Part 29
Syon mons in sacra Scriptura frequentissime nominatur; est autem mons Syon ad australem partem civitatis sanctae, situatus altior quam reliqua civitas, non (#B#) tamen multum. Olim fuit undique vallibus circumdatus, etiam a parte[TR198] illa,[TR199] qua respicit civitatem Ierusalem, ita quod inter ipsum et urbem fuit profunda vorago, qua secabatur civitas a monte: et per pontem ligneum erat transitus de civitate in montem. Hanc voraginem conabantur reges Iuda implere, ut esset civitas una Syon et Ierusalem, et multos labores habuerunt[TR200] in inductione terrae. Erat enim mons Syon per circuitum abruptis rupibus elevatus, et a parte civitatis infundebant desuper terram, et etiam contra orientem, ut ad parietes rupium elevaretur terra, et fierent horti per circuitum Syon sicut sunt hodie. Et ideo locum illum intermedium, quem terra implere, et civitati coaequare conabantur, nominabant Mello, id est, Adimpletio, de quo habetur 2. Regum 5. et 3. Reg. 9. et cap. 11. et 2. Paralip. 32. Opus tamen hoc ad plenum nunquam fuit perfectum, quia semper aliquae profunditates inter utramque civitatem manserunt, et hodie sunt, ut patet intuenti cum diligentia, in horto fratrum et juxta arcem David. Initium hujus montis est a porta aquarum, sive fontis Syloë contra orientem, et facit semicirculum contra austrum usque in occidentem, ubi erat turris David, et hodie castrum est ibi: et rupis praerupta per totum semicirculum, et arcus istius semicirculi[TR201] similiter, qui fuit Mello. Superius vero erat mons Syon, et hodie est latus adeo, ut civitas Bybrach in eo posset stare. In hoc monte antiquissimis temporibus fuit aedificata arx, quam magnis laboribus cepit David, et civitatem montis Syon suo nomini dedicavit, ut habetur 1. Paralip. 11. Mons iste olim erat quasi inexpugnabilis. Quantos labores et angustias illi fortissimi Machabaei habuerunt, antequam gentes de arce Syon ejicerent, nemo ignorat, qui libros Machabaeorum vidit. Propter fortitudinem Syon dicitur Ierusalem filia Syon in Scriptura; quia sicut filia defenditur a matre, et matri subditur, sic Ierusalem a Syon defendebatur, et subjiciebatur, ut ibi: dicite filiae Syon, ecce rex etc. id est, dicite civitati Ierusalem. Interpretatio hujus montis Syon, ubicunque in tota Scriptura reperitur, accipitur in bonum, et nunquam in malum. Quandoque enim significat, et ut in plurimum, ultimum beatitudinis actum, divinae essentiae contemplationem; quandoque exercitum angelorum; quandoque ecclesiam triumphantem; quandoque militantem; quandoque solos electos Dei de ecclesia; quandoque contemplativos; quandoque quosque religiosos; quandoque praelatos; quandoque praedicatores. Hic mons est, de quo dicitur: fundatur exaltatione universae terrae mons Syon, latera aquilonis, civitas regis magni. Iacet enim Ierusalem in ejus aquilonari latere. Et illud: circumdate Syon, et complectimini eam. Et illud: Quoniam elegit Dominus Syon. Et illud: diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Iacob. Et id: Deus salvam faciet Syon. Et illud: Quis dabit ex Syon salutare Israël. Et iterum David in persona sua et Christi dicit: Ego rex constitutus sum super Syon montem sanctum ejus praedicans etc., et illud: audivit et laetata est Syon. Et illud: Esai. (#108 A#): urbs fortitudines nostrae Syon. Idem: ponet consolationem lugentibus Syon. Idem: propter Syon non tacebo etc. Et illud: Syon regnavit Deus tuus. Per Scripturam etiam crebrius montem Syon ascendere invitamur, ut Esai 2.: venite ad montem Domini etc., ad quid autem[TR202] ascendere debemus, dicit: psallite Domino, qui habitat in Syon. Et illud: venient in Syon cum laude. Porro Esajas de hoc monte volens aliquid magni enarrare, Esaj. 2. dicit: erit in novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium. Et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes. Et hoc impletum est, in altissimis mysteriis in hoc monte peractis, propter quod[TR203] ad eum de toto mundo fluunt[TR204] gentes. Judaei autem circa textum istum miram fatuitatem et sui erroris obscuritatem involvunt, ex eo probare conantur, quod Jesus non sit verus Mesias, eo quod mons Syon in ejus adventu non sit elevatus in verticem montium super omnes colles. Unde dicunt, quod tempore Messiae portabit Deus montem Thabor et montem Synai et montem Carmeli ad locum, ubi est Ierusalem et Ierusalem et illos tres montes super ponet unum alteri, et in vertice supremi montis locabit montem Syon. Et quia Christus hoc non fecit, ideo non est Messias. Sed respondendum est illis miseris excoecatis, quod illa elevatio montis Syon non est intelligenda secundum locum, sed secundum excellentiam et gloriam, quia Christus ibi facturus erat magna mirabilia, ut sacramentorum institutionem, et Spiritus sancti missionem, et caetera, ut patuit. Ex omnibus his patet, quod mons Syon est mons magnae altitudinis et sublimitatis, magnae fortitudinis et firmitatis, magnae plenitudinis et ubertatis, magnae pulchritudinis et amoenitatis, magnae confidentiae et securitatis, magnae opulentiae et locupletatis, magnae laetitiae et jocunditatis, magnae justitiae et aequitatis, magnae munditiae et sanctitatis, magnae doctrinae et veritatis, magnae prophetiae et revelabilitatis. Mons consummationis veteris Testamenti et inchoationis novi: mons sacramentorum Christi et charismatum Spiritus sancti: Mons Mariae Virginis, in quo deguit, ibi Apostolos docuit, ibi Evangelistas instruxit; ibi mundo Apostolos destinavit: in eo de saeculo migravit. Mons ille est hodie possessio Christianorum; haereditas religiosorum; hospitium peregrinorum. Ibi enim soli Christiani habitant et nullus Sarracenus, nec Judaeus hodie in hoc monte habet domicilium, sed solum sunt in eo monasteria Christianorum. Unde quadam vice interrogavi Sarracenum mihi familiarem, cur non potius in monte Syon aedificarent sibi domus, quam in Jerusalem? respondit, quod propter aquarum defectum desolatus est mons Syon: quia facilius et copiosius habentur aquae in Jerusalem, quam in Syon. Et forte Deus ita disposuit, ut aquae Sarracenis in monte hoc sancto deficiant, quibus tamen Christiani ibi habitantes abundant. Mons ille altissimus, non quidem respectu montium per circuitum, quamvis et altior caeteris sit, sed (#B#) respectu montium remotorum. Videntur enim montes Arabiae in monte Syon esse demissi, cum tamen sint altissimi, et multo altior est mons Syon Arabiae montibus. Conventus fratrum minorum est in loco amoenissimo, suavissimo et altissimo locatus. Ante eorum adventum in Ierusalem erat ibi Conventus Canonicorum regularium, sed post terrae sanctae amissionem rex Siciliae emit a Soldano locum illum montis Syon, et capellam b. Virginis in valle Iosaphat, et ecclesiam Bethleemitanum cum monasterio, et dedit pro his in prompto auro triginta duo milia ducatorum probati ponderis et transduxit ad montem Syon fratres minores, committens eis locorum praedictorum possessionem et regimen. Unde etiam Papa solet frequenter Gardianum montis Syon instituere provisorem totius Orientis ecclesiae latinae ibi degentis. Et ingentia privilegia habent fratres illi a summis pontificibus, de quibus dicere non est nostri propositi. Porro Conventus montis Syon septa sunt satis stricta, parva ecclesia, strictus ambitus,[TR205] parvae cellae. Et quamvis domus sit parva, degunt tamen communiter ibi fratres XXIIII, Domino sub regulari vita famulantes. Propter insultus autem et iram paganorum habent portam ferream et juxta eam canes iracundos et rabidos in exteros, qui vigilant et insidias inferre volentes latrando produnt die ac nocte. Et tantum de his.
Incipit visitatio locorum ecclesiae Golgatanae dominici sepulchri, et ipsius[TR206] sancti monumenti.
Quarta decima die, incipiendo diem a praecedentis diei vespera, quia et illo ordine processio ad sancta loca ordinatur, cum sol ad occasum tenderet, denunciatum fuit omnibus peregrinis, quod se statim ad atrium seu plateam, quae est ante ecclesiam sancti sepulchri praesentarent, et cum coena se citius expedirent, quia domini Mauri sanctae ecclesiae clavicularii nos ibi exspectarent. Acceleratis ergo negotiis et acceptis rebus, quibus uti volebamus, ad atrium praefatae ecclesiae descendimus, et invenimus in eo magnum tumultum hominum Christianorum orientalium et Sarracenorum, mulierum, puerorum et virorum. Mercatores etiam pretiosarum rerum ibi sedebant et vendebant, et quidam panes, ova, et uvas venalia habebant, de quibus pro collatione intus sumenda emimus ad sacculos nostros. Igitur cum domini Sarraceni omnes (#109 A#) ad ecclesiae apertionem pertinentes adessent ad ostium templi sancti, se locaverunt mature et seriose. Sunt autem ante januam in utroque latere positi lapides grandes de polito marmore pro scamnis, in quibus versis vultibus sederunt. Erant autem viri personati, senes, decori, barbati et pomposi, byssinis induti et capitibus multiplici circumvolutione subtilissimi lini operti. Congregatis autem nobis omnibus ad eos fores ecclesiae aperuerunt clavibus, et stantes binos et binos intromiserunt, numerantes nos, sicut fecerunt, quando de navi in terram egressi sumus, ut supra patuit, et acutissime nos inspiciebant. Dicitur enim de eis, quod peritissimi in illa arte Visonomiae sint, et quam cito hominem inspiciunt, suas conditiones, complexiones et inclinationes agnoscunt. Cum verecundia ergo et rubore eos pertransivimus, quia confusio magna est, quando Christi fideles et cultores per Christi blasphematores inducuntur in Christi ecclesiam, et intromittunt, quos volunt, quos nolunt, abjiciunt. Plures enim de aliis ritibus Christianos nobiscum ingredi volentes repulerunt cum baculis et pugnis ab ostio ecclesiae. Fateor, dum ego eos pertransirem intrando ecclesiam, confusus in memet ipso rubore perfundebar, nec ausus fui eos erecto vultu et oculis inspicere, prae verecundia, quam habuit: non quidem propter crucis signum, quod veste gerebam, sed propter eorum injustam et impiam in crucesignatos potestatem. Sedebant enim ibi illi canes, tanquam judices nostri, et nos (nemo dubitet) stultos propter crucem Christi judicabant, quia verbum et signum crucis pereuntibus stultitia est. 1. Corinth. 1. Sed ita divina ordinat sapientia, ut ad locum crucis cultores crucifixi per derisores crucis inducantur, quatenus per stultitiam crucis salvi fiant credentes. Igitur cum omnes ingressi essemus, statim Sarraceni valvas ecclesiae in dorso nostro repente retraxerunt, et clauserunt repagulis et seris obturantes, sicut solent latrones comprehensi in custodiis cum impetu intrudi: et cum clavibus abierunt, nos sic captivos relinquentes in carcere delectabilissimo, lucidissimo et spatiosissimo, in horto pretiosissimi sepulchri Christi, sub monte Calvariae, in medio mundi. O quam jocunda captivitas! quam desiderabilis clausura! quam delectabilis incarceratio! quam dulcis inclusio! qua Christianus clauditur et captivatur in sepulchro Domini sui.
Quomodo peregrini habuerunt se, quando primo fuerunt ecclesiam ingressi, et quid accidit F. F. F. in prima peregrinatione sua.
Eia fratres mei initium sumere me cogit veritas ab incuria mea stolida et irreverentia (#B#) quadam dolorosa, pro qua precor vos Deum interpellare pro me, ne in finem reservet mala mea. Huiuscemodi autem res mihi accidit misero in prima mea peregrinatione. Cum in ecclesia essemus clausi et neminem jam timeremus, quia nullus paganus nobiscum erat, incepimus laetantes per ecclesiam discurrere, quaerentes loca sancta sine ordine, et ferebatur unusquisque ad impulsum sui spiritus, quo volebat. Ego vero non festinabam, sed lento gradu processi versus ecclesiae medium, vadens in incertum, et cum ad XVII passus processissem, substiti, et suspenso vultu suspexi contra testudinem: et conjeci oculos per superiores fenestras curiose, sicut faciunt indisciplinati, neminem timentes in alienis locis et domibus, et solus sic vaga facie stabam. Me sic inconsiderate stante accurrerunt duae mulieres peregrinae, quarum una erat theutonica, Hyldegardis nomine, et provolutae antes pedes meos cum fletibus et singultibus jacebant, lapidemque, super quem stabam, deosculabantur. Miratus ego et stupefactus dixi mulieri theutonicae: quid habetis vos, domina Hyldegardis, ut quid facitis sic? Illa autem vix propter fletum loqui poterat, dixit mihi: ecce frater, lapis in quo statis, est ille, super quem Joseph et Nicodemus posuerunt pretiosissimum corpus Domini de cruce solutum, eumque unxerunt et involverunt super hanc lapideam tabulam. Hoc cum audivissem tremui: et retractis cum indignatione pedibus, in terram ante lapidem cecidi: et jam vix audebam ore contingere, quod prius non veritus fui calceatis pedibus irreverenter calcare. O, dixi, delicta praeterita juventutis meae et praesentis ignorantiae meae ne memineris Domine. O Domine Deus meus, Moyses electus famulus tuus a te jussus fuit in deserto Madian solvere calceamentum suum, quia terra, in quia stabat, sancta erat. Et sanctus Josue in agro Jerichorum non audebat calceatus stare, et ego expers omnis sanctitatis, plenus vitiis, calceatus pedibus nimis irreverenter locum, quem tu ipse nudo et vulnerato corpore pretiosissimo sanctificasti, ausus fui temerario pede terere; nec excusationem invenio: cum Osam ruiturum plaustrum arcae tuae tenentem percussum a te morte legamus. Et ecce incomparabiliter[TR207] plus hic sub pedibus nostris, quam terra Madian, aut ager Jericho, et dignior lapis quam plaustrum aut arca. Ergo Domine Deus patientiam habe in me, et omnem reverentiam et honorem ad sancta loca tua et alia omnia debita reddam tibi, devotione mihi possibili, et quam tu ipse mihi contuleris. Oratione finita surrexi, et Dominos meos ac socios per ecclesiam quaesivi, eosque in capella b. Virginis simul sedentes et processionem exspectantes inveni. Porro pater Gardianus convocatis ad se omnibus peregrinis exposuit eis jura templi et ordinationes ad XIII puncta restrinxit.
(#110 A#) Primo praecepit, ut quilibet peregrinus emeret cereum, quem accensum portaret in processione. Intraverunt enim multi mercatores nobiscum, qui cereos et alia ibi venalia habebant.
2. Hortabatur peregrinos, quod in processione ordinate procederent, et ne unus alterum molestaret et comprimeret, ut etiam dictum est in VII. articulo in Rama; sed quia in illa jam fienda processione major vis est, et compressio: ideo hic eum repetiit et plures alios ibi dictos.
3. Quod illam noctem Deo darent, et matutinis et aliis divinis Officiis interessent sine negligentia.
4. Quod non facerent domum orationis domum negotiationis, et non cum mercatoribus orientalibus Christianis sederent, et tempus amitterent.
5. Rogavit sacerdotes, quod sine jurgio ad celebrationem Missarum procederent. Solent enim concertare de locis et omnes volunt in sancto Domini sepulchro celebrare: quod est impossibile pro una die.
6. Ordinavit quatuor altaria pro celebrantibus: scilicet in sepulchro sancto unum; aliud in monte Calvariae; et in loco inunctionis Christi, de quo supra dixi: et quartum in capella b. Virginis Mariae. Sunt tamen multa altaria in aliis locis per templum, sed sunt Schismaticorum et Haereticorum, ideo non celebravimus in eis.
7. Praecepit omnibus peregrinis, ut se cum confessionibus disponerent, et sub Officio communicarent singuli.
8. Dedit auctoritatem omnibus sacerdotibus peregrinis et suis fratribus, qui nobiscum fuerant ecclesiam ingressi, active et passive audiendi confessiones, et absolvendi ab omnibus etiam sedi reservatis: hanc enim potestatem Gardianus montis Syon habet a Papa.
9. Prohibuit, quod nullus sacerdos aliquem peregrinum communicaret eucharistiam praestando in loco suae Missae: sed omnes sub summo Officio in monte Calvariae ab officiante sacramentum acciperent, nisi alicui aliud indulgeret.
10. Praemonuit, ut peregrini per loca sancta transeuntes in templo res suas non jacere hinc et inde derelinquerent: ne eas amitterent, quia frequenter in hoc loco furta contingunt, et inde suspiciones et inquietudines multae oriuntur.
11. Si qui eleemosynas ad sancta loca ponere vellent, et magis Catholicis quam Schismaticis eas faverent; exposuit eis loca Catholicorum et Schismaticorum.
12. Quod de sanctis locis, ut prius est tactum in articulis in Rama, nihil descindant, et non depingant arma sua, ne loca sancta per haec dehonestentur.
13. Hortabatur nos, ut quilibet se ipsum concitaret ad actualem devotionem, et cum honore et reverentia uteremur locis illis sanctissimis, ut dignum est. (#B#)
Sequitur processio per loca sancta ecclesiae sancti sepulchri: et primo ad capellam b. Virginis, et ejusdem capellae et locorum ejus descriptio.
Acceptis itaque regulis nostri regiminis in sancto templo accessimus singuli ad mercatores, et emimus cereos de cera albissima unusquisque magnam vel parvam, decoram vel simplicem, prout volebat. Nec defuit vanitas etiam in hoc facto, quia aliqui habebant cereos curiose tortos et auro picturisque ornatos, quos deferebant cum ostentatione, et caeteros cum simplicibus cereis deridebant arguentes eos de tenacitate. Aliqui plures cereos emebant, quos in dominico sepulchro incendebant et reextinguebant, ducentes eos secum ad patriam et eorum mulieribus in partu laborantibus accensos tenere faciebant, ut sine periclitatione parerent. Dicunt enim candelas illas ad hoc esse utiles.[TR208]
Porro, occupatis nobis in emtione cereorum, parabant se fratres cum patre Guardiano, vestes sacras induentes, quas secum tulerant de monte Syon ad processionem solennem per omnia et eo ordine, sicut fecerant in monte Syon, ut dictum est fol. 94. A.
Cum ergo cuncti in suo ordine starent[TR209] cum luminibus accensis, incepit cantor alta et jocunda voce ante: Salve Regina, et eam omnes prosecuti sumus et cum cantu illo processimus in capellam gloriosae Virginis Mariae ad altare in facie capellae. Porro in illo loco, ut antiqua habet traditio, est locus, in quo beata Virgo Maria morabatur ex ea hora, qua a cruce fuit ducta usque ad filii suis a mortuis resurrectionem, nec fuit in civitatem Jerusalem reducta. Erant enim juxta scopulum Calvariae in horto aliquae pauperum hominum habitationes, sicut hodie sunt extra civitates domus in hortis, in quibus pro tempore recreationis domini horti habitant, sed aliis temporibus et continue pauperes in eis sunt. Cum ergo Dominus Jesus in cruce pendens matrem Johanni commendasset, abducta fuit a cruce, sed nullo modo longius permisit se duci a cruce filii sui, nec intrare civitatem voluit, sciens, quod in tota Jerosolyma non erat pro ea hospitium propter filii sui ignominiam, quae tanta erat, quod etiam matrem cuncti recipere horrebant. Duci ergo se permisit ad domicilium non longe a cruce, ut morienti filio et exspiranti non deesset, sed in omnibus his participaret, et quid post mortem de corpore filii ageretur, videre et scire voluit, ut si abjiceretur, sicut aliorum damnatorum corpora, ipsum sibi tolleret, vel si sepulturae traderetur, sepulturae adesset, et officium funeri exhiberet, sicut et fecit. Nam cum vidisset Joseph et Nicomedum ad sepeliendum filium paratos, accurrit et ipsa doloribus repleta, et sepulturae affuit, et inde reducta in domicilium fuit, nec longius secedere voluit. Hoc enim solent aliae piae matres suis natis caris facere, quod si permitterentur, continue manerent ad (#111 A#) sepulchra suorum dilectorum, flentes, sicut Maria Magdalena, quae a monumento Lazari, fratris sui, vix potuit avelli, ut habetur Johannis XI. Quanto magis beatissima Virgo Maria, quae incomparabiliter plus dilexit filium suum, quam aliqua mater vel amicus posset diligere suum carum. Ad hunc ergo locum post resurrectionem suam Christus primo accessit. Et dicit Vincentius ordinis Praedicatorum, quod resurgente Domino praemisit angelum Gabrielem nunciare matri adventum gloriosissimi filii, quo facto statim supervenit filius, albissimis indutus vestibus, vultu sereno, speciosus, gloriosus et gaudens, rutilantibus cicatricibus, et totus festivus apparuit dulcissime eam salutans, secumque ducens omnes beatos, quos de limbo eduxerat. At virgo gloriosa quanto gaudio perfusa fuerit, quis enarrare poterit? In hoc ergo sacro loco cum gaudio cantavimus, et peracto cantu et his, quae in processionali continentur, ad locum accessimus, et prostrati indulgentias accepimus plenariae remissionis (††).
De loco, in quo reposita est columnae pars, ad quam Jesus flagellatus fuit.
Deinde cum cantu signato ad latus dextrum processimus. Ibi in muro est quoddam reservaculum sive fenestra non perspicua, in quo reservaculo stat pars magna de pretiosissima columna, ad quam Dominus Jesus in domo Pilati fuit nudus ligatus, et durissime flagris et virgis fuit castigatus. Singuli ergo accessimus, et ipsam sacram columnam manibus per cancellas immissis tetigimus, et ibi etiam indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Olim fuit haec columna sacra integra translata a domo Pilati ad montem Syon. Unde Jeronymus dicit de Paula: Ostendebatur illi scl. S. Paulae in monte Syon columna, ecclesiae porticum sustinens, infecta cruore Domini, ad quam vinctus ducitur flagellandus Jesus. Post destructionem autem ecclesiae antiquae Syon, ut dixi fol. 96. A., alia fuit ad illum locum delata. Tertia est Romae ad sanctam Praxedem. Quarta in Lugduno ad Sanctum Hircanum Justum, et in aliis mundi partibus reperiuntur etiam in ecclesiis partes de ea. Porro pars illa, quae hic in hoc loco est, habet unum palmum et tres transversos digitos in spisso, et est alta quatuor palmis, et est porphyrei coloris, maculis sanguineis respersa. Quod vel est ex natura lapidis, vel ex miraculo, quod sancti Hieronymus et Beda videntur sentire.
De loco, in quo sancta crux servabatur post ejus inventionem ante ejus amissionem.
In hoc loco divertimus ad oppositam capellae partem, et ibi etiam in muro reservaculum est, in quo per CC. annos fuit pars pretiosissimae crucis recondita, gemmis, auro, et argento stipata per illustrissimam Helenam ejus inventricem, quae eam integram cum invenisset, secari eam fecit, unam partem huc reponens, et alteram Constantinopolim transferens. Quamdiu autem sancta crux in hoc loco stetit, orientalis (#B#) ecclesia prosperata fuit et crevit, et sanctissimos viros habuit, et semper de inimicis crucis Christi triumphum reportavit. Sed quam statim hinc ablata fuit, defecit, et usque ad ultimas feces devenit. Hunc locum, quamvis vacuum, honoravimus, et cantus de sancta cruce ibi perfecimus ex processionali: absentia enim tamquam praesentia ibi contemplabamur. Spirat enim, ut nobis videbatur, ex capsella illa virtus quaedam derelicta a ligno sanctae crucis. Nec mirum; si enim vas vini liquore effuso odorem vini retinet, et haec capsella, in qua lignum odorem vitae aeternae habens contentum, odore illo redolet. Verum ut eo venerabilior locus esset, habent in eo crucem reconditam, in qua parva particula de vera cruce Christi est infixa. Hanc particulam deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).
De loco, in quo sancta crux fuit probata per mortui suscitationem.
Expediti in illo loco cum alio cantu processimus ad medium capellae, et ibi est locus, in quem transpositae fuerunt tres cruces inventae, ut probaretur, quae crux esset Christi crux, et allato mortuo ad tactum crucis Christi surrexit vivus. Hunc locum deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†). Capella haec est Latinorum, et nulla natio quidquam in ea juris habet, nisi Latini, et custodes sancti sepulchri loco Latinorum in ea officiant, et retro capellam habent habitacula, in quibus coquunt, comedunt, dormiunt, et necessarium opus perficiunt. Fratres minores communiter tres fratres in eo loco habent degere. Multis horis in dormitorio fratrum dormivi.
De loco, in quo apparuit Dominus Mariae Magdalenae in forma hortulani.