Part 24
Vespere facto in die S. Procopii accinximus nos ad iter et ordine, quo veneramus, exivimus de hospitali, sacculos nostris in collis portantes. Transeuntes autem per urbem accurrerunt undique populi, et stabant vici pleni hominibus utriusque sexus, volentium nos videre. Et fuit pressura magna, et cum hoc excitabatur terrae pulvis tam spissus, quod unus socium collateralem vix potuit videre, et si vidit, agnoscere non potuit, propter pulveris densitatem. Nam cappa mea nigra fuit adeo pulvere infusa, quod non nigra sed grisea videbatur. Nullus potuit nec oculos, nec os, prout necessitas exigit, aperire. Et hoc per totam terram sustinuimus, demptis locis petrosis, et quando noctibus peregrinabamur. In arctis viis erat periculum suffocationis propter densam pulverem. In isto tumultu fui trusus casu ad parietem cujusdam domus circa fenestras. Et cum turba tardius moveretur, et me comprehensum ibi teneret, respexi per fenestram in habitaculum. Et ecce ab intus stabant foeminae cum parvulis, et faciebant cum digitis cruces, quas deosculabantur, signantes mihi, quod essent Crucifixi cultores, et videbatur mihi, quod lachrymarentur. Et est bene miseratione dignum, quod incolae terrae illius, in qua crucifixus est Dominus, qui crucem colunt, manifeste crucis signum portare non audent, (#88 A#) ignominiosa enim est in terra illa crucis gloria et odiosa. Et accidit sanctae cruci sicut sanctis prophetis, qui non sunt sine honore, nisi in patria sua. Luc. 4. Sic crux sancta in sua terra non habet honorem, nec est accepta, sed peregrini de ultimis finibus terrae venientes manifeste circumferunt signum crucis, quia apud eos evacuatum est scandalum crucis. Igitur turbis procedentibus amotus fui a loco, et extra urbem venimus et in campo gregem asinorum nostrorum reperimus cum asinariis nostris, et juxta gregem exercitum Sarracenorum conducere et protegere in itinere nos volentium. Ascendimus ergo bestias et cum magna festinantia contra montana processimus, et in agrum Josuae juxta Bethsames oppidum venimus, in quo agro percussi fuerunt quinquaginta milia hominum, pro eo, quia arcam Domini ibi stantem viderunt, ut dicitur 1. Reg. 4. et 5. etc. In eodem agro fixerant Arabes tentoria sua, ultra trecenta, ad quorum aspectum fuimus nos et ductores nostri multum territi. Et cum venissemus juxta tabernacula illa, non vidimus ibi nisi foeminas miserrimas et parvulos nudos et nigros, et paucos antiquos viros. Caeteri enim viri currebant ad capiendas praedas et pro rapina evagabantur; pertransivimus ergo illa castra, nec erat, qui manum contra nos elevaret. Et circa solis occasum ad montana inde pervenimus. Cumque jam ipsa montana per vallem ingredi deberemus, vidimus in faucibus vallis multitudinem hominum cum camelis, asinis et equis, qui parabant se, venire in occursum nostrum. Sed et nostri ductores etiam se ad resistendum eis ordinem fecerunt, et erant anxii et timorosi, scientes eos esse Arabes raptores, et quod non nisi cum violentia transitus noster per eos esset futurus, nec poteramus ad dextram nec ad sinistram declinare, sed per medium eorum erat via nostra, per strictam vallem. Dum ergo jam prope essemus, stabant illi et introitum vallis ab una parte ad aliam observabant, et praeoccupabant; exemptis pugionibus et gladiis recurvis, vibratis lanceis et arcubus extentis. Nunquam memini me vidisse similes homines. Erant enim nigri et corpore nudi, solis ardoribus adusti, solum circa verenda operti quodam vilissimo tegumento, scuta ad collum dependentia habentes, et erant saevi, iracundi et terribiles aspectu. Ex quorum aspectu et comparatione Mauri et Sarraceni nostri, quos antea inhumanos aestimavimus, nunc domesticos et pios et nobis quasi aequales esse recognovimus. Videntes autem nostri ductores eorum propositum, inciderunt in eos cum violentia et eos armis de via fugaverunt, et nobis iter aperuerunt, clamantes, ut celerius festinaremus. Sicque festinantes in loco nobis aperto transivimus. Quicunque autem peregrinus eis occurrit, apprehensum eum pallio aut sacco trahebant tam diu, quod aut rem apprehensam dimitteret tractus, aut de asino caderet, aut aliquis de nostris eum liberaret: (#B#) unde multi de asinis ceciderunt, et si non fuissent liberati, eos spoliassent. Erat autem horribilis clamor ab utraque parte, et mirabili impetu concertaverunt, quasi vellent armis se invicem irruere, et in isto litigio nos pertransivimus ascendentes per vallem. Quod cum adversarii viderent, lapides de torrente tulerunt, et post nos in nostros ductores eos miserunt. Verum cum vidissent, se nihil vi a nobis posse obtinere, cucurrerunt post nos, et cum humilitate et mansuetudine aliquid sibi dari petierunt: sed parum reportaverunt. Sic ergo divisi sumus ab eis, et nulli dubium, si fortiores nobis fuissent, non obstante salvo conductu Soldani nos omnes spoliassent. Itaque sine alicujus peregrini laesione evasimus, nisi quod quidam fuerunt tacti jactu lapidum, et aliqui saccos, aliqui pileos in tumultu amiserant. Nemo ibi vulneratus fuit, quia hoc bonum orientales habent, quod sanguinem fundere horrent. Vallem igitur illam umbrosam ascendimus per asperrimum torrentem, habentes montes petrosos ab utraque parte et altos, et post longum ascensum ad quandam turrim venimus, juxta quam aqua erat in lacuna congregata, et ibi lucem alterius diei exspectare volebamus, quia nox tenebrosa erat, et vallis per se umbrosa, et de asinis descendimus. Sed subito timor nostros ductores invasit; timentes, ne forte Arabes illi super nos quiescentes irruerent, et in tam arto torrente defendere nos non possent, clamabant resumere asinos, et consequenter ascendere montana. A turre ergo, quae in pede montis stabat, ascendimus per viam periculosam et altam, et ad quendam agrum venimus, et ibi etiam quiescere cogitabant. Sed quia nos et bestiae nostrae sitibundi eramus, nec ibi aquae erant, ulterius processimus in caligine, quia nec solis nec lunae beneficio potiebamur, sed solum lumine alti firmamenti et ad modicum micantium stellarum radiis dirigebamur: nec videre semitam poteramus, sed quilibet sequebatur suum antecessorem. Cum autem in altum venissemus, rursum ab alia parte descendimus, et ad quoddam parvum villagium venimus, in quo erat fons bonus et frigidus, et ibi in declivo montis in agro lapidoso asinis asinariis resignatis consedimus super terram; et ductores nostri cum equis suis et asinarii cum asinis per circuitum peregrinorum se locaverunt, ita quod conclusi eramus. Accendimus ergo lumina, et produximus de sacculis nostris, quae de Rama tuleramus; et asinarii nostri portaverunt nobis aquam, quam ab eis emimus, et villani panes et fructus et aquam nobis attulerunt, de quibus ad placitum emimus, et ita coenavimus. Porro locus mansionis nostrae erat totus lapidibus plenus et asperrimus sicut Alpes illae, quae sunt inter Ulmam et Wisensteig, et sub lapidibus latitabant scorpiones, quod tamen ignoravimus, quousque luminibus ostensum fuit nobis. Sarraceni autem videntes nos trepidantes dicebant, quod sine timore quiesceremus, quia scorpiones camporum non nocerent sicut domorum. Et sic confortati nullus se de loco suo movit. Porro nobis sic sedentibus et quiescentibus (#89 A#) luna ante faciem nostram exorta est, in cuius ortu singulare gaudium habuimus; illis enim, qui dormire non possunt, jocundum est quidquid intercipit tenebras et umbras fugat. Nullus somnus oculos nostros tenebat, nec dormitio palpebras gravabat, nec tempora requiem optabant. Quamvis enim lassitudo post laborem somnum naturaliter causet, et nos lassi fessique essemus, quia tamen omnia nostra tota in sensitivas potentias quodammodo expansa videbantur, impediebatur somnus: nihil enim nisi videre et circumspicere desiderium animae nostrae expetiit, et ita tota anima videbatur ad oculos contracta, quae non nisi ad videndum erat sollicita. Ideo haec sollicitudo somnum ei abstulit; Ecclesiastici 42.: cogitatus eis aufert somnum. Diem enim futurum ardentissimo desiderio expectavimus, scientes nos visuros civitatem praeclaram Jerusalem. De qua S. Tobias longe ab ea distans dicebat: beatus ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. Tob. 13. Et alius dixit: propter Syon non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam: Esaj. 62. Et quis non cuperet videre civitatem illam electam, de qua 2. Paralip. 6.: elegi Jerusalem, ut sit nomen meum ibi. Haec enim est civitas, in qua Deo solvuntur laudes et vota, Psalm. 65. Te decet hymnus, Deus in Syon, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Quis det mihi, inquit peregrinus affectuosus, ut nox haec discedat, et sol festinus veniat, ut videam Jerusalem, exultationem universae terrae, civitatem regis magni et Dei summi. O si quis audivisset illa nocte postulationes desideriorum nostrorum pro sole et die futura, pariter accensus una nobiscum fuisset desiderio videndi Jerusalem. Accubuimus super lapides duros sicut Jacob Gen. 28. et socii scorpionum illa nocte eramus, sicut Job struthionum Job. 30., unde propter multitudinem scorpionum posset aeque bene locus ille dici ascensus scorpionis, sicut ille, de quo habetur Josuae 15. Sed tam duritiam lapidum, quam punctionem scorpionum mitigabat, imo dulcia reddebat ipsa dulcissima Jersualem, quae in supremo horum montium consistens dulcedinem diffundit, et eos stillare dulcedinem facit et lacte et melle fluere. Sed et memoria eorum, quae in his sanctis montanis facta sacro tradente eloquio legimus, omne venenum propulsabat, et duritiam mitigabat. In his montibus templo profanato sancti Macchabaei demorabantur, inter feras foeni cibo vescentes 2. Macchab. 5. Et filia Iephtae ad votum patris mori parata nihil aliud a genitore suo petiit, nisi quod permitteret eam ante mortem suam duobus mensibus circuire cum sodalibus suis montes Israel, et plangere virginitatem suam. Putavit enim se dolorem mortis lenius ferre, si montes illos sanctos ante mortem suam posset ascendere, Iudicum 11. Moyses etiam ille Deo familiaris pro munere accepit, quod[TR161] de transjordanis partibus fuit sibi concessum haec montana videre, Num. 34. Sed et beatissimae virginis Mariae peregrinatio haec montana singulariter reddit delectabilia, eaque[TR162] sanctificat, de qua peregrinatione dicitur Luc. 1.: abiit in montana cum festinatione. (#B#) In his montibus Christus Dominus noster in oratione pernoctabat eosque sanctificabat. Hi montes sanctis patribus pro muro fuerunt ab infidelibus, unde Iudith. 7. dicitur: filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt eos, et muniunt illos colles in principio constituti. Ideo idolatrae nolebant cum eis in montibus pugnare dicentes: fugiamus Israël, quia dii montium sunt dii eorum, 3. Regum. 20. Dulce fuit nobis in his montibus commorari. Puto enim, quod de nobis et aliis Christi peregrinis dudum prophetatum fuerit et montibus promissum Ezechiel 6.: montes Israël audite verbum Domini: ecce ego adducam super vos homines, populum meum. Et Esai 65.: educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes sanctos meos. Denique quamvis montes isti sint saxis magnis et rupibus altis coagulati[TR163] et durissimis lapidibus perfusi, erant tamen nobis molles, quia placuerunt servis tuis, inquit Psalmus, lapides ejus. Ideo fecimus cum Iob. 5. pactum cum lapidibus regionis, et inter lapides commorabamur Iob. 8. Et hoc ideo, quia posuit Deus terminos terrae s. lapides desiderabiles, Esai. 54. Et ipsos lapides amplexabamur cum Iob. 24. Et hoc de facto contigit. Novi enim quosdam peregrinos ita terrae sanctae affectos, quod saepissime die ac nocte se ad terram inclinabant et eam dulcibus osculis demulcebant et ipsos lapides tanquam reliquias venerabantur. Hos lapides elegit Christus in opere nostrae redemptionis. Nam in caverna lapidea conceptus fuit, sub lapide et rupe natus, natus super lapidem positus, super lapidem stans praedicavit, in caverna lapidea ter oravit, ad columnam lapideam flagellatus fuit, coronandus super lapidem sedit, ante judicem Pilatum super lapidem stetit, super scopulum crucifixus fuit, super lapidem inunctus, in lapide sepultus, et de lapide ad coelos ascendit. Et breviter redemptionis nostrae mysteria ad lapides consummavit. Unde in passione petrae scissae sunt. Quis ergo Christianus non suavius quiesceret super hos sanctos lapides, quam in strata molliori? Cui non dulcescunt lapides, quos tetigerunt Domini Jesu, Mariae Virginis, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum et aliorum innumerabilium Sanctorum pedes?
Duodecima ante solis ortum suscitati fuimus, et super asinos ascendimus, et processimus in montibus sanctis. Post aliquorum autem montium ascensum et vallium descensum, ecce optata dies firmamento albescente in oriente aspirabat, et inde aurora rutilabat; solque de cacuminibus montium prospiciens per terram radios suos spargebat, et tamen adhuc Jerusalem procul erat. Processimus autem per vias asperas et nihil nisi duram terram vidimus et saxosam. Unde milites peregrini in asperitate terrae quodammodo scandalizati mihi sic dicebant: quid nostri sacerdotes loquuntur? quid praedicatores praedicant? dicentes, terram istam esse omnium terrarum optimam? Ecce, quam aspera via, quam durissimi (#90 A#) montes. Quid Dominus Jersus in hac terra inculta et solis ardoribus adusta voluit habitare? Unde inter verba contigit duos peregrinos corrixari, quod vix poterant a se divelli. Et si diutius disputassent, finaliter se invicem verberassent, quia durissime contenderunt. Erant autem ambo puri saeculares, unus multum rudis, alter acutus. Rudis arguebat contra terram sanctam, alius oppositum tenebat, quod esset optima. Sed et ego ipse in secreto cordis mei dixi: ecce illa est terra, quae melle et lacte dicitur manare; sed non video agros pro panibus, nec vineas pro vino, nec hortos, nec prata virentia, nec pomeria, sed ecce omnia sunt petrosa, adusta et ardia. Et dum mecum sic tacite conferrem, mox responsum occurrit, scilicet quod haec terrae duritia, ariditas et asperitas est maledictio promissa a Deo propter mandatorum ejus transgressionem, unde Deuteron.[TR164] 28.: sit coelum, quod super te est, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea. Murumur etiam nostrum et admiratio contra terram sanctam est ante multa millia annorum praenunciatus, sicut dicitur Deuter. 29. Generatio futura et peregrini, qui de longe veniunt ad illam terram videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, sulphure et solis ardore comburens; ita ut ultra non seratur, nec virens quidpiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae et Syboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. Et dicent omnes gentes: quare sic fecit Dominus terrae huic! quae est haec ira furoris ejus immensa? Et respondebunt eis: quia derelinquerunt pactum et transgressi sunt mandata Dei habitatores ejus: ideo et caetera.[TR165] Ex quibus luculenter patet, quod terra stat juxta scripturae sacrae pronunciationem: nec semper ita fuit, sicut ad oculum cernere potuimus. Vidimus enim per circuitum montium deserortum vetustissimas macerias de saxis ingentibus aedificatas, quas filii Israel creduntur fecisse, et oleum, vinum ac frumentum et alia humanae vitae necessaria copiose de altissimis et saxosis montibus habebant. Adhuc tamen, non obstante infidelitate et malitia inhabitantium terram, copiose germinant vita necessaria; vidimus enim in declivis montium inter macerias vites, olivas, frumentum, hordem et alia. Insuper si terra praedicta maledictione careret adhuc, desertam esse et duram[TR166] necesse esset, cum non habeat habitatores, nisi paucos, malos et infideles. Si quis scripturam sacram acute inspicere velit, magis argueret eam esse nimis fertilem quam sterilem. Beatus tamen Jeronymus in Epistola ad Dardanum determinat, quomodo terra illa lacte et melle intelligitur manare, et quod illa magnifica terrae praeconia sint de terra beatitudinis intelligenda. Interea quandam vallem intravimus satis latam, agris cultam, et ab utraque parte altis montibus cinctam et olivis venustam. In sinistro latere habuimus, montes Ephraim cujus pars anterior est mons Sylo, et illius mons cacumen omnibus montibus Israël videtur (#B#) esse eminentius. In hoc monte Sylo quondam civitas nobilis fuit sita, et arca Domini multo tempore ibi mansit, adducta per Josuam de Galgalis. Ibi Anna impetravit Samuelem. Ibi Ophni et Phineas mali sacerdotes populum gravabant, 1. Regum. 2. Ibi Samuel propheta primo Dominum sibi loquentem audivit, et Heli sacerdos ibi de sella cecidit, ut habetur 1. Reg. 3. et 4. Ad hunc locum omnis Israël venit adorare Dominum, antequam templum esset in Jerusalem. Sed propter peccata sacerdotum[TR167] arca Domini fuit capta, sacerdotes occisi, et Sylo penitus destructa et ad nihilum redacta. Ideo Jeremias, dum subversionem Jerusalem praenunciaret, dixit, ut habetur Jerem. 26..: dabo domum istam sicut Sylo. Propter hoc verbum fuit Jeremias captus, et incarceratus, quia Sylo fuit annihilata. In Sylo fuit sepultus Samuel propheta; ideo hodie ad Sanctum Samuelem dicitur: et forte fuit translatus de Ramatha, ubi scriptura dicit eum esse sepultum 1. Reg. 25. Tempore autem Archadii imperatoris, ut dicit Jeronymus contra Vigilantium, ossa beati Samuelis de Judaea translata sunt in Thraciam, portantes ea in vase aureo et serico, ad quam translationem convenerunt examina populorum a Palaestina usque Chalcedonem, et tanta jocunditate sunt reliquiae istae receptae, ac si praesentem viventemque reciperent, et in Christi laudes una voce resonabant. In pede hujus montis quondam fuit civitas Gabaa, ubi uxor Levitae de Bethleem fuit occisa luxuria Gabaonitarum propter quod multa milia hominum fuerunt occisa, et tribus Benjamin paene deleta, ut habetur Judic. 29. Ascendimus ergo de vallis torrente ad clivum sursum contra Sylo, quia vallis medium capere nos non poterat propter sui artitatem, et non longe abfuimus, prope ad latus Sylo in alto, nec tamen ductores nostri volebant nos ex toto sursum ducere, quia festinabant venire citius in Jerusalem, ne solis adores nos postea cruciarent. Olim semper ducebantur peregrini sursum in Sylo, et ibi videbant civitatem sanctam Jerusalem et gaudebant. Ideo locum hunc nominabant jubilum peregrinorum. Ad latus ergo Sylo existentes vidimus adhuc magnos antiquos muros et ecclesiarum ruinas, in montis supercilio: et conjectis oculis contra orientem vidimus montem sanctum, montem praeclarum, montem Oliveti, et ecclesiam dominicae Ascensionis in ejus cacumine: civitatem tamen sanctam videre non poteramus, quamvis propinquior nobis fuerit monte Oliveti. Viso autem illo sanctissimo monte cecidimus de asinis et cum devotione et jubilo contra montem adoravimus. Visio enim a longinquo istorum sanctorum locorum miro modo hominem laetificat devotum. Consequenter postergavimus Sylo, et procedentes venimus in castellum Emaus sacrum, quod secundum Lucam, Luc. ultimo, distat a Jerusalem LX. stadiorum, quae faciunt VII miliaria italica et unum et dimidium theutonicum. Et LX. stadia faciunt septem milia passuum et quingenta. In illo castello descendimus de asinis et per maceriam ad locum ingressi sumus, ubi hospitium fuit Domini Jesu, et duorum discipulorum, Lucae et Cleophae, in die resurrectionis Domini, quando ut peregrinus intravit cum eis (#91 A#) coactus, eumque in fractione panis cognoverunt. Hunc locum cum debita devotione deosculati sumus et indulgentias recepimus (†). Ecce peregrine, illa sunt prima vestigia Domini Jesu Christi, quae deosculari meruisti. Et certe bene et pulchre ordinavit divina sapientia, quod peregrino misero et laboribus confecto properanti in Jerusalem occurrat ex ea Dominus ille gloriosissimus peregrinus, cui dictum est: tu solus peregrinus es in Jerusalem, et in ejus consolationem exhibuerat jam glorificati corporis sacratissima et laeta vestigia ante omnia, quatenus his consolatus et confortatus possit sequi in Jerusalem vestigia sacra ignominiosae passionis, ad quod hortatur Petrus, 1. Petr. 2. Christus, inquit, passus est pro nobis: vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. In hoc loco corda discipulorum ardentia fecit, panem eis tribuit fractum, quod nonnulli doctores dicunt fuisse eucharistiam, quam ibi ultimo confecit, et cito recurrere in Jerusalem permovit. Dicunt enim quidam, quod illi duo discipuli ex toto recesserunt a Jerusalem, et a discipulis, nolentes amplius regredi: sed hic eos reverti fecit, unde eadem hora regressi sunt in Jerusalem. Tempore Christi fuit hic oppidum pulchrum et opulentum, et in destructione Jerusalem fuit et ipsum desolatum. Postea autem restauratum fuit per Marcum Cornelium, et nominatum Nicopolis: pro cujus instauratione Julius Affricanus legationem suscepit, ut dicit Jeronymus de viris illustribus. Sed jam Sarraceni ex toto destruxerunt, et praecipue ecclesiam hospitii Christi, cujus ruinae solum in fundamentis patent. Adhuc hodie stant per villam testudinata habitacula alta et magna desolata, et pauci homines ibi habitant. Loco hoc sacro perspecto ulterius progressi sumus, et per montuosa loca transeuntes in collibus vidimus ruinas multarum capellarum et ecclesiarum, et de alto in vallem descendimus, quae per transversum ab aquilone in austrum vergebat, per quam nos ab occidente in orientem tendentes transire necesse fuit. Erat autem vallis Therebinthi, in quo David Golyam gigantem lapidibus de torrente electis prostravit, et caput sibi amputans in Jerusalem illud tulit 1. Reg. 17. In medio ergo torrentis stetimus, et loci dispositionem consideravimus. Est autem vallis fertilis, et stant hodie in ea multi therebinthi et sunt arbores praestantes, in Syria maxime crescentes, resinam sudantes. Sunt autem in duplici specie, scilicet masculina et foeminina, et duplicem habent fructum. Masculus habet fructum ruffum magnitudine lenticulae, de qua saepe multas arbores vidi. Faemina vero fructum habet pallidum magnitudine fabae; de his fructibus tunditur oleum sapidum et bonum.
De eo, quod peregrini viderunt civitatem sanctam Jerusalem, et de ingressu eorum in Jerusalem, dulcissimam urbem.
(#B#) Evagationis nostrae causa praecipua erat dulcissima civitas Iherosolyma, [sic] cujus odor per orbem flagrans undique ad eam currere facit fideles. Itaque de valle Therebinthi ascendimus, et dimisso oriente contra austrum in clivo montis processimus, et ad hortos arborum, olerum, et ficorum venimus inter macerias ascendentes. Et conjectis oculis ad dexteram, ecce ut fulgur civitas sancta saepe nominata et saepissime nominanda Jerusalem emicuit: cujus partem illam vidimus, quae monti Syon annexa est, et ipsum sanctum montem Syon vidimus cum omnibus structuris ejus et ruinis. Praecipue tamen arcem Syon fortissimis muris et turribus munitum vidimus ita claro aspectu, quod muri eminentes arcis et turres videbantur cingere civitatem, et peregrinus, qui nunquam vidit Jerusalem, aliud aestimare non potuit, nisi quod muri arcis Syon essent muri Jerusalem, quod tamen non est. Cum ergo civitatem sanctam jam diu desideratam oculis nostris cerneremus, repente de asinis cecidimus prostrati in terram, ipsam sanctam civitatem devotissime salutavimus, regem ipsius Dominum Deum primo adorantes cum vexillo crucis, et deinde his vel similibus verbis ipsam alloquentes.