# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

## Part 3

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-efac662a/index.md

Nono. In hac Deus prophetas, patriarchas, sacerdotes, et reges per se ipsum posuit et ordinavit.

Decimo. In hac terra voluit incarnari, matrem sibi dignissimam condere, ex virgine nasci, circumcidi, baptizari, conversari, discipulos eligere, praedicare, miracula facere, sacramenta institutere, pati, crucifigi, et mori, sepeliri, resurgere, hinc in coelum ascendere, hic spiritum Sanctum apostolis mittere, ut ab hinc totus mundus sciret suam salutem effluxisse.

Undecimo. Curiam et Consistorium suum ac tribunal in hac sibi dilecta terra collocavit, ibique judicio disceptabit in fine mundi cum omnibus filiis hominum.

Duodecimo. Deus terram illam singularissime illustravit, ita, quod omnia, quae in ea sunt, sint alicujus magni mysterii significativa, quod non est in aliis terris. Tota enim terra illa est doctrinalis. Nam situs ejus, civitates, villae, castra, domus, montes, colles, campi, valles, maria, flumina, fontes, cisternae, aquae, siccitates, arida, petrae, lapides, aspera et plana, deserta et culta, viae et invia, horti, arbores, nomina locorum, omnia sunt mysteriis plena, et divina quaedam in se continent sacramenta, quae vel sunt de mysteriis divinis, vel de moribus humanis.

Ex his duodecim signis patet, quod Deus prae omnibus mundi terris hanc singulariter dilexit.[TR15] Ex quibus merito perpenditur, quanta loca illa sanctissima exundant, haud dubio laude et gloria, quanta virtute et dignitate praestant, quanta proinde devotione,[TR16] si via ad ea nobis esset aptior, jure meritoque essent tum honoranda, tum visitanda. Quando colenda affectu, quae et ipsa mater Domini Maria, virgo perpetua, ejus post ascensionem, dictarum rerum ob memoriam non tam incoluit multo post tempore, quam ardentissimis desideriorum insigniis honorabiliora nobis effecit. Ita et reliquae mulieres sanctae loca ipsa saepenumero devotissime exosculantes, atque hunc in modum plerique alii utriusque sexus homines fecere. Inter quos beatissimus fulget Hieronymus, eorundem locorum cultor et inhabitator praecipuus, qui in diversorio Mariae ad praesepe Domini in bethlehemitico tuguriolo latitare atque commorari romanis praetulit deliciis. Ita devotissima Paula et Eustochium cum multis virginibus, et venerabilis Marcella, ex Roma literis iam dictarum advocata. Sic et Melania, mulier urbica, cum multa familia Romam deseruit, Jerosolymam petiit, ibique monasterium construxit, Deo cum quinquaginta virginibus serviens. Haec, ut Jeronymus in epistola ad Paulam consolatoria super dormitione Blessillae dicit, quod una hora virum, et duos liberos amisit, mox cum omni, quam habebat, possessione iam hyeme navigavit, nolens oportunum navigationis tempus exspectare. [Tom. 1 Fol. 160. D.] Sed et Fabiola, ingentibus derelictis opibus, narrat Hieronymus in epitaphio Fabiolae ad Oceanum [Tom. 1. Fol. 197. sqq.] venisse in terram sanctam, ibi moraturam. Sic et sanctae foeminae ad loca sancta transmigrantes Rusticum ad se vocavere, ut habet Hieronymus in epistola ad Rusticum [Tom. 1. Fol. 219.] Sed et Susanna, nobilis virgo, de Roma Bethlehem adiit. Cujus tamen peregrinatio in malum cessit, ut Hieronymus in epistola objurgatoria ad eandem asserit [Tom. 4. Fol. 139. sqq.] Insuper B. Hieronymus multis scribit epistolas invitatorias ad loca sancta. Sicut ad Apronium (Tom. 2. Fol. 130.) Et Theodoram sanctam foeminam; ad Abigaum coecum (Tom. 1. Fol. 203.) Et Desiderium in epistola vocat (Tom. 3. Fol. 198.) Et Marcellam per epistolam, tamquam per Paulam et Eustochium missam, a Roma vocat ad loca sancta, collaudans ultra modum terram sanctam, et civitatem Jerusalem (Tom. 1. Fol. 123.) Captum Johannem juvenem a Persis, de Perside cum miraculose Jeronymus in Jerusalem transvexit, ut habet Cyrillus. Et quamvis tempore B. Hieronymi oriens inquietissimus esset, propter barbarorum incursus, nullatenus tamen fugit, sed amore locorum sanctorum mansit. Unde in Epitaphio Fabiolae dicit: Nos in oriente iam tenuit fixa fides, et inveteratum locorum sanctorum desiderium, non obstantibus calamitatibus. (Tom. 1. Fol. 200. D.) Et cum vice (#B#) quadam venisset Romam, celerrime rediit Hierosolymam, vocans Romam Babylonem, et Asellam precatur, dicens: Ora, ut de Babylone regrediar Jerosolymam, et veniat Esdras, et reducat me in patriam. Haec in epistola ad Asallam (Tom. 2. Fol. 364. C.) Sic Ruffinus, etiam italicus vir nobilis, gloriam et divitias contemsit, et in Jerusalem pauper, pauperem Christum imitans, ibi vitam in multa virtute finivit. De his habetur in speculo historiali lib. 18. c. 89. Sed et Origines derelicta patria loca sancta adiit in Palaestinam, Judaeam, et Syriam, ut Jeronymus habet de viris illustribus (Tom. 1. Fol. 285.) De hoc possemus aliquid altius adducere. Nam Helena, sancta Imperatrix, Jerosolymam ob amorem crucis locorumque sanctorum mare transivit. Sic etiam Eudochia, uxor Theodosii imperatoris, universis deliciis resignavit, et vitam caelibem circa loca sancta in hac terra finivit. Similiter fecit Pelagia, speciosissima femina, et lasciva, et meretrix Antiochena, quae occulte vanitatibus post se relictis in monte Oliveti concludi se in arctissima cellula fecit, et ibi in poenitentia devotissima vitam finivit. Legimus etiam, quod Wilhelmus, ecclesiae persecutor et tyrannus, per sanctum Bernhardum conversus, missus fuit ab Eugenio papa, et a B. Bernhardo Jerosolymam, et ad suscipiendam ibi poenitentiam a Patriarcha. Qui jussa complens tantam gratiam in locis sanctis promeruit, ut maximis postea clareret miraculis, et vitam arctissimam duceret monachalem. Ita clarissimi quique alii ex omni christianismo viri, qui pro sua eximia fide et devotione quantumlibet distarent, minus se habere christianae religionis ab olim putavere, nisi illa loca sanctissima suis perspexissent oculis, osculisque attigissent, atque illic Christum Dominum adorassent, ubi steterunt pedes ejus, et in quibus evangelium primum de patibulo coruscavit, fidesque nostra sumsit exordium. Devota ergo visitatio illorum sanctissimorum locorum ad emendatioris vitae propositum concipiendum, hauriendamque suorum compunctionem criminum multum confert pio et fideli peregrino; ita, ut meo quidem judicio atque plurimorum mecum consentientium censura, nullus pene sit vel perrarus, qui non melior inde regrediatur, quam ante fuerat ingressus. Neque ob id hoc in loco gentili concesserim poetae, dicenti: Coelum non animum mutat, qui trans mare currit.

Esto! in curiosis id locum habeat, qui vanitatis ducti spiritu scrutandorum locorum causa eo pergunt, nullum referentes fructum ex tanto labore et sumtu, nisi quod veterum more exploratorum, quos Moyses miserat, terrae sanctae detrahere non cessant. At non sic in his, qui devotionis venerationisque gratia illo proficiscuntur. Quis enim christicola has ingressus terras sanctissimas non mox solveretur in lacrymas? Quis compunctionis non pie ferret indicia, etiamsi adamantino esset pectore? Quis, inquam, ex his locis, si tamen credat Deo et evangelio, non magnam sibi hauriat devotionem? Quis ibi melioris vitae sibi non imbibat voluntatem, vitaeque veteris poeniteat, ubi tot et tanta ad haec sub oculis habet incitamenta, ubi haud dubium divina gratia efficacius prae caeteris locis in animas agit devotorum, si obex non ponatur. Sed his iam satis est.

Explicit prologus et commendatio terrae Sanctae, et peregrinationis. F. F. F. (#9 A#) Sequitur Particula primi Tractatus, qui continet cursum primae Evagationis F. F. F. in terram sanctam.

Incipit evagatorium. F. F. F. Lectoris in Ulma, ordinis fratrum Praedicatorum in terrae sanctae peregrinationem.

Evagari et discurrere per mundum, quamvis sit contra Monachi et Religiosi rationem, quia Monachus religiosus, quasi manens religatus dicitur;[TR17] tamen evagari cum licentia et obedientia suorum superiorum per mundum, per terram et mare, ad loca, ubi intellectus illuminatur, affectus inflammatur, vita in melius emendatur, meritum augmentatur, et experientia rerum utilium acquiritur, nemo est, qui sentiat, talem evagationem religioso non convenire, maxime tamen si religiosus talis sit in officiis, quae congruenter expedire nequit, nisi multarum rerum[TR18] experientia sit edoctus: sicut est officium praedicationis, quod utique virum intelligentem scripturas, expertum et imperterritum, requirit. Cum ergo ego F. F. F. ordinis praedicatorum, per superiores meos ad praedicationis officium exercendum sim missus, et per patres nostrae provinciae, more ordinis, praedicator generalis constitutus, ex eo tempore, quo praedicare inchoavi Jesum Christum, natum de virgine, passum et mortuum in cruce, concepi desiderium et propositum videndi loca illa sanctissima nativitatis, vitae, mortisque Jesu Domini nostri Salvatoris. Et quamquam ad scientiam praedicatori necessariam satis conferant documenta evangelica et apostolica, quae sanctorum studiosa lucubratione exornantur in dies, (#B#) ac per divini verbi declamationes cottidiana explanatione elucidantur: Non parum tamen ad eam ipsam conducit dictorum peragratio, et sub oculis conspectio locorum, in quibus, quamquam per exemplum facta, dicta, aut passa dietim aut legimus aut audivimus. Quam autem multum conferat inspectio illorum locorum sanctorum ad sacra scripturae intellectum, testatur B. Hieronymus in prologo 1. Paralipomenon, ubi sic dicit: Sicut graecorum historias magis intelligunt, qui Athenas viderint; et tertium Virgilii librum, qui a Troade per Leuchatem; et Acroceraunia ad Siciliam, et inde ad ostia Tyberis[TR19] navigaverint: Ita sacram scripturam lucidius intuebitur, qui Iudaeam oculis contemplatus est, et antiquarum urbium memorias locorumque cognoverit. Unde et nobis curae fuit, cum eruditissimis hebraeorum hunc laborem subire, ut circummiremus provinciam, quam universae ecclesiae Christi sonant. Haec ille (Tom. 3. praefat. altera ad Domnion, Fol. 20. C.) Si ergo S. Jeronymus, vir illuminatissimus, ingeniosissimus, voluit sancta loca circuire, ut sacras scripturas melius posset intelligere, quid mirum, si ego et mei similes, quibus et ingeniolum rude, intellectus obtusus, conemur per eundem modum aliquantulum sacrarum scripturarum intelligentiam acquirere, praesertim cum etiam nunc ad oculum cernamus, quod puri laici, quibus nulla scripturarum sacrarum consuetudo, postquam peregrinando ad loca sancta migraverint, indeque redierint, disputant de evangelio et prophetis, loquuntur de rebus theologicis, et nonnumquam in quibusdam difficultatibus, sacram scripturam concernentibus, doctos et litteratos vincunt et instruunt, quia nullus catholicus ab his locis sanctis redit, nisi melius instructus. Cum ergo indocti seculares theologi a sanctis locis redeunt, nullum dubium est, quin clerici et aliquantulum docti, non mediocriter informati redibunt. Ob hanc ergo causam, et plures alias, quae factae sunt in praefata terrae sanctae commendatione, et quasdam alias, quas enumerare necesse non est, firmavi faciem meam, ut irem in Jerusalem, sicut de Domino Jesu dicitur Luc. 9. v. 51. et quantum Religioso licet, voto me ad hoc constrinxi. Deum autem testor, quod pro illa peregrinatione multis annis tanto desiderio aestuavi, ut pene nihil aliud vigilanti aut dormienti occurreret cogitandum. Et pro certo possum dicere, quod ultra mille noctis et quietis horas insomnes duxi, his cogitationibus insistens.

Porro, grave mihi erat petere licentiam ad tam inconsuetam et longam evagationem, et videbatur mihi quasi impossibile impetrare. Sed et ubi tantas expensas acciperem nec quidquam suspicari poteram. Inquietus tamen eram, et multorum quaesivi consilia, sed remanendi non inveni remedia. Tandem autem contuli me ad Illustrem Principem, comitem Eberhardum de Wurtenberg, seniorem, qui pridem in his sanctis locis fuerat; et in dominico sepulchro, quod est in Ierusalem, sacramentis militaribus constrictus militae insignia ibi accepit, petens (#10 A#) suae Magnificentiae consilia, de concepta peregrinatione perficienda;[TR20] pavidus enim fui, et vitae meae timebam, mare etiam, quod numquam prius videram, et multa audieram de eo, aliaque illius peregrinationis pericula, de quibus multa ante legeram, horrebam. Ideo pro consiliis, plus quam necesse fuit, huc illucque discurrebam. Generosus autem Comes, me audito, familiari affatu respondit: Tres, inquit, sunt humani actus, quos nullus debet suadere, aut dissuadere unico. Unus est contrahere matrimonium. Alter est inire bellum. Tertius est visitare sanctum sepulchrum. Hi, inquam tres actus sunt quidem boni, sed faciliter possunt malum finem sortiri. Quod dum fit, consulens tamquam reus mali eventus venit inculpandus. Addit tamen prudens Comes, illam, de qua quaerebam, peregrinationem[TR21] fore virtuosam, sanctam, laudabilem ac praeutilem illis duntaxat, qui divinae intuitu laudis eam assumerent, sed nimis fore periculosam illis, qui levitate ducti, aut curiositate, aut seculi pompam, aut quandam vilem ac transitoriam vanitatem finem ejus praestituerint. Haec ergo generosi principis verba non modicum desiderium meum augmentabant.

Alium quendam nobilem senem militem, qui etiam in sancto sepulchro militiam ante plures annos acceperat, adii, inquirens, quid mihi consuleret in hac re? Qui ex magno cordis affectu in haec verba prorupit: Ecce, frater, scias pro certo, si tanto non essem gravatus senio, nemo posset me ab iterata[TR22] peregrinatione agenda retrahere. Nusquam enim tantam Dei gratiam expertus sum, sicut circa loca redemtionis nostrae. Videbatur enim mihi quotiens me ad orationem contuli, coelum aperiri, et quasdam divinas mihi aliâs insuetas dulcedines et consolationes infundi.

Post haec abii ad quoddam monasterium monialium, et postulavi a Priorissa habere colloquium cum una sorore virgine, vulgatae devotionis et singularis, ut plures opinantur, sanctitatis, cum qua antea saepe pro mea aedificatione colloquium habui, vultum tamen ipsius numquam vidi. Huic virgini propositum meum exposui. Quae quadam insolita hilaritate perfusa respondit: Cito, cito, iter conceptum perficite, et nequaquam ultra manete, et Dominus sit comes itineris vestri. Haec virginis verba ita accepi, ac si de caelo sonuissent, et mox inchoavi me ad evagandum disponere. Morabatur autem tunc temporis Romae, in conventu nostro super Minervam, quidam frater provinciae nostrae, mihi notus et familiaris, cui scripsi intentum meum, petens, ut mihi Licentiam a Sanctissimo Domino Papa, Sixto IV. impetraret. Et a reverendissimo nostri ordinis Generali, Magistro Patre Leonhardo de Mansuetis de Perusio, sine quorum primordiali licentia nemo de provincia licentiasset me. Frater autem ille, ut bonus amicus, non segniter egit, sed quantocius quae petieram impetravit, et litteram testimonialem magistri generalis ordinis mihi misit, in qua omnibus praecepit, ne quis eo inferior me praesumeret impedire in hac peregrinatione.

Hac litera habita accessi (#B#) cum ea ad nostrae provinciae reverendum Patrem Provincialem, et ad venerabilem Sacrae theologiae magistrum, Ludwicum Fuchs, Priorem Ulmensum, eisque licentiam Domini papae et magistri Ordinis ostendi, petens, ut et ipsi benevolum consensum praeberent. Qui mea intensa voluntate considerata non tantum consensum praebuerunt, sed et adjutoria et promotiones addiderunt; et ita factum est, quod in paucis diebus in omnibus, quae mihi erant necessaria pro tanto itinere fui optime provisus, et iam ad discessum paratus.

Quod ut audivit vir nobilis, et miles strenuus, Dominus Hypolithus vel Apollinaris, vel Pupillus de Lapide, pro tunc Praefectus superioris Bavariae, in Gundelfingen oppido residens, accersiri me fecit, et filium suum, Domicellum Georium de Lapide, quem Hierosolymam pro adipiscenda militia mittere decreverat, mihi commendavit, promittens refusionem et contributionem in expensis, et recognitionem in futuris beneficiis, si in comitem itineris mei filium ejus recipere non recusarem.

Libens autem consensi viro illi et Domicello Georio diem statui certum, quo ipse me in oppido Memmingen inveniret, et in loco illo et die statuto vellemus profectionem inchoare. Istis sic compositis Ulmam redii.

COMPENDIOSA DESCRIPTIO

primae evagationis in terram sanctam.

F. F. F.

Solemnitate Paschali anno domini MCCCCLXXX, die IX. mensis aprilis, quae fuit dominica in octavis Paschae, qua cantatur: Quasi modo etc., in qua etiam celebratur ecclesiae fratrum praedicatorum in Ulma annua dedicatio, die eodem post prandium ex more ambonem ascendi, et populo, qui tam propter sermonem, quam propter indulgentias, in magna multitudine aderat, praedicavi. Finito sermone ante generalem confessionem solitam fieri a populo peregrinationem meam iam jam inchoandum esse cunctis indicavi, hortans, et obsecrans eos, Deum precibus pulsare pro salubri mea reductione, et nunc in praesentiarum cantum dominicae resurrectionis, quem vulgus cantare solet, cum carmine marinae peregrinationis mecum in jubilo decantare. Quo dicto alta voce incepi: _Christ ist erstanden &c._ Finito illo versu rursum intonavi; _In Gottes Namen fahren wir seiner Gnaden &c._ Omnis autem populus cantans prosequebatur a me inchoata magnis et jucundis vocibus, et repetitis vicibus. Nec defuerunt ibi lacrymae (#11 A#) et singultus pro cantu eructantes. Multi enim utriusque sexus sollicitabantur et turbabantur timentes, sicut et ego ipse timui, meam in tantis periculis exstinctionem. Finito cantu, et impenso eis beneficio absolutionis generalis Deo eos commendavi, et signo crucis muniens valefeci et descendi.

Die autem decima quarta aprilis, mane, benedictione itinerantium accepta, deosculatis et complexis fratribus ascendimus equos, reverendus Magister Ludwicus et ego, cum famulo civitatis Ulmensis, et venimus in Memmingen, ibique juxta condictum inveni Dominum Pupillum (Apollinarem) de Lapide cum Georio filio suo, et cum multis armigeris. Et statim altera die, mane, aptavimus nos ad recessum, et nobilis juvenis valefecit patri et omnibus famulis suis, equumque ascendit, non absque moerore et metu. Sed et ego in amplexus observantissimi et dilectissimi patris mei rui, licentiam ab eo petens et paternam benedictionem, non sine gravi tristitia et dolore. Testes erant exuberantes lacrymae et singultus utriusque. Nec mirum. Divisio enim violenta filii a patre, amici veri ab amico sincero, naturae molesta est. Ultima autem dulcissimi patris mei monita inter amplexus et singultus sonabant, ut sui memor in locis sanctis essem, et statum meum de mari, si nuncius occurreret, scriptis renunciarem, et citius redire satagerem. Et ita moerens a me recessit, Ulmam cum famulo revertens ad filios suos, confratres meos. Post recessum patris gravis et quasi intolerabilis tentatio me apprehendit, nam delectabilis fervor, quo hactenus[TR23] aestuaveram, videndi Jerusalem et loca sancta, penitus in me exstinctus est, et taeduit me itineris, et ipsa peregrinatio, quae dulcis mihi et virtuosa visa fuerat, nunc gravis, amara, otiosa, inanis, et vitiosa videbatur. Et fremui in me ipso, quod ipsam aggressus fui, et omnes, qui mihi eam dissuaserant, iam optimos fautores et veros amicos judicavi; qui vero me induxerant, inimicos vitae meae censui esse. Et plusquam placuit mihi videre Sueviam, quam terram Chanaan; et Ulma melius sapuit mihi, quam Jerosolyma, et timor maris augmentatus est in me, et tantas displicentias accepi contra istam peregrinationem, quod si non verecundatus fuissem, post Magistrum Ludwicum festinassem, et cum eo Ulmam reingressus fuissem, et hoc pro tunc summum gaudium mihi fuisset. Ista autem maledicta tentatio per totam viam in me mansit, eratque mihi (#B#) molestissima, quia omnem delectationem, et gaudium, et affectum, quibus laborans perseverat et conservatur in opere, mihi abstulit, meque taediosum et pigrum reddidit ad considerandum loca terrarum et marium, et conscribendum, et si quid scripsi, vim mihi intuli, quâ taedium interdum vici, improbo labore.

Igitur Dominus Georius, una cum famulo quem sibi de patris familia elegerat, et ego simul profecti sumus de Memmingen, et infra paucas horas incepit ipse me et ego eum agnoscere, et fuit bona proportio inter nos et conditiones nostras, quod est valde solatiosum peregrinantibus per illam viam. Nam si quis habet socium suae conditionis non proportionatum, vae, vae sibi in ista peregrinatione. Sic ergo cum gaudio alpes penetravimus, usque ad Insprugg, et consequenter cum festinatione equitavimus, ut Venetias citius veniremus. Porro, unum contigit nobis in montanis, quod volo recitare. Cum venissemus usque ad villam, quae dicitur ad Scalam, et ibi a vera et regia via erravimus. Debuissemus enim montem ascendisse, et per ipsum castrum, quod in alto est situm, equitasse. Quod non fecimus, sed montem cum castro a sinistram dimisimus, et per aulonem descendimus, via satis trita et longa. Et cum iam extra montana de alto prospiceremus in planum, vidimus ante nos oppidum satis magnum, de quo mirati sumus, quia audivimus de aliquo oppido, ad quod venturi essemus illo die. Cum autem ad oppidum venissemus, deprehendimus, esse Bassunam, et intelleximus nos a via declinasse, in ipso autem per noctem mansimus, et de vino rubeo, quod ibi praecipuum crescit, ad nutum bibimus. Taedio tamen multo affecti fuimus, quia nemo erat in hospitio, qui theutonicum nobiscum sciret loqui, et nos italicum ignoravimus, et per signa omnia postulavimus.

Altera die equitavimus in Castel Franck, et inde per Tarvisium, ibique venditis equis nostris in mulis Masters venimus, et inde in Margerum. In Margero vero terrae valefecimus, et descendimus ad mare in barcam, in qua usque Venetias ad fonticum Almannorum navigavimus.

In ipso autem Fontico interrogavimus de hospitio militum et peregrinorum. Et ducti sumus per quendam theutonicum ad S. Georium, et est hospitium magnum et honestum. Et invenimus ibi multos nobiles de diversis mundi regionibus, qui eodem voto, quo et nos adstricti intendebant mare transire, et sanctissimum domini Jesu sepulchrum visitare. Erant etiam in aliis hospitiis multi peregrini sacerdotes et religiosi, et seculares, nobiles et ignobiles, de Germania, de Gallia etiam et Francia quam plures erant, praecipue tamen duo episcopi, Dominus Gebennensis, et Dominus Senomanensis, cum copiosa comitativa et familia ibi exspectabant navis recessum, et quaedam etiam (#12 A#) mulieres, vetulae, devotae matronae divites, numero VI. ibi erant nobiscum, transfretare ad loca sancta cupientes. Miratus fui audaciam illarum vetularum, quae se ipsas prae senio ferre vix poterant, et tamen fragilitatis propriae oblitae, amore illius sanctae terrae in consortium militum juvenum se ingerebant, et laborem fortium virorum subibant.

Hoc quidem superbi nobiles aegre ferentes cogitabant navem, in qua transducendae essent illae matronae, non velle ascendere, indignum aestimantes, in vetularum consortio ad militiam suscipiendam pergere. Et ad hoc conabantur superbi illi omnes nos inducere, ne navem illam conduceremus, in quam vetulae venturae erant. Sed alii milites prudentiores et conscientiosi contradicebant superbis illis, et gaudebant de poenitentia illarum matronarum, sperantes, quod propter devotionem earum navigatio nostra salubrior fieret. Unde propter illam causam orta fuit inter nobiles illos implacabilis inimicitia, et duravit, quousque Deus illos superbos de medio tulit. Manserunt autem devotae matronae illae nobiscum, cum per mare intrando et exeundo.

