Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 2

Chapter 2 3,441 words Public domain Markdown

Quantum ad secundum notandum est, quod vitiose quis evagari potest, si ipsa evagatio etiam ad loca sancta, non fiat ex ordinato affectu; Sicut cujusdam, de quo dicitur Esa. 57. v. 17: Abiit vagus in via cordis sui. Quicumque enim peregrinari vult, ut ex hoc in hoc, et ex hoc in aliud evagetur, ordinem non habet, et virtute caret. Evagatio enim simpliciter sonat vitium, et ideo, qui peregrinatur ut evagetur, vitiosus est; non autem qui evagatur, ut peregrinetur. Plures namque reperiuntur, etiam in quiete regularis vitae degentes, qui minus desiderarent peregrinationem, si non haberent annexam evagationem. Non sic agit virtuosus peregrinus, sed laborem peregrinandi subit, ut incipiat evagari non simpliciter, ut vagabundus in incertum, sed evagari incipit post greges sodalium ejus, propter quod ad peregrinandum motus est. Felix certe ejusmodi peregrini evagatio. Talis enim dignam percipit peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium charior est (#B#) terra, Sapi. 12, v. 7. Scimus quod sodalis dicitur socius sessionis. Sodales ergo Christi sunt socii sessionis ejus. Quod optime convenit apostolis, qui cum Christo sponso consederunt in cathedra doctrinae, Matth. V. v. 1. Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Consederunt etiam idem in mensa caelestis alimoniae, Luc. 22. v. 14. Vespere autem facto discubuit, et XII apostoli cum eo. Consedebunt etiam in tribunali extremi judicii, Matth. 19. 18. Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos judices etc. Et in sessione quietis aeternae consedebunt, Luc. 22. v. 29, 30. Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam, in regno meo. Tunc etiam ipsis sedentibus transiens ministrabit illis, Luc. XII. v. 37. Sicut ergo apostoli sunt sodales Christi, ita sunt pastores nostri, qui nobis promissi sunt. Jer. 3. v. 15. Dabo vobis, inquit, pastores juxta cor meum, qui pascent vos scientia et doctrina. Ubi glossa intelligit apostolos et apostolicos viros, quorum unus et praecipuus fuit ille, cui ter dictum fuit. Joh. ult. pasce oves meas. Greges vero sodalium Christi et pastorum nostrorum sunt turmae fidelium, qui per apostolos ad pascua fidei et sacramentorum sunt ducti, ut pascerentur exemplis, doctrinis, et corporalibus nutrimentis.

Dicat ergo verus et virtuosus peregrinus: Evagari incipiam post greges sodalium Christi, quia indignum judico, me inter greges apostolorum incedere, sciens me ovem morbidam, ideo saltim liceat mihi post gregem sodalium ejus pergere. Tali enim humili sui recognitione redditur desiderium peregrinandi ordinatum, cum quis morbos suos cognoscit, nec sanis et sanctis se comparat, sed humiliter post greges sodalium Christi ambulare desiderat.

Quantum ad tertium, quod necessaria sit peregrinandi facultas, notandum, quod licet quis habeat praefata duo, scilicet propositum peregrinandi, et humile desiderium inchoandi, si deest facultas peregrinandi non poterit peregrinus fieri. Quo quaeso ibi ligatus? Quo ambulabit captivus? Necesse est ergo, ut desiderandi evagari post greges sodalium Christi dicatur ab eo, cui subest, egredere. In quo verbo datur licentia et facultas peregrinandi. Multi enim fervidi religiosi et devoti utriusque sexus conjugati desiderium ardens habent videre clarissimam civitatem Ierusalem; sed interim quod non dicitur tali: Egredere, cogitur manere. Multis enim rationabiliter et utiliter non indulgetur egressio, etiam ad loca sancta, ad vitandam talium distractionem. Unde Hieronymus in epistola Bonus homo, si, inquit crucis est resurrectionis loca non essent in urbe celeberrima, in qua curia, in qua aula militum, in qua scorta, mimi, scurrae, et omnia sunt, quae solent esse in coeteris urbibus; vel si monachorum turbis solummodo frequentaretur, expetendum revera hujusmodi cunctis [monachis] eset habitaculum. Nunc vero summae stultitiae est [renuntiare saeculo] dimittere patriam, inter majores populos peregre vivere, melius quum eras victurus in patria. De toto orbe Jerosolymam concurritur, plena est civitas universi generis hominum, et tanta utriusque sexus constipatio, ut non sit quies, nec devotio aut recollectio. Haec Hieronymus [Tom. 1. Fol. 103, A] Verum iam aliam habet civitas sancta faciem. Ibi nunc nec rex, nec miles, imo nec scorta, nec mimi, et quantum ad hoc, securior, sanctior, et devotior est peregrinari modo, quam tempore b. Hieronymi, nec sunt ibi impedimenta singularium devotionum, licet multae sint miseriae. De quibus patebit in sequentibus. (#5 A#)

Porro, si absque licentia quis iter arripiat, nec audit: Egredere, iam egressio talis non esset peregrinatio, sed periculosa damnosaque evagatio, nec iret post greges sodalium Christi, sed post institutum diaboli, sicut enim Saolomon 3 Reg. 2. v. 36 sqq. praecepit Semei, ut sibi aedificaret domum in Jerusalem, et non egrederetur huc atque illuc. Quamcumque autem die contrarium fecerit, et trans torrentem Cedron trans ierit, scire se interficiendum. Quod et sibi contigit, dum egressus sine facultate fuit. Sic verus Salomon Christus, et Papa Christi vicarius, praecepit cuilibet fideli Catholico manere in Ierusalem, hoc est, in terminis christianorum, quacumque autem die egressus fuerit aliquis, sine licentia papae, trans torrentem maris magni, scire se interficiendum excommunicatione papali. Est enim prohibitum sub magnis censuris, quod nullus absque Papae licentia vadat in terram sanctam. Et hanc censuram et excommunicationem vidit Dominus Anthonius in libro poenitentiariae summi poenitentiarii. Ut dicit in Tractatu de Excommunicationibus C. 32. Quare autem super hoc sit lata sententia excommunicationis, vide post ea, pag. 82. Ideo nullus Cardinalis et nullus Legatus intromittit se de danda licentia, sed petentes aut ad Papam, aut ad summum Poenitentiarium remittuntur. Prout mihi ipsi contigit. Nam a duobus Legatis a latere in Alemanniam missis licentiam petii, qui dixerunt, neminem habere facultatem, nisi[TR6] summum papae poenitentiarium, ex singulari commissione domini Papae. Ideo magister generalis ordinis nostri nulli fratri licentiam Jerosolymam (visitandi) tribuit, nisi praesupposita papae licentia, vel habita vel habenda; prout patet in liberis [sic] Testimonialibus meis de hac peregrinatione.

Quantum ad quartum, quod sequitur, iam dictum, scilicet aggressio actualis ipsius peregrinationis. Quod innuitur, cum dicitur: Abi. Saepe namque contigit, quod quis omnia praetacta habet, scilicet propositum, ordinatum affectum, licentiam, et tamen non progreditur ad peregrinandum. Qui considerat operis arduitatem, et pericula marina, et viarum discrimina, et gravitatem expensarum, et idcirco[TR7] abire negligit. Tales sunt similes illis, qui cum plurimum audaces sunt, et magna praesumunt, sed in aggressione desistunt, victi timiditate. De illis Aristoteles 3. Ethicorum, quod quidam sunt praevolantes ante bellum. Talem ego vidi, qui cum magnis sollicitudinibus obtinuit licentiam, et congregavit expensas, et fecit sibi fieri vestes peregrinales. Sed dum tempus aggrediendi advenit, formidulosus resiliit, vitae enervationem et bursae suae evacuationem timens.

Vidi etiam quosdam, qui usque ad mare venerunt, sed dum fretum cernerent, et ejus pericula auditu perciperent, redierunt. Et, quod amplius est, vidi quosdam, quasi usque ad medium maris deductos, qui fatigati maris incommodis redierunt. Hi egressi quidem erant, sed non viriliter aggressi, ideo non abierunt. Ideo dicitur: Egredere, et abi.

Quantum ad quintum, de modo debito peregrinandi servando, et qua via pergat, ostenditur, cum subinfertur: Post vestigia gregum. Supple: egredere, et abi: Multo enim minus reperiet peregrinus in terra sancta, quam intendat. Intendit enim evagari post greges sodalium Christi. Sed non poterat. Utinam cum pace et quiete post vestigia gregum sineretur incedere. Iam enim, heu! (#B#) non possumus sequi sodales Christi, pastores nostros, nec inter greges eorum incedere, sed cum grandi difficultate et cum timida evagatione vestigia gregum quaerere et sequi necesse est. Apostolica namque fides et vita de terra sancta pene defecit, greges etiam, qui apostolos Christi sodales et nostros pastores in magno numero sequi solebant ad pascua, iam dispersi sunt per orbem, et a Ierusalem migraverunt; quod deplangit Jer. c. X. v. 21. dicens: Omnis grex eorum dispersus est. Et Esai. 17. 2: Derelictae civitates gregibus erunt. Olim enim erant civitates, villae, et etiam nemora terrae sanctae, repleta gregibus, ibi videbantur agni multi per innocentiam, oves per patientiam, boves per maturitatem, aselli per simplicitatem; elephantes per castitatem, cervi per cursum fervoris, vaccae per Praelatorum sollicitudinem post vitulos mugientes, et lac copiose ministrantes. O quam delectabile tunc erat in peregrinatione evagari, egredi, et abire, quando non post vestigia gregum, sed post voces pastorum, ipsi greges et peregrini in gregibus ad pascua sanctorum locorum ducebantur. Tunc enim S. Petrus, princeps pastorum, greges dominicos pavit coelesti sapientia, quando nec caro nec sanguis sibi revelavit, sed pater coelestis infudit; De quo Matth. 16. v. 17. S. Paulus eos pavit vitam angelicam inducendo. Ideo dicit: nostra conversatio in coelis est. Phil. 3. v. 20. S. Andreas eos pavit, crucis mysterium aperiendo, et ejus gloriam ostendendo. Unde dicit cuidam: O si velis nosse mysterium crucis, operietur tibi via salutis. S. Jacobus Major oves dominicas pavit, secreta salutaria eis manifestando. S. Johaness eos pavit, dulcedinem inculcando. S. Thomas, fidei verae alimenta ministrando. S. Jacobus minor, sanctitatis exempla dando. S. Philippus, coelestibus desideriis eas impinguando, et eas his contentari docuit, dicens: Domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Joh. 14. 8. S. Bartholomaeus assidue orare docuit, et ita verum pabulum quaerere. S. Matthaeus poenitentiae cibo saginavit Christianos. S. Simeon ad obedientiae praesepe greges Christi ligavit. S. Thaddaeus ad jugem confessionem divinae laudis eas induxit. S. Matthias ad humilitatem eas instruxit. S. Lucas, bos laboriosus, ad laborandum animavit Christi oves. S. Marcus, leo terribilis, timorem Domini inculcavit. S. Barnabas sua sollicitudine multos ad salutis pascua induxit. Unde factum est, ut longe post apostolos sanctos tota Syria, Terra Sancta, Galilaea, Palaestina, Mesopotamia, Aegyptus, vastissima Arabiae solitudo, Thebais (#6 A#) omnia sanctis hominibus fuerint plena. De longinquis etiam mundi partibus ad hanc terram sanctam homines sancti et devoti confluebant, nec reputabant, se alibi posse proficere, et Deo propinquiores fieri, nisi in his locis sanctis morarentur. Et illi, quibus non suppetebat facultas hoc faciendi, reddebantur pusillanimes, quasi Deo alibi non possent accepta servitia exhibere. Contra quod tamen S. Hieronymus ad Paulinum scribens sic inquit: Nolo Dei omnipotentiam angusto fine concludere, et arctare parvo terrae loco, quasi solum in terra sancta possit inveniri gratia. Nam de Hierosolymis et de Britannia aequaliter patet aula coelestis. Anthonius enim, et cuncta Aegypti, et Mesopotamiae, Ponti et Cappadociae et Armeniae examina monachorum non videre Hierosolymam, et patet illis absque hac urbe paradysi janua. Beatus Hilarion, cum palaestinus esset, et in palaestina viveret, uno tantum die Hierusalem vidit, ut nec contemnere sancta loca, propter viciniam, nec rursum Deum loco concludere videretur. Nec quidquam, frater charissime, fidei tuae deesse putes, quia Hierosolymam non vidisti, nec nos, qui ibi fuimus, meliores aestimes; sed sive hic, sive alibi aequalem te pro operibus tuis apud Deum habere mercedem. Haec Hieronymus, uti supra (Tom. 1. Fol. 102. c. D.)

Ex quibus liquet, quod tantus fuit concursus fidelium devotorum ad Ierusalem, et terram sanctam, quod necesse erat Zelum et fervorem reprimere aliorum, ne omnes locis suis derelictis illac confluerent. Unde Hieronymus, a Ierusalem Romam veniens, eamque etiam repletam monasteriis reperiens, dixit, ut in epistola ad Principiam habetur: Gaudeo, Romam factam Ierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo (Tom. 1. Fol. 220. C.) Sed quid nunc dicere possumus? Certe nihil aliud: heu! quam, quod terra sancta et civitas sancta Ierusalem iam repleta est vitiosissimis hominibus, qui non gregatim ut greges incedunt, sed sine ordine, sine lege, sine politico regimine dispersim, ut nocivae bestiae, discurrunt,[TR8] et greges dissipant. Contra quos vocat Deus gladium, Zachar. 13. 7: Framea, suscitare adversus eos, qui dispergunt gregem meum. Ibi enim discurrit leo rugiens, per superbiam quaerens Christi ovem lacerare. Ibi equus effrenis, furore plenus, et mulus intemperatae luxuriae. Currunt ibi innumerabiles vulpes, haeretici dolosi, lupi crudeles et rapaces, ibi saltat hoedus dissolutus, et vacca lasciviens, Sirena deceptione plena, capra ambitiosa, canis rabidus, pulex importunus. Terram illam, vineam quondam Domini Sabaoth, exterminavit caper de silva, Soldanus, abnegatus christianus, et singularis ferus, crudelis et maledictus Machometus depastus est vineam, vineam illam electam. Et borealis terribilis bellua, turcus, cum suo viperino genimine, longe lateque palmites verae vitis pullulantes conculcare, eradicare, et annihilare non cessat, devastans fines fidelium. Evangelium et crucem de terra omni tollere penitus conatur, sicut Soldanus ea abstulit de civitate sancta, et de toto regno Jerosolymitano.

(#B#) Non ergo re mansit in terra sancta, nec gregum obscura vestigia in memoria, vel signa quaedam praeteritorum, vel imitatio vitae sanctorum. Cum enim peregrinatio dicitur: Egredere, et abi post vestigia gregum, jubentur imitari sanctorum exempla, humilitatem, disciplinam et devotionem, fidem, et caetera. Quae si non imitatus fuerit, sed post pravitatem cordis sui evagatus fuerit, verus peregrinus non erit, quia post vestigia gregum non incedit.

Quantum ad sextum et ultimum, in quo notatur consummatio actus in eo, quod dicitur: Et pasce hoedos tuos juxta tabernaculum pastorum. In hac clausula notantur duo. Primum qualitas sanctorum locorum, et quaedam proprietas eorum. Secundum, quid peregrinus agere debeat, dum ad illa loca pervenerit.

Quoad 1. considerandum, quod loca sancta, prophetica et evangelica, aliquo singulari et famoso exercitio et miraculo dedicata, vel aliquo actu solennizata, vel a sanctis inhabitata, dicuntur tabernacula pastorum, etiam si nullum ibi sit tabernaculum. Patet hoc ex Genes. C. 28. v. 17. de Jacobo, considerante se in quodam loco sancto sub dio, in quo loco non infuit domicilium; et tamen dixit: Hic non est aliud, nisi Domus Dei. Patet etiam ex locis in deserto magno, quae dicuntur tabernacula ejus in terra salsuginis. Quamvis autem loca sancta absque superaedificatis aedificiis, et sine murorum ambitu, possint dici tabernacula, tamen sancti, tam veteris quam novi testamenti, super ea erexerunt murata habitacula in testimonium sanctitatis locorum. Sic legitur fecisse Abraham, qui aedificavit altare Domino, in loco, in quo ei apparuit Deus, Genes. XII. 7. Sic etiam fecit Isaac, Gen. 26, 25. Et Jacob C. 31. v. 1. 3. 7. Sic fecit et Josua, Jos. C. 8. v. 30, 31. Et Gedeon, Judic. 6. v. 24. Et Manoa, Jud. 13. v. 19. David etiam in loco, in quo angelus evaginato gladio apparuit, templum aedificari[TR9] praecepit 2 Reg. ult. v. 25. Sic etiam cupiebat facere B. Petrus apostolus, in loco, ubi vidit Dominum Jesum transfigurandum in gloria, et Moysen, et Eliam in majestate cum eo. Unde dixit: Domine, si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum, Matth. XVII. 4. Eadem ergo ratione devotio fidelium aedificavit in locis sanctis Incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis, et Spiritus Sancti missionis, et B. Mariae Virginis assumtionis ecclesias et capellas, et dicunt, hic tabernacula pastorum. Et quia terra sancta fuit in valde multis locis miraculis prodigiisque solemnizata, ideo in ea fuerunt valde multa tabernacula, i. e. templa ecclesiae, oracula, et capellae. (#7 A#) Sed, pro dolor! accidit tabernaculis illis, sicut pastoribus et gregibus. Sicut enim jam, ut dictum est, non possumus sequi pastores et greges, sed tantum post gregum vestigia iubemur abire: sic etiam non possumus invenire tabernacula pastorum, nisi in miserandis ruinis. Utinam et illas invenire et cernere liceret! Sunt enim templa, ecclesiae, capellae, quae fuerant locis sanctis superaedificatae, pene dissipatae, ut dicere possimus illud Jerm. IV. v. 20: Tabernacula nostra vastata sunt. Aliquae ecclesiae solemniores sunt Christo dicatae, quae sunt ablatae, et maledicto Machometo datae; Paucae sunt Christo servatae; Major tamen pars sunt penitus destructae, et in multis locis, in quibus scimus stetisse magnas et collegiatas ecclesias, nec ruinae iam deprehenduntur.

Sic ergo loco sancta dicuntur pastorum tabernacula, sive habeant superaedificata aedificia, sive non.

Quoad II. quid scilicet agendum sit peregrino in locis sanctis, dicitur: Et pasce hoedos tuos juxta tabernacula pastorum. Scimus ex sententia Pastoris Christi S. Salvatoris, Matth. C. XXV. v. 32, 33. Quod justi comparantur ovibus. impii vero hoedis. Defectus ergo nostri et vitia quibus mali vel impii sumus, et peccatores constituimur, sunt hoedi nostri.[TR10] Hos hoedos jubemur pascere juxta loca sancta; non quidem, ut nutriantur vitia, quia sic in foetidos hircos crescerent hoedi, quia ex hoedis bene nutritis hirci crescunt. Sed sic, ut hoedi in oves et agnos transmutentur. Quod tunc sit, quando peregrinus in locis sanctis suos defectus recognoscit et emendat, seque a vitiis et malis consuetudinibus avertit. Qui enim vadit in Ierusalem, et defectus non emendat, peccata et eorum occasiones non vitat, in vanum prorsus laborat, et hoedos inducit, et foetidos hircos reducit. Unde Hieronymus ad Paulinum: Non Hierosolymae fuisse, sed Hierosolymis bene vixisse, laudandum est. Crucis enim et resurrectionis loca his prosunt, qui portant crucem suam sub Christo, et cum Christo resurgunt cottidie, et qui dignos se exhibent tanto habitaculo. Haec ille. (Tom. 1. Fol. 102. C. D.)

Pascat ergo peregrinus hoedos suos juxta tabernacula, ut verificetur illud Jer. VI. 3. Ad Ierusalem venient pastores et greges eorum, et pascet unus quisque eos, qui sub manu sua sunt, i. e. defectus, qui in ejus potestate consistunt. Nam in his locis debet fieri peccator precator, et precator poenitens, et poenitens justus, justus sanctus, sanctus sanctior. Haec autem grandi conatu et multo labore indigent, quem pauci peregrini aggrediuntur: Imo grave est, suadere alicui hanc peregrinationem, quia paucissimi emendantur. Unde Socrates philosophus, a quodam interrogatus: Quare secundum ejus doctrinam peregrinari in alienam terram non prodesset? Ait: Ideo peregrinationes tibi non prosunt, cum Te Tecum circumferas; premit enim te eadem caussa, quae expulit. Quid terrarum novitas mutare potest? Quid cognitio urbium et locorum? Interitum reddit ista jactatio. Quaeris, quare te fuga ista non adjuvet? Tecum fugis, onus cum deponendum est, ipse deponeris. Haec ille Socrates gentilis de gentilium hominum peregrinationibus fugitivis sensit.

Secus autem est de christianorum conantium ex charitate ad meliora peregrinatione ad loca sacra, coelesti virtute infusa, et indulgentiis dotata, et multipliciter sanctificata.

Legitur in Chronicis, quod B. Cletus, Petri successor construxerit Romae B. Petro ecclesiam, et omnibus fidelibus scripsit, invitans eos ad visitationem sepulchri S. Petri, dicens: Quod hujusmodi peregrinatio praevalet jejunio duorum annorum, et sub gravi anathemate excommunicationis dissuadentes et impedientes hujusmodi peregrinationem [prohibens]. Si peregrinatio ad sanctorum apostolorum limina tantum valet, quantum valeat peregrinatio ad limina Christi, et ad ejus suaeque matris sepulchra pensare faciliter potest fidelis. Et si dissuadentes romanam vistationem sic excommunicantur, qualiter anathemizentur retrahentes a visitatione Hierosolymitana? Videant, qui inter hoc agunt; cum[TR11] illae duae civitates, Ierosolyma et Roma, tantum distent in dignitate, et sanctitate, quantum Christus super apostolos (est.)

COMMENDATIO TERRAE SANCTAE.

et Peregrinationis eius praeconizatio.

Multiplex vox sacrae Scripturae terram sanctam nobis declamat, eam esse commendabilem prae omnibus mundi terris, nominans eam terram sanctam, a Deo benedictam; a Deo singulariter creatam, et fundatam; a Deo respectam; optimam; valde bonam; egregiam; desiderabilem; Deo chariorem omnibus; electam; excelsam, et hujusmodi multa, (#B#) quibus eam sacra scriptura commendat. Ut Deuteron. C. 8. et 11. laudatur. Et merito. Est enim terra illa sanctitate foecundissima, exemplis virtutum fortissima, nobilitate dignissima, situ sanissima, aere temperatissima, gleba subtilissima, comparatione ad alias terras altissima, montibus excelsa, ad bellandum munitissima, significationibus et figuris aptissima, bonis hujus vitae sufficientissima, propter eam olim inhabitantes dignissima, propter facta in ea mirabilissima, propter sanctos in ea natos spectabilissima, et propter mysteria undiquaque [sic] ex ea fulgentia clarissima, cultu divino praecipua, templis et ecclesiis singularissima, medietate sua virtuosissima, aerumnosis et vitiosis durissima, virtuosis et sanctis clementissima, legibus et praeceptis ordinatissima, ad contemplandum quietissima, ad operandum convenientissima, ad studendum congruentissima, religiosis devotissima, ad influxum divinae gratiae dispositissima, Iudaeis dilectissima, paganis acceptissima, christianis desiderabilis et propriissima. Ideo dicitur lacte et melle manare, vino et oleo fluere, frumento, hordeo, et omnibus fructibus abundare. Quapropter pro hac terra certant universae gentes, et omnes gestiunt totis conatibus et viribus eam possidere. Nec est gens sub caelo, quae non credat et confideatur, [sic] eam solam sanctam esse et divinam. Unde ob id peregrinatur ad eam Saraceni, Turci, Arabes, Barbari, Iudaei, Christiani tam orientales[TR12] quam occidentales, haeretici, schismatici, et de totius mundi angulis procedunt ad videndam terram illam.

Resultat autem tam immensa terrae hujus dignitas ex eo, quod Deus omnipotens, in cujus manu sunt omnes fines terrae, videtur quodammodo eam singulariter dilexisse, ex qua dilectione ejus singularis sanctitas oritur.

Singularis autem Dei dilectio ad terram illam patet ex multis.

Primo, cum Deus hominem voluit creare ad imaginem et similitudinem suam, singulariter ex limo hujus terrae formavit corpus Ade in agro Damasceno juxta Hebron, ut dicit Magister 2 Senentiarum .. ex verbis Johann. Damma. Et omnes Hebraei et catholici Doctores.

Secundo. Huic terrae Deus primo providit et incolis et habitatoribus. Nam cum Adam creatus esset in agro praedicto, statim translatus fuit in paradysum, sed eo peccante repositus fuit de paradyso cum Eva uxore sua ad agrum, ubi creatus fuerat, ut terra illa primos incolas haberet.

Tertio. Electos et sanctos de aliis terris in hanc venire jussit, ut patet de Abraham Gen. XII. v. 1. Et de filiis Israel. Exodi per totum. Quos cum terribilibus signis induxit in terram istam.

Quarto. Speciales leges filiis Israel praedicit, quomodo in hac terra vivere deberent, ne eam contaminarent et polluerent.

Quinto. Malos et gentem peccatrinum quemquam[TR13] diutius in ea morari sustinuit, sed mox completis iniquitatibus ignominiose ejecit. Quod legenti scripturas notum est, usque ad moderna tempora. Nec putet quis, gentem illam, quae nunc eam possidet, diu mansuram, quia et ipsi Sarraceni desperate[TR14] (#8 A#) suam exspectant expulsionem.

Sexto. In hac terra ante incarnationem solum templum habere voluit, et in eo solum sacrificia acceptare. Nec erat templum aut sacrificium in mundo sibi placens, nisi in hac terra factum.

Septimo. Familiarius se Deus habuit ad hujus terrae habitatores, quam ad quoscumque alios, ibique frequentius angelos apparere permisit.

Octavo. In illa terra miracula, signa, et prodigia fecit, toto orbe stupenda, magis quam in quacumque parte mundi.