Part 28
Circa praedictum angulum vertimus dorsum ecclesiae Syon, et per vicum longum processimus contra occidentem, per multas ruinas murorum magnorum: et iterum ad unam domum, quae etiam est monasterium, pervenimus. Et pulsantes intro[TR193] missi sumus: et intrantes ecclesiam ad orationem nos prostravimus: clerici autem ecclesiae venerunt et nos ad latus ecclesiae duxerunt sinistrum in quandam capellam, (#B#) in qua locus erat, ubi Herodes Agrippa decollavit Sanctum Apostolum Jacobum majorem, fratrem Johannis, ut habetur Act. 12. Hic est Jacobus major, frater Johannis, cognatus Christi, tertius Apostolorum vocatione, secretarius Domini primus martyr inter Apostolos, cujus corpus tulerunt ejus discipuli, et in Joppen ad mare deferentes mirabiliter per mare delati sunt in Compostellam, ubi hodie ab omnibus Christi fidelibus visitatur. In illo ergo loco antiphonas et alia conscripta diximus; et indulgentias accepimus (†). Porro ecclesia ipsa magna est et alta, ita quod prae cunctis ecclesiis, quae sunt in Jerusalem, eminet, et ante omnes videtur, et primum, quod visui se objicit, est culmen ecclesiae illius: et non habet fenestras, sed lumen per foramen, quod in ejus cacumine est, per ecclesiam spargitur. Multae sunt capellae per circuitum ejus, quae jam sunt desolatae et exsecratae. In ipsa ecclesia pendent multae lampades, sed in medio pendent in uno candelabro CXX lampades. Omnes enim orientales in suis ecclesiis multas habent lampades, ita quod testudines sunt plenae funiculis et catenulis. In muro ecclesiae ab extra juxta ostium est foramen vel fenestra non perspicua, aut reservatorium, in quo jacent duo magni rotundi lapides, qui sunt apportati de monte Synai, et dicunt, quod Angeli eos b. Virgini portaverunt, pro ejus spirituali solatio, ut quia ad tantum spatium peregrinari virginem conveniens non erat, nec a Jerusalem recedere, montem ipsum sanctum Synai in lapidibus istis veneraretur.[TR194] Ecclesia est cathedralis, habens archiepiscopum et canonicos de ritu Armeniorum. Dicuntur tamen Jacobini, et sunt Romanae ecclesiae obedientes. Archiepiscopus est vir maturus et pulcher ac reverentialis; cum quo libenter habuissem colloquium, sed non potuimus nos intelligere. Illi Jacobini non sunt ita nigri homines sicut alii orientales.
De loco, in quo Christus resurgens occurrit mulieribus dicens: Avete.
Visis jam dictis de monasterio egressi sumus et per vicum ulterius processimus, et in via ad locum quendam venimus, ubi in publica strata lapis magnus erectus stabat. Qui ideo ab antiquis Christianis ibi est locatus, quia in illo loco et in ista via apparuit dominus tribus Mariis a monumento revertentibus, ad quos dixit: Avete. Et illae prostratae tenuerunt pedes ejus, ut habetur Matthaei 28. Ibi ergo prostrati locum vestigiorum Christi deosculati sumus et lapidem, et indulgentias accepimus (†). Quondam stetit ibi ecclesia magna, quam Sarraceni destruxerunt, sicut et alias ecclesias. Iuxta hunc lapidem est via publica de monte Syon (#104 A#) ad sepulchrum Domini, ita quod singulis diebus peregrini hunc locum pertransibant, ego quandoque una die 6. vicibus ibi pertransivi. Est autem peregrinorum omnium consuetudo, quod quotiens aliquem locum sanctum pertranseunt, etiam extra actualem intentionem visitandi loca sancta, totiens locum deosculantur et vadunt. Sic ergo, quotiens lapidem praedictum pertransivimus, totiens eum deosculabamur, quod Sarraceni cernentes, qui ex opposito morabantur lapidis in domo, et devotioni peregrinorum invidentes nocte ipsum lapidem liquefactis humanis stercoribus perfuderunt, eum totaliter foedaverunt, et ita deosculationi abominabilem reddiderunt. Isto tamen non obstante quidam peregrinus vestimentis suis lapidem tersit in loci parte deosculationi apta: et ita locum non minus, imo in confusionem Sarracenorum amplius venerabamur. Istum despectum fecerunt nobis Sarraceni in multis locis sanctis in Jerusalem et alibi.
Arx David faciens finem montis Syon contra occidentem.
Non longe ulterius contra occidentem procedendo venimus ad cornu montis Syon ad finem ejus in parte occidentali, et ibi est arx David. Et hodie stat ibi fortissimum castrum et fortalitium pulchrum, supra praeruptam petram, et per circuitum ejus fossata, quae olim profunda naturaliter erant ex se a parte, qua mons Syon jungitur civitati: et Mello ibi erat. A parte autem australi hodie profunda valle munitur: habet autem hoc castrum muros altos et turres multas et vectes ferreos. Totum castrum quadam alia vice vidi ab intus. Stetimus ergo et arcem David, de qua totiens Scriptura mentionem facit, inspeximus, et Mello: et faciem antiquam Ierusalem ibi contemplati sumus: quae tamen frequentibus devastationibus est deturpata, valles profundae ruinarum casibus crebris sunt repletae. Iuxta arcem David est descensus per vicum longum in civitatem, et ad dominicum sepulchrum.
De loco, in quo Apostoli fuerunt divisi ab invicem per mundum.
Arce David perspecta revolvimus nos et avertimus nos ab occidente, et per viam, per quam venimus, reversi sumus, usque ad angulum illum, juxta quem beata Virgo exspectabat, ut fol. 103. A. dictum est. Ab hoc angulo paululum progressi sumus contra austrum, et ad locum venimus, ubi viae per modum crucis se intersecant, ita quod homo in medio crucis, quam viae faciunt, stans potest ire contra orientem aut occidentem; contra meridiem, aut aquilonem. Et ibi est locus divisionis Apostolorum. Nam in coenaculo Syon tractaverant cum beata Virgine de eorum per mundum divisione, ut eis praeceptum fuit, Marci ultimo. Et post Spiritus Sancti missionem (#B#), cum jam per Judaeam praedicassent et aliqui anni elapsi fuissent, compulsique persecutionibus Iudaeorum, die XV. Iulii, jussu beatae Virginis se ad recessum disposuerunt, nihil aliud secum ferentes, nisi articulos fidei, quos XII. Apostoli composuerant in primo concilio, quod celebratum per eos fuerat in monte Syon. Cum autem jam hora recessus eorum instaret, cum magna reverentia provoluti ad pedes beatissimae Mariae Virginis benedictionem et licentiam ab ea postulabant, quos Virgo levavit, et complexa singulos[TR195] benedixit, cum lachrymis flentes dimisit ire. Qui omnes simul de coenaculo egressi usque ad illam viam in cruce crucem praedicaturi steterunt, et ibi ruentes in amplexus et oscula cum multis lachrymis ab invicem divisi fuerunt, per mundum universum, tres in orientem, tres in occidentem, tres in meridiem, tres in septentrionem, in quatuor partes mundi. Profecti sunt autem Matthaeus, Thomas et Bartholomaeus cum discipulis eis adhaerentibus in orientalem plagam; Petrus vero, Andreas et Jacobus major in occidentalem cum eis adhaerentibus. In meridionalem autem processerunt Jacobus, Johannes et Matthias cum eorum discipulis. In septentrionalem vero Symon et Thadaeus et Philippus cum eorum sociis praedicantes ubique, ut mundum quadratum fide Trinitatis insignirent. Stetimus ergo in hoc loco, et gratias Deo egimus, qui ab hinc sanctos misit per mundum Apostolos, quorum fide fulgentes huc reducti sumus. Prostrati itaque in terram indulgentias accepimus (†). In hoc loco venit mihi in memoriam lamentabilis quaedam separatio et divisio fratrum meorum Conventus Ulmensis, cui et ego interfui, quae fuit facta anno Domini 1476 ipso die divisionis Apostolorum. Quia enim adhaesimus domino Papae et Romanae[TR196] ecclesiae, uti dignum, justum et sanctum erat, imo et necessarium, coacti fuimus exire conventum et civitatem Ulmensem, et divisi fuimus in conventus per provinciam: nolebamus enim profanare et contra apostolica mandata facere, et tenuimus interdictum soli, et subjecimus nos episcopo dato per papam et confirmato, et non electo per capitulum et manutento per imperatorem. Verum tribus mensibus exulavimus et reformata pace cum magna gloria et honore revocati fuimus. Decrevimus ergo diem divisionis Apostolorum perpetuis temporibus durante Conventu solemniter sub toto duplici festo celebrare, in perpetuam rei memoriam, ut posteri nostri discant et sciant, quod propter nullam tribulationem debeant apostolicis mandatis contraire: sed potius exulari, imo et mori. Valde multa sustinuimus tempore interdicit, quasi duobus annis durante etc.
Oratorium S. Johannis Evangelistae, in quo Missam celebravit, Virginique Mariae sacramenta ministravit.
(#105 A#) A loco praefato recedentes consequenter venimus ad locum valde devotum, ubi quondam steti oratorium, in quo b. Evangelista Johannes post Domini Jesu ascensionem, quam diu in Jerusalem mansit, cottidie Missam celebravit, et beatissimae virgini Mariae sibi in cruce commendatae sacramenta ministravit, quae ea cottidie devotissime accepit. Dum enim sacramenta novae legis essent instituta et promulgata, omnibus servanda, ipsa ea quamvis plena gratia suscepit de manu sui proprii sacerdotis Johannis in sua parochia, quae hic fuit. Accepit autem virgo beatissima sacramenta: 1. propter sui humiliationem, 2. propter scandali evitationem, 3. propter praecepti adimpletionem, 4. propter meritorum supererogationem, 5. propter haeresum confutationem, qui ipsam angelum, non hominem fuisse asserebant, 6. propter instructionem perfectorum. Singulariter tamen cottidie sacramentum poenitentiae accepit, et sacramentum eucharistiae omni die, ut creditur, suscepit de manu S. Johannis in hoc loco. Quamvis enim nullo peccato obnoxia fuerit, confessionem tamen sacramentalem saepe fecit, non quidem accusando se de crimine aliquo, nec recognoscendo se minus gratam de collatis beneficiis, quae tamen confessio sanctorum est, qui vitam sine crimine ducunt: sed confitendo meritorum insufficientiam, quod tantam gratiam suscepit, quam nunquam de condigno meruit, vel quam omnis creatura mereri potuerit, licet ipsa de congruo meruerit. De hoc sacramento poenitentiae recepit gratiam in excellenti: pro contritione quidem innocentiae conservationem; pro confessione gratiarum actionem; pro satisfactione supererogationem. Hoc sacramento sic sumpto petivit muniri sacramento eucharistiae, et devote cum desiderio ardenti accedens sumsit, propter passionem filii sui rememorationem; propter devotionis virtualis exercitationem et contra corporalem absentiam filii sui consolationem. In hoc ergo sacro loco constituti devoti oravimus, et prostrati in terram vestigia sanctissima deosculati sumus, et indulgentias accepimus (†). Porro in ipso loco non est nunc aliqua structura, nisi quod locus est maceria circumdatus, et in medio stat quidam magnus lapis, habens cavaturam ferro incissam, in qua dicunt sanctum Johannem eucharistiae vasculum reclusum habuisse.
De loco, ubi fuit domicilium b. Mariae Virginis, in quo migravit ab hoc saeculo.
Consequenter ab hoc loco non longe venimus ad alium locum maceria altiori circumdatum, in quo creditur stetisse b. Virginis Mariae domicilium, ubi vitam domesticam agebat annis XIIII. In Alchorano Machometi dicitur, quod tantum V. annis superstes fuit, et in toto annorum LIII. vixit, ut habet Nicol. de Cusa. lib. 2. cap. 15. Aliqui dicunt plus, aliqui minus, post Domini ascensionem. Et in ea diem clausit extremum. Appropinquante enim suae vitae termino a Johanne, qui advenerat cum caeteris Apostolis, petivit sacramentum extremae unctionis: quamvis nec infirma, nec debilis, nec viribus destituta esset, nec ex senio defectione confecta, et per consequens non teneretur hoc sacramentum (#B#) suscipere, quia tantum debilium est; tamen huic privilegio immunitatis ab infirmitate resignavit et occultavit, dum ad extremum vitae venit: sicut privilegium virginitatis occultare voluit, dum ad legitimam purificationem accessit. Et decumbens amore ardentissimo, dulcissime languens, hoc sacramentum pro peccatoribus institutum humiliter suscepit: et in eo completae victoriae praeteritae et plenae futurae gloriae significationem vidit: et loco remissionis venialium totius doloris praetermissionem, pro infirmitatis vero alleviatione totius corporis glorificationem. Sacramento autem suscepto animam in manus Dei commendavit, hinc emigrans circumstante glorioso Apostolorum choro et candido CXX virginum coetu, et multarum viduarum, corpusque suum ipsis sepeliendum dereliquit: In hoc ergo sancto loco ad orationem procidimus et hymnos ac laudes praescriptas decantavimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Hic locus singulariter in magna veneratione habetur ab omnibus Christianis et a multis Sarracenis, nec tamen est ibi aliquod aedificium nisi maceria. Laborant autem modo fratres minores apud Soldanum, ut detur eis licentia aedificandi ibi capellam et erigendi altare; non enim audent quidquam cemento jungere sine licentia regis Soldani, et sunt in spe, quod licentiam sint adepturi. Audivi tamen interim, quod ad plenum cum fratres a Soldano optatum impetrassent, et multis impensis habitis oratorium erexissent, mox rabidi canes Sarraceni oratorium irrumpunt, totumque aedificium solo coaequant, sicque hodie est locus sicut eo tempore, quo vidi.
De loco, in quo S. Matthias fuit loco Judae in Apostolum electus sorte.
Non longe ab illo loco procedendo contra ecclesiam Syon venimus ad lapidem quendam rubeum, ubi est locus, in quo b. Matthias fuit in Apostolum electus, ut habetur Actuum 1., loco Judae proditoris, cui subrogatus in hoc loco fuit. In hoc loco prostravimus nos in oratione, et indulgentias accepimus (†), cum praescriptis canticis, et fuit nobis locus iste magis devotus et domesticus, eo quod sacrum corpus ejus apud nos in Alemannia in civitate Trevirensi habetur.
De loco, in quo Jacobus minor fuit ordinatus episcopus Jerosolymitanus.
Inde procedentes venimus ad murum coemeterii fratrum, et in muro est lapis albus cum impressa cruce, et ibi est locus, in quo Apostolus Jacobus minor in episcopum Jerosolymitanum fuit electus et ordinatus, et in quo prima Missa ab eo celebrata fuit. Tantae enim sanctitatis erat Apostolus ille, quod Apostoli sibi hunc honorem exhibuerunt, post ascensionem Domini, ut primus inter eos Missam celebraret coram Apostolis, et eum pontificem in Jerusalem ordinaverunt, tanquam populo Jerosolymitano magis acceptum, quia solus ille propter eximiam sanctitatem permittebatur intrare in sancta sanctorum, et nullus alius Apostolus. Fuit enim ex utero matris sanctus et Nazareus, vinum et siceram non bibit, carnes nunquam manducavit, ferrum in caput eius non ascendit, oleo non est unctus, balneis non est usus, syndone (#106 A#) semper indutus. Totiens in oratione genua flexerat, ut callos in genibus sicut calcaneis videretur habere. Et propter nimiam ejus sanctitatem tantae reverentiae in populo extitit, ut fimbriam vestimenti ejus certatim cuperent tangere. Hoc etiam singulare habuit hic S. Jacobus, quod Christo Domino fuit simillimus, adeo ut plerique in eorum specie fallerentur. Unde secundum omnia corporis lineamenta, et in modo conversandi, in vita et in facie, ita similis Jesu fuit, ac si ejusdem uteri frater esset gemellus. Quapropter post Domini ascensionem multi Jerosolymam ascenderunt, de diversis mundi partibus, ut Dominum Jesum in Jacobi persona viderent. Inter quos unus fuit Ignatius martyr, et Paulus Apostolus, Galat. 1. Ideo frater Domini est appellatus. In illo ergo loco oravimus, et indulgentias recepimus (†).
De loco, in quo VII. diaconi fuerunt electi in ministerium.
Statim de post venimus in locum, qui consuevit honorari propter electionem VII. diaconorum, et de qua electione habetur Actuum 6. Nam crescente numero fidelium post Spiritus Sancti missionem ortum est murmur propter ministrationem, quidam nimis gravabantur, alii despiciebantur. Quapropter elegerunt septem viros vita, moribus et gratia probatos, quos ministerio praefecerunt. Inter quos S. Stephanus fuit primicerius, plenus gratia et fortitudine etc. In hoc ergo loco orationibus praescriptis dictis et indulgentiis susceptis Deum laudavimus (†).
De loco, in quo Apostoli confecerunt symbolum fidei christianae in XII articulis.
Circa eandem conferentiam locus esse aestimatur, in quo Apostoli post Spiritus Sancti missionem congregato concilio sacro tradiderunt ecclesiae XII articulos fidei, quos confecerant, praedicandos. In quorum articulorum fide omnes salvamur, et in Dei filios adoptamur. Magnae ergo reverentiae est locus iste. In eo ergo fidem veram confessi sumus et ulterius ad alia festinavimus etc. vide fol. 152. B. (†).
De loco, in quo Sarraceni superstitiose honorant Dominum Jesum Christum.
Circa maceriam, quae circumdata est fundamento ecclesiae Syon antiquae, sunt aliqua loca, in quibus Sarraceni et orientales Christiani superstitionibus vacant, praecipue tamen in loco prope locum divisionis Apostolorum sub fico quadam, ubi est magna congeries lapidum, ad quam mulieres Sarracenorum cottidie accedunt, et thura super lapidem concremant, et panes sepeliunt, dicentes ibi Domini Jesu esse sepulchrum, et non in Golgatha, ubi est sancti sepulchri ecclesia. Imo eandem ecclesiam et sepulchrum in ea spernunt, et non ibi, sed hic Jesu sepulchrum quaerunt; dicentes: quod ille quidem inferius sepultus fuit, qui crucem sustinuit, quem Judaei aestimabant esse Jesum, qui tamen non erat, sed alius pro eo captus et occisus fuit, ipso evadente, cum esset filius Dei et Virginis, et posset evadere. Et hic moriens cum pace in hoc loco sepultus fuit, ibi ejus adjutorium invocant. In certis enim necessitatibus confugiunt ad (#B#) Dominum Jesum, et ad beatam Mariam Virginem, sed non fideliter, sed cum multis superstitionibus, sicut etiam frequenter pueros infantes mittunt ad Christianos, baptizandos, quando sunt infirmi, putantes, eos baptismo corporaliter sanari, vel melius prosperari, nihil de effectibus veris et propriis tenentes nec credentes. Ad hunc acervum lapidum aliquotiens accessi, quando nullum Sarracenum adventurum timebam, et lapides compositos pro igne, dispersi, et ea, quae sub lapidibus absconderant, everti; et signa ultionis ibi dereliqui.
De horto Conventus fratrum montis Syon.
Consequenter juxta Conventum Syon extra septa ejus contra austrum et orientem et aquilonem in cornu montis Syon habent fratres magnum hortum, quem anno praeterito de licentia Soldani a quodam Sarraceno emerunt multo auro. In hunc hortum sumus egressi, et primo in coemeterium fratrum venimus, ubi fratres suos defunctos sepeliunt, et ibi orationes pro animabus fudimus. Deinde multas profundas cisternas in eo vidimus, quas fratres, dum emissent hortum, et foderunt, repererunt terra et lapidibus repletas, quas mundaverunt, et canalia aptantes tempore pluviali optimas aquas in eis colligunt: nec enim sufficit eis aqua illius cisternae, quae est ante refectorium, de qua supra fol. 97. A. mentionem feci, per aestatem, quae me ibi existente defecerat. Nam ante eius emptionem patiebantur in annis aridis et siccis magnam aquarum penuriam, sed horto habito pati non possunt defectum aquarum, quod magnum reputatur in Jerusalem. In hoc insuper horto diversa genera arborum plantas habent, ficorum et malagranatorum etc. et olera pro conventus sustentatione. Est autem hortus ille quadratus, in cornu montis Syon positus, et ibi ab occidente habet Conventum et ecclesiam et jugum montis Syon sibi aequale: per alias tres partes habet valles, et est maceria cinctus. Nam ab austro habet vallem Acheldemach cum monte Gyon: ab oriente habet vallem Syloë cum monte Offensionis, et consequenter vallem Josaphat cum monte Oliveti, ab aquilone habet Mello cum civitate sancta. Transivimus ergo per circuitum, et per maceriam deorsum in valles respeximus, et ad oppositos montes; et est respectus valde delectabilis scienti scripturas. Ipsa autem maceria cingens hortum petris abruptis est superposita, et ibi videtur adhuc antiquissimus murus Syon et turrium fundamenta, et multa patent ibi ad oculum, de quibus in Scriptura sacra mentio fit, quae legens difficulter intelligit, ut de Mello, de Gyon, de vallibus, et caetera. Porro sic nobis stantibus et de alto speculantibus emersit inter peregrinos milites saeculares confabulatio, quam oportet hic recitare. Super maceriam procubuimus, et contra civitatem Jerusalem et vallem Josaphat respeximus (#107 A#). Saeculares autem illi cunctis objectis, quae prae oculis habebamus, omissis, visum super templum, quod dicitur Salomonis, reflectebant; et de illo admirabantur et eum intrare et videre optabant, et multa disputabant inter se, quomodo hoc templum a tempore Salomonis usque nunc duraverit, et talia loquentes ego attendebam. Cumque longum inutilem sermonem protraherent, dixi eis: mi Domini et fratres peregrini, quae est causa, quod tam sancta et praeclara objecta[TR197] habemus prae oculis, de quibus nulla fit interrogatio, nulla sermocinatio; sed solum de re inutili est vestra disputatio? Ad haec quidam respondit: Templum hoc esse Salomonis cognoscimus ex relatione vulgari, et nihil sanctius, nihil clarius et pulchrius prae oculis habemus. Montes et valles per circuitum non curamus, nec ea cognoscimus: et verum dicebant, quia nec dum montem Oliveti cognoscebant. Ad hoc ego respondi: templum Salomonis non videtur, quia dudum ad nihilum redactum est, et hoc templum, quod nunc videtur, est quartum templum, post templum Salomonis in hoc loco aedificatum. Esto tamen, quod sit templum Salomonis, quid vobis et templo isti? Quam utilitatem consequeremur, etiam si intromissi fuerimus? In eo Christus non colitur, imo abominabiliter blasphematur cottidie, et maledictus Machometus laudatur. Venistis in Jerusalem propter execratam et prophanatam ecclesiam illam? Quare non respicitis in vallem, quae est ante vos, et montem oppositum? Cumque dicerent, se illa non cognoscere, dixi: ecce vallis illa est vallis Josaphat, in quam totus mundus congregabitur ad extremum judicium, et mons ex opposito est mons sanctissimus Oliveti, de quo Christus in coelos ascendit. De his conferamus, ibi miremur, illa sunt de foro nostro: et nihil de isto execrato templo. Et incepimus utilem disputationem de parvitate vallis Josaphat, et de multis talibus. Et his locutionibus finitis finita fuit peregrinatio montis Syon sacrorum locorum, quae sunt in ejus culmine. Alia vero loca montis Syon in ejus declivo et vallibus alio die visitavimus, sicut patebit. Regressi ergo sumus unusquisque ad locum suum: saeculares peregrini ad hospitale S. Johannis, religiosi vero in Conventum fratrum.
Commendatio sancti montis Syon et descriptio.