Part 27
His visis avertimus nos a lapide isto, et gyravimus ab extra murum antiqui[TR181] chori, et ad locum venimus, in quo (#B#) conjecturantur stetisse coquinam, in qua discipuli paraverunt pascha, assantes agnum pascalem, et lactucam agrestem terentes, et aquam pro lotione pedum calefacientes, et pro mundatione parabsidis et scutellarum, et pro combustione reliquiarum agni pascalis, pellis et ossium et aliorum, quae mandi non possunt. Locus iste nec sanctitate nec aedificatione caret. Sancti enim erant coci illius coquinae, et sancta cibaria ibi decocta. Nam coci erant Petrus et Johannes, Luc. 22., dilectissimi Christi et sanctissimi discipuli, qui paraverunt cibos pascales in hac coquina. Sed et agnus[TR182] pascalis ibi assus sanctus erat, typum gerens agni veri in cruce assatum. Sancta etiam erat aqua illa ibi calefacta, qua Dominus Jesus usus est in lotione pedum suorum discipulorum. Et licet Evangelistae nihil dicant de calefactione aquae, verisimile tamen est, illam lotionem non nisi aqua calida factam esse. Aqua enim calida melius tollit sordes, et pedes ac crura consolidat et recreat. Demonstrat etiam aqua calida pietatem et affectum illius, qui eam exhibet. Non enim signum magnae amicitiae est, praebere alicui aquam frigidam pro lotione pedum: sicut non signum magnae dilectionis est, sitienti praebere aquam calidam aut tepidam pro potione. Qui enim tribuit calicem aquae frigidae, habet mercedem suam, ut dicitur Matth. 10. Sicut autem aqua frigida desiderabilis est sitieni pro potu; ita aqua calida delectabilis est pro pedum lotione lassato. Non autem credendum est, Christum aliquid omisisse eorum, quae ad exhibitionem perfectae charitatis pertinent. Sicut ergo Christus in coena non dedit discipulis calicem aquae frigidae, quod tamen ad charitatem pertinet, cum sit meritorium, ut jam dictum est, sed tribuit, quod abundantioris charitatis fuit, scilicet calicem plenum vino optimo temperate mixto aqua frigida: sic non praebuit in pedum lotione aquam frigidam, quod tamen signum dilectionis fuisset, sed aquam calidam exhibuit, in signum abundantioris dilectionis, et forte non tantum aquam calidam simplicem, sed aliquibus herbis et radicibus odoriferis et vigorosis mixtis aliquibus liquoribus aromaticis et aquis distillatis tribuit in signum abundantissimae charitatis. Improperavit [exprobravit] namque Christu Pharisaeo, quod aquam pedibus suis non dedisset, et laudavit Magdalenam, quod unguento pedes et calidis lachrymis ejus diluisset. Plus autem dilexit Christus discipulos, quam Maria Magdalena, Christum. Ideo aquam sanam calidam temperatam pretiosissimis liquoribus mixtam tribuit. Stetimus ergo in loco hujus sanctae coquinae, ubi hodie adhuc stat antiquus et altus murus, habens per longum sursum quandam cavaturam, quasi pro fumo exhalando ab igne. Et in loco genua fleximus et orationes praescriptas legimus, et indulgentias recepimus (†).
De loco sepulturae S. Stephani post ejus inventionem.
(#100 A#) Coquinam dictam dereliquimus, et ulterius procedentes ad locum venimus, in quo S. Stephanus secundario[TR183] fuit sepultus, cum aliis repertis in agro de Galabri, qui ut opinor non longe erat ab Anathot, quae villa supra locum lapidationis S. Stephani contra aquilonem sita est, et erat ager illa Gamalielis, qui rapuit corpus S. Stephani extrahens de lapidibus et in suum agrum transtulit, ubi et ipse, et Abybos filius ejus, et Nicodemus postea sepulti sunt: et tandem extra notitiam hominum venerunt. Unde post multa tempora facta fuit fames valida propter terrae siccitatem, non enim pluerat super terram multis mensibus. Revelatum est autem Lucio, viro sancto, quod Dominus non propitiaretur terrae, quam diu reliquiae illae essent sine honore, et coelitus sibi agro ostenso, in quo reliquiae illae essent sepultae, notum hoc fecit Sancto Johanni, episcopo Jerosolymitano, qui cum sollemni processione ad agrum processit, et fodientes invenerunt corpus S. Stephani, cum reliquis cum eo sepultis, et portaverunt illud in ecclesiam sanctam Syon, et eos in illo loco honorifice recondiderunt. Eadem hora pluvia magna descendit, et terra fructum consuetum reddidit, et multa hic mirabilia contigerunt. Porro postea quidam nobilis de Constantinopoli devotus sancto Stephano cum uxore sua Juliana transfretavit et in monte Syon ad ecclesiam Syon habitationem sibi elegit, et 7. annis ibi degens mortuus est, uxor autem ejus fecit sibi fieri tumbam similem tumbae S. Stephani, eamque juxta S. Stephani corpus collocavit. Post aliquot dies volens Juliana reverti Constantinopolin postulavit ab episcopo Jerosolymitano corpus viri, et ingressus episcopus Sancti Stephani oratorium produxit duos loculos argenteos, dicens mulieri, quod loculum sui viri reciperet: et accepit mulier loculum S. Stephani, putans esse loculum viri. At cum per mare navigarent, multis miraculis experta est, se habere corpus Sancti Stephani, et ita inductum Constantinopolin. Demum de Constantinopoli est translatum Romam, ubi hodie quiescit cum S. Laurentio. In loco ergo praedicto jam stat unum altare sub divo, quod fratres erexerunt, et in festivitate ibi Missas celebrant. Legimus ergo in loco illo ex processionali legenda, et indulgentias accepimus (†).
Deinde dimisso illo loco ultra processimus, et in via ad latus domus Martharum transivimus, quae est satis magna, ex opposito ecclesiae Syon. In illa domo sunt quadam foeminae de Italia christianae, de ritu nostro, quae Marthae fratrum vocantur; quia fratribus serviunt propter Deum, lavando, suendo, nendo, et ecclesiam fratrum frequentant. Sunt enim vetulae, valde maturae et honestae, degentes sub tertia regula S. Francisci, cum multa patientia et sustinentia. Non fuit elapsus unus annus, quando in Jerusalem fui, quod quidam Arabes nocte effracto ostio cum tumultu illarum dominarum in domum irruerunt, et omnia reperta rapientes aufugerunt, domo spoliata. Cum eram ibi degens (#B#), lavabant mihi tunicam meam, et scapulare, et alia charitatis opera ostendebant mihi. Cum illis mansit etiam illa foemina de curia reginae Cypri, de qua dixi fol. 69. A. Juxta hanc domum contra orientem processimus, et a via, quae duxit in vallem Josaphat ad dextram declinavimus ad domum quandam bene munitam et clausam, sicut domus Christianorum sunt. Pulsantibus autem nobis venerunt homines nigri, solis ardoribus adusti, longae staturae, et in vultibus cauterizati, et patefecerunt nobis ostium. Erat enim monasterium Indianorum, in quo morabantur monachi cum foeminis, et sunt de rigorosissima vita, et mirum est, videre eorum despectum habitum. Cum autem ingressi fuissemus, duxerunt nos per quoddam ostium in habitaculum obscurum, in quo est descensus tenebrosus per medium rupis praeruptae, et per illum descensum cum luminibus venimus in specum squalidum, subterraneum, petra desuper pendente, imo ipse specus caverna petrae est, et ibi locum orationis invenimus. Est enim ibi, ut habet antiquissima traditio, locus ille, in quo David egit poenitentiam super peccato occisionis Uriae, de quo habetur 2 Regum 12., ubi de David dicitur: ingressus est seorsum, jejunavit, oravit, flevit, cilicio, disciplinis flagellisque se castigans, et VII. psalmos poenitentiales ibi fecit, et crebrius eos legit, et lugubri lamentatione eos depromsit. Nec erat tempore David spelunca haec extra curiam regis, sed intra, quia curia magna et lata fuit. In hac spelunca in facies nostras procidimus, precantes Dei misericordiam, et indulgentias accepimus[TR184] (†).
De loco, in quo Judaei volebant Apostolis corpus beatae Virginis rapere, dum illud ad sepulchrum deferrent.
Acceptis indulgentiis reascendimus, et domum exeuntes contra vallem descendimus, montem Oliveti habentes ex opposito contra orientem, et civitatem Jerusalem ad sinistram, et ecclesiam Syon ad dextram. Ad locum autem venimus, ubi Judaei hoc sacrilegium perpetrare conati sunt. Defuncta enim gloriosissima Virgine Maria, cum corpus ejus per Apostolos de monte Syon deferretur, ut illud sepulturae traderent in valle Josaphat, et cum cantu et laetitia descenderent usque huc: ecce Judaei, cognita causa illius processionis, de civitate cum armis eruperunt, et in turmam officio exsequiarum deservientium et feretrum concomitantium se ingesserunt, eosque stare fecerunt, furio infecti veteris odii contra gloriosam Virginem. Intendebant enim corpus sacratissimum rapere, et tamquam cadaver odiosum projicere, et discipulos dispergere. Stabant autem, et vocibus magnis clamabant: themea keseza i. e. polluta meretrix. Unus autem de eis audacter accedens et utraque manu loculum arripiens, ad terram cum corpore sacro conabatur dejicere. Sed statim ut manibus feretrum contigit, ambae manus cum brachiis aruerunt, ut trunci inutiles dependentes (#101 A#). Porro ad hoc prodigium miser ille compunctus, et alii adversarii conterriti stabant timore et confusione pleni. Paralyticus autem jussit brachia dependentia sibi super corpus sacrum poni, et statim[TR185] sanatus Christianus effectus est. Caeteri vero in civitatem confusi redierunt, et discipulos cum[TR186] sacro corpore abire permiserunt in locum sepulturae in Gethsamini. In hoc ergo loco Salve Regina legimus, et indulgentiis acceptis recessimus (†).
De loco, in quo latuit Petrus post ternam abnegationem.
Descendimus consequenter de dicto loco contra vallem, et ad petram quandam erectam venimus. Sub hac petra S. Petrus sedit flens, moerens et poenitens, quando de domo Caiphae post ternam negationem abscessit, et hic indulgentias poenae et culpae promeruit. In hoc loco dictis orationibus praescriptis plenarias indulgentias accepimus (††). Dominus Jesus in die suae resurrectionis b. Petro hic apparuit, eumque consolatus est. Olim stetit pulchra et magna ecclesia hic, quae dicebatur ad Gallicantum, sed nunc est totaliter eruta, adeo, quod ejus non apparent vestigia. Sed et ipsa petra, quae olim erat magna et cavata, in cujus caverna S. Petrus sedit flens, in dies decrescit, et parva rupes nunc est, quia peregrini particulas de ea descindunt et deportant. Ad latus illius petrae venit per canale aqua de montanis Hebron inducta mirabiliter in civitatem Jerusalem, de qua dicam fol. 249. A. B. Stat etiam ibi profunda cisterna pro aqua haurienda. Credo, quod quando ibi erat ecclesia, quod crypta fuerit caverna illius cisternae.
De loco, in quo fuit domus Annae, primi judicis Domini Jesu.
Loco illo perspecto in processu avertimus nos a valle, et partem montis, per quam descendimus, iterum readscendimus, non tamen eadem via, sed contra civitatem sanctam declinavimus, inter ruinas domorum. Ad quandam autem domum venimus firmiter conclusam, ibique pulsantes intromissionem obtinuimus, et ab intus pulchram ecclesiam invenimus, in honore sanctorum Angelorum consecratam, unde etiam ad sanctos Angelos dicitur. Et circa ecclesiam erant cellulae et domicilia, in quibus habitant religiosi de Armenia, Christiani orientales, homines nigri et maturi. Haec domus tempore passionis erat curia Annae pontificis, ad quem primo Dominus Jesus fuit ductus de horto, in quo captus fuit. De hac domo et inductione Domini Jesu habetur clare Johann. 18., quomodo Annas pontifex eum despective interrogat de doctrina et de discipulis ejus, et quomodo quidam de ministris durissimam alapam dedit Domino, manu furibunda ictu gravi caedens faciem Jesu, adeo ut secundum quosdam dentes oris ejus removerentur, et os sanguine (#B#) flueret: ad quam percussionem Dominus Jesus nihil durum dixit aut fecit, nec percussori poenam aliquam inflixit. Unde Augustinus: si cogitemus, quis acceperit alapam, nonne vellemus eum, qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente absorberi, aut correptum daemonio vexari, aut aliqua hujusmodi qualibet poena vel etiam graviori puniri. Quid enim horum per potentiam jubere non potuisset, per quem factus est mundus; nisi patientiam nos maluisset docere, qua vincitur mundus. Ex his patet falsitas mendosa illorum, qui dicunt, quod Dominus Jesus suum percussorem puniverit[TR187] statim in eodem loco, dicens ei: hic stabis et innocentiae meae testimonium perhibebis usque in diem extremi judicii; et tunc salvus eris. Ab illa ergo hora stat ille ibi vivitque, nec tamen comedit, nec bibit, nec dormit, sed magno desiderio exspectat mundi finem ut liberetur, et peregrinos advenientes interrogat, an foeminae adhuc masculos pariant? dicens: quod fine mundi appropinquante cessabunt mulieres mares parere; et ita stat ibi interrogans, et ad interrogata respondens. Haec autem sunt frivola mendosa contra Scripturam et Evangelium, fidei et veritati contraria, per fatuos et deceptores gyrovagos ficta, qui vagantes sub specie pietatis per loca, veritate se ingurgitare non valent, talia mendacia confingunt, et simplices homines seducunt, et nonnunquam etiam, qui videntur prudentes esse, eis attendunt, et pro mendaciis dona eis conferunt. Hoc mihi contigisse, veritas fateri cogit. Nam eodem anno, quando ad primam meam peregrinationem me disposui ad terram sanctam, venerunt Ulmam duo gyrovagi de Flandria, qui dixerunt, se recenter de Jerusalem venisse, et de monte Synai, et multa mira recitabant, sedentes inter pauperes in hospitali, et multi utriusque sexus ad eos confluebant, ut fabulas eorum audirent. Vidua autem quaedam honesta, domina Anna de Kingseck, allecta sermonibus eorum, ut eo liberius cum eis conferre posset, recepit eos in domum suam, et largum hospitium eis praebuit. Et quodam die me accersiri fecit etiam ad eos in domum suam, ut eos audirem, quia sciebat in proximo me recessurum ad illa loca. Et inchoantes mendacia sua ita formaliter proponebant, quod in nullo, quae dicebant, haesitavi. Taedet me recitare fictiones illas. Dissuadebant mihi, ne per mare navigarem, sed pedes per Ungariam, Dalmatiam usque Constantinopolim properarem, et ibi imperator constantinopolitanus L ducatos mihi daret, quia teneretur cuilibet peregrino terrae sanctae tantum dare. Et quando argui contra hoc, ex eo, quod imperator ille non est Christianus sed Turcus, statim scivit aliis mendaciis argumenta mea solvere. Dixerat etiam, quod (#102 A#) rex Jerusalem jam factus esset Christianus, et civitas conversa esset ad Christum, et quod rex ille nullum militem sineret percutere in sancto sepulchro, nisi secum luctatus fuisset et probasset eum fortem viribus. Et quod capella dominici sepulchri esset auro fulvo vestita, et lampades ejus penderent in candelabris aureis, et una lampas supra domunculam sepulchri Christi arderet in perpetuum sine accensione, et haberet oleum et ignem de coelo. Et quod tota Jerusalem de pretiosis lapidibus etiam constructa, et protulit unus lapillum impolitum quem dixit se in platea Jerusalem invenisse, et pro 20. ducatis non vellet eum vendere: et siquis lapides pretiosos nosceret, eos ibi inter communes lapides reperiret in copia. Nudavit etiam unus de illis, me vidente, scapulam et humerum dextrum, et ostendit nobis cicatricem rubeam rotundam figurae illius, ut in margine est expressum,[TR188] dicens: quod abbas monasterii S. Catharinae montis Synai habet unam parvam rotam auream, quam carbonibus ardentibus superponit, et dum ignescit, forcipe eam levat, et peregrinum sic nudatum cauterizat in humero dextro. Non etiam veriti recitare mendacium praedictum de illo, qui dedit alapam Jesu, dicentes, se cum eo locutos fuisse, et quod non omnes peregrini ad eum admitterentur. Haec et plura alia dixerunt mendacia, et nunquam Jerusalem viderunt. Ego dum essem in domo Annae, jocose a quodam fratre minore ductore nostro quaesivi, ubi vir ille staret, qui alapam Domino Jesu dedit? Frater autem ille ad latus ecclesiae ab extra me duxit et unam olivam ibi stantem ostendit, dicens: ecce ille est vir, de quo dicunt, quod ungues digitorum ejus creverunt in terram, et barba ejus oblonga dependeat: notans radices et ramos arboris. Verum tamen incolae domus et Christiani orientales omnes venerantur hanc arborem, dicentes, quod antiquissimi libri eorum habeant, quod Dominus Jesus stetit ligatus ad illam arborem, interim quod ministri comedebant et bibebant, quia Annas de captivitate Domini Jesu exhilaratus dedit cibum et potum captivantibus. Ea de causa et nos stipitem deosculati sumus. Est autem arbor illa vetustissima etc. Demum regressi sumus in ecclesiam, et orationes praescriptas in processionali diximus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).
De domo Cayphae pontificis, in qua illusus fuit Dominus Jesus Christus.
Exeuntes autem de domo Annae pontificis contra domum Cayphae properavimus cum serio et devotione vestigia Domini Jesu terentes. Ad domum autem cum venissemus, clausam invenimus et pulsantes intromissi sumus. Et ingressi ecclesiam orationes signatas diximus, et indulgentias plenariae (††) remissionis accepimus. (#B#) Haec ecclesia dicitur ad Sanctum Salvatorem, et in loco stat, ubi erat domus Cayphae, in qua domo quanta Dominus Jesus perpessus fuerit, non est Christianus, qui haec ignoret. Ibi enim quaerebant falsum testimonium contra Jesum, nec inveniebant: ibi Petrus trina vice negavit, se hominem illum noscere: ibi Dominus Jesus fuit velatus, consputus, colaphis et alapis caesus quasi tota nocte, et ibi tribus horis in artissimo carcere stetit inclusus. Quapropter haec contemplantes diutius ibi in oratione permansimus, et fletibus, suspiriis ac gemitibus locum replevimus. Deinde cum ab oratione surrexissemus[TR189], circumduxerunt nos presbyteri ejusdem ecclesiae per singula loca domus, et primo in chorum venimus ad altare majus, quod detractis pallis nudaverunt, ut lapidem, altaris mensam, videremus. Erat quippe magnus valde, spissus et latus, et est lapidis illius[TR190] pars, qui fuit advolutus ad ostium monumenti Domini, de quo dicitur Marci 16. Erat quippe magnus valde. Nam fideles post decursum temporum lapidem illum secaverunt, partem juxta sepulchrum Domini dimittentes, et aliam partem ad hanc ecclesiam transtulerunt, et pro tabula et mensa altaris ordinaverunt. Hunc sanctum lapidem deosculati sumus et curiosius inspeximus. Porro presbyteri ecclesiae diligentissime observaverunt nos, ne quis aliquid instrumento ferreo a lapide decerperet, quia valde venerantur lapidem illum, et nisi lapis ille fuisset, anno praeterito locum vendidissent, quia sunt pauperrimi Armeni, monachi, et paupertate cogente volebant locum fratribus[TR191] minoribus vendere, quia non poterant ecclesiam et monasterium in suis structuris conservare; ita tamen volebant locum vendere, ut lapidem illum secum tollerent, quia cum lapide nequaquam volebant vendere. In hoc autem anno venit quidam praedives Armenus in Jerusalem, et ruinas ecclesiae et claustri refecit, et manum adjutricem istis pauperibus praebuit. In prima mea peregrinatione venit mihi ad manus satis magna portio de illo lapide, quam quidam miles emit duobus ducatis a clerico Armeno, qui cum milite ecclesiam ingressus furtive, ne alii Armeni perciperent, decerpsit a lapide particulam. Idem autem miles in mari obiit, et particula illa mihi pro haereditate mansit quam Ulmam mecum duxi. Deinde venimus ab altari recedentos juxta altare in dextro latere, per ostiolum parvum ingressi sumus in cellulam strictam et tenebrosam, muris spissis cinctam, et non nisi unius hominis stantis capacem; unde unus post alium ingrediebatur. Haec cellula fuit inclusorium, in quod examinati et judici praesentandi et occidendi includebantur usque ad tempus praesentationis. Sic Dominus Jesus examinatus fuit etiam ibi reclusus, stans ibi tribus horis, manibus a tergo ligatus, oculis velatus, vultu consputus, opprobriis repletus, frigore afflictus. In hoc loco prostrati devotius oravimus et gratias Redemptori egimus. (#103 A#) Consequenter de ecclesia egressi sumus in curiam vel atrium ecclesiae, ubi erat ignis, circa quem stabat Petrus cum ministris, quando negavit Dominum, et quando Dominus eum respexit. Insuper locus, ubi gallus stetit, ad cujus vocem Petrus se ipsum recognovit, monstratus fuit nobis, quae omnia cum devotione vidimus.
De angulo, ad quem beata Virgo stetit respiciens contra domum Cayphae, quando Dominus ibi examinabatur.
De illa post haec domo egressi sumus, et in processu ad angulum cujusdam domus venimus, de quo angulo est directe aspectus contra januam domus Cayphae, ita quod stans in alia parte potest, dum vult caput extendere, ad januam Cayphae respicere, vel solum cum uno oculo, si placet, et ipse a nemine potest videri, nisi aliquis sciret, eum retro murum stare et occulte ab angulo videre. In illo loco dicunt beatissimam Virginem Mariam toto illo tempore occulte stetisse, et contra ostium respexisse, quo Christus ligatus inductus fuit, volens videre, quo tamen ultimate ducendus esset. O cum quantis doloribus et lachrymis stetit exspectans ibi beatissima Virgo. Quid putas respondisset Virgo, siquis eam interrogasset, cur ibi staret, quidve ibi exspectaret? an forte liberationem filii de manibus Judaeorum, vel aliud? Ad quem Virgo, scio, inquit, quod filius meus ita ingeniosus et facundus est, si ad ordinarium judicem ductus fuerit, posset se excusare et dimitti, sed cum hoc adeo mansuetus et innocens ac taciturnus, sicut agnus coram tondente se, non aperiens os sum pro sui excusatione. Est insuper ita dulcis et amabilis, quod omnino spero, quod sibi compatiantur, et ad me reducatur. Ideo hic plena anxietatibus sto, ut finem videam, quo ducatur: si ad vitam, victura secum; si ad mortem, moritura secum exibo. Dicunt etiam devoti, quod Petrus negato Domino, dum cum ejulatu et fletu domum exiret, venit ad angulum illum, nec poterat Virgini loqui prae verecundia et dolore, nec Virgo sibi, et cucurrit ad specum, de quo supra habitum est. Hunc ergo angulum deosculati sumus et indulgentias recepimus (†).
De loco decollationis S. Apostoli Jacobi[TR192] majoris ab Herode Agrippa.