Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 21

Chapter 21 2,792 words Public domain Markdown

Sexta, quae fuit dominica VI. post Trinitatis, antequam plene illucesceret, rediit ille saevus exactor, qui in sero nos vexaverat, et posuit se cum fuste ad fores speluncae, nec aliquem sinebat exire ad opus naturae complendum, nisi dato sibi denario. Quem cum impatientia solvimus omnes, et non tantum imputavimus exactori, quantum patronis et patri Gardiano et Trutschelmanno, qui superius sub papilionibus quiescebant, et nos hic incarceratos novis exactionibus vexari sinebant, qui tamen tenebantur nos protegere et ab his defendere. Itaque denario soluto permissi sumus exire ad necessitates naturae, nec ausi fuimus longius ire, nisi ad oram maris, quia undique circumdati fuimus armatis paganis. Interea venerunt mercatores cum suis mercibus, et coci cum suis instrumentis, et juxta nos pro lucro suas operas exponebant, et diem dominicum ignorabant. Intendebam autem, in ipsa spelunca peregrinis pronunciasse evangelium diei dominicae cum exhortatione, et tantus erat tumultus circa mercatores et cocos et concursus Saracenorum et juvenum discursus, quod non potui complere horas, nisi cum multis impedimentis. Videntes enim me in libro legere, circumsteterunt, riserunt, clamaverunt, literas inspicientes et admirantes. Prandio peracto venit ad nos in speluncam Calinus parvus, id est, magister hospitalis minor, dictus Elphahallo, Sarracenus, probus tamen, ut sequentia docebunt, qui me optime novit, ex priore peregrinatione, et sciebat loqui italicum et corruptum theutonicum, quod didicerat a peregrinis, cum quibus saepe ad S. Katharinam peregrinatus fuerat. Hunc ergo virum interrogavi, quomodo res se haberent circa montem Synai, et dixi sibi, quae in galêa fuerant dicta. Respondit, omnia dicta illius mamaluci esse mendacia, et quod peregrinatio S. Katharinae esset jam securissima, quamvis anno praeterito Arabes monachos tribulaverint ad S. Katharinam, Soldanus tamen totam [rem] complanasset. His verbis fui multum laetificatus et duxi virum ad Dominos meos, eos sibi commendans. Statim autem vir dixit nobis, ut iremus secum et eduxit nos de specu, et circumduxit undique per medium (#77 A#) castrorum, per tentoria Sarracenorum, et ostendit nobis apparatum eorum, et magnas ruinas civitatis Joppensis, et circuivimus duas turres in alto stantes, quae ibi derelictae sunt, et singulis lustratis reduxit nos in carcerem. Invenimus autem ipsam speluncam inquietam, propter juvenes Sarracenorum, qui diversis modis exercitabant et vexabant peregrinos, et multos insultus faciebant eis, de quibus longum esset dicere. Quaerunt enim cum industria occasionem, ut peregrinum offendant, si possunt, sine magna occasione ei data, et eo offenso accipiunt causam irascendi, et pecuniam postulandi. Circueunt peregrinos, et quicquid repererint, furantur, vel rapiunt, et aufugiunt. Quidam nobilis duxerat secum de Candia grandem flasconem cum malfaseto pretioso, et ipsum vas suspenderat juxta se ad parietem, quod videns quidam armiger Sarracenus per medium peregrinorum irruit, et flasconem arripuit, et fugit. Post modicum reversus flasconem evacuatum in habitaculum projecit. Quidam imberbis juvenis peregrinus de Biccardia valde fuit per eos vexatus turpibus jocis, non poterat se ab eis abscondere, quantumcunque latitaret inter peregrinos, nec pacem habere. Conquestus est autem rem Trutschelmanno, qui parvi pendit querimoniam, dicens: si aliquis sibi irrogasset injuriam et percussisset et nocuisset, vellet eum defendere et vindicare; sed propter jocum juvenum non posset aliquid facere, nec jocum juvenibus interdicere. Hoc audito peregrinus ille, ne aliquam maculam famae et honoris incurreret, et ne cottidianum ludibrium Sarracenis esset, postposuit peregrinationem, et remeavit in galêam, ibique exspectavit inter galêotas, donec peregrini reverterentur percursis locis sanctis. Erat enim peregrinus ille juvenis valde pulcher et propter hoc Sarraceni eum infestabant, forte magis ad vexandum, quam ad abutendum. Mille modos quaerunt juvenes illi, ut peregrinos subtiliter ad impatientiam provocent; ut, si ex subreptione percussionem aliquam facerent, poena pecuniaria mulctentur. Ibi locum habet illud Matth. 5. nolite resistere malo. Siquis consilium hoc tenere nequiverit, per terram sanctam cum pace non ibit. Similiter locum ibi habet illud Lucae. 6.: qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. Et necesse est etiam ad literam illud Mathaei 5. servare: siquis percusserit te in unam maxillam, praebe ei et alteram. Cum autem jam sero factum esset, et tenebrae essent, venit quidam et stetit in ostiolo speluncae, meque ex nomine vocavit, sic clamans: domine Felix egredimini foras. Territus autem respondi, me ibi in loco quietis esse, nec velle me exire; ad quod rogare me coepit, dicens: magnam imminere necessitatem. Exivi ergo ad eum, et erat quidem barcalerus nostrae galêae, missus a quodam, qui in galêa constitutus in agone mortis pro me clamavit, ut mihi confiteretur. Licet autem invitissime ad galêam reverterer, tamen ne animam fratris negligerem, in tenebris ad mare descendi, et in barca per scopulos periculosissimos in galêam navigavi, quae pene ita remota stabat (#B#) a litore, sicut Seflingen ab Ulma. Et statim infirmum illum expedivi, et lectulum meum de cumba mea sursum portavi, et in uno transtro, de quo mihi erat aspectus ad litus, quievi, ut in casu, quo peregrini de spelunca educerentur ad recessum, motum exercitus videre possem. Ex remotione enim lucernarum ardentium juxta tentoria dominorum Maurorum potuissem peregrinorum recessum percepisse. Nam juxta quodlibet tentorium pendebant VI ardentes lucernae in altis stipitibus propter honorem[TR142] Machometi, et dominorum ibi dormientium reverentiam, et propter populi consolationem. Haec ego vidi de mari, et magnum compassionem cum Dominis et fratribus meis peregrinis habui, qui in spelunca squalida, et tenebrosa jacebant, et omni solatio luminis carebant, et illi canes Sarraceni illustratione copiosa gaudebant.

Septima die ante solis ortum descendi in barcam, et per stridentes aquas inter rupes ad litus remeavi festinus, quia putavi, nos illico recessuros. Sed quia patroni nostri discordes erant, ideo diutius detinebamur. Discordia vero illa Venetiis incepit, videlicet fol. 33., et usque huc duravit. Conabatur ergo quilibet suos peregrinos per terras sanctam ducere sine alterius patroni peregrinis, et volebant duas[TR143] societates, vel duas separatas turmas facere, quae nec eodem tempore, nec in eisdem locis convenirent. Nos vero omnes petivimus duci simul et semel sub eadem pactione, quod et Sarracenis placuit in tantum, quod nullo modo volebant nos dividi ab invicem, pro qua tamen divisione ambo patroni constanter instabant. Videns autem Pater Gardianus montis Syon, quod discordia illa patronorum peregrinationem impediret, et Sarracenos scandalizaret, eosque impatientes redderet, convocatis ad se notabilioribus peregrinis et quibusdam pacificis ac maturis Sarracenis, pro pacificanda lite laborabat. Sed post multa hortamenta et verba non erat ibi vox neque sensus concordiae, et post multas interlocutiones videbantur patroni magis indurari, et contra se invicem commoti. Toto ergo die illo de pace tractabant patronorum. Porro alii peregrini, qui tractatibus illis non intererant, animosi et audaces facti sunt, et de caverna exierunt ad litus maris, et ad locum, in quo stabant asinarii cum asinis, et in exercitum Sarracenorum transierunt sine timore, et emebant a Sarracenis, et cum eis societatem contrahebant. Ego etiam cum quibusdam sociis per longum spatium per litus maris descendi ad fontem aquae vivae, fluentis de saltu, et ibi bibimus gratis de aqua illa. Multis enim diebus non biberamus aquam nisi argento comparatam et emptam. Infra hunc fontem stat una rupis in mari, de profundo se super aquam erigens, circa quam dicunt S. Petrum Apostolum piscatum fuisse, et addunt simplices scripturam et evangelium ignorantes, quod ibi sit locus, ubi Dominus Jesus ipsum Petrum et fratrem ejus de mari vocaverit, dicens: venite post me etc. sicut habetur Matth. 4. et saeculares milites in suis libellis scribunt hic contigisse. Sed verum non est, quia illa vocatio apostolorum facta fuit in mari Galileae, nec legitur quod (#78 A#) Dominus Jesus fuerit personaliter in Joppe, licet S. Petrus legatur hic fuisse. Actor. 9. Ideo non nego, eum hic forte piscatum fuisse. Reperimus etiam in maris litore innumeram multitudinem de testis ostrearum in multiplici et varia forma, de quibus collegimus eas, quae nobis magis pulchrae et mirabiles videbantur. Eodem die quidam miles emit a quodam Sarraceno lapides, quos venales habuit in spelunca, pro 5. ducatis, et putavit quod essent pretiosae gemmae. Quos dum suis sociis ostenderet, comperit, non esse gemmas veras sed sophisticas et falsas de vitro colorato. Retulit ergo vitrum ad mercatorem, et aurum suum rehabere cupiebat. Sed mercator ille nequam nec aurum reddere volebat, nec vitrum recipere. Miles ergo patrono suo dolum indicavit, et patronus praefecto de Rama Sarracenum accusavit. Statim autem, ut praefectus audivit, misit apparitorem cum baculo ad carcerem nostrum, in quo mercator cum suis rebus sedebat, et abstulit ab eo vi illos quinque ducatos, restituens eos peregrino, et eo multis plagis cum baculo vapulato tradidit et vitrum. Sic ergo deduximus diem illum cum minori taedio, quam praecedentes. Cum vero nox facta esset venerunt quidam juvenes Aethiopes valde protervi et mali, scutiferi dominorum Maurorum, et volebant ingredi speluncam ad furandum et ad nos vexandum, sed custodes, quos conduxeramus, non permittebant eos intrare, et diu simul concertabant et litigabant ante introitum. Cum autem vidissent, quod ingressus eis non pateret, posuerunt se ante ostiolum, et tota nocte cantaverunt, ululantes, latrantes, grinientes sicut bestiae, canes et porci. Pessimas enim voces habent omnes Orientales, nec possunt formare melodiam, sed cantus eorum est caprarum clamor et vitulorum. Cum ista ergo inquietudine nox illa transiit.

Octava laborabat Pater Gardianus et alii maturiores de peregrinis et Saracenis pro concordia patronorum, sed nihil proficiebant. Quod cum domini Mauri et Sarracenorum praefecti vidissent, prudenti usi consilio ambos patronos advocaverunt, dicentes, quod nisi in continenti unirentur, eos captivare vellent, et ad Gazaram in custodiam mittere, quousque per dominum Soldanum diffinitum fuerit, quod de iis fieri deberet. Peregrinos vero vellent repellere in galeas sine locorum sanctorum visitatione, et eis de aliis patronis providere, et ad propriam terram remittere. Hac comminatione coacti sunt duo patroni se unire, et dextris sibi invicem datis pax inter eos facta est. Et conventione facta cum praefectis et dominis pro omnibus nobis, venit Elphahallo, minor Calinus, dicens, quod deberemus nos disponere ad recessum. Disposuimus ergo nos reperte, et sacculis ac flasconibus onerati stabamus exspectantes. Cumque domini Sarraceni se ante speluncam nostram locassent, ut iterum, sicut quando de mari ascendimus, numerarent nos, et multi peregrini jam dimissi essent ad asinos, ecce subito conversi in furorem, nescio qua de causa nos cum magna indignatione in specum retruserunt violenter (#B#) cum baculis minantes, in speluncam sicut bestias a se repulerunt; illos autem peregrinos, qui jam numerati descenderunt et circa asinos erant cum baculis percusserunt, et ad speluncam recurrere compulerunt. Et ita hoc die etiam in specu mansimus, nec unquam poteram experiri, quae causa fuerit illius repulsionis.

Descriptio portus Joppen, et [de] civitatis illius antiquitate et sanctitate.

Antequam de portu illo recedamus, videre de eo convenit, quando ortum habuerit, in quibus locis sacrae scripturae insertus sit praecipue, cum ad eum amplius non sint peregrini reversuri: quia in portu Alexandriae naves ascendimus, quando revertebamur, nec illum portum ulterius vidimus. Joppen portus antiquissimus et civitas vetustissima provinciae Palaestinae, et fuit octava mundi civitas, ante diluvium Noë aedificata, in cujus signum fuerunt ibi repertae arae post diluvium illorum deorum, qui ante diluvium colebantur. Est autem haec civitas binomina. Dicitur enim Japha a Japhet, filio Noë, qui hic dicitur ad tempus habitasse, eamque reaedificasse post diluvium; et dicitur Joppen a Job, viro simplici et sancto, quem etiam hic moratum fuisse aestimant. Porro in divisione terrae XII. tribuum Israel, cecidit haec in sortem tribus Dan. De hoc portu loquitur S. Jeronymus de distantiis locorum, dicens: Joppe oppidum Palaestinae in tribu Dan, ubi hodie quoque saxa monstrantur in litore, in quibus Gigas virgo, Andromeda, filia Cyphei, matris crimine et Amonis sententia alligata scopulo, et monstro marino exposita, stabantque[TR144] parentes ejus in litore flentes. Perseus autem, qui fuerat totius nobilitatis Graeciae pater, filius Jovis et Danis, habuit equum alatum, et scutum Palladis, et talaria ensemque Mercurii. Hic de monte Ydolii in excelsum volatum arripuit, et dum in excelso volaret in equo suo alato, vidit virginem illam scopulis alligatam, in portu Joppe, et marinam ingentem beluam eam devoraturam. Hoc viso statim advolavit, et pactus cum parentibus, si eam a belua liberaret, uxor sua esset. Quod cum parentibus placuisset, venientem horridam beluam interemit, et virginem liberavit et nuptias cum ea habuit. Quod videns Phyneus, frater Cephei regis Joppe, cui ante sententiam Andromeda fuerat desponsata, vi voluit eam sibi auferre. Sed Perseus eum devicit, et abiit in Persas, et bello Persidem obtinuit eamque a se denominari fecit. Quod autem[TR145] Cepheus fuerit rex Joppe, ostendunt antiquissimae (#79 A#) arae, in quibus veteres ejus titulum repererunt. Ossa vero illius marinae beluae, quam Perseus occidit, erant ingentia, et in litore ante civitatem Joppen jacebant in publico, et advenientibus Joppen ostendebantur. Sed postea per Titum et Vespasianum translata fuerunt inde Romam, et in publico suspensa, propter admirationem, quia erant admiratione digna. Omnes enim costae ejus quadringenta[TR146] unius pedum longitudine protendebantur.[TR147] Porro S. Sylvester et alii Sancti, qui Romam Christo dedicaverunt, illa ossa et alia monstruosa comminuerunt, ne propter talia peregrini illuc venirent, et ne peregrini etiam ob honorem Dei et apostolorum Romam visitantes aspiciendo illa monstruosa tempus perderent, et devotionem amitterent. Sunt alii, qui dicunt, haec ossa fuisse Andromedae Gigantis virginis, quod non videtur, quia Perseus duxit secum Andromedam in Persidem, et ibi finivit vitam, et ad Joppen nunquam rediisse legitur. Josephus dicit, se vidisse catenas et circulos aeneos ingentes in scopulis, quibus Andromeda alligata extitit. Hujus Andromedae meminit Jeronymus saepe, singulariter in superallegato loco, et de peregrinatione S. Paulae. Et Boccatius lib. 12 de genealogia deorum, cap. 25., et Josephus. Canonica etiam scriptura hujus portus persaepe mentionem facit. Nam ad hunc portum misit rex Tyri Hiram ligna cedrina de Libano per mare, et inde tulit ea Salomon et duxit in Jerusalem, pro aedificio templi, ut habetur 2. Paralip. 2. et 1. Esdrae 3. Insuper rex Josaphat fecit in portu hoc classem, ut iret in Ophir insulam propter aurum inde tollendum, sed divino judicio confractae sunt naves, ut habetur 3. Reg. 22. Ad hunc portum fugit Jonas propheta, ut dicitur Jonae 1. Et ascendit hic navem, ut fugeret in Tharsis, id est in Affricam, in civitatem Chartaginensem, quam Jeronymus dicit nuncupari Tharsim et dum extra scopulos venisset intumuit mare. Unde libenter reingressi fuissent portum, sed non poterant quicquam proficere, nisi Jona in mare misso, quem piscis devoravit, eumque post triduum ad litus Joppe evomuit. Hunc portum Judas Macchabaeus cum omnibus navibus ideo succendit, propter Judaeorum submersionem, quam dolose Joppitae procuraverant, ut dicitur 2. Macchab. 11. S. Petrolus apostolus de Judaea pulsus in Joppen venit, ibique praedicavit, et Tabitham viduam suscitavit. Actor. 9. et 10. Et hospitatus fuit juxta mare in domo Symonis coriarii. Et nonnulli volunt, et rationi consonum est, quod testudines illae, et speluncae arcuatae, sub quibus inclusi stabamus, fuerint habitationes domus Symonis hospitis S. Petri. Hunc portum Jonathas et Symon Macchabaei munierunt, ut habetur 1. Macchab. 10. et cap. 14. Sed postea Romani eum devastaverunt bina vice, et ibi multa milia Judaeorum necaverunt, ita ut sanguis in mare deflueret, et partem maris, quae intra scopulos est, colore suo rubricaret. Deinde Christiani portum illum reaedificaverunt, (#B#) et multa proelia ex eo gesserunt, propter quod ultimo Sarraceni civitatem et portum penitus destruxerunt, nihil ibi integrum derelinquentes, nisi duas turres ob maris custodiam: caetera omnia dejecerunt suffodientes muros aedificiis combustis,[TR148] ne erecti manerent. Vix vidi adeo grandes ruinas sicut ibi, et mirabar, qua arte potuerint tam spissos muros prosternere. Quam fortis autem haec civitas fuerit, ruinae indicant. Iuxta exitum de mari dereliquerunt testudines duas, quae in montem ipsum constructae sunt, et sunt superius humo operta et ruinis: propter quod semper est sub illis testudinibus humidum, et a superioribus aquae distillant, et parietes madidae sunt, et fundamentum lutosum, et toto anno ingrediuntur Sarraceni ad naturae necessitatem explendam. Ad has latrinas detruduntur peregrini Christiani, dum veniunt, ut dictum est; hoc vero singulariter grave est peregrinis ibi detentis, quod in ingressu speluncarum testudo est superius rupta et dependunt magni lapides, ruinam minantes, ita quod digito posset quis magnum lapidum cumulum dejicere, et sub istis periculosis ruinis intrant et exeunt continue peregrini. Accessus etiam de mari ad hunc portum est multum difficilis, et periculosus, et credo quod vix per circuitum maris sit adeo horribilis portus. Nulla namque grandis navis a quacumque parte veniat, potest ingredi portum illum, sed oportet foris manere et bolide fundum sibi quaerere pro sui stabilimento. Sunt enim altiore in mari, quantum arcus jacere potest, petrae et scopuli praerupti scyllaeque et rupes de profundo consurgentes, et super aquam excrescentes et eminentes, inter quos mare semper fremit etiam quando alibi quiescit, et percutit petras cum tanto impetu, quod aqua allisa in altum salit, et sonitum magnum facit, qui per longa maris et terrae spatia auditur. His scopulis septus est portus ille, ac si artificialiter in ejus munimentum essent ibi circumpositi: nec patet parvis navibus ingressus, nisi ab una parte per medium duorum eminentium scopulorum, per quos magna cautela naves inducuntur, quia aqua ibi mira celeritate currit et recurrit impetuose ad utramque partem scopulorum se alidens. Et nisi barcalerus sive barcarius sit circumspectus, aqua barcam rapit, eamque scopulis illidit, et in mille frusta[TR149] confringit. Ideo intrantes oportet quod fortissime remo tumentes fluctus confringant, ne barca elevata a medio dilabatur ad hanc vel illam partem et ad rupes impingatur. Sit tamen barcarius quantumcunque agilis, vix potest effugere illapsum aquae deorsum decidentis, ab utraque parte sursum ex forti collisione ad petras projectae. Isti sunt scopuli Andromedae, ut patet.