus, dicens, se esse Christum. Cui Martinus: Ego Christum non nisi spinea corona, et stygmata crucis praeferentem non agnosco.[TR211] Quo audito diabolus confusus abscessit. Legimus etiam de S. Catharina de Senis, cum fuisset a quadam mala muliere scandalose diffamata, ex hoc turbata confugit ad Dominum, petiit, ut innocentiam suam deferenderet. Cui Christus apparuit, habens in dextra coronam auream, margaritis fulgidam, et in sinistra coronam spineam, aculeis hispidam, dicens ei: elige, quod vis. Aut in vitae hujus cursu serto spineo coronari, et aliam tibi pretiosam coronam servabo in vitam aeternam, aut nunc habere hanc pretiosam, et post transitum servabitur tibi haec de spinis. Cui virgo: Ego, Domine, in hac vita semper tuae beatissimae passioni conformari elegi et nunc eligo. Et haec dicens spineum diadema cum utraque manu de manu salvatoris arripuit, et capiti suo cum tanta violentia imposuit, ut post visionem dolorem sensibilem capitis ex spinarum puncturis sentiret. Sic etiam gloriosus rex Jerusalem, Balduwinus, qui primus latinus Christianus ibi regnavit, non auream, sed (#113 A#) spineam coronam pro insigniis regalibus habuit, semperque in diebus ostentationis suae, etiam inter reges existens, spinis coronatus processit, dicens: indignum fore, quod homo peccator rex Jerusalem ornatus aurea corona incederet, cum rex coelorum in Jerusalem spinea corona coronatus exstitisset. Sunt autem per circuitum Jerusalem spinae acutissimae, de quibus ego unam coronam complexui, et Ulmam mecum duxi. Nec credendum est, quod marinis spinis usi sint in coronatione Christi, sed communibus spinis, crescentibus per circuitum Jerusalem in monte Syon, et in monte Oliveti, et in vallibus. Coronatio enim Christi non fuit a Judaeis aut gentilibus praecogitata, sed dum jam judici praesentatus fuisset et accusatus, quod diceret, se Christum, regem, esse, tunc subito venit eis in mentem, quod derisorie et cum cruciatu esset coronandus, et de proximis spinis tulerunt, et forte ex coquina domus inter sarmenta comburenda eas invenerunt, quia hoc ad oculum vidi, quod etiam nunc non alia ligna habeant, nisi spinas, et coquinae plenae sunt acutissimis spinis pro igne.

De capella S. Helenae, inventricis S. crucis.

Capella ista dimissa progressi sumus gyrantes ecclesiam ab intra cum cantu de S. Helena, signato in processionali, et ad unum ostium magnum venimus in muro ecclesiae, ac si per hoc ostium esset exitus de ecclesia extra. Per hoc ostium intrantes in tenebras, quas tamen luminibus nostris repulimus, statim pedibus apprehendimus gradus lapideos, per quos descendimus per XXX passus vel gradus usque in quandam capellam, quae dicebatur capella S. Helenae, quae subterranea est. Ibi ergo cantu finito genibus flexis oravimus, et indulgentias recepimus (†). Haec capella est satis magna, alias parietes non habens, nisi petras, in quibus est incisa, sicut et ipsi gradus de superiori ecclesia inter parietes petrarum descendunt, a superiori vero est testudinata, et per ipsam testudinem lumen incidens habet, ipsa autem testudo fulcitur VI columnis marmoreis, quae, ut dicitur, tempore passionis Christi sustentabant praetorium, in quo judicatus fuit Dominus. Et per sanctam Helenam fuerunt inde huc translatae. Hae columnae sunt politae et nigrae, et semper sudant, et guttatim destillat de eis aqua, et dum aliquis manu vel veste tergit guttas, statim erumpunt aliae guttulae. Porro vulgus dicit, quod sudare inceperint miraculose, dum Christus castigabatur in praetorio, et sudor ille sit fletus earum super innocentia Christi Jesu. Nec omnino abjicienda est vulgi opinio, quae certe otiosa penitus non est. Si enim lapides laudes Redemtori proclamare dicuntur, hominibus a laudatione silentibus, ut habetur Lucae XIX.; quid mirum, si lapides (#B#) flere mortem Redemtoris hominibus ridentibus [existimentur]. Quia enim in die palmarum pueri Ebraeorum et discipuli Christi Osanna clamabant, lapides tacebant, et si hi tacuissent, lapides clamassent: sic si mortem innocentem et acerbam homines flevissent, lapides lacrymas non dedissent. Sed quia illi non flebant, lapides lacrymas fundebant, sicut et scissi in morte Christi leguntur. Nullum ergo inconveniens vulgi pia habet opinio, dicens: columnas illas in morte flevisse, nisi quod in Scriptura non legitur: facilius est enim, lapidem lacrymari, quam laudes decantare. Dicunt consequenter, quod columnae illae ideo sine cessatione flent, quia homines, qui semper flere deberent et Christi passionem et sua propria peccata et calamitatem hujus miseriae, gaudent et rident. Et si homines a risu intemperato abstinerent lapides lacrymas non funderent. Alii simplices in bona fide de his columnis dicunt, quod Christo patiente Maria virgo dolore repleta, sola flens, sic has columnas est affata: non est, inquit, quod doleat mecum, et tantum pondus amaritudinis sola sufferre quomodo possum? Vos ergo lapides mecum flete. His dictis aquis stillare coeperunt. De his columnis forte dicitur Sap. II.: data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. Et Habac. II.: lapides de pariete clamabunt. Et Job. 9.: qui commovet terram, concutiet columnas ejus. Ea, quae supra dixi de columnis, audivi a devotis et simplicibus catholicis, et a mulierculis devotis, quarum nolo spernere pietatem, nec abjicere devotionem. Scio autem bene, quod ea, quae operatione naturae fieri possunt, non sunt ascribenda miraculis; est enim certa species lapidis, in genere marmorum, emdros appellatur, de qua semper aqua stillat, ubicunque in aedificio fuerit locatus, quia ex frigidissima ejus complexione aërem circumstantem incrassando transmutat in aquam, quasi in habentibus aptitudinem faciles transitus aquae in aërem[TR212] subtiliando, et aëris in aquam inspissando, quo fit, ut aërem aquam factum et petrae circumpositam naturaliter per guttas desudet a petra decidens. Unde simile dicitur Constantinopoli in veteri palatio, ubi in quodam habitaculo sunt conchae marmoreae de simili lapide, quae per se ipsas aqua replentur, et dum evacuantur, iterum, nullo homine faciente, replentur. Quod vulgus stupet, tenens pro miraculo, quod tamen naturaliter fit. Sic credo esse istas columnas emdronicas, naturaliter madentes et sudantes.

In eadem capella est una lapidea concha in muro, juxta altare pro aqua benedicta imponenda, quae jam semper est vacua et sine aqua benedicta. In hanc concham dum homo caput ponit et auscultat, audit quasi stridentes ignium flammas et strepitum, quasi decursum aquarum multarum, praecipue tamen, quando homo solus est in capella, et haec audire cupit, tunc audit horribilem tumultum, sicut egomet saepe audivi. Simplices hoc audientes terrentur multum, et dicunt, de subtus esse purgatorium, et sonitum illum causari ex illatione poenarum, et ex rugitu tortorum. Sed ego existimo, quod ex deambulatione superius in templo causetur inferius talis sonitus.

Iuxta utrumque latus graduum sunt cavernae magnae et altae, petris incissae, quae fuerunt capellae consecratae olim cum altaribus et penitus sunt (#114 A#) absque lumine. Mirum est videre antiquorum devotionem in his et similibus. Duo altaria habet haec capella, et juxta majus altare ad latus dextrum est una cathedra saxea et juxta cathedram fenestra per petram, per quam est respectus in foveam inferius, in qua sancta crux fuit inventa. Et dicunt, quod dum Helena sanctam invenisset crucem, primo hanc capellam aedificavit, et in illa cathedra sedens continue in speluncam, ubi crucem invenerat, oculos conjecit per fenestram, et semper ibi manens, aedificatoribus formam templi erigendi tradidit, et impensas solvit, et in tenebrosis capellis lectulum suum habuit, et ibi cum ancillis suis diebus et noctibus mansit, quousque tota ecclesia consummata fuit. Hanc capellam nonnulli[TR213] nominant ecclesiam S. Jacobi, dicentes, quod S. Jacobus, primus in Jerusalem episcopus, ibi sedem suam habuerit, et ideo etiam ipsam cathedram nominant S. Jacobi sedem. Sed hoc est contra rationem, cum tempore S. Jacobi nulla fuerit[TR214] ibi ecclesia, sed locus extra urbem despectus propter montem Calvariae.

De spelunca, in qua sancta crux fuit inventa a S. Helena.

De hac capella ulterius descendimus per XVI gradus, qui ad latus dextrum sunt, cum cantu de sancta cruce, et in aliam capellam venimus penitus tenebrosam, et lumine coeli carentem, lampadibus tamen multis illustratam. In imo illius capellae est fovea sub rupe superpendente, XXII pedes habens longitudinis, in qua sancta imperatrix Helena pretiosissimum thesaurum invenit, qui ultra CCC annos ibi latuit. Reperit enim ibi cruces tres, clavos, spineam coronam, tabulam tituli cruci superpositam, ferrum lanceae, quo Christi cor fuit transfixum, calamum cum spongia et omnia instrumenta, quibus usi fuerant in crucifixione Christi et duorum latronum, quae omnia cum crucibus, tamquam immunda, in locum projecerant. Hanc sacram speluncam circumstetimus cum cantibus et laudibus, inventam ibi crucem laudantes, et singuli provoluti locum deosculati sumus, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.

Porro in loci illius deosculatione sensim dulcem spirare odorem ex specu, ex quo odore plurimum aedificati, confortati, et consolati fuimus, pro eo, quod percipere meruimus reliquias illius dulcissimi odoris, qui ex eo specu exhaluit, dum Judas Quirinus fodiens super crucem venit, ut legitur de inventione crucis sanctae.

Horribilis est locus ille et profundus in rupibus. Sed quomodo cruces tam profunde in viscera terrae fuerint immersae, facile est videre illi, qui civitatis sanctae antiquam dispositionem scit et legit. Antiqua namque civitas Jerusalem a parte occidentis, ubi crucifixus fuit Dominus, erat profunda voragine cincta, quae ab austro in aquilonem protendebatur ad longitudinem civitatis. Et ista vorago non fuit arte, sed naturaliter, pro civitatis fossato scopulis et rupibus sese respicientibus ab utraque parte voraginis. Super interiores scopulos et petras erat murus civitatis (#B#) circumductus, exteriores vero rupes eminebant in civitatis munitionem. Inter scopulos autem exteriores dicebatur unus Calvarius, et locus sub eo Golgatha. Et in Calvario crucifixus est Dominus cum duobus aliis, quibus a crucibus solutis ipsas cruces in voraginem illam projecerunt cum aliis instrumentis crucifixorum, quia Calvarius stabat super marginem voraginis, et non aliud fecerunt, nisi quod cruces de foraminibus petrae extraxerunt, et in foveam praecipitaverunt, sicut et alias immunditias in eam projicere solebant, quibus cruces post modicum opertae fuerunt, quia de muro civitatis cottidie immunditias effuderunt. Demum anno XLII. post passionem Christi, cum Titus Jerusalem everteret, projici fecit muros et turres ibi in voraginem illam, et ita cottidie cruces magis ac magis operiebantur. Deinde post LXXVII annos venit Helius Adrianus imperator, et in odium Christianorum aedificavit in Golgatha templum spurcissimum, Veneris statuam marmoream in ipso collocans, ut refert Jeronymus in epist. ad Paulinam, et in odium Judaeorum posuit statuam cum imagine sua in locum, ubi templum Domini fuerat, in quo Judaei oratorium fecerat, et quam statim imperator dorsum civitati vertit, Judaei statuam imperatoris destruxerunt. Quod audiens Adrianus reversus est, et totam civitatem funditus evertit eliminatis Judaeis, et abiit. Et ita iterum fuerant muri projecti in voraginem supra cruces. Non multo post Caesar redit, et civitatem de novo instauravit, et praecepit, ut murus antiquus occidentalis totaliter in voraginem praecipitaretur, eamque jussit repleri, et reliquae terrae aequari, et templum Veneris muris civitatis coincludi, et pro tanto civitatem amplificari fecit. Et ita factum est, quod vorago illa, in qua sancta crux jacuit annos circiter centum LXXX, ut Hieronymus in ... [loco dicto?] dicit, quousque sancta Helena venit, et vix locum invenire potuit, qui in oblivionem venerat. Specum ergo mundavit, et eum consecrari fecit, et suam capellam et habitationem desuper construxit, sicut hodie est. Stabamus ergo in loco illo quasi rapti prae admiratione scopulorum et petrarum, sub quibus sancta crux inventa fuit, quia rupes praerupti pendebant super capita nostra, qui ruinam minarentur. In hac sacra voragine multam devotionem hauriunt peregrini. Sed Christiani orientales et etiam Sarraceni in ea vacant superstitionibus vanis. Nam de rupibus illis frusta descindunt pro medicinis. Dicunt enim, quod febricitans, bibens de vino vel aqua, in qua aliquid de illis rupibus est impositum, quam statim sanetur. Insuper, dum quis sentit capitis dolorem, statim comam capitis abradi facit, et pilos abrasos ad custodes templi mittit, ut imponant loco inventae sanctae crucis. Quod dum factum est, sanatur dolens. Similiter faciunt, dum quis dentium dolorem patitur. Tunc barbam abrasam in specum mittunt, ut sanentur. Sic, qui dolent pudenda, etiam faciunt. Unde accidit, quod omnia foramina petrae et rupium sunt repleta barbis, comis et pilis. Hunc profanum ritum ex antiquis idololatris ad eos devenisse nemo dubitet. Dicit enim Diodorus libro 2. c. 4. antiquarum historiarum, quod olim Egyptii, vota diis facientes pro aegrotationum evasione vel curatione, capillos abrasos aureis vel argenteis imposuerint vasis, mittentes eos ministris idolorum in templa, et sanabantur. Sic et illi criminosi faciunt hodie. Est enim retro locum inventionis sanctae (#115 A#) crucis concavitas profunda in rupe, quae repleta est barbis et comis hominum. Et quamvis Sarraceni, Turci, non credant, utuntur tam illo loco et loco Calvariae pro suis superstitionibus. In illo specu est optimus sonus et resonantia, cujus similem non audivi in aliquo choro vel ecclesia. Unde aliquoties, quando solus in eo fui, plena et alta voce cantavi antiphonas de inventione sanctae crucis et hymnos.

De sanctissimo monte Calvariae, in quo Dominus Jesus crucifixus pependit.

Consummatis omnibus, quae agenda erant in specu sacro, mox de loco ascendimus et per ostium templi reingressi sumus, et circumeuntes cantor alta voce inchoavit hymnum: Vexilla regis prodeunt, fulget, etc. Et cum illo cantu usque ad ascensum sanctissimi montis Calvariae venimus; in quem XVIII gradibus lapideis ascendimus ab inferiori ecclesia sursum et superius; in unam lucidam, pulchram, marmore polito et vario ornatam capellam venimus, in qua multae pendebant lampades ardentes et tria ibi altaria stabant decorata picturis de opere musaico, et erat capella de opere arcuario facta, in medio columna marmorea sustentante aedificium. Sub arcu testudinis depicti erant David et Salomon. David quidem cum illo versu: qui edebat panes meos magnific. Salomon autem cum illo: sapientiae aedificavit sibi domum; et signa immolationis Isaac. Haec capella est super montem Calvariae aedificata. Cum omnes in eam venissemus, et iam ad oculum nobis ostenderetur petra illa mirabilis, rupes desiderabilis, scopulus amabilis, lapis laudabilis,[TR215] saxum venerabile cum spectabili foramine, in quo sanctissima crux cum Crucifixo fuerat infixa, et haec intueremur, perterriti vehementer et concussi a tanta sanctitate, proni in terram cecidimus in facies nostras, et iam non audiebatur cantus, sed planctus, non hymnus, sed fletus et ululatus. Nullus ibi erat, qui se posset a lacrymis et gemitibus continere; quis enim tam durum cor habere posset, quod non scinderetur in loco, ubi oculis suis videt scissam petram durissimam? Quis ibi non etiam alto gemitu fleret, ubi Christus Deus noster in cruce supensus alta et magna voce emissa clamavit, oravit etiam pro crucifixoribus, latroni paradisum promisit, matrem moestissimam Johanni commendavit, felle et aceto potatus fuit, omnia ibi consummata esse dixit, spiritum in manus patris commendavit, et exspiravit; latus ejus miles lancea aperuit, sanguinem et aquam ibi fudit. Ecce, peregrine devote, hic Abel occisus a fratre, Isaac ligatus a patre, serpens aeneus suspensus a Moyse, agnus paschalis immolatus in lege, Deus occisus ab homine, Jesus crucifixus carne, rex tuus suspensus cruce, Dominus tuus condemnatus morte, mitis et humilis et innocens perfusus cruore, sacerdos et hostia offerens sese. Haec et his similia in hoc tremendo loco contemplabamur, et diutius in oratione prostrati mansimus. Finita autem oratione unus post alium ad petram sanctam, quae prominebat supra fundamentum, accessit, et ad foramen crucis se quilibet juxta loci (#B#) dispositionem traxit, et locum ipsum eximia cum devotione deosculabatur et faciem, oculos, os quilibet super crucis foramen posuit, de quo nimirum foramine dulcis admodum spirat odor sensibilis, qui perceptibiliter hominem recreat. Brachium, etiam manus in ipsum foramen misimus usque ad suum fundum. Et cum his indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.

Porro in latere sinistro foraminis est in ipsa petra grandis scissura, a summo usque deorsum, quae in Christi exspiratione facta creditur. Ad illam scissuram etiam accessimus unus post alium, et ipsam deosculati sumus, capita nostra ei imponentes magis et corpus, quantum fieri potuit. Insuper ab utroque latere sancti foraminis sunt alia duo foramina, in quibus duorum latronum cruces fuerunt impositae, qui crucifixi fuerunt cum Iesu, Dysme et Gesme: sed illa foramina videri non possunt, quia super ea stant columnae, non altae, in quarum capitibus sunt ferrei clavi, ad quos cerei et candelae affiguntur, et sunt istae columnellae quasi candelabra. Ipsam tamen columnam dextram deosculati sumus. Ut patet supra, fol. 67. A.

In pariete retro petram sanctam est pictura nova, valde pretiosa, Crucifixi, beatae Virginis, et S. Johannis Evangelistae. Fuimus ergo in monte Calvariae cum processione plus quam per horam, orationi et devotioni vacantes et erat profusa nox, quasi IX. hora ante medium noctis.

De ipsa scissura in persuasione ad Soldanum Nicol. de Cusa tradit libro III. cap. 17. de editore Alchor.

Descriptio montis Calvariae, et ejus dispositio. Vid. fol. 130. et fol. 264.

