Part 26
Deinde locum illum deseruimus et per gradus prope locum descendimus in ambitum, et in capellam S. Thomae venimus, ubi idem Apostolus utiliter dubitans cicatrices fulgidas corporis Christi tangere meruit. Procedentes autem ad locum illum hymnum gaudiosum cantavimus: Exultet coelum laudibus, resultet terra gaudiis etc., et in loco prostrati iterum plenariae remissionis indulgentias consequuti sumus (††). In hoc loco S. Apostoli Thomae singularem gratiam contemplati sumus. Omnes enim, quos legimus, circa hoc latus, in quod S. Thomas manum jubente Christo misit, aliquid egisse, singulari quadam praerogativa gratiae remunerati extiterunt. Longinus enim miles incredulus et crudelis, ac debilis visu, jussu Pilati cruci asstitit, et vibrata hasta in latus Salvatoris infixit, et cor sanctissimum Christi transfixit. Casu autem sanguine per hastam decurrente, oculi ejus tacti clare vidit, et lumen mentis et corporis accepit, ac martyrium celebre pertulit. Beatus Johannes Evangelista latus hoc vidit, et quod aqua et sanguis exivit, conspexit, et credidit, et testimonium mysteriorum maximorum perhibuit. S. Thomas Apostolus vidit, tetigit, (#B#) et solidissimus ac apertissimus fidei confessor effectus est, et sententiam nobis valde consolatoriam audivit: quia, inquit Dominus, vidisti me Thoma, credidisti: beati, qui non viderunt et crediderunt. Caeteri etiam Apostoli, quibus ostendit Dominus manus et latus, viderunt, et aperti sunt ex hoc oculi eorum, ut intelligerent scripturas, et gaudio replerentur ineffabili. Beatus Bernhardus orans ante Crucifixum visus est solvi a cruce ipse Crucifixus, seque super orantem reclinare, quem orans suscepit, et os suum ad latus Crucifixi applicuit, et inde melliflua doctrinarum suxit. Sanctus insuper Franciscus vulneribus Christi vehementer affectus stigmata Domini Jesu mirabiliter et sensibiliter in suo corpore portare meruit. Insuper Sancta Katharina de Senis ex hoc sanctissimo latere ebibit, et devotione dulcissima inebriata fuit. Dum enim cuidam foeminae infirmae ulcus horridum pectoris et foetidissimum habenti serviret, cum qua propter intolerabilem foetorem nemo manere posset, quodam die virgo Christi, dum ulcus illud detexisset, ut ipsum lavando purgaret, mox tantus et tam horridus foetor exhalavit ex eo, ut cuncta interiora virginis moverentur ex nausea, quod virgo sancta sentiens contra carnem suam indignata nimium, juravit; dicens: vivit, inquit, altissimus, sponsus dulcissimus animae meae, quod idem, quod tam abominaris, intra tua viscera recondetur. Mox illius foedi vulneris loturam cum sanie in scutellam recolligens, ad partem se retrahens totum bibit. Quo facto abominatio cessavit, et non solum nauseam non habuit, sed dulcedinem inenarrabilem sensit. Nocte autem sequenti apparuit virgini Dominus Jesus, ostendens ei quinque vulnera in cruce suscepta, et ait: quia heri ex charitatis meae ardore laetanter abominabilem potum sumpsisti, conculcans naturam proprii corporis, propter quod dico tibi: sicut in hoc actu tuam excessisti naturam, sic ego dabo tibi potum, qui omnem excedit humanam naturam et consuetudinem. Applicans dexteram ad collum virginis et ipsam ad vulnus sui lateris approprians, bibe, inquit, filia de latere meo potum, quo anima tua suavitate implebitur, quod etiam in corpus tuum mirabiliter redundabit. At illa cernens se positam ad fistulam fontis vitae sacratissimo vulneri os applicans corporis, sed longe amplius os mentis, ineffabilem et inexplicabilem potum hausit per non parvae morae spatium, tam avide quam abunde. Tandem ab ipso fonte sejungitur satiata et sitibunda simul, et immutata in melius ex hoc, et deinceps profecit, ut patet ejus Legenda parte II, cap. 4. Ecce quanta virtus vulneris Christi. Denique ferrum lanceae, quo Christi latus apertum fuit, Nürenbergae habetur, quod et vidi et in manu habui; tantae virtutis est, ut multa milia hominum singulis annis sexta feria proxime post octavas Paschae confluant ad videndum et honorandum sacri lateris ferrum. Accede ergo charissime peregrine, et mente cum S. Thoma vulnera tange, rogans sanctum Apostolum, ut te admittat in suum consortium. In hac capella stat (#96 A#) unum decorum altare, et in eo, me moram habente Jerosolymis, frequenter horas canonicas persolvi.
De loco, ad quem Dominus duxit discipulos, ut secretius eis loqueretur, quando dixit: surgite, eamus hinc.
Expedito Officio processionis juxta hanc capellam gyravimus inferius per ambitum per tres ejus partes, et sub ecclesia aliam capellam ingressi sumus devotam et occultam. Haec capella creditur esse locus ille secretus, ad quem Dominus Jesus duxit discipulos, quando dixit: surgite, eamus hinc, ut habetur Johann. 14. in fine capituli. Dicunt enim doctores, Sanctus Thomas, Albertus Magnus, Hugo et Lyra, quod post coenam lotis et communicatis discipulis, cum Dominus sermonem faceret, sedens in loco, ubi coenati fuerant, et manifeste diceret se tradendum, et quod post modicum eum non essent visuri, et hoc discipuli turbati et territi, aspiciebant continue contra ostium coenaculi, timentes captionem magistri, et minus attenti erant ad suos sermones, et quia volebat eis adhuc aliqua ardua dicere, ut illa attentius audirent, et minus timerent, dixit: surgite: eamus hinc. Et descenderunt de superiore coenaculo ad habitaculum inferius, et ibi perfecit sermonem et ultimatam devotissimam orationem, quae habetur Johann. 15. et duobus capp. sequentibus. In tota serie sacrae scripturae non habetur ita devota, dulcis et consolatoria et plana oratio sicut Johann. 17., quae in hoc loco facta esse creditur a Christo. Procidimus ergo ibi ante altare petentes a Domino Jesu nos participes fieri suae devotissimae orationis ibi factae, et indulgentias accepimus (†). In hoc sacro habitaculo est pars columnae, in qua flagellatus fuit Christus, in muro cancellis ferreis obfirmata, ita tamen, quod digitis potest attingi. Sunt etiam in latere ejus lecti pro hospitibus, in quibus in prima mea peregrinatione dormivi. Est etiam ibi cella fratris sacristae, et fratris Johannis, qui milites creat in sancto sepulchro, et est etiam fratrum procurator etc. Ab illo ergo loco sursum per lapideos gradus ascendimus in ecclesiam, et finem processioni fecimus. Haec enim sunt loca intra conventum sancta situata. Extra vero sunt multa plura loca sancta, ut patebit.
De prandio peregrinis dato per fratres montis Syon.
Processione finita, quae quasi usque ad meridiem duraverat, cum peregrini in hospitale descendere vellent, accurrit Pater venerabilis Gardianus, et frater Johannes procurator, et omnes peregrinos ad prandium invitaverunt. Paraverant autem pro nobis mensas et tabulas longas in horto Conventus, quia multi eramus, et locus strictus et super tabulam longam erat extensus pannus desuper ad longitudinem tabulae, ad faciendam umbram contra solis aestum: et pictura panni fuit missio Spiritus sancti. Discubuimus ergo omnes, demptis quibusdam nobilibus militibus, qui (#B#) ex humilitate se ad serviendum mensis exhibuerant. Cunctis autem sedentibus, et cum disciplina convescentibus, accessit quidam vir vestitu pauper, quem prius in agmine peregrinorum non videram, et in medio discumbentium stans, ita ornata locutione et decora eloquentia oravit lingua latina, quod omnium intuitum ad se convertit, et in stuporem etiam non intelligentes vertit, propter promptam et delectabilem expressivam. Oratio autem ejus fuit de praeconiis locorum sanctorum, et de laude peregrinationis. Post rhetoris verba accessit ad locum suum generosus vir, dominus Johannes de Cymbern baro, vir prudens et eloquens, qui unus servitorum erat, et ex commissione Patris Gardiani in Theutonico orare incepit, grates referens dominis peregrinis, quod ad pauperum fratrum mensam accesserunt, rogans, ut de oblato cibo et potu contenti starent. Et si qui essent, qui refundere fratribus charitatem vellent, et indigentiae eorum misereri, possent de ea re loqui cum fratre Johanne de Prussia, procuratore Conventus, quem in ambitu stantem reperirent. Nullatenus enim voluit Pater Gardianus, quod collecta fieret in mensa, nec consensit, ut intimaretur peregrinis, quod frater Johannes esset accepturus pecuniam nomine fratrum, sed nobiles ex se hoc fecerunt. Finito autem prandio et bene nobis refectis cum gratiarum actione surreximus. Porro nobiles ad fratrem Johannem accedentes notabilem eleemosynam Conventui dederunt, aliqui VI ducatos, aliqui V, aliqui IIII, aliqui III, aliqui II, et minima eleemosyna fuit I ducatus.
Visitatio sanctorum locorum montis Syon extra septa monasterii fratrum.
Finitis his, quae dicta sunt, accessimus nos peregrini ad Patrem Gardianum, rogantes, quatenus dignaretur nobis adjungere fratres aliquos, qui ducerent nos per reliqua loca sancta montis Syon extra monasterium, et placuit Patri petitio nostra, et mirabatur in fervore peregrinorum: quod etiam post labores habitos adhuc se ultro offerrent ad ampliores labores: Nemo quippe aestimet visitationem sanctorum locorum esse laborem parvum: tum propter calores intensos solis, tum propter transitum et genuflexiones et prostrationes; tum etiam et maxime propter conatum, quo quilibet tota virtute conatur se excitare ad actualem devotionem et ad contemplationem eorum, quae in locis sanctis sibi demonstrantur, et ad devotam orationem et recollectionem, quod utique absque magno labore fieri non potest, cum talia quietum et non gyrantem hominem (#97 A#) requirant. Conari ergo et niti ad mentis recollectionem cum corporis emigratione de loco ad locum exercitium est magni laboris; quod quidam peregrini ferre non valentes descenderunt ad quietem in hospitale, ita quod minor pars mansit in labore peregrinationis. Adjunxit ergo Pater Gardianus nobis aliquos fratres, cum quibus ire inchoavimus ex interiori horto fratrum, ubi comederamus. Cum ergo de illo horto claustrum ingrederemur, ante refectorium et coquinam, venimus ad cisternam profundam aquas habentem frigidiores, quam fuit in tota Jerosolyma. De hac cisterna dicunt haustam fuisse aquam a Christi discipulis pro coena dominica: pro temperamento vini, pro confectione sacramenti, pro lotione pedum et manuum, et pro aliis coenae usibus. Ob reverentiam ergo jam dictorum factorum aquam hausimus et cum devotione bibimus. De qua ego de post saepe abunde bibi in intensissimis caloribus, nec sensi molestiam. Credo quod ad literam fons iste sit unus de fontibus Salvatoris, de quibus dicitur Esai. 12.: haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: et sequente: exulta et lauda habitatio Syon. A fonte illo ambitum sumus ingressi ad portam Conventus, quae foris ducit ad publicum. Porta haec est demissum ostiolum, per quod nemo ingredi valet nec egredi, nisi incurvatus capite et dorso. Janua tamen est fortis et ferrea, quae dum clauditur catenis et repagulis ferreis firmatur: et hoc propter furiam infidelium, ne commoti subito irrumpere valeant, et Conventum dilanient, sicut olim fecerunt, prout hodie cernitur in dormitorio juxta rosarium et librariam; ubi erant pulchrae cellae et opere arcuato factae, quae destruxerunt et testudines dejecerunt, nec hodie sinunt in modum pristinum reformari. Valde enim ex levi causa et de facili contra Christianos commoventur, et in eos saeviunt, et ideo, ne subito moti statim ad nocendum procedere possint, firmiter se fratres concludunt. Sic etiam alii Christiani orientales domus munitas ferreis portis habent clausas propter eandem causam.
De loco oratorii b. Mariae Virginis.
Regressi igitur sumus cum fratribus per illam portam sine apparatu processionis solemnis, et sine cantu, et venimus primo ad gradus lapideos, per quos in ecclesiam sursum est ascensus. In his gradibus procubuimus ad orationem, venerabile sacramentum et loca sancta ab intra venerantes. Ab inde surreximus et ad angulum exteriorem ecclesiae venimus, et ibi est locus, in quo beata Virgo Maria oratorium suum habuit. In eo ergo loco prostravimus nos, et orantes indulgentias accepimus (†). Ibi in mentem venit nobis, quomodo in hoc loco et alibi (#B#) b. Virgo Maria crebras et dulcissimas ad Deum fudit orationes pro nobis intercedendo, et fundit usque in finem saeculorum, quod utique necessarium est. Sicut enim terrae, ut sit fertilis, necessarii sunt solis radii; ita Mariae preces nobis miseris. Unde Bernhardus: tolle corpus hoc solare, quod illuminat mundum, ubi dies? tolle Mariam hanc maris stellam, quid nisi caligo involvens et umbra mortis ac densissimae tenebrae relinquuntur in toto universo.
De loco sepulturae David et Salomonis et caeterorum regum Juda et Jerusalem.
Reliquimus ergo locum oratorii b. Virginis, qui est, ut dixi, juxta angulum ecclesiae, qui angulus unit murum ecclesiae venientem ab oriente cum muro veniente a meridie. Ad murum ergo, quo ab oriente descendit, ascendimus ab angulo, et venimus ad alium murum non altum, qui erat a muro ecclesiae per quadrum deductus quasi parvum atrium. In hoc atriolum per murum ascendimus: et ingressi invenimus in pariete ecclesiae ostiolum parvum, sed ferreum et diligentissime clausum; itaque non patuit nobis ingressus, et si patuisset nobis ingressus, manifeste ingredi ausi non fuissemus, quia muschea sarracenica est. Hic locus sanctissimus est, quem Christiani omnes et Judaei et Sarraceni venerantur. Est enim intus sepultura prophetarum et regum sanctorum, puta David, Salomonis, Roboam, Abiae, Asae, Joram etc., quibus texitur liber generationis Jesu Christi, Matth. 1. Et hic locus in libris Regum et Paralipomenon saepe designatur, quando dicitur: sepultus est in Ierusalem in sepulchro patrum suorum in civitate David. Isti reges cum maxima ambitione ibi fuerunt sepulti. Dicit enim Josephus lib. 7. Antiquit.[TR176] cap. 16. et Magister in scholastica historia de morte David, quod mortuo David Salomon filius ejus corpus patris in loculum pretiosissimum posuit, et cum eo inaestimabilem thesaurum auri et argenti recondidit. Insuper sibi ipsi loculum pretiosissimum non de lapide aut ligno, sed de electo auro lapidibus pretiosis ornato fabrefecit, et eo defuncto Roboam filius eius apposito magno thesauro sepelivit juxta loculum David. Porro Salomon arte quadam mathematica ita locum sepultura illius fecit, quod nemo ad loculos illos poterat venire. Post tempus autem mille tercentorum annorum a transitu Salomonis, dum obsideretur Ierusalem ab Antiocho filio Demetrii, Hircanus sanctae civitatis pontifex obsidionem non ferens, nec repugnare valens, promisit Antiocho pecunias, ut recederet. Unde cum in thesauris templi parum inveniret, et cives Jerusalem pauperes non haberent, ascendit pontifex in montem Syon et hunc, de quo loquimur, locum aperuit, et tria milia talenta auri inde accepit et cum Antiocho pacem fecit. Multis deinde annis elapsis Herodes defectum pecuniarum patiens (#98 A#), cum audivisset Hircanum ibi pecuniam invenisse, nocte cum sibi secretissimis occulte locum hunc ingressus est, et nullam quidem pecuniam invenit, sed vasa quaedam aurea et argentea protulit, quibus allectus ad profundius quaerendum conabatur, usque ad urnas et loculos David et Salomon penetrare. Duo autem satellites fodientes flammis ab interiori parte occurrentibus exusti et consumpti sunt, quod rex videns cum caeteris fugit, et pro piaculo monumentum ex lapide candido pretiosissimum construxit. Hunc locum fratres montis Syon in eorum devotione quondam habuerunt, et pertinet ad ecclesiam Syon, inclusus eodem muro ad caput chori. Porro Soldanus recepit fratribus locum illum ea de causa. Judaei multis temporibus et hodie instant apud regem Soldanum pro loco illo, ad faciendum sibi oratorium: et e contra Christiani reclamabant. Tandem Soldanus interrogavit: qualis tamen sanctitatis esset locus ille? et cum sibi dictum esset, quod David cum caeteris regibus Jerusalem de ejus semine ibi sepulti essent; dixit: et nos Sarraceni David sanctum tenemus, aeque sicut Christiani et Judaei et Bibliam credimus sicut et ipsi. Locum ergo illum nec ille nec isti habebunt, sed nos eum recipimus, et ita venit in Jerusalem et ostium illius capellae, per quod ab intra de monasterio erat ingressus, obstruxit, et ipsam capellam profanavit, ejiciens altaria Christi et destruens et delens imagines sculptas et pictas eamque cultu spurcissimo Machometi coaptans, ab extra faciens ostium, ut Sarraceni ingredi possent, dum placeret; et quia locus superior supra testudinem capellae erat Christianorum et fratrum et fuit capella magna et pretiosa per regem Franciae fundata in loco, in quo Spiritus sanctus in die Pentecostes super discipulos venit, ut superius dictum est, fecit Soldanus etiam eandem capellam destrui, et testudinem deponi, et ostium obstrui, ne Christiani pedibus supra testudinem muschkeae deambularent; et ita fratres illa duo pretiosa et sancta loca perdiderunt, propter Judaeorum sollicitudinem pro illa inferiori loco, pro quo hodie laborant apud Soldanum, et multa milia talenta auri offerunt se daturos pro loco. Hoc autem non faciunt, quod tantum afficiantur sepulchris Sanctorum et sanctitate loci, sed sperant, se posse ad loculos regum pervenire et thesauros reperire. Credunt enim istos thesauros sibi ibidem esse reservatos. Ideo noctibus saepe ibi euntes et scrutantes reperti sunt, et nonnunquam artes magicas et incantationes ibi exercent. Desiderium magnum[TR177] habui locum illum ab intra videre et non sum fraudatus desiderio meo. Nam custos muschkeae sarracenus quadam die repente aperire volens et claudere cum clave seram corrupit, ita quod repagulum ferreum cum clave movere non potuit, et ita recessit, relinquens muschkeam apertam, quae aperta mansit, quam diu in Jerusalem fui et ultra decies intravi occulte et locum perspexi, semper tamen cum timore et tremore intravi et exivi, quia si aliquis (#B#) Sarracenus me ibi vidisset, in maximam tribulationem venissem, etiam si mortis periculum evasissem. Est enim capella longa arcuato opere facta, duas habens ad orientem fenestras, et in parte aquilonari marmoream tumbam, et pavimentum est mattis opertum. Lampades duae pendent in ea et nullum altare, nulla pictura, nulla sculptura, sed parietes dealbati et nudi. Sic etiam sunt aliae Sarracenorum muschkeae vacuae et inanes. Ex dictis superius dubium animum pulsat, ut quid illi sancti reges thesauros secum sepeliri passi sunt, cum videatur ad superstitionem gentilium pertinere? Et qua arte Salomon loculos illos absconderit, quod nemo potest eos reperire? Ad primum dicendum, quod firmiter credendum est, quod sancti illi hoc fecerunt non ex incredula superstitione, aut temporalium intemperato amore, aut vitiosa ambitione, sed instinctu Spiritus sancti, ut tempore suo in communes usus venirent, et non ut insatiabilis Judaeorum avaritia nutriretur. Ad secundum dicendum, quod Josephus dicit, quod Salomon hoc egerit arte magica, sed Magister in scholastica historia eum excusat dicens, eum aliquo subtili ingenio illas tumbas abscondisse. De sepulchro David Sanct. Petrus Apostolus Actor. 2.: viri fratres liceat audenter dicere ad vos de Patriarcha David, quoniam defunctus est et sepultus, et sepulchrum ejus apud nos est usque in hodiernum diem. Ex quo patet, quod etiam tempore Apostolorum locus ille fuit celebris. Sanctus Jeronymus credit, David cum Domino surrexisse, arguens ex hoc, quod S. Petrus dicit, sepulchrum David patens esse quasi, non audens dicere eum in eo amplius esse. Ecce haec et similia circa hunc locum tractavimus, et ea, quae in processionali terrae sanctae circa hunc locum dicenda signantur, devotius legimus et indulgentias accepimus (†).
De tabernaculo David, ubi et locus est, in quo Dominus Jesus praedicavit et beata Virgo audivit.
Confestim autem de atriolo exivimus, et chorum antiquum[TR178] ecclesiae Syon intravimus, qui penitus est destructus, dempta parte orientali, ubi stat adhuc pars muri, cum rupta testudine desuper dependente. Locus illius chori est omnibus sacrae Bibliae credentibus venerabilis. Judaei multum eum venerantur, quia credunt, sicut et nos, quod ibi fuerit oratorium David, sive tabernaculum, in quod ipse et universus Israel duxerunt arcam Dei cum canticis et instrumentis musicis in magno jubilo; ut habetur 2. Regum. 6. In hoc loco accepit etiam promissionem de Christo nascituro ex semine suo, ut dicitur 2. Regum. 7. Hic locus etiam templo constructo mansit semper celebris et populo dilectus. Unde Dominus Jesus in hoc loco frequenter solebat praedicare. Ideo in medio pavimenti sunt duo lapides altrinsecus positi: unus jacet in loco, in quo Dominus stans praedicavit; alter est in loco, in quo beata Virgo sermones filii audire consuevit. Loca illa et lapides (#99 A#) deosculati sumus prostrati in terram et indulgentias accepimus (†). In loco illo aliquantisper stetimus, et ruinas deplanximus, et per circuitum lapides sanctuarii dispersos dolentes aspeximus. Quondam enim fuit ibi grandis ecclesia valde, de qua nihil remansit nisi pars dextra in latere magnae ecclesiae dependens, quae pars hodie est ecclesia et chorus fratrum, ut praedixi: remansit etiam caput chori cum fenestra orientali, et semirupta testudine ruinam minante. Supra illam testudinis ruptae partem, ab intra, de loco missionis Spiritus sancti est ascensus per gradus, per quos et ascendi, et inveni pavimentum testudinis[TR179] ruptae vario et polito marmore stratum; ex quo opinor, quod supra chorum et ecclesiam ad huc fuit alia ecclesia in alto. Et ita ecclesia Syon habuit tria interstitia consecrata, scilicet cryptam sub terra, ecclesiam super terram, et supra ecclesiam aliud ornatum tabernaculum. In choro antiquo stat adhuc summum altare, sed dissipatum. Consequenter declinavimus ad latus sinistrum antiqui chori, ut ad alia loca sancta pergeremus, et invenimus ibi sedere orientales Christianos juxta unum quadratum lapidem, qui de fundamento antiqui chori pro parte prominet, alia parte adhuc muro vetusto conjuncta est. In illo lapide ludebant illi Orientales sortiscantes quatuor lapillulis, ac si essent taxilli. Prima enim fronte aestimabam eos tesseribus ludere, et mirabar, quod ibi in publico, et ubi nulla est habitatio, sederent, nesciens quod illo lapide solo utuntur in superstitiosa sortizatione. Accipiunt enim de terra lapillos parvos, et jactare volens manu revolvit, sicut lusor taxillorum tesseras[TR180] ante jactum revolvit; et super lapidem illum quadratum jactat lapillos: et figura, quam lapilli quatuor in casu suo formant, praenosticant ea, quae scire intendunt, ut puta: si cadunt lapilli ad lineam rectam, aliquid judicant sic fieri; si cadunt in curvam lineam, aliter fiet; si in quadrum volvuntur, si crucem faciunt, aliter; si circulum, aliter, et sic de aliis figuris.
Figura crucis est principalis ludo illo, et quanto figura magis ad eam appropinquat, tanto efficacius significat, et ad eam omnes figuras referunt. Stetimus ergo et fatuitates illorum derisimus. Ipsi autem seriose suis auguriis attendebant et fortunae serviebant. Vidi ibi aliquando sedere ludentes episcopos et sacerdotes Orientalium et maturos viros sortisantes. Non enim ludunt ibi pro lucro, sed solum ad superstitiones, quibus Orientales pleni sunt. Unde accidit ex frequenti sortilegio, quod ibi committitur, quod ipse lapis quadratus, qui de se est grossus et asper, factus est in superficie ac si esset politus artificialiter.
De loco coquinae, in quo agnus paschalis pro coena dominica fuit assatus, et aqua calefacta.