Part 23
Vicesimus septimus et ultimus: quod peregrini habeant sibi recommendatum pauperem Conventum fratrum montis Syon in Jerusalem, quorum procuratione inducuntur et educuntur peregrini, et quod eleemosynis suis conventum foveant et fratribus succurrant, qui ibi inter infideles commorantur in consolationem peregrinorum, et peregrinis pro posse servire parati sunt, etiam subjiciendo se pedibus eorum, si necesse foret. Et si non cuilibet peregrino fuerit factum juxta necessitatem suam, et voluntatem, non imputet fratribus, quia si omnibus deberent satisfacere ministrando vinum et panem, post abscessum peregrinorum non haberent, unde viverent. Infirmis autem et debilibus peregrinis omni conatu et diligentia ministrare parati essent, eosque in suo infirmitorio refovere et charitative tractare.
Haec in Latino et Theutonico sunt peregrinis pronunciata. Porro cum sermo sic protraheretur, Sarraceni, qui in anteriori atrio stabant seclusi, impatientes facti cum lapidibus ad ostium pulsaverunt, ac si ostium rumpere vellent. Alii ascenderunt super domum et in curiam respexerunt, ubi eramus, ridentes et clamantes. Nos vero ex hoc conturbati contra juvenes illos seriosis vultibus (#B#) respeximus, annuentes ut tacerent et descenderent. Qui videntes serium nostrum conticuerunt, et unus post alium abscessit. Et totum officium cum pace perfecimus, et erat jam facta hora meridiei. Reserato ergo ostio exivimus in nostram curiam, et eam plenam reperimus Sarracenis, Judaeis, Haereticis, Christianis orientalibus diversas res venales habentes, et praecipue ea, quae ad victum pertinebant. Ibi reperimus pullos et gallinas coctas, lac coctum, pulmenta de farre et de riso cum lacte coctis, panes optimos, ova, uvas et botros dulcissimos, mala granata, poma, pomerancias, angurias, lemunas, ficus magnas et parvas, confecta etiam de amigdalis et melle, et caricas, et quaedam confecta de zukaro et amigdalis et dactilis, et aquas frigidas. Quidam etiam attulit in stangneis [sic] vasculis poculum confectum, quo utuntur magni domini Sarracenorum loco vini. Emimus ergo cibaria ad placitum, et in cubilibus nostris manducavimus. Eodem die facto prandio duxit nos Calinus minor, qui dicitur Elphahallo, per civitatem Rama ad vicos mercatorum, et vidimus ibi diversas merces pretiosas et Muschkeas magnas, et ad quoddam aestuarium ivimus, in quo multi peregrini balneabantur cum Sarracenis. Hoc aestuarium sicut et alia Sarracenorum aestuaria miro ingenio et modo aedificatum est, quatuor inclusum turribus, quod de subtus ex fornace per pavimentum stratum pulchro polito et vario marmore calorem transmittit. Vide de aestuariis Sarracenorum multa, et an sit licitum Christianis, cum eis communicare in balneatione, et plura de hoc Part. II. fol. 15. A. B. Visa ergo civitate in locum nostrum reversi sumus; et cum sero factum esset, ejecimus omnes mercatores et ostium domus repagulis obfirmavimus, et ad dormiendum nos locavimus.
Decima die, quae est 7. fratrum, mane ante solis ortum, priusquam Sarraceni et mercatores surgerent, excitati fuimus ad Missam, et erecto altari in curia nostra quidam de fratribus celebravit, et post Missam intimatum fuit nobis, quod disponeremus nos ad visitandam ecclesiam S. Georii in Dyaspoli, ubi martyrizatus fuit idem Sanctus. In mea prima peregrinatione non poterant nos ducere ad locum illum, quia Arabes villam illam vallaverant, et nos exspectabant, ut spoliarent. Cumque parati essemus, sicut intravimus, ita et exivimus civitatem, et ante urbem asinarios nostros cum asinis paratis reperimus. Cucurrit autem quilibet in gregem asinorum voce magna clamans et vocans suum asinarium, et clamor meus erat: Galelacassa! Galelacassa! Alii aliter clamabant, secundum quod diversis nominibus appellabantur. Sedimus ergo super asinos et cum magna festinantia contra Dyaspolin properavimus, quae fere duobus miliaribus italicis a Rama distat. Venimus ergo in Dyaspolin, quae etiam Lidda dicitur (#85 A#) et Lyddia, et olim fuit grandis civitas, sed per Sarracenos destructa nunc villa non parva est. Ad locum ergo, in quo S. Georius fuit diversis suppliciis martyrizatus, accessimus et locum devotius deosculati sumus, ipsum clinodiis nostris contingentes, et indulgentias septennes[TR157] (†) recepimus. In hoc loco vidimus maerore cordis nostri ruinas pulcherrimae ecclesiae altae et magnae, de qua adhuc pars chori stat, dejectis tamen testudine et tecto, et in choro est locus martyrii S. Georii, in quo semper ardent duae lampades, quas nutriunt Christiani graeci, qui morantur in villa. Porro reliquam partem ecclesiae per muri intercisionem separaverunt a choro, et in ea parte Machometo Muschkeam fecerunt pulchram et ornatam cum alta turri. Stabat autem ostium ex adverso ita, quod in atrium Muschkeae videre poteramus et in Muschkeam, et erat sicut paradysus mundum et pulchrum. In illa civitate suscitavit S. Petrus Aeneam et praedicavit ibi ut habetur Actor. 9. Tempore, quo Christiani terram sanctam possederunt, erat ibi episcopatus et divinus cultus magnus. Prope civitatem illam vidimus montem Modin, in quo quondam fuit civitas Macchabaeorum, virorum fortissimorum, ubi et sepulti sunt Matthatias cum filiis suis: de quorum sepulchris habetur fol. 71. B. Et videtur fuisse civitas haec Lidda de tribu Neptalim. Cum ergo in Dyaspoli expediti essemus, reversi sumus in Rama ad prandium [quod] ibi fecimus. Post prandium stitimus parati ad recessum, sed nec patroni, nec Trutschelmannus, nec aliquis praefectus apparuit nobis: sed erant simul in arto consilio toto illo die in conclavi, et compugnabant, propter quod omnes in timore stabant. Insuper auditum fuit, quod Arabes diffudissent se per itinera, quibus iter in Jerusalem, ita quod non pateret nobis ascensus, quousque se moverent. Hanc enim plagam permisit Deus super terram illam, et super omnes regiones per circuitum, quod Arabes, populus nudus, miserrimus, bestialis, profugus, solius deserti inhabitabilis inhabitator, omnes vexat, turbat et domat, etiam ipsum regem, potentissimum Aegypti Soldanum. De his Arabibus alio loco venit latius dicendum. Igitur dominis Mauris et patronis occupatis in consiliis nos mansimus in curia cum magna inquietudine, quia curia tota erat plena mercatoribus, et tumultus ingens fuit ibi. Concurrebant enim Sarracenorum juvenes mali, et pueri ac senes, et nos nimis fatigabant, et stabant ante nos videre et audire nos, et praesertim illos, quos passionatos notaverunt, et illos, qui ad eorum ludos riserunt. Non facile possem tribulationes et trufas juvenum Sarracenorum enarrare. Inter alia tamen contigit, quod quidam protervus juvenis locavit se ad pedes cujusdam peregrini nobilis et maturi viri, et circumspexit, an aliquem colludentem invenire posset. Tandem conversus ad nobilem, ad cujus pedes (#B#) se locaverat, arripuit ei pedem, ut traheret, miles autem ille perpendit primo incautum esse jocum, retraxit pedem ad se, quasi non esset sibi curae de eo: juvenis vero videns se contemni, alterum pedem nobilis in terra sedentis arripuit, trahens nobilem, ut eum in dorsum poneret. Et dum fortiter traheret militem, miles commotus, et emisso cum violentia alio pede, quem retraxerat, in ventrem Sarraceni adeo dure trusit, quod juvenis pedem tentum dimisit, et eversus capite deorsum et pedibus sursum usque ad medium pavimenti revolutus sicut globus volvebatur. Et surgens juvenis confusus habitaculum exivit: in hoc facto valde timebamus, ne juvenis concitaret aliquos contra nos. Sed nihil mali secutum fuit. Alius quidam juvenis trufator ingressus stetit ad faciem cujusdam peregrini, et fecit quasdam digitorum plicationes, turpitudinem quandam signantes, quod ille peregrinus sustinere non valens, cum suis manibus manus illius trufatoris fortiter percussit, et ei turpem figuram, quam digitorum plicatione fecerat, destruxit. Quod cum vidisset armiger quidam Sarracenus, vehementer iratus contra peregrinum insurrexit, et nisi peregrinus ille se occultasset, in captivitatem ductus fuisset. Stabat enim armiger ille cum complicibus suis, et diu exspectabant, si illum peregrinum possent in loco oportuno apprehendere. Sed peregrinus amplius non exivit de latibulo suo. Aliud, quod nobis accidit, referam. Quidam nobilis peregrinus taedium fugere volens depinxit in pariete arma sua et suorum sociorum satis pulchre et ornate, et cum jam opus perfecisset, in quo multis horis laboraverat, quidam de Sarracenis occurrit, et manu stercorizata, et stercore linivit turpiter picturam istam, et abscessit ridens. In hoc facto nobiles pessime erant contenti, et juveni quidem maledicebant, sed nemo in illum manus ausus erat mittere. Si fecisset in partibus nostris, fuisset in frusta dilaceratus. Multa talia sustinuimus in illa civitate: sed non tantum, quantum in mea prima peregrinatione. Nam capitaneum, qui de Joppen duxerat nos in Rama, captivaverunt in oculis nostris, et in artam custodiam eum posuerunt: dicentes, eum nullam habuisse auctoritatem ducendi peregrinos in terram, et nos sine salvo conductu in terram venisse, et ideo tributum denuo nos solvere oportere: quod si facere recusaremus, Jerosolymam visuri non essemus, sed in galêam reverti necesse esset; et pro temerario ingressu in terram iuxta dominorum Maurorum decretum pecuniam daturi. Et mansimus quatuor diebus in Rama in illa suspensione, quod non aliter intelligere poteramus, nisi quod in galêam reducendi essemus, et sanctum Domini sepulchrum non visuri. O quantam tristitiam in cordibus nostris habuimus et inquietudinem! Tandem tamen ad loca optata duci sumus etc. Nunc ad propositum regrediar. Cum dies advesperasset, venit unus de famulis patronorum, dicens, nos illico recessuros. Receptis ergo sacculis nostris de habitaculo egressi sumus, et juxta ostium domus sedimus, expectando tempus recessus. Post horam venit quidam (#86 A#) dicens, quod quidam Mamaluci armati venissent de Chayro, propter quorum adventum non possent ductores nostri hoc sero recedere. Et ideo deberemus cum quiete ad habitacula nostra reintrare. Hoc auditu cum impatientia cameras nostras ingressi sumus. Et dum sessum capere vellemus ut prius, ablatas mattas vidimus, in quibus sedere et jacere consueveramus. Ille enim Sarracenus, a quo emeramus multis denariis, aportaverat eas. Eo ergo accersito petivimus, ut mattas nobis restitueret; sed nullo modo facere volebat, nisi eas denuo emeremus: dicens, quod non vendidisset nobis eas, nisi ad nostrum exitum de habitaculo. Et quia cameram vacuam demiseramus, exspirasse dixit terminum illius emptionis, non obstante quod reversi essemus. Multas contentiones habuimus cum illo Sarraceno, quia furiosissimus erat, et in litigio saepe contra nos sputum projiciebat. Mansimus ergo in habitaculo sine mattis, quia sibi denarium nullum volebamus dare, ne suae avaritiae refrigerium praeberemus. Demisisset profecto[TR158] nobis eas pro paucis denariis, sed repulimus eum a nobis. Cumque jam nox esset, manserunt aliqui in habitaculo dormientes super nudam humum. Ego verum cum quibusdam aliis, ascendi supra testudinem domus, ubi dormiebat Calinus magnus et quidam Sarraceni alii, et ibi etiam supra pavimentum nos ad quietem locavimus sub dio dormientes. Sunt enim domus in orientalibus partibus ita aedificatae, quod supra eas fit deambulatio, et temporibus, quo sol absens est, ascendunt homines pro refrigerio et ibi laborant, manducant, et sibi sternunt et dormiunt. Sole autem splendente sub testudinibus in umbra manent. Omnes enim domus sunt testudinatae et totae lapideae, quia ibi valde pauca ligna habentur. Sic ergo supra domum mansimus, sed certe quietem, quam quaesivimus, non habuimus,[TR159] propter clamores Sarracenorum Soquorum, qui in Muschkea prope nos clamabant, et more suo cantabant, quasi usque ad medium noctis. Similiter super turres stabant, et ullulabant cum ardentibus lampadibus. Sunt enim turres eorum altae et rotundae, in quibus stant Sarracenorum sacerdotes, gerentes officium campanarum et professionem fidei eorum pronunciant. De quibus plenius infra dicam fol. 94 in part. II. de officio eorum et ritu. Erat enim illa nox eis sollemnis, ideo plus solito clamabant, nosque inquietabant, et ita nox illa praeteriit.
Undecima die, quae est Procopii confessoris, ante lucem surrexi et officium meum dixi, in eminentiori testudine quam dormieram, sedens supra convexum cujusdam altioris camerae, de quo poteram omnes per circuitum jacentes videre. Cumque jam dies illucesceret, surrexerunt Sarraceni, et stratis compositis ac vestimentis applicatis, mox (#B#) ponebant genua ad orationem et junctis manibus sursumque elevatis cum quodam devotionis rugitu et magno serio adoraverunt: aliquotiens capita cum dorso inclinantes usque ad terram, et diutius sic inclinati manebant, et iterum se erigentes vultum ad coelum levabant, et omnes simul eosdem mores servabant, ac si fuissent monachi ejusdem regulae. Et oratione finita ad solita negotia properabant. Hoc ibi vidi illo mane et postea saepe alibi. Porro post solis ortum nostri peregrini surrexerunt, et statim nulla praemissa oratione colloquium habere coeperunt, et risum cum dissolutione serio et sine devotione. Cumque sic sedens comparationem facerem eorum, quae vidi ab his et ab illis, mente contristatus et confusus fui, ex eo quod isti irrenati et homines perditissimi in augmentum suae aeternae damnationis cum tanto serio et maturitate[TR160] adorando, iram Dei contra se implacabiliter provocant, Angelos et Sanctos et caelestem curiam suis blasphemis orationibus cum tanta disciplina et gravitate inhonorant; et nos Christiani miserrimi et ingratissimi, Christi pretiosissimo sanguine redempti, cum levitate et dissolutione et indicibili continua tepiditate et distractione et taediositate Deo vivo et vero orationes nostras offerimus, a quo speramus fide certissima gratiam et gloriam nos recepturos. O Domine Deus, quam gratiam dabis pro indevotissimis et brevissimis orationibus nostris! Et utinam saltem orationes nostrae tepidissimae fide integra fierent! Sed quid dicam? Multi timeo Christiani integrum diem sine aliqua Dei veneratione et oratione transcurrunt, quod tamen apud Sarracenos, Turcos, Barbaros, Iudaeos, Arabes absurdum esset fieri. Habent namque gentiles illi orationum suarum etiam positionem et modum, quem non transgrediuntur pro ulla occasione, nisi sit inevitabilis. De eorum orationibus et jejuniis vide fol. 94. part. II. Occasionem loquendi nunc de illis praebuit mihi, quia eos et nostros consideravi, ut dictum est. Igitur cum sol ortus fuisset, non vidimus dispositionem ad recessum, et regressi sumus in nostra habitacula, et ementes cibos manducavimus. Sedentibus nobis sic ingressus est ad nos quidam pauper et miser Sarracenus, portans in sporta pomerancias et botros ad vendendum nobis, et posuit se cum sporta in terra sedens juxta latus meum. Accepimus autem de fructibus suis, et dedimus sibi panem et ea, quae superaverunt nobis de pulmentariis et commedit ut esuriens. Porro in capite habebat pileum rubeum cum signo sarracenico. Et quia videbatur mihi bonus simplicianus, tuli sibi pileum de capite, et eo inspiciente finxi me habere nauseam, et faciem rugosam feci, et caput meum a pileo, quem manu tenebam, averti, quasi detestans ritum Sarracenorum, et sputum contra linteum pileo circumligatum projeci, videre volens, quid tamen ad haec dicere vel facere vellet. Sarracenus autem (#87 A#) per omnes angulos habitaculi circumspexit, et cum neminem vidisset, quem timeret, arepto proprio pileo et congeminato in ore sputo super signum sarracenicum projecit, et ligaturae maledixit et cum dextro pollice sinistrae suae signum crucis impressit, et locum signatae manus deosculatus est, et lachrymans multa loquebatur nobis, quae non intelleximus: hoc tamen optime intelligere potuimus, quod Christianus fuerat, et coactus abnegare fidem, et quod non erat Sarracenus, sed pauper Mamalucus. Comestione peracta mansimus in habitaculo nostro in umbra et quiete. Porro in pariete uno nostri habitaculi audivimus quendam laborantem cum ferro in opposita parte, quasi murum perfodere conaretur, de quo nulla nobis fuit cura, nec alicujus periculi suspicio. Tandem foramen fuit factum, per depositionem unius lapidis. Erant autem in alia parte mulieres sarracenae, quae foramen fecerant, ut peregrinos viderent, quibus aspicientibus quidam milites corridebant, et signis ac nutibus hoc, quod verbis non poterant, expediebant. Quod cum quidam frater minor, qui deputatus fuit per Guardianum circuire cameras peregrinorum, notasset, statim attulit cementum et foramen obstruxit, iurans per Deum, si Sarraceni hoc vidissent, omnes peregrinos atroci cruciatu tribulassent, quia sunt vehementissimi zelotypi, et ad zelotypiae vindictam simul sine ratione concurrunt. Satis enim lascivae videntur foeminae Sarracenorum esse. Nam quidam juvenes milites, dum supra domum deambularent et circumspicerent, viderunt in domo quadam tres foeminas stantes: quae signabant eis manu, ut ad eas descenderent. An hoc fecerint ex lascivia, vel ex dolo et malitia, quod magis credo: utrumque periculosum est; nam statutum hoc habent: si Christianus repertus fuerit, coire cum sarracena muliere, datur sibi optio, ut vel abneget suam fidem vel subeat mortem, nec medium ibi est. Interea hora horae successit et tempus transivit et nos sic stabamus, et ad recessum anhelavimus. Iuvenum enim insultus et vexationes crescebant de hora in horam, et vidimus nobis ex mora imminere periculum, quia nunc ille nunc iste peregrinus commotus ex irrogatis injuriis excedebat. Unde quidam leviter percussit quendam malum puerum jactantem eum cum lapidibus, quod flevit, ad cujus fletum concurrebant Sarraceni sicut porci ad defensionem grinientis socii, et non potuit peregrinus, qui puerum percusserat, habere pacem, nisi pecunia fletum compesceret pueri. Sunt enim pejores nequam juvenes in Rama, quam in quocunque loco, ad quem peregrini declinant, nec licet ibi vim vi repellere. Timuimus ergo, ne aliquod periculum incurreremus, et ad patrones accessimus instanter, petentes importunte eductionem de fornace hac ferrea. Et promiserunt, quod post horam educendi essemus.
Descriptio civitatis Rama sequitur modica.
(#B#) Rama, sive Ramula, civitas media inter Palaestinam et Judaeam, contermina Philistaeis et Judaeis, in sorte tribus Judae, in colle sita, propter quod et Rama est dicta, quod idem est quod excelsum; unde non solum illa, sed plures aliae civitates Rama vocatae sunt in terra sancta, quae in altis locis sunt aedificatae. In multis tamen est differentia in termino dictionis, unde Rama; a qua Ramatha, Ramathaiim, Ramasse, Ramoth, Ramula, Aramathya. Haec autem Rama, de qua sermo est, communiter in scriptura nominatur, de qua fuit S. Samuel propheta natus. Hodie est civitas populosa et major quam Jerusalem, et nutrit multos mercatores; sed muris per circuitum non est bene munita, sicut et caeterae Sarracenorum civitates muris carent. Multae Muschkeae sunt in ea, et per circuitum ejus. Et est sita in loco amoenissimo et fertilissimo. Omnia sunt ibi in bono et levi foro, et omnia sunt ibi suavia et optima: dempto populo, qui pessimus et singulariter Christianis infestus. Multi Aethiopes mali ibi habitant et Mauri et aliae gentes irrationabiles. De hac civitate mentio fit 3. Regum. 15. et Matth. 2.
Recessus peregrinorum a Rama in montana Judaeae.