Part 18
Vicesima secunda die, quae fuit dominica 4. post Trinitatis et festum decem millium Martyrum, obtenta licentia a magistro magno militum Ierosolimorum, sine cujus expresso consensu nemo ingredi civitatem permittitur, egressi sumus de galêa et colossensem civitatem, quam Rodum nominant, intravimus. Ascendimus autem in castellum dominorum in ecclesiam S. Johannis et ibi dominicale officium audivimus. Finita missa advenerunt domini Johannitae, nobiles de Alemannia, ad Dominos meos, et eos ac nos omnes cum multa reverentia et laetitia susceperunt, et reliquias ostenderunt; et post hoc nobis in domo quadam honesta optimam provisionem fecerunt, et ibi pransi fuimus. Infra prandium dominus Augustinus cum suis peregrinis recessit. Quod videns dominus Piro Lando, noster patronus, tuba cecinit, nosque in galêam revocavit, et festinanter processimus ad galêam. Dereliquimus tamen in civitate quosdam bonos et probos milites, qui infirmi facti ulterius non poterant procedere: inter quos erat dominus Jerotheus de Ratzenhusen et quidam Johannitae, qui de Venetiis nobiscum venerant, et fideles ac jocundi socii nobiscum fuerant, de quorum amissione omnes turbati fuimus. Valde enim socialis et jocunda familiaritas contrahitur in navibus, sicut in studiis et in balneis, et separatio sequens est poenalis. Remansit etiam unica mulier, quae nobiscum erat, quia extra civitatem ad quandam[TR115] ecclesiam evagata fuerat, non existimans, galêam hoc die recedere. De illius autem mulieris nemo tristis erat absentia, nisi maritus[TR116] ejus, quia fecerat se ultra modum odiosum suis fatuis locutionibus et curiosis indagationibus rerum inutilium. Erat etiam quidam pauper, quem patronus Dei amore usque huc duxerat, sed amplius eum ducere nolebat. Ille stetit in littore plangens et ejulans, quod non posset venire in Ierusalem. Cui Domini mei miserti eum in galêam susceperunt, et de expensis provisionem fecerunt. Quendam alium socium de partibus nostris egentem, qui etiam non poterat ulterius procedere, susceperunt, provisionem ei facientes. Ita ergo eodem sero recessimus inde (#B#).
Vicesima tertia de, quae est vigilia S. Johannis Baptistae, fortissima navigatione processimus, et nocte praecedente ita repente navigavimus, quod mane nullam terram vidimus, sed solum mare adriaticum et carpaticum. Cumque sol occubuisset et jam tenebresceret, disposuerunt se marinarii nostri ad faciendum ignem S. Johannis in galêa, et hoc modo fecerunt: acceperunt ultra[TR117] XL. lucernas de ligno et cornu perspicuo factas et impositis accensis luminibus suspenderunt eas, unam post aliam ad longam chordam vel funem; cum lucernis accensis sursum ad kebam traxerunt, ita quod lucernae ardentes a keba usque ad transtra dependebant et totam galêam illustrabant. Ad hoc spectaculum omnes de prora et puppi et de carina et de penetralibus galêae ascenderunt et circum circa steterunt. Et inceperunt trumpetae sive tubicines tubis canere, et galêotae et caeteri marinarii cantare, jubilare, chorizare, saltare et manibus plaudere; ex hoc omnes circumstantes moti clamore laetitiae et plausu manuum singuli gaudebant ob reverentiam beatissimi praecursoris Domini. Ante hunc ludum non vidi practicam de gaudioso manuum plausu, ad quem inducit psalmus, psalm. 46. dicens: Omnes gentes plaudite manibus, jubilate Domino etc., nec credidissem, quod communis plausus manuum multorum hominum simul factus ex laetitia tam vehementer movere posset humanum animum ad gaudendum. Facta est ergo laetitia magna in galêa et duravit quasi usque ad medium noctis, et cum omnibus his fortis et veloci ac tranquilla navigatione processimus via nostra. Deinde ad dormiendum nos collocavimus omnes tam peregrini quam nostri marinarii, et navem sequi ventum permisimus, cui tamen[TR118] nunquam ita confidendum est, ut humana industria et custodia cesset, cum in ictu oculi mutari possit, ut patebit.
Vicesima quarta, quae est festum S. Johannis Baptistae, mane vidimus Cyprum, cujus tamen aspectus perturbavit rectores galêae, quia viderunt, se multum a recto maris tramite declinasse, et verum iter per obdormitionem amisisse: nimis enim ad laevum fuerat galêa projecta; et si non dormivissent rectores, hoc mane in aliquo portu Cypri optato galêa stetisset. Quapropter facta est contentio et indignatio inter patronum et gubernatores: et rectores inter se concertabant, et galeotos inculpabant. Avertebant ergo galêam a coepto itinere ad dexta, et circa vesperas ad veram maris semitam revenimus. Sed mox ut semitam apprehendimus, siluit ventus et paene nihil illa nocte navigavimus. (#66 A#)
Vicesima quinta venimus ex opposito antiquissimi portus Cypri, qui dicitur Paphum, de quo habetur Actuum 13. v. 6. et 13., circa quam vidimus montem Veneris, ut dicam in reditu, et tarda erat nostra navigatio usque ad meridiem. Meridie venit bonus ventus, qui tulit nos inde, et repente pertransivimus ad latus regni Cypri portum limonnicensem et biscopiensem, et circa vesperas ad salinensem portum applicuimus et navem anchoris et tonsillis alligavimus. Statim autem dominus patronus cum suis famulis educi se fecit ad litus, et ibi conductis equis in Nicosiam civitatem et caput regni Cypri ad reginam equitavit, visitare volens uxorem suam, quae cubicularia reginae erat. De hac civitate dixi fol. 16. A. et ejus descriptio habetur fol. 143. B. P. II. Cumque dominus patronus recessisset, stetimus nos peregrini supra galêam terram respicientes, et ego stabam cum eis, dicens mecum stantibus de portus illius sterilitate, et conditiones illius regionis, quia in priori peregrinatione multis diebus ibi fueram. Ostendi etiam dominis peregrinis loca terrae, quae novi: et inter alia ostendi eis montem S. Crucis, qui est altior mons totius regni cyprii, et in ejus cacumine est ecclesia, in qua pendet crux dextri latronis cum Christo crucifixi, et dixi Dominis ea, quae referuntur de illa cruce, ut patebit. Cumque Domini mei, et alii peregrini starent et mirarentur de illa cruce, et montem respicerent, qui quinque theutonicis miliaribus a nobis distabat, dixi eis: ecce charissimi socii, dominus patronus intravit Nicosiam, et cras de sero vix revertetur, et ante ejus reditu recedere non possumus, et cras longissimam et taediosissimam diem habebimus: nunc igitur si quis vult mecum proficisci ad montem sanctum, veniat ad puppim, et visitabimus crucem sanctam, et die crastina tempestive hic erimus. Et his dictis processi ad puppim, et multi nobiles sequebantur me, putantes me joco illa dicere et facere. Conduxi ergo in puppi famulum, cui nota erat via ad sanctam crucem promittens ei marcellam a quolibet sibi dandum mecum ituris, conduxi etiam barcalerum, qui nos ad litus educeret. Videntes autem nobiles, non esse jocum quod gerebatur, abierunt omnes de mea societate retrorsum. Mecum tamen manserunt hi peregrini:
Dominus Hainricus de Schowmberg nobilis miles, vir audax.
Dominus Johannes Presbyter, archidiaconus transsylvanus, vir devotus et doctus.
Dominus Caspar Siculi, miles, vir juvenis audax et strenuus.
Dominus Burchardus Nusdorffer, miles, vir bonus et jocundus.
Rudolfus quidam Suitensis de Thurego, vir longus et probus.
Johannes quidam, mercator de Flandria, vir multum sitibundus.
Et frater Felix, motor omnium illorum, et famulus per me conductus, Andreas nomine. Nos octo de galêa in barcam descendimus, et educti ad litus (#B#) de nostra peregrinatione contulimus. Erat autem tarda hora, et sol occubuerat, et tenebrescebat. Servus ergo noster et ductor, duxit nos sic in tenebris ad villam quandam, quae dicitur Ornyca, distans 1 miliare a mari; et ibi excitato quodam homine rustico, quem noverat ductor noster. Protulit autem rusticus panem et vinum et caseum et manducavimus et bibimus. Conduximus etiam in villa octo mulas, super quas sedimus, et cum jubilo processimus. Interea luna exorta est, et sua luce expulsis tenebris nos laetificavit: erant enim electi VIII. socii, et tempus pulchrum, et provincia nobilis, et via bona, et cum hoc virgulta illius terrae suavissimum spirabant odorem, quia paene omnes herbae illius insulae sunt aromaticae diversarum specierum, et praecipue noctibus melius spirant, cum rore madescunt. Coninuavimus autem iter nostrum usque ad ortum Luciferi, qui solem antecedit, et in villam venimus, quae dicitur villa S. Crucis, ibique ligatis bestiis et accenso lumine socii mei biberunt: ego vero dixi matutinas, et abstinui, quia in monte sancto celebrare Missam proposui. Reclinavimus etiam nos ad quiescendum paululum, et usque ad claram diem dormivimus, jacentes juxta bestias nostras in terra.
Vicesima sexta, quae est Sanctorum Martyrum Johannis et Pauli, dum surrexissemus, rogavimus Graecum illum, ante cujus domum quievimus, ut de bono prandio nobis provisionem faceret, quia jejuni vellemus de monte ad eum reverti. Ascensis ergo bestiis processimus, montem sanctum prae oculis habuimus, horrentes quodammodo ejus celsitudinem. In pede autem ipsius montis venimus in vallem deliciosam, per cujus medium decurrebat aqua clara, dulcis et viva, cujus alveus floribus pulcherrimis nobis incognitis[TR119] et virgultis redolentibus erat plenus. Multae etiam arbores plenae corobi ibi stabant, quod saeculares nominant panem Sancti Johannis; per hanc vallem ascendimus in magno refrigerio, quia sol, licet suis ardoribus jam montes in circuitu incenderet, nos tamen in valle nondum tangere poterat. Tandem autem ad clivum praecipitem montis devenimus, per quod in bestiis ascendere montem non poteramus, et ideo bestias arboribus alligavimus, et pedibus transeuntes ascendimus cum grandi labore et multis sudoribus. Est enim mons altus et praecipitem habens clivum, et per omnia dicitur esse similis monti Thabor in terra sancta, in quo Dominus transfiguratus fuit; hoc audivi a quodam, qui utrumque ascendit. Cumque summitatem ejus attigissemus, ante ecclesiam prostravimus nos in oratione, et consedimus ad auram, antequam ecclesiam ingredi vellemus, ut spiritum resumeremus, et sudores, quibus pleni eramus, extergeremus, et incensio nostra tepesceret. Quo facto ego celerius me expediens, ut decens fuit, ecclesiam intravi, et campanam ibi pendentem pulsavi, ut aedituus audiens adveniret. Statim venit unus clericus latinae linguae ignarus, et protulit libros vetustissimos (#67 A#)[TR120] latinos cum aliis paramentis ad Missam. Compulsatione autem facta Missam legi de sancta cruce, et collectas recepi de sanctis martyribus Johanne et Paulo, et de iter agentibus. Finita Missa verti me ad socios et fratres meos, et exhortationem eis feci, pro digna et debita veneratione crucis, et dixi differentiam illius crucis nobis ostendendae respectu dominicae crucis, et convenientiam earum in aliquo. Hortatus etiam fui, ne nimis curiosi investigatores essent, et miraculum videre ne cuperent, quia nec in Jerusalem in sanctissimo sepulchro Domini visuri essemus miraculum, quanto minus hic quaerere deberemus. Hoc autem ideo dixi, quia satis rara et insolita de illa cruce audivimus, quae ibi viderentur. Accepi ergo post haec accensam candelam ad manus, et transivi ad locum crucis, et sequebantur me fratres mei peregrini: et capellanus comitabatur me. Dum autem ad locum venissemus, patefecit capellanus locum, ita quod crucem sanctam in prospectu coram oculis habuimus. Ego ergo primus accessi et crucem deosculatus fui, eamque diligentius ante et retro perspexi. Deinde accesserunt socii mei, eam honorantes, et diligenter considerantes unus post alium. Est autem crux satis magna, ab anteriore parte argenteis laminis deauratis obtecta, sed in parte quae respicit murum, nuda est, de pulchro et sano ligno, ac si esset cypressus. Et dicunt, quod sit crux Dysmae, latronis dextri, cui Dominus Jesus in cruce promisit paradysum. Nam sancta Helena, dum tres invenisset cruces sub monte Calvariae, unam crucem, scilicet Gesmae, sinistri latronis, abjecit. Secundam crucem, Dysmae, sibi retinuit. Tertiam vero Christi crucem toti mundo honorandam exhibuit. Crucem ergo suam Dysmae integram in montem hunc de Jerusalem adduxit, et hic monachorum monasterium construxit magnum, et ecclesiam, in quam crucem hanc tanquam singularissimas reliquias reposuit, et juxta altare in muro habitaculum sive reservaculum sibi construi fecit: eamque illac posuit. Et ibi usque nunc stat irremota, quamvis ipsum monasterium dudum sit per Turcos et per Sarracenos funditus eversum, et monachi ordinis S. Benedicti, cultores loci, sint dispersi. Porro mirabilis est hujus crucis positio sive locatio in loco. Stat enim in fenestra, non perspicua ipsa crux; et ambo brachia ejus sunt foraminibus in muro factis immissa, et pes crucis foramini fundamenti est immissus. Sunt tamen foramina brachiorum et pedis magna, ita quod non est proportio eorum ad foramina, nec tamen tangit murum, sed libera et soluta est ab omni parte a contactu muri; et hoc est mirabile famatum de hac cruce, quod sine fulcimento pendeat in aëre, et cum hoc stat ita firmiter, ac si solitissimis clavis esset affixa, vel muro connexa, quod tamen non est, quia foramina omnia tria sunt magna, ita quod homo potest manum immittere, et tactu percipere, quod ibi nulla est fixura nec in dorso nec in capite crucis. Ego quidem potuissem hoc curiosius investigasse quam feci, sed Deum timui, et (#B#) quod aliis facere prohibui, ipse non facere debui. Ascendi enim montem hunc ad crucem honorandam, non ad miraculum experiendum, vel ad Deum tentandum. Ut autem haec crux venerabilior esset, apposuerunt particulam unam de vera Christi cruce. In hac capella pendet una campana, quam pulsavimus, tam ante quam post Missam, et dixi sociis meis, quod amplius non essemus audituri campanam aliquam usque ad reditum nostrum in Christianorum terras. Et hoc fuit verum, quia postea in quatuor mensibus nullam audivi campanam, nisi hanc, quam credimus esse huc positam per Sanctam Helenam, quae et crucem huc collocavit. Sed qua ratione mota fuit illa sancta foemina ad ponendum illam crucem huc? Dicere possemus, quod hoc fecit rationabiliter illa sancta mulier multis de causis. I. Pro destructione gentilium rituum et errorum. Erat enim in monte hoc templum Veneri consecratum, cui et tota insula dicata extitit, quia in ea ubique exempla suae impudicitiae dereliquit. Ideo pudicissima Helena templo hoc destructo crucem pudicitiae regulam huc collocavit, et viros religiosos castitatis sectatores hic in confutationem Veneris habitare constituit. Et montis nomen mutavit: qui prius Ydolius dicebatur, jam mons Sanctae Crucis dicitur. Veteres etiam dixerunt, quod Perseus, totius nobilitatis Graeciae pater, ex hoc monte volatum accepit ad liberandam Andromedam, alligatam scopulo Joppae, et beluae marinae traditam devorandam. Ex eo etiam evolavit ad expugnandum Gorgonem. Multi ergo propter haec fantastica huc ascenderunt ad videndum. Ideo sancta mulier crucem, de qua latro volavit in paradysum, huc posuit. II. Hoc fecit pro confortatione Cypriorum, id est, hominum de Cypro. Nam in quodam loco hujus montis hiatus est, et ex eo agente spiritu quidam audiebantur rumores et murmura progredi, et dicebatur ibi esse descensus inferorum, et ex eo Cyprii magis infernum timebant, cum ejus descensum apud se esse cernerent. Contra hunc mutilem timorem opposuit sancta foemina crucem. II. Hoc fecit pro devotione peregrinorum. Nam peregrinantes ad terram sanctam ipsam terram totis praecordiis cupiunt videre, et quanto ei propinquiores fiunt, tanto magis videre eam concupiscunt. In hoc autem monte serenato aëre videtur terra sancta. Ideo peregrini antiqui frequenter in eum ascenderunt ad videndam desiderabilem illam terram. Quapropter Sancta Helena huc crucem posuit, et monasterium construxit, pro peregrinorum devotione et consolatione. IV. Hoc fecit pro morum instructione in hoc facto ostendens, quod quicunque crucem Christi perfectam cupit ascendere, oportet eum prius crucem poenitentiae latronis assumere. Igitur cum in ecclesia essemus expediti, egressi sumus et habitaculum capellani[TR121] intravimus, sperantes nos aliquid pro nostra confortatione invenire. Sed habitatio illa erat inanis et vacua, nec fuit ibi aqua frigida, nec paximacius, (#68 A#), nec loqui nobis poterat, quia purus Graecus erat, et latinum erat sibi barbaricum; italicum arabicum; et theutonicum tartaricum: et ita sine consolatione exivimus; et in supercilio montis deambulavimus, et antiquas spissas murorum ruinas ibi vidimus de templo Veneris relictas. Ad omnem etiam plagam circumspicientes longe lateque per insulam et mare vidimus. Sed quia prae nimio caumate erat quodammodo aër caliginosus et nebulosus, non poteramus terram sanctam videre: nec montes Armeniae, nec Cappadociae nec Coelesyriae, nec Galileae, quae omnia vidissemus, si aërem purum habuissemus. His peractis ingressi sumus ecclesiam et salutata ac deosculata sancta cruce de monte festini descendimus usque ad bestias nostras, et equitavimus in villam Sanctae Crucis et prandium paratum invenimus adoptatum, et cum gratiarum actione manducavimus. Porro recedere statim a loco non poteramus, quia valde incaluerat, et sol ut ignis ardebat. Transivimus autem in unam ecclesiam Graecorum, quae erat prope hospitium, ut in ea post orationem paululum in umbra quiesceremus. Nobis in ea sedentibus, venit clericus quidam, et latina lingua dixit nobis: quid, inquit, facitis in ecclesia graeca? Hic prope est alia ecclesia latina de ritu vestro, in qua orare et pausare debetis. Surreximus ergo, et cum eo in ecclesiam latinam venimus. Protulit autem ex archivo ecclesiae brachium S. Annae, matris B. Mariae Virginis argento venerabiliter inclusum. Protulit et unum clavum similiter argento ab inferiori immissum, quem dixit esse unum de clavis Christi, quo cruci confixus extitit. Has reliquias deosculati sumus, et clenodia nostra eisdem applicavimus ad contactum, ut dixi fol. 36. A. Didici autem, quod clericus ille erat monachus, quod tamen habitu cognoscere non potui, quia toga de schamlotta opertus erat, et fuit ambarum ecclesiarum plebanus, graecae et latinae, et per omnia se regebat secundum utrumque ritum. Nam dominicis diebus celebrabat primo Missam in ecclesia latina, et conficiebat more occidentalium in azymo. Illo officio finito transibat ad ecclesiam graecam, et more orientalium conficiebat in fermentato. Hoc mihi plurimum displicuit, et judicavi sacerdotem illum haereticum pessimum, seducentem populum hinc et illinc. Sunt enim illi duo ritus incompatibiles in una persona, et vix compati se possunt in una civitate, propter difformitatem in multis gravibus et magnis articulis. Ecclesia romana toleravit quidem olim ritum Graecorum, et tamen nec tunc licuit esse Graecum et Latinum simul, multo minus nunc, cum eos ecclesia tanquam schismaticos et haereticos condemnet, et ipsi Graeci nos in suis officiis vitent, et omnibus dominicis diebus ecclesiam latinam excommunicatam pronunciant suo populo, et nos Latinos usque ad exterminium odio habent. Quomodo ergo potest vir probus et bonus catholicus esse plebanus latinus et graecus? Nemo hoc agit nisi qui cupiditati et voluptati satisfacere (#B#) intendit. Tales enim ea, quae in utroque sacerdotio ad voluptatem pertinent, acceptant: onerosa vero et dura tam hic quam illic respuunt. Multi namque sacerdotes latini ad ritum graecum se transferunt, ut uxores ducere audeant, sed cum hoc libertatibus latinorum sacerdotum gaudere volunt, quae tamen eorum non sunt etc. Igitur cum solis ardores mitescere inciperent, meridie transacta bestias nostras ascendimus, et contra mare descendimus usque ad ecclesiam S. Lazari, quae supra maris litus stat: et galêa nostra ex opposito ejus longe in mari; ibique bestias dominis suis remisimus. Erat autem super litus maris magnum forum et hominum multorum congregatio propter galêam nostram, ex qua marinarii nostri mercimonia producebant, et negotiabantur cum Cypriis. Sic ubique fiebat in omni loco, ad quem applicuimus. Viso autem foro in galêam remeavimus ad Dominos et confratres nostros, eosque tristes et murmurantes invenimus pro eo, quod patronus nondum venerat, et taedio magno illo die affecti fuerant, et omnes peregrini ad nos congregabantur audire cupientes de his, quae videramus. Quibus auditis beatos nos dicebant, et dolebant se non fuisse nobiscum profectos.
Vicesima septima, cum videremus patronum tardare, iterum aliqui peregrini ducere se permiserunt ad litus, ut ibi diem deducerent, quorum ego unus fui. Major tamen pars peregrinorum in galêa remansit, timentes aërem cyprium, qui ut communiter nocivus est Theutonicis, nisi sint bene complexionati et fortes. Ideo nobiles cuti suae timentes Cyprum non ingrediuntur. In litore ergo existentes transivimus ad locum salinae, ubi ex ruinis comprehendimus olim civitatem non modicam stetisse. A tergo civitatis est locus collibus circumdatus, qui pro tempore mari intumescente aqua impletur, et fit quasi lacus, et dum mare iterum diminuitur, omnis aqua maris in loco illo remanens a sole in optimum et preciosum et albissimum sal decoquitur: et hoc sal venale ad multas regiones defertur, et regina Cypri multam pecuniam inde recipit a mercatoribus salis. In prima mea peregrinatione vidi multos homines ibi laborantes in salis segregatione ab aquis nondum decoctis: et multi alti cumuli salis ibi erant sicut monticuli; sed jam non erat unus homo ibi, et ubi prius stabant salis cumuli, jam fuit aqua profunda. Itaque circa vesperas in galêam remeavimus et indignati contra patronum eramus. Eodem sero revenit mulier illa, quae in Rhodo remanserat imbarcata. De cujus ingressu parvum gaudium erat. Compatiebar tamen misellae propter angustias ejus ex recessu navis perpessas. (#69 A#)
Vicessima octava ante solis ortum venit patronus de Nicosia cum quibusdam Cypriis, loca sancta in Jerusalem visitare volentibus, inter quos erat una pretiosa mulier, de pedissequis reginae, quae intendebat vitam suam in Jerusalem finire circa loca sancta. Levatis ergo anchoris et navi soluta a portu illo tarda navigatione recessimus propter ventorum tarditatem. Porro in meridie venit ventus fortis, sed contrarius, et repente retrorsum nos rejecit contra promontoria terrae Cypri. Ibi ergo bolide mari immissa invenimus terram prope temonem, et statim, ne in scyllas aut bythalassum incideremus, remisimus vela, et navem de manibus ventorum eripuimus, et ejectis anchoris et navi ligata ibi secundos ventos exspectavimus. Poenalis autem fuit nobis illa exspectatio, quia desiderio terrae sanctae flagravimus, scientes nos amplius terram nullam visuros nisi illam desiderabilem. Magis autem poenalis fuit illa tardatio domino patrono et suis, timentes ne Augustinus, qui nos praecesserat cum suis peregrinis terram sanctam ingredi permitteretur ante nostrum adventum, quia si hoc factum fuisset, tamdiu oportuisset nos in portu mansisse, quousque illi peregrinationem suam peregissent, et ad mare reversi fuissent: et hoc fuisset mors nostra, et nobis intolerabile. Si enim in portu terrae sanctae eos non invenissemus, statim in Cyprum reverti nos necesse fuisset, et ibi degere usque ad reditum eorum. Porro post solis occasum venit tenuis ventus, cui navem commisimus, et parum nocte illa serpuimus.
Vicesima nona die, quae est sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et erat dominica V. post Trinitatis, impulit nos ventus contrarius retrorsum, et prope portum limonicensem, quem quinta feria praeterivimus, venimus: ibique anchoram fiximus. Galêoti autem acceptis securibus in nemus propinquum navigaverunt, caedentes ligna ad coquinam, nec cogitabant esse festum Apostolorum et diem dominicum. Cum autem sero factum esset, mutatus est ventus in melius, et soluta navi repente a Cypro sublati sumus in maris altum, et nullam terram aut insulam videre potuimus, quia longius ejecti eramus.