Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 22

Chapter 22 3,474 words Public domain Markdown

Nona die, longe antequam illucesceret, venit quidam Sarracenus cum lumine in nostram speluncam, excitans nos ad recessum. Surreximus ergo cum laetitia et de carcere egressi sumus, quasi captivi de loco captivitatis eorum[TR150] (#80 A#) Est autem ad partem aquilonarem inter speluncas et mare descensus per rupes ad locum, ubi asinarii cum asinis stabant et via per descensum est stricta, inter parietes petrarum, ita quod non potest quis ire nec ad dextram nec ad sinistram nisi per hoc medium. Stabant ergo domini patroni cum Sarracenis ante artitudinem, cum luminibus, lucernis et faculis, et unum peregrinum post alium de nomine suo et genitoris interrogabant, et in cedula, quam inscripserant in exitu nostro de mari, nomen quaerebant; et eo invento peregrinum illum descendere permittebant ad gregem asinorum, qui inferius juxta mare stabant. Si autem minor numerus fuisset peregrinorum, vel major, de quo patroni rationem reddere non potuissent, omnes retrusi in carceres fuissemus. Descendimus ergo ad locum asinorum, et stabant asinarii nos exspectantes, et quam cito peregrinus in planum venit, arripuit eum proximior asinarius, et duxit eum ad asinos suos. Unde nonnunquam contingit, quod duo vel tres trahunt unum peregrinum, unus ad illam partem, alius ad aliam: quia, postquam rustici in villis proximis audiunt peregrinos adesse,[TR151] adducunt multos asinos, et plures quam sint peregrini. Ideo quilibet conatur peregrinum ad suos asinos ducere. Unus enim Sarracenus adducit VII vel VIII ainos, qui sui sunt. Idcirco contingit, quod non sunt nisi ducenti peregrini, et adducuntur quadringenti asini; ideo asinarii simul contendunt pro peregrinis, et trahunt eos hinc et inde: quia ille, ad quem nullus peregrinus veniret, gratis cum suis asinis advenisset. Hanc rem in prima mea peregrinatione non intellexi, et cum descendissem, accurrit unus Maurus niger, et importune arripuit me, trahere me volens ad asinorum gregem, juxta quem erat mirabilis tumultus. Ego vero timens ne me spoliare vellet, fortius retraxi, et vi magna me de manibus ejus excussi, et cum festinantia reascendi in locum, ubi stabant praefecti cum luminibus, et Patri Gardiano rem gestam narravi. Hoc audiens Gardianus dixit: cito cito descendite, et quicunque vos ducere velit, sponte cum eo ite. Me autem descendenti occurrit[TR152] mihi quidam Sarracenus, et casu dextra sua apprehendit dextram meam, et velociter cucurrit, quia jam cuncti in asinis sedebant; eo vero currente, cogebar et ego currere lateraliter et male, quia, ut dixi, sua dextra fortiter tenebat meam dextram, et ita currebat mecum, per lapides, ad quos ego ad latus currens, offendi aliquotiens, et cecidi. Tandem ad asinos suos pervenit mecum et mihi bonum asinum parvum et ex toto nigrum dedit, et multam amicitiam et benevolentiam mihi per totam primam peregrinationem ostendit. Licet enim facie crudelis videretur, ita quod in principio valde eum timerem, tamen totus benignus erat, et miris obsequiis mihi ministrabat, etiam antequam novit conditiones meas. Erat autem servus cujusdam domini Sarraceni, quem ego non novi, qui dicebatur Galela, et servus nominabatur Cassa, et quicunque servum illum vocare voluit, ambobus nominibus eum vocavit Galelacassa. Et hoc (#B#) asinarius Cassa mihi dixit, quod quando eum vellem vocare, deberem dicere Galelacassa. Illum enim asinarium, quem quis in portu Joppen acquirit, per totam terram sanctam habebit, et nullius alterius asinum accipiet: et quando est recedendum de aliquo loco, oportet peregrinum currere in asinorum gregem, et clamosa voce suum asinarium vocare, eumque quaerere. Igitur cum in illa secunda peregrinatione a loco, ubi stabant praefecti, descendissem, optabam invenire asinarium meum priorem, et antequam in asinorum gregem venirem, clamavi vocans asinarium mecum Galelacassa: hoc audientes alii asinarii nullus me traxit ad suos asinos, videntes me habere notum asinarium. Me sic clamante dominus asinarii mei Galela, quem non novi, in equo sedens, Sarracenus realis et nobilis, ad me equitavit, et cum baculo, quem manu tenebat, tetigit me leniter, dans mihi signum ut tacerem, secumque starem in quiete. Est enim valde inquietus cursus et recursus peregrinorum et asinariorum, et omnes festinant, ut provideantur. Cum autem sic starem et omnes alii currerent et ducerentur ad asinos, anxiari coepi, ne forte Sarracenus ille me negligere vellet, et nisus fui ab eo recedere; quod ut vidit, loquebatur mihi chaldaice aliqua, quae non intellexi: hoc tamen dicebat, sicut postea conjicere potui: Sta hic mecum, ego sum Galela, et servus meus Cassa statim ad me veniet, qui tibi providebit de bestia. Tandem Cassa venit ad Galelam dominum suum: statim autem, ut me vidit, agnovit me, et ego eum, et ruit more Sarracenorum in osculum meum, et laetissimo vultu me suscepit, plurimum gaudens et admirans de reditu meo, et multa cum risu loquebatur mihi, quae ego non intellexi. Duxeram autem de Ulma mecum duas strepas ferreas, quas sibi propinavi, quas cum multa gratulatione suscepit: duxit ergo me in gregem ad asinos suos, et optimam bestiam mihi assignavit. Et mirabantur Domini et nobiles de tanta Sarraceni ad me amicitia, cum frequenter peregrini multas molestias patiantur a suis asinariis, percussiones et dejectiones de asinis et furta: a quibus omnibus fui liber: et sicut in priori peregrinatione, ita et in illa fidelissime mihi servivit, et in omnibus, in quibus eum invocavi, obtemperavit, ac si fuissem princeps. Saepe asinos meos mutavit, ut mihi magis placentem retinerem, in ascensu asini me levavit, et in declivis et asperis viis me tenuit, ne caderem, aquam de sua amphora mihi praebuit, et de suis paximaciis mihi dedit; ad hortos per macerias ascendens intravit et mihi inde ficus et uvas et poma attulit. Stimulum suum, quo utebatur (#81 A#) pro asino suo, mihi dedit, cum tamen alii asinarii non patiantur, quod peregrini habeant stimulos ad pungendos asinos. Propter tanta servitia aestimabant nobiles et socii mei, quod ei multos denarios occulte darem: sed non fuit ita, nihil enim penitus dedi ei, nisi ad quod obligabar. Ego saepe cogitavi, quod forte suspicaretur, me esse aliquem magnum dominum, et quod ideo ita sedule mihi ministraret. Hanc enim fortunam in utraque peregrinatione habui, quod nullus Sarracenus, nec Arabs, nec Madianita, nec Mamalucus, cum quibus conversatus fui, unquam mihi aliquam molestiam intulit, nec possum dicere de percussionibus et vexationibus personae meae illatis, quamvis alios peregrinos saepe viderim graviter percuti et vexari. Semper habui bonas bestias in utraque peregrinatione, et cum hoc sanus et fortis mansi, Deo sit laus.

Recessus peregrinorum a mari in asinis.

Evagatione maris peracta nunc procedendum est ad evagationem terrae. Cum ergo, ut praemisi, ad gregem asinorum venissemus, et jam cuncti cum bestiis essent provisi, desuper sedimus in litore maris, et ibi aliquantulum exspectavimus, donec domini Mauri essent parati. Erant autem aliqui peregrini, qui ex devotione nolebant asinos habere, sed currere post exercitum volebant. Quod quidem admiserunt Sarraceni, et placuit eis: dummodo tantum currerent, quantum nos in asinis de via faceremus, et non post exercitum sed in exercitu irent. Sed dum procederemus festine, non poterant illi comitari nobiscum propter festinantiam et propter viam arenosam: et ideo sua necessitas cogebat eos accipere asinos. Nec est verum, quod apud nos solent dicere, quod Sarraceni nos cogant in asinis ascendere in Jerusalem et terram sanctam pertransire,[TR153] quia aestiment nos indignos, ut pedibus terram calcemus. Non curant, utrum peregrinus pedibus incedat vel in asino, dummodo conventio patronorum cum eis teneatur, et quod pedibus incedens non a longe sequatur, quod oporteat eum exspectare. Ideo cogunt nos asinos recipere, ut semper simul maneamus, et ut sani in Jerusalem veniamus. Si enim peregrini deberent a mari pedibus ambulando ascendere in Jerusalem, et pertransire loca sancta in tantis caloribus et per viam arenosam in campestribus, et aspersam in montanis, pauci vivi manerent, et propter calores et sitim et laborem in alieno aëre. Insuper si pedibus per loca sancta deberemus ambulare, quomodo possemus Arabes et rusticos in villis, qui insurgunt contra nos, effugere, vel eis resistere. Et ideo (#B#) pro bono nostro disponuntur nobis bestiae, et non propter despectum, ut inexperti dicunt. Igitur cum omnes essent parati, patroni cum praefectis processerunt in equis equitantes de mari, et nos in asinis sequebamur, et servi dominorum Maurorum post peregrinos equitabant, et asinarii nostri nos concomitabantur; et in isto ordine omnes a mari cum magna festinantia recessimus. Et erat ingens exercitus collectus ex Sarracenis et Christianis. Et vertimus mari dorsum, quod vergit ab aquilone in austrum, et habet Joppen quasi medium portum. Nam ad austrum habet Jamniam et Gazaram, et ad aquilonem habet Caesaream Palaestinae, et Ptolemaidam, Tyrum et Baruthum et Tripolim: haec omnia reliquimus post nos ad mare, et contra Orientem processimus, per terram Philistim, non omnino planam, sed collibus humilibus et dissimilibus dispositam, et est terra bona et fertilis, si in ea essent cultores et habitatores, est enim terra sancta pro majori sua parte deserta. Cum autem dimidium miliare a mari essemus, venimus juxta civitatem Geth, quae quondam erat civitas bellicosissimorum gigantum, de qua Goliath Getheus natus fuit, et, ut historiae tradunt, S. Christophorus in ea genitus fuit, et ad regem Geth confugit David a facie Saul; de illa civitate dicunt historiae, quod natura loci sit, quod ibi generentur feroces et fortes homines, unde etiam novissimo tempore Christiani multo effuso sanguine ceperunt civitatem illam, et de ea proelia fortia Sarracenis intulerunt, demum eam iterum cum magna strage tam Christianorum quam Sarracenorum perdiderunt: quam infideles capientes usque ad solum destruxerunt, ita quod hodie stat sicut Joppen. Interea sol oriebatur, et pertransivimus terram delectabilem et multis ruinis murorum confusam. Ad latus autem cujusdam civitatis dictae Assur, quam aedificavit Salomon, ut habet Jeronymus de distantiis locorum, transeuntes mirati fuimus ejus ruinas. Tribus autem vicibus venerunt contra nos Arabes, qui tunc in diversis locis terrae sanctae erant diffusi, sed quia bene muniti eramus armatis defensoribus, violentiam nullam intulerunt, nec lapidibus, nec armis, sed se in exercitum occulte ingesserunt ad latera peregrinorum, et furari saccos, vestes, et hujusmodi satagebant. Sciebant enim nos esse inermes, et ideo circa nos currebant, et quidquid cecidissent peregrino, aut non caute custoditum fuisset, rapuissent. Si enom non cum tanta potentia transivissemus, violentiam nobis intulissent, et cum fustibus et baculis ac lapidibus nos coëgissent, sicut saepe inter Joppen et Rama contigit. Et quando Arabes non sunt in provincia, tunc in transitu peregrinorum conglomerantur villani, et impetunt exercitum peregrinorum cum multis injuriis. Unde periculosum valde est iter de Joppen ad Rama ob (#82 A#) hujusmodi insidias et insultus paganorum. Inter haec procedentibus nobis vidimus in colle non multum alto civitatem Rama in fertilissimo et pulcherrimo loco. Cum autem unius jugeris spatio prope venissemus, descendere de asinis et pedites ire cogebamur, singulique res suas in humeris portare. Asinos itaque asinariis resignavimus, et contra civitatem properavimus, cum magna molestia ex eo, quod calor erat intensus et pulvis hinc inde agitabatur, et compressio populi magna. Non enim patiuntur pagani, quod Christiani eorum civitates et oppida ingrediantur equitando, nisi venerint in tenebris: clara die non possunt. Praecipue tamen hanc civitatem Rama digniorem caeteris reputant, quia Thadi, id est episcopus eorum ibi residet; observant, ne Christiani, nisi pedites, ingrediantur. Ingressi autem urbem, non remote a porta civitatis, venimus ad quandam domum cum submisso et parvo ostiolo, ante quod stabant praefecti et unum post alium numerabant, sicut fecerunt, quando de mari exivimus: et per ostiolum intrare jubebant. Porro ab intus erat curia magna et pulchra, cum multis cameris et diversis habitaculis testudinatis et fons sive cisterna bonas et sanas continens aquas. Hanc domum Philippus quondam Dux Burgundiae bonae memoriae in hospitium comparavit peregrinorum, ac fratribus montis Syon commendavit. Unde et hospitale peregrinorum nominatur. Fratres autem montis Syon eam locant alicui Christiano orientali, qui ibi habitat. Audivi, quod antequam domus illa esset pro peregrinorum hospitio comparata, cogebantur peregrini manere in civitatis diversorio juxta plateam in magna despectione et miseria, et multas sustinebant a Sarracenis injurias. Singulares enim inimici Christianorum sunt Sarraceni et Mauri de Rama, et magni vexatores, ut patebit. Divisimus ergo nos per habitacula socii ad socios compares, et Domini mei cum omnibus suis famulis habuimus habitaculum satis amplum, ad quod mattas emimus, cooperientes terram, ut non in nudo humo nos sedere, jacere, dormire et manducare oporteret. Non enim erat ibi nisi camera testudinata cum pavimento et parietibus vacua omni supellectili, dempta illa, quam nos intulimus. Erat autem, quando civitatem ingressi sumus, circa horam IX. ante meridiem. Porro Pater Gardianus cum suis fratribus in interiori horto domus, ubi erat habitatio patronorum, disposuerant et erexerant altare ad stipitem magnae palmae, quae ibi stabat repleta dactilis, et omnibus peregrinis vocatis ad illum hortum, et obstructis januis, ne pagani nos impedirent, unus de fratribus Missam celebravit. Sub Missa vero Pater Gardianus pulchrum sermonem fecit (#B#) latinum, quia Italicus erat, et Theutonicum ignorabat. Et quia non habebat secum fratrem Theutonicum eloquentem, qui suum sermonem Alemanis interpretaretur, rogavit me sibi assistere, et peregrinis Theutonis sua hortamenta proponere, quod libens feci: et ad ejus latus steti, et prolata ab eo propositione in Latino, eandem ex ore ejus sumpsi, et in vulgari Theutonico protuli. Porro in ipso sermone proposuit certos articulos peregrinis, in quibus comprehendit regimen et videndi ordinem, quem tenere deberent inter Sarracenos et infideles conversantes in terra sancta, ne ignorantia periculum incurrere contingeret.

Primus articulus: si aliqui peregrini venissent sine expressa licentia Papae, et ex hoc excommunicationem Papae incidissent, tales finita Missa deberent se sibi praesentare, et ipse eos auctoritate apostolica sibi commissa vellet absolvere. Est enim casus papalis, qui sine licentia ad terram sanctam peregrinatur, ut patuit supra fol. 5. A. Ratio hujus excommunicationis est, quia postquam Christiani fuerunt de terra sancta expulsi, aliqui mali Christiani etiam latini manserunt in ea, et confoederaverunt se Sarracenis, praestantes eis juramenta, aliqui etiam, qui emigraverunt, revertebantur ad eos, et se subjiciebant,[TR154] qui postea navigaverunt ad partes Christianorum et inde ferramenta, arma, quibus orientales carent, induxerunt. Hoc Papa considerans excommunicavit omnes cum Sarracenis remanentes et confoederationem cum eis habentes. Excommunicavit etiam illos, qui eis arma et alia necessaria deferrent. Ipsam etiam terram excommunicavit,[TR155] ut quicunque eam ingrederetur sine ejus licentia, anathema esset, quia ibi morari non posset sine communicatione cum infidelibus et cum haereticis. Excipiuntur tamen ab illa excommunicatione religiosi terram sanctam ingredientes, et si cui amicus detineretur apud Saracenos captivus, potest sine licentia Papae ingredi et cum Sarracenis pacisci pro amici liberatione. Haec legi in quodam peregrinatorio cujusdam peregrini, qui ante CL annos fuit in terra sancta. Generalis tamen magister ordinis praedicatorum nulli dat licentiam fratri, nisi prius frater habet licentiam Papae.

Secundus articulus: nullus de peregrinis debet solus per loca vagari sine ductore Sarraceno, quia intutum et periculosum est. Hunc articulum ego. F. F. F. male tenui, ut sequentia monstrant.

Tertius: caveat peregrinus ne super sepulchra Sarracenorum transeat, quia invitissime vident, et cum lapidibus percutiunt transeuntes, quia aestimant, quod transitus noster defunctos cruciet et perturbet.

Quartus: si percussus fuerit quis de peregrinis a Sarraceno quantumcunque injuste, non repercutiat, sed percussorem Gardiano vel Trutschelmanno (#83 A#) accuset, vel Calino, et illi sibi justitiam[TR156] facient, si possunt: si non possunt, quia quandoque juvenes protervi sunt et durae cervicis, patientiam habeant pro Dei gloria et pro suo majori merito.

Quintus: caveant peregrini, ne de sancto sepulchro et de aliis locis aedificatis particulas descindant, et formatos lapides deforment, quia sub excommunicationis sententia prohibitum est: de hoc in sequentibus plura dicentur fol. 217. B.

Sextus: quod peregrini nobiles non deturpent parietes depingendo arma sua, vel scribendo nomina sua, aut chartas, in quibus eorum arma sunt depicta parietibus affigendo, aut instrumentis ferreis columnas et tabulas marmoreas radendo et forando ad inducendum signa suae praesentiae. Hoc enim valde scandalizat Sarracenos, et tenent facientes haec pro stultis.

Septimus: quod peregrini ordinate et sine tumultu et litigio procedant ad visitationem locorum sanctorum, et non conetur unus alium praecurrere, quia multa deordinatio solet circa hoc contingere, et multorum devotio ex hoc impeditur.

Octavus: caveant peregrini, quod non simul corrideant ambulantes in Ierusalem per loca sancta: sed maturi sint et devoti propter loca sancta, et propter infidelium exemplum, et ne suspicentur, quod eos derideamus, quod valde aegre ferunt. Semper enim risus et laetitia peregrinorum est eis suspecta.

Nonus: caveant peregrini summopere, ne jocentur cum pueris et masculis Sarracenorum accurrentibus, et ne eos arrideant, quia quamvis bono animo hoc fiat, tamen multa inde sunt saepe mala exorta, et si quid risui dignum egerint tales pueri, avertat se peregrinus, et seriosus sit et pacem habebit.

Decimus articulus: caveant peregrini, ne in foeminas, si quae occurrerint, figant oculos; quia Sarraceni omnes zelotypi magni sunt, et posset peregrinus nesciens periculum incurrere propter vehementiam alicujus zelotypi.

Undecimus: si peregrinus a muliere aliqua nutibus et signis in domum invitatus fuerit, nullo modo ingrediatur, quia mulier ex instinctu virorum id facit dolose, ut Christianus intrans spolietur, et forte vita privetur. Magnum enim periculum imminet incautis.

Duodecimo: caveat peregrinus ne in itinere vel alias Sarraceno petenti potum vini praebeat, quia statim ad unum duntaxat haustum inebriatur, et insanire incipit primo in ipsum peregrinum insurgens.

Tertio decimo: teneat peregrinus suum asinum, quem primo a suo asinario recepit, et non mutet vel mutuet alteri, nisi de consensu asinarii, quia alias turbatio oritur. (#B#)

Quartus decimus: cavent domini peregrini nobiles, ne se coram Sarracenis de ingenuitate prodant, quia imprudenter ageret multis respectibus.

Quintus decimus: non imponat peregrinus capiti suo praesentibus Sarracenis mitras albas, nec involvat caput albo sudario aut panno; quia hoc sibi putant solis licere: et est signum eorum distinctivum ab aliis gentibus; nec sustinent Christianos albis indutos vestibus, quod tamen est contra Alchoron suum, in quo aliquotiens Christani nominantur albi, et quotiens de eis mentionem facit, albos vocat, ut habet Nicolaus Cusa de cribratione Alchoron: plura enim Sarraceni sibi praeter Machometi ordinationem reassumserunt, quae olim idolatrae habebant, ut est de vestibus: vestiuntur enim ita, quod nec vir, nec mulier apparet veste hermofrodica, sicut olim legitur de Semiramide regina, quae sic inter armatos contra Bactrias processit vestita, quod nemo novit eam, vel virum vel foeminam, et iste modus hodie in oriente viget. Sic etiam ex gentili more capita linteaminibus involuta et bullata habent, sicut legimus Dionysium, Semeles filium, luxuriae crapulaeque deditum fecisse: nam si quando ex potu bibentis caput agitaretur, mitra illud alligabat, unde et Mitriphoros dictus est. Quem Machometus ebrius imitatus caput semper illigatum habebat: verum post vino abdicato pro homicidio in vini furia commisso capitis bullam retinuit, eam suis cultoribus reliquit, quia hodie bullati et quasi coronati lineis incedunt et nobis non admittunt capita albis tecta habere.

Sextus decimus: non portet peregrinus cultellos, nec aliqua alia dependentia, ne ab eo discerpantur et auferantur, et nulla portet arma.

Decimus septimus: si peregrinus contrahit cum aliquo Sarraceno familiaritatem, caveat, quod non nimis sibi confidat, quia dolosi sunt, et praecipue caveat, ne in joco cum eo habito manum sibi in barbam mittat, vel manu involucrum capitis sui percutiat, etiam jocose et leniter. Hoc enim omnino foedum est sustinere apud eos, et omnis jocus obliviscuntur, et irascuntur. Hujus facti ego F. F. F: accepi experientiam.

Decimus octavus: diligenter custodiat peregrinus res suas, et nullibi, ubi Sarraceni sunt, jacere permittat, alias statim evanescunt, sint quaecunque res.

Decimus nonus: si peregrinus habet flasconem vini, et placet sibi bibere, si Sarraceni assunt, occultet flasconem, et occulte bibat: roget socium, ut ante eum se ponat, vel se pallio operiat, ut occulte bibat. Quia ex quo ipsis potus vini est interdictus, quando vident nos bibere, invident nobis, et si possunt, molestant bibentem.

Vicesimus articulus: non faciat peregrinus commercia cum Sarraceno, nisi cum tali providentia, quod sciat se non falli. Conantur enim nos fallere et arbitrantur, se Deo obsequium praestare, dum aliquem possunt fallere et decipere. Et ante omnia sit peregrinus providus et custodiat se a Judaeis theutonicis; quia toto nisu ad hoc tendunt, ut nos fallant, et pecuniis spolient. Sic etiam custodiat se a Christianis orientalibus in commerciis, quia nullum habent conscientiam, minus quam Judaei et Sarraceni, et si possunt, decipiunt peregrinos.

Vicesimus primus: peregrini facientes contractus cum Sarracenis non litigent cum eis, nec jurent, nec irascantur. Sciunt enim, haec esse contraria christianae religioni, et quando talia vident, statim dicunt: O male Christiane. Nam hoc Italicum vel Latinum omnes sciunt; et ad omnem motum vitiosum peregrini objiciunt nomen Christiani, ac si dicerent illud Augustini de doctrina christiana. Tu, inquit, quomodo Christianus diceris, in quo Christiani actus non sunt: Christianus justitiae (#84 A#) bonitatis, integritatis, patientiae, castitatis, prudentiae, humilitatis, humanitatis, innocentiae et pietatis nomen est. Debet ergo peregrinus sic se gerere, ut non blasphemetur nomen tam nobile in ipso etc.

Vicesimus secundus: caveat peregrinus, ne Muscheas, id est, Sarracenorum templa et oratoria ingrediatur, quia si reperiretur, imperturbatus nequaquam exiret, etiam si cum vita evadere posset: de hoc plenius fol. 261. et consequenter.

Vicesimus tertius: caveat summopere peregrinus, ne Sarracenos orantes et gestus sui cultus exercentes irrideat, quia hoc omnino non possunt sustinere. Nam et ipsi cavent, ne nos in orationibus nostris impediant, nec derideant.

Vicesimus quartus: si contingeret peregrinos longius detineri in Rama et in aliis locis, quod habeant patientiam, nec Patri Gardiano imputent: sed Sarracenis, qui in ista re faciunt, quod eis placet, et non quod nobis utile esset.

Vicesimus quintus: quod peregrini ad redimendas multas vexationes non sint nimis tenaces, sed dent debitam pecuniam cito, et cum pace. Asinariis autem nullus det pecuniam, cum domini patroni totum solverint; nisi aliquis det ex liberalitate asinario denarium pro pabulo asini, quod tamen facere non tenetur.

Vicesimus sextus articulus: quod peregrini aliquid donarent hospitalario hospitalis, in quo eramus, quo domus in ruinis refici et restaurari posset.