Part 19
Tricesima die, quae est commemorationis S. Pauli, et ultima Junii, fortiter navigavimus et cum ingenti desiderio exspectavimus illius desiderabilis et nobilis terrae promissionis jocundissimum aspectum. Sicut enim Moyses, dum per vastissimum eremum venisset et terrae promissae jam propinquus esset, desiderio ejus accensus ascendit in montem in verticem Phasca, et inde terram sanctam contemplabatur, ut dicitur Deut. 34. v. 1.; sic et nos educti de terris nostris per mare magnum, et facti propinqui terrae sanctae ad superiora navis (#B#) continue ascendimus, ut eam terram, ad quam tendebamus, visu praeoccupare possemus. Beatum enim se quilibet aestimasset, si ipse primus hanc de mari terram vidisset. Qua propter prece induximus et precio conduximus juvenes galêstrelos vigiles kebae, ut diligentius circumspicerent per maris latitudinem, et visa terra sancta clamore nunciarent, et cuiuscunque hoc nunciantis vocem primo audiremus, eum bona curtusia remunerare vellemus. Fateor hoc de me ipso, non ad aliquam jactantiam sed ad describendam decentiam, quod in utraque peregrinatione in illis diebus, quibus suspicabar nos terram sanctam citius videre, taeduit me dormire, manducare et bibere, et nocturnae tenebrae quieti humanae deputatae erant mihi poenosae, lectulus factus fuit mihi stimulus, cumba infernus, nec amplius potui legere aut scribere, nec colloquiis pristinis interesse, sed solatium meum erat sedere in prora super galêae cornua, et ibi incessanter oculos per latitudinem maris circumferre: ut saltem oculorum labore possem aestum mentis mitigare. Noctes advenientes turbato animo suscepi, et quod vix audeo dicere, eis nonnunquam ex subreptione maledixi, pro eo quod medium videndi, lucem scilicet, mihi auferebant. Porro omnibus his diebus auroram praeveni sedens in prora, eamque illucescentem gaudens suscepi, et deinde ortum solis praestolabar, et diligentissime per superficiem maris visum sparsi, et in orientem defixi, quem tamen infra aquam esse imaginabar, propter maris altitudinem. Ideo in altum non suspexi, sed partem coeli, quae parti maris conjungi videbatur termino orizontis, irreverberato intuitu inspexi, ut sole ad ortum procedente considerarem, an aliquod obstaculum aut corpus opacum videre possem, inter corpus solare lucidum et corpus aqueum clarum, et corpus sic se objiciens nihil aliud fuisset nisi mons aliquis terrae sanctae, quam ego scivi ad orientem contra nos esse. Nam quando galêa natat in alto maris et sol oritur, tunc videtur, quod de aqua prodeat, et nullum medium videtur inter solem et aquam, quod etiam in occasu fit, ubi sol quasi aquis immergi videtur. Sed dum galêa prope terram est ad XX vel XXX miliaria theutonica, tunc sol oriens videtur a montibus illius terrae prodire, ita quod montes antes solem cernuntur in rutilatione aurorae, quia inter solem et mare opponuntur. Sed quam statim sol ortus super montes est elevatus, montes illi amplius in duabus vel tribus horis videri non possunt. Sic ergo mane in crepusculo in prora stabam, et terram sanctam ante ortum solis cernere cupiebam, et propter ipsam terram solis ortum desiderabam, ipsumque solem orientem gaudiose salutabam, quia non nisi ejus beneficio terram illam cernere poteram. Sed dum solem viderem super mare elevatum, nec in ortu aliquid demonstratum, tristis visum repressi, et ad horam aliis intentus fui. Eodem modo erat et aliis peregrinis, non quidem omnibus, sed solum amantibus et desiderantibus. Ach Deus meus, quam dulce potest esse in devotis et contemplativis desiderium patriae coelestis, cum indevotis et (#70 A#) miseris criminosis et vagis peregrinis tam suave, dulcens [sic] et fervens desiderium patriae terrestris! Sicut enim Maria Magdalena igne amoris succensa saepe se inclinavit, et in monumentum sui dilecti introspexit: sic amorosus peregrinus in navi saepe erigit se et ad orientem intuitum defigit, ut terram monumenti sui dilecti cernere quest. Ideo toto die sedebamus respicientes per mare an aliquid possemus praeter aquam videre: et nonnunquam ex forti imaginatione aestimabant se aliqui terram videre, aliosque advocabant et ad videndum invitabant, et pio litigio concertabant, his dicentibus se terram videre, aliis hoc negantibus. Et aliquando altercantes unus se alteri obligabat pro sua veritate, et judicium committebant speculatori sedenti super kebam, qui data sententia unus alteri malfasetum aut aliam rem, quam obligaverat, solvebat. Inter haec prospera navigatione processimus et bonum valde ac tranquillum ventum habuimus. Videbatur autem nobis, quod ipsum amarum mare jam inciperet dulcescere suavem praestans navigationem, et hoc propter propinquitatem dulcissimae terrae illius, quae fluit lacte et melle. Sicque transivit dies illa cum nocte, et per consequens finem habuit Junius mensis.
Finitur Tractatus tertius.
Modus procedendi in tractatu peregrinationis terrae sanctae et Jerusalem.
Evagatione deducta per mare usque ad terram sanctam ex Dei dono consequenter ita procedendum erit, quod continuabo de die ad diem processum peregrinationis communiter incipiendo diem a vespera praecedente, sic enim processus per loca sancta agitur, ut patebit: et cum hoc loca, ad quae peregrinatio se extendit, describam fideliter cum omnibus, quae nobis contigerunt. Non autem intromittam me de descriptione aliorum locorum, ad quae non ducuntur peregrini, vel totalis terrae sanctae, aut antiqui status civitatis Jerusalem, nisi in quantum per accidens coactus fuero etiam de his, quae non vidi, facere mentionem. Si cui autem placet videre[TR122] terrae sanctae descriptionem pulcherrimam et verissimam, legat libellum fratris Burcardi, ordinis Praedicatorum, Ulmae in Libraria Praedicatorum. De qua etiam ingenuus Dominus Bernhardus de Braitenbach, ecclesiae moguntinensis dignissimus decanus, meae peregrinationis socius, sumpsit descriptionem terrae sanctae, suo peregrinali sive viagio inserens.
Sequitur Tractatus quartus,
Continens Acta peregrinorum terrae sanctae per mensem Julium, cum descriptione sanctorum locorum in Ierusalem et in circuitu ejus.
Julius mensis, peregrinorum jubilus, mensis in cujus prima die omnium terra terrarum dignissima illis peregrinis apparuit, qui in hoc evagatorio notantur. Nam cum prospera et repentina navigatione de mari pamphilico in pelagum Syriae et Phoenicis venissemus; inde contra austrum retracti in optatum fretum palaestinum incidimus ipsa nocte. Mox autem ut aurora rutilare coepit, resplenduit et terra sole clarior, terra inquam sancta, terra Chanaan, terra nominatissima. Quam cum vidisset primo speculator in keba vigilans, in hunc subito prorupit clamorem: o Domini peregrini surgite et ascendite, ecce apparet terra, quam cupitis videre. Hoc clamore audito confestim omnes de galêae penetralibus eruperunt, viri et foeminae, senes et juvenes, sani et debiles, et sursum ascenderunt, ut viderent terram illam, propter quam proprium solum reliquerant, seque multis miseriis et mortis periculis exposuerant. Verum quia adhuc longe a nobis distabant, nos nihil nisi mare videre poteramus. Ipsi autem marinarii omnes affirmabant, se terram videre. Habent enim usum maris et valde a longinquis patet eis adventus navium aut terrarum intuitus: quem visum non habens nullo modo potest discernere. Porro post spatium unius horae cum magis et magis appropinquaremus, incepimus et nos promontoria videre et montium cacumina quasi de mari prominentia. Marinarii tamen nostri adhuc dubitabant, quae terra esset. Quidam dicebant, quod esset Cappadocia, alii quod esset Cilicia, caeteri affirmabant quod esset Syria Phoenicis. Majors pars dicebat, quod Cappadociam haberermus ad sinistram, et supra eam jam ascendissemus, ita quod in latere Antiochiae essemus, et illud apparens ad sinistrum supra nos esset Syria Phoenicis. Hoc autem ante faciem ex opposito esset longe, (#71 A#) tamen esset Palestina Phylistinorum, terrae sanctae contermina, et ita erat. Cumque jam nullum dubium esset quin terram sanctam videremus, et montes Israel prae oculis haberemus; imperavit patronus silentium fieri, et praeconis voce certificavit nos hanc illam esse terram benedictam, in qua filius Dei Jesus Christus, Dominus noster, conceptus, natus, conversatus, crucifixus, mortuus, sepultus et tertia [die] de sepulchro resuscitatus est, sicut certissima fide confitemur. Idcirco dignum et justum esse intimavit, gratias redemptori agere, et altissimis vocibus hymnum laetititiae decantare.[TR123] Duo ergo de peregrinis sacerdotes et religiosi bene vociferati ascenderunt de transtris ad malum, ad locum, ubi solet legi Missa navalis, et uniformiter alta voce emissa canticum Ambrosii et Augustini inchoaverunt: Te Deum laudamus; quod caeteri clerici more ecclesiastico prosecuti sunt, cantantes unusquisque secundum notam chori sui. Nunquam audivi tam laetum et suavem cantum. Erant enim voces multae, et ex multiplici dissonantia dulcis quodammodo discantus et harmonia causabatur. Nam omnes eadem quidem verba sonabant, sed notis quadam suavi modulatione dissonabant, et jocundum valde fuit audire, tot clericos simul eundem cantum concinere ex laetitia. Ibi erant clerici latini multi, sclavi, italici, lombardi, gallici, franci, theutonici, anglici, hibernici, ungari, scoti, daci, bohemi et hispani, et multi eiusdem[TR124] quidam linguae, sed de diversis dioecesibus et de diversis ordinibus. Et hi omnes mirabile Te Deum cantabant, quibus etiam saeculares tam galêotae quam peregrini consonabant prae gaudio[TR125] ad sortem conclamantes. Sed et tubicines vel trompetae nostri fortissime tubis vel trompetis concrepabant, et schalmiis sonabant, et bogadellus quidam joculator cum tympano et sambuce ludebat, et quidam alii fistulis et musis voces dabant. Inter haec quidam contra terram sanctam orabant, alii prae gaudio in cantu flebant; et sic cantabant omnes canticum novum ante sedem Dei, et resonabant terra et mare in voces eorum. Videbatur enim nobis sic cantantibus, quod galea nostra resultaret et celerius curreret, mareque liberius sulcaret, ventus quoque vela ipsa copiosius impleret, et aqua vento mota velocius nos impelleret. Itaque finito hymno et laudibus signum cum tubis ad mensam dabatur: et cum gaudio quilibet se ad mensam parabat. Quidam autem sacerdos vir corpore gravis, honestus et annosus, qui ad latus meum dextrum cumbam habebat, ad stantiam suam post cantum festinabat, et dum per scalam descendere vellet, et pede primum scalae gradum lubricatum ex continua deambulatione tangeret, facillari coepit pedibus,[TR126] et deorsum subito ruens importune in carinam cecidit, et ibi quasi mortuus (#B#) jacuit: ad hoc omnes accurrimus pro fratris consolatione. Sed vir ille confracto capite et dissolutis membris pro mortuo trahebatur in cumbam suam. Post horam tamen ad se reversus ligaturas et curas accepit, et aliquantulum post tempus aliquorum dierum convaluit. Prandio finito in marginibus navis stetimus, et tantum montana videre poteramus, quae omnia calva et alba nobis videbantur. Post meridiem vidimus in aquilonari parte montes altos, inter quos mari propinquior erat mons Carmeli, in provincia Phoenicis. In cujus aspectu recordabar, quomodo sanctus propheta Helias in eo monte Deum pro pluvia deprecatus est, quando non pluerat annis tribus et mensibus sex, et quomodo eo orante ascendit nubecula parva quasi vestigium pedis de mari illo, ex qua generata fuit grandis pluvia, ut habetur[TR127] 3. Regum. 18. Cogitavi etiam, quomodo rex Saul in illo monte erexit fornicem, arcum triumphalem ad gentilium morem, in quo descripsit suos triumphos, et in altum erexit, ut a transeuntibus terram et mare navigantibus videretur fornix, in quo facto Deum valde offendit, ut dicitur[TR128] 1. Regum.[TR129] 15. Admirabar etiam cur sponsus, Cantic. 7., caput suae sponsae huic monti assimilari voluit, dicens: caput tuum ut Carmelus. Ab hoc denique monte propter sui foecunditatem tota terra sancta denominatur Jerem. 2.: introduxi vos in terram Carmeli. In isto monte fratres Carmelitae sumpserunt exordium, et olim ibi habebant magnum conventum. Fuit autem hic ordo institutus ab Alberto quodam patriarcha Jerosolymitano tempore, quo Christiani latini habebant Syriam, et tradidit eis dictus Albertus cappam ferre superiorem ex serico quibusdam[TR130] largis virgis et griseis circulatam. Sic enim dicunt Heliam Prophetam vestitum fuisse, quod tamen nec ex canonica scriptura nec authentica auctoritate haberi potest. Post modum Honorius III. Papa chlamydem circulatam mutavit in album, sub titulo b. Mariae Virginis de Carmelo confirmavit et approbavit. Dicunt autem Soldanum Aegypti ordinem istum, dum priori habitu uteretur, mirum in modum reverentia, devotione, et eleeomosynis et beneficiis amplexatum esse ob memoriam Heliae prophetae, quem Sarraceni colunt: eo mutato e finibus atque omni regno ejecisse, unde necesse fuit monasteria in Europa fundari, sicque a monte Carmel rejecti ubique nunc in Christianitate sunt diffusi. Si habitum album non assumpsissent, usque hodie sine impedimento Saracenorum Carmeli montem incolerent. Nam apud Sarracenos albae vestes ita in pretio habentur, ut nemo christicola eis uti permittatur: et idcirco fratres Praedicatores, quia albis vestiuntur, ejecti fuerunt ab agro Acheldamach, quem emerant multo auro a Soldano, et hodie si fratres minores mantella alba susciperent, eos Sarraceni non sustinerent Ierosolymis. Sub eo monte est torrens Cison, in quo Elias propheta prophetas occidit Baal, ut dicitur 3. Reg. 18. Sub eo etiam sunt illae magnae civitates Tyrus, Sydon, Acon sive Phtolamaida, de quibus multa in scripturis habentur. Demum ab aquilone avertimus oculos, et contra orientem eis conjectis vidimus Judaeam cum montanis suis, et praesertim montem Modin, super quem erant sepulti Maccabaei, et super sepulchra eorum aedificavit Symon aedificium altum visu, lapide polito, retro et ante, et statuit septem pyramides eisque circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam, et juxta arma naves sculptas, quae viderentur a navigantibus mare. 1. Machab. 13. Hunc montem et alia, quae noscere didici, ostendi Dominis meis de mari. Inter haec terrae sanctae appropinquavimus, et ad portum Joppen applicuimus ibique galêam domini Augustini cum suis peregrinis nondum eductis invenimus, de quo plurimum omnes laetati fuimus, quia si educti fuissent, nos neglecti fuissemus, ut patet supra fol. 69. die 28. cum autem non longe a galêa Augustini essemus, injecimus mari bolidem, et invento fundo anchoras injecimus et navem stabilivimus extra scopulos Andromedae, qui portum illum muniunt. Non enim ausi fuimus propius litori accedere, ne Sarracenos offenderemus, quorum salvum conductum non habuimus. Et ut notarent illi Sarraceni, qui in turribus Joppen portum custodiebant, adventum nostrum esse pacificum remisimus antennam, et involvimus velum grande, et nulla festa penitus (#72 A#) fecimus in portu isto, sicut in aliis portubus facere consuevimus: nulla enim vexilla ereximus, nullas bombardas sonare fecimus, scapham non submisimus, omnem galêae ornatum cavimus, tubis, schalmiis et cornibus non cecinimus, sed ut timorosi, humiles, domini Soldani tributarii, salvo ejus conductu necessarii, Maurorum et Saracenorum captivi servi, exspectantes gratiam ex opposito turrium Joppen stabamus. Porro dominus Augustinus alterius galêae patronus ante adventum nostrum miserat famulum suum ad eos, qui in turribus Joppen erant, ut tractaret cum eis de habendo salvo conductu pro sua duntaxat galêa. Dum Sarraceni intellexissent, adhuc aliam galêam cum peregrinis superventuram, nolebant dominum Augustinum audire, et repulerunt a se, cogentes regredi in galêam, quousque et alia galêa superveniret,[TR131] quod tamen fuit contra mentem patronorum, quia quilibet intendebat suos peregrinos per se, sine societate aliorum, per loca sancta ducere propter invidiam, quam adinvicem habebant. Sed Sarraceni se mentibus intentionibus peregrinorum magis conformabant quam illorum invidorum. Erat enim peregrinorum ambarum galearum mens et voluntas, ut simul omnes per loca sancta duceremur. Sic ergo finita fuit prima dies Julii, et per noctem, sicut oportuit,[TR132] quievimus in galêa.
Secunda die Julii, quae est visitationis gloriosae Virginis Mariae, ante solis ortum submiserunt gubernatores scapham ad mare, et patronus misit aliquos servos ad hoc aptos, ut navigarent ad litus, et de salvo conductu providerent. Similiter fecit Augustinus, alius patronus. Porro Augustinus habuit unum galeotum natum de Jerusalem, Saracenum baptizatum, qui et mores et linguam eorum scivit, quem etiam pro expeditione illius causae emisit. Ascenderunt ergo utrorumque patronorum servi Ramatha et adventum peregrinorum praefecto Ramathae intimaverunt et consequenter ascenderunt in Ierusalem, et negotium patri Gardiano montis Syon nunciaverunt: rogantes eum, quatenus sine mora a capitaneis Ierusalem, Ramathae et Gazarae salvum conductum procuraret, et Trutzelmannum Calinum cum armatis Mamalucis adduceret, et asinos cum asinariis disponeret, et omnia alia pro inductione peregrinorum necessaria, citius quo posset, ordinaret, et veniret, eosque de mari tolleret. Interim autem, quo haec aguntur, peregrini in navibus manserunt, exspectantes eorum eductionem. Eodem die, hora qua Missa celebrari consueverunt, convocavi omnes peregrinos theutonicos et eis sermonem feci de peregrinatione beatissimae Mariae Virginis, quam peregit in visitatione et transitu per montana Iudae, et regulas nostrae peregrinationis ex ejus devotissima peregrinatione collegi et proposui, et praeconia ac laudes nostrae peregrinationis exposui et peregrinationem hanc Ierosolymitanam extuli. Sed montis Synai visitationem super omnia laudavi, volens movere aliquos, ne nimis trepidarent. Eram enim ego intentionis peregrinationis Synai, sed nulli hoc manifestavi, nec aliquis mihi de se, et ideo vehementer timui, ne forte (#B#) in tanto peregrinorum agmine nullus esset ad montem Synai iturus, sicut et in prior peregrinatione contigit. Sic[TR133] ergo finita fuit dies illa et iterum noctem in galêa egimus.