Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 17

Chapter 17 3,455 words Public domain Markdown

Septima die nulla fuit dispositio pro bona navigatione, et ideo prandio peracto[TR105] iterum sicut heri ad litus in barca educti fuimus, non quidem omnes, sed aliqui, quorum ego unus fui. Difficulter tamen et cum periculo poteramus de galêa in barcam descendere, quia mare fremebat, et barcam elevat, et dijiciebat similiter et galêam. Id circo non audebant barcaleri cum barca prope galêam accedere, ne ventus eam ad galêam allideret, et comminueretur. Elevabatur enim a fluctibus in altum supra galêam, et rursum remergebatur in profundum ita quod de (#61 A#) galêa non poteramus eam videre, objicientibus se fluctibus. Si quis ergo illis temporibus de galêa in barcam vult descendere, vel de barca in galêam ascendere, oportet eum supra gradus galêae stare, et diligenter considerare, quando barca ita prope galêam sit, quod eam possit saltu attingere, non enim permittunt eam proprius accedere, et dum ita prope advenerit, statim oportet insilire, quia in momento, nisi saltaverit, iterum longius a galêa rapitur fluctibus, et dum in barcam saltaverit, non potest se in ea continere, quin cadat, vel in faciem vel in dorsum pronus vel supinus, quem inexistentes levant. Et illud est unum de majoribus et frequentioribus periculis peregrinorum quod quidem in principio durum videtur, sed postquam homo assuescit, opere facit, quod prius vix prae timore ausus fuit inspicere, vel cogitare. Vidi foeminas timorosas in principio, quae vix mare audebant inspicere, ita usu confortatas, quod jam de galêa in barcas audebant saltare. In principio quidem videtur homini, quod potius velit in galêa manens miserias sustinere, quam per tam periculosum saltum in bonum et solatiosum portum transire; sed quando homo multis diebus in navi tempestatibus et miseriis est conquassatus, et inedia extenuatus: dum venitur ad aliquem bonum portum, antequam maneret, quinque saltus periculosos subiret. Eadem autem difficultas est, dum barca ad litus venerit. Nam si litus est scopulosum et saxosum, non audent quovismodo mari fremente prope litus accedere, causa praedicta: ideo iterum oportet saltare, vel super scopulos vel in mare: et cum hoc oportet bene et caute observare recessum maris, quia dum adest, etiam scopulos altos operit; ideo sunt communiter aliqui servi in portubus, qui ad maris recessum currunt ad barcam, et eportant eos, qui volunt eis dare denarium, et festinant, ne mare accurrens eos inveniat. Haec et his similia multa videt mare transiens. Nunc ad propositum regrediar. Itaque ad litus perveni cum quibusdam peregrinis et galêotis, et fecimus in litore ignem, et per colles deambulavimus, et ita diem illum usque ad vesperas deduximus, et sero in galêam reversi sumus ad coenam victo periculo saltus de barca in galêam.

Octava die, quae erat dominica 2. post Trinitatis, adhuc mansit aura caliginosa et ventus contrarius, facto autem prandio paene omnes in barca educti sumus ad litus, et ibi per devia montium et collium aliqui discurrebant; aliqui simul confabulantes sedebant et jocundum diem habuimus. Hoc enim incomparabile bonum erat in ista galêa, concordia, pax, et omnium peregrinorum amicitia et unitas, cujus contrarium fuit in galêa meae primae peregrinationis, in qua fuerunt irae, rixae, contentiones et multae maledictiones, ut patet fol. 14. B. Igitur cum sol ad occasum tenderet ad coenam in galêam reversi sumus, nec illa nocte (#B#) nos a loco movimus, quamvis rigor ventorum lentesceret.

Nona eduxit nobis Deus ventum[TR106] de thesauris suis prosperum, bonum et nobis gratissimum: et levatis anchoris et solutis chordis, velis expansis ac vento commissis, statim ut educti extra portum fuimus in altitudinem maris ejecti sumus et ante meridiem ad Iadram civitatem Dalmatiae nominatam venimus. Ibi ergo dimissis velis et una injecta anchora et scapha in mare missa misit patronus servos in barca cum vasculis in civitatem ad efferendam aquam, quia aquae, quas tuleramus de Rubina, nobis defecerant: nec in insulis Assaro erat una gutta aquae potabilis. Noluit autem patronus, ne aliquis peregrinus educeretur, quia statim recedere intendebat. Nobis vero sic ibi stantibus, ecce dominus Augustinus cum sua galêa etiam venit, et nos praeterivit: longe tamen in maris alto eam vidimus repente ventum prosperum sequentem. De hoc nostri gubernatores turbati fuerunt, quia omnino proposuerant et conatum ad hoc adhibuerant, quod eum semper vellent cum nostra galêa antecedere, usque ad terram sanctam, sed ibi propositum suum annihilatum fuit. Aqua autem in galêa adducta statim secuti sumus Augustinum navigantes via multum solatiosa, in qua ab utraque parte habuimus villas, castra et terram fertilem, et venimus ad veterem Jadram, cujus ruinas grandes vidimus et ita adjuvante nos vento satis longam viam illo die fecimus. Verum in occasu solis siluit ventus noster bonus, et quidam alius nobis inutilis ei successit, cui navem accepimus, et eam ad montana convertimus, ne nos longius a semita nostra deduceret. Et ingressi montana in quodam portu deserto navem stabilivimus: noctem vero tempestuosam et terroribus plenam habuimus, propter aëris intemperiem, fulgura et tonitrua, quae navigantibus magis sunt molesta, quam in terra degentibus. Et dicebatur portus ille Oneum et est Crawacia, quae est una natio Dalmatiae.

Decima die non erat ventus nisi inutilis mane in ortu, et desperavimus nos illo die posse ab Oneo recedere. Verum post duas horas mutatus est ventus, et soluta galêa eam remis extra portum eduxerunt. Reperimus autem extra in mari ventum non multum nobis utilem lateralem, qui circumduxit nos usque post prandium. Quo peracto advenit ventus felix, validus et prosper, qui repente navem cum impetu per rectas maris semitas duxit. Sed ut fortius curreret, traxerunt galestreli trinketum supra kebam mali, et supra antennam ipsam ad collum kebae suspenderunt. Insuper et cowertam, [sic] hoc est, opertorium navis acceperunt, quo suis temporibus tota galêa a prora usque ad puppim operitur contra calores et pluvias, et sub polistrelo accatonis expanderunt per latitudinem galêae, de uno latere ad aliud oppositis malo, et omnem ventum puppalem possibilem retineri in adjutorium cursus nostri captivaverunt, et ita cursum valde velocem fecimus, et pertransivimus (#62 A#) Lesinam civitatem et Cursulam et multas alias, de quibus in reditu Deo donante dicam. Duravit autem ille felix ventus et optatus cursus noster illo toto die, et sequenti nocte, in qua quietissime dormivimus. Repente enim et dulciter ferebamur, quia galêae cursus non erat obliquus, sed directe currebat, et dormitionem promovebat. Quando enim ventus est prosper omnino et non nimis importunus, vix potest percipi motus ejus ab his, qui in carina sunt, quia currit quietissime, sine claudicatione, et tam peregrini inferius quam galêoti superius quiete dormiunt et omnia in silentio sunt: dempto illo, qui speculatur maris stellam, et illo, qui clavum gubernaculi tenet, de quibus fol. 47. Hi enim quodammodo applaudando felici cursui et fortunae bonae auram et ventum salutant, Deum et b. Virginem et Sanctos laudant, et sibi invicem respondent, nec tacent, quamdiu cursus directus est. Ad illum cantum si qui essent in navi, qui alias dormire non possent, de facto obdormirent, sicut pueri inquieti plorantes ad cantum matrum obdormiunt, qui in silentio flerent, et magis quiescunt ex eo, quod cantu sentiunt matrum praesentiam, quam propter suavitatem cantus. Ita et peregrini magis quieti sunt ex eo, quod cantu prosperum et directum navis cursum intelligunt, quam propter ipsum cantum; non enim aliter vociferantur, nisi sicut vigiles civitatis ulmensis, qui nocturnas horas pronunciant, quae pronunciatio neminem a dormitione impedit sed multos inquietos dormire facit. Porro in tempestatibus, quando sunt venti validi et prosperi, tunc importune et cum inquieta agitatione currit navis velocissimo cursu in tantum, quod sagitta de balista aut arcu emissa non potest aequari cursui navis. Hoc galêoti saepe ad oculum demonstrant, ponentes se ad puppim cum arcu et contra proram jacientes: sagitta retro manet et navis antecurrit. Tanto enim impetu ventus trahit velis navem, quod aqua maris videtur contra proram currere, et prorae rostrum videtur in contraconantem amnem impetuosissima sulcatione conari, ita quod aqua nonnunquam supra cornua prorae elevatur; ita fortiter enim aqua contra puppim currit, quod etiam saepe usque in domini patroni tabernaculum insilit, et cum hoc ventus vela implet, et ita fortiter trahit, quod videtur aqua contra galêam currere, et tamen notum est, quod ventus prosper est in puppi, et vadit nobiscum, imo nos trahit secum, et ipsum mare nobiscum currit Adeo tamen fortiter, ut dixi, ventus navem impellit, quod aqua videtur contra proram currere, quae tamen in veritate contra puppim currit tanta celeritate, quod vix visus potest ipsum mare comitari. Imo mihi videbatur, quod sagitta emissa non posset cursui maris contra galêam advenire, cum tamen galêa in decuplo fortius currat, quam ipsum mare. Paene incredibili celeritate in tali maris et aëris dispositione naves currunt. Credo enim quod in tempestate prosperae navigationis in una die et nocte tantam viam faciat, quantum est inter Coloniam et Venetias iter (#B#). Nam dum navis lento transitu progreditur et quasi pro nihilo transitus reputatur, non est equus adeo velox, qui posset tantum currere, quantum potest navis lente transire, et quando paene nihil transit, nullus cursor posset cum ea coaequare cursum, dum solum serpit. Verum quandoque contingit, quod vix movetur et omnino subsistit, et hoc navigantibus molestum valde est ut habetur fol. 44. Nos ergo ista nocte sic repente, sine tamen tempestate navigantes magnum processum fecimus. Interea obiit quidam miles nobilis de Holandia, cui persolvimus officium funeris modo supra dicto folio 51., eumque in maris profundo sepelivimus.

Undecima die, quae est festum Sancti Barnabae Apostoli, cursu nostro prospero profecti sumus, percurrentes civitatem Ragusinam totius Dalmatiae et Sclavoniae caput, de qua in reditu dicam. Et vidimus illo die terminos regnorum, ubi scilicet principatus Dalmatiae et Illyrici, et ducatus Albaniae et Moreae sive Achajae, et regnum Ungariae, et regnum Bosniae et Macedonia Graeciae se contingunt. Omnia enim ista ad oram maris se extendunt, et faciunt finem Christianitatis contra septentrionem, quia Turcus Achajam, Albaniam, Bosniam et Macedoniam possidet. Solatiosum ergo diem habuimus, et ventum bonum et pulchrum ab omni parte aspectum. Piscabantur autem galêoti hoc die, quia viderant infinitam piscium magnorum multitudinem, quos non aliter capiunt nisi cum cuspide tribus acuminibus acutissimo. Stant enim supra margines galêae et piscem visum repente perfodiunt, et educunt, et multos quidem vulnerant, sed paucos captivant. Circa vesperas remissus factus fuit ventus noster, sed sole occidente factus fuit fortis ut prius, et noctem prosperam habuimus, et viam magnam perfecimus.

Duodecimo die navigantes prospere longe a terra in mari eramus et vidimus Scodrum civitatem, quam nominant Scutarum, quam Veneti anno praeterito Turcis tradiderunt,[TR107] ad redimendum vexationes eorum, et venimus ex opposito Duracii, quae est nunc Turcorum civitas magna, in cujus loco Constantinus Constantinopolim decreverat fundare, ut dicam in reditu. Venimus etiam ex opposito urbis Lavilone, juxta quam fluvius de Turcorum terris egreditur et in mare funditur, per quem fluvium Turci de penetralibus terrae suae in mare vehuntur ad faciendas praedas in Christianos. Illo toto die captivavimus ventum per omnia, sicut supra die 7. fecimus. Et sole occidente invaluit ventus bonus, et partem velorum remisimus, ne nimis repentina nocturna navigatio fieret, et fuimus illo sero valde laeti omnes jubilantes, cantantes et fistulantes usque ad tenebras. (#63 A#) Et per totam noctem optatum habuimus ventum.

Tertia decima die in crepusculo invaluit ventus et factus est fortior et aliter mutatus. Gubernatores ergo vela etiam mutaverunt, in revolutione autem antennae navis in partem unam repente inclinata fuit, et peregrini quasi omnes adhuc in lectulis jacentes, de lectulis suis lapsi fuerunt, et fuit magnus terror in carina, sed superius nullum erat periculum. Porro orto jam sole vidimus ad partem sinistram insulam Corziri, quam Corphun nominant, quae est principium Graeciae, de qua dixi fol. 13. et ejus descriptio habetur fol. 184. part. II. Hanc insulam repente posttergavimus, [sic] quia pestis in ea grassabatur, et progressi mare epyroicum ingressi sumus, et a latere dextro Apuliam habuimus et Siciliam. Illo die felice cursu multas Turcarum insulas postergavimus et transcurrimus. Sole autem occidente conticuit ventus noster prosper et illa nocte paene nihil navigavimus, de quo turbati ideo fuimus, quia dominica instabat dies et sperabamus nos futuros in ea Metonae pro Missarum audientia, sed diabolus hoc non libenter admittit, ut dixi fol. 50. B.

Quarta decima die processimus via nostra et montana Achajae vidimus, ubi prope civitas Patras est, in qua S. Andreas crucifixus fuit, et orto sole stetimus nullum ventorum adjutorium habentes. Post prandium advenit ventus tepidus, qui galêam tarde serpere fecit contra Metonam, quam Modon nominant civitatem, ad quam venire desideravimus. Advesperascente die venit ventus bonus et fortis, et nos ab aspectu insularum Samafrae tulit, et ad montana Moreae in regionem Carenzae delati sumus et inde in Belventor venimus. Et cum sero factum esset, vidimus ad sinistram Archadiam regionem Turcorum valde bonam. Et ad dextram vidimus insulam quandam sine montibus, quam Strivale nominabant. In hac insula habitant monachi graeci regulae S. Basilii, quos Turci nunquam valuerunt inde ejicere, cum tamen multos conflictus cum eis habuerint. Mox enim ut Turci veniunt, monachi cum armis suis erumpunt, et cunctos contra se venientes in fugam convertunt: hoc totiens fecerunt, quod Turci contra eos amplius venire non audent. Contra illam insulam processimus, eam tamen, dum prope essemus, ad sinistram dimisimus. Porro dum jam nox esset, cessavit noster bonus ventus et illa nocte parum fecimus de via.

Quinta decima die, quae fuit dominica 3. post Trinitatis, et festum Sanctorum Viti et Modesti, idum aspiraret sol, inceperunt galêoti remis galêam trahere, quia venti non erant contra portum (#B#) urbis Metonae, a quo non nisi per unum miliare almanicum eramus, et cum magnis laboribus circa horam VIII. ante meridiem in portu eramus. Statim autem in scapham descendimus, et in civitatem navigavimus, et in ea peregrinos domini Augustini invenimus. Duxi autem Dominos meos et alios peregrinos ad ecclesiam fratrum Praedicatorum et ibi missam audivimus dominicalem. Prior vero loci et alii fratres optime me noverunt, ex prima peregrinatione. Porro finita missa ingressi sumus domum furnorum, ubi paximates vel paximacii coquuntur pro navigantibus, in qua domo habitat quidam theutonicus senex, et ibi prandio parato cibum sumpsimus. Caeteri vero peregrini ad domum dominorum theutonicorum transierunt, et ibi sibi provisionem fecerunt. Post prandium moenia civitatis ascendimus, et super ea circuivimus, et inexpugnabiles[TR108] ejus munitiones mirati sumus. Non enim est insula, sed terra continens, Turcorum terrae continua, de qua plenius dicam in reversione. Porro galêa domini Augustini etiam erat in portu illo et omnes peregrini sui in civitate, et habuimus simul jocundam et bonam societatem, quod tamen patronis displicuit, quia putabant, quod sicut ipsi discordiam et inimicitias ad invicem[TR109] habebant, quod et nos eodem veneno deberemus esse infecti, et a mutua conversatione fugere: sed non curavimus, et simul comedimus et bibimus: eosque in nostram galêam videndam, et ipsi nos in suam, induximus, et ita simul diem usque ad vesperas deduximus, cum laetitia gaudentes, quod in medio viae maris convenimus. Nam Metona civitas dicitur esse in media via a Venetiis usque ad Jerusalem. Porro circa vesperas ambo patroni insonuerunt buccinis vocantes peregrinos in galêas. Signo ergo audito omnes in galêas remeavimus. Eodem sero Augustinus cum suis peregrinis recessit; sed nos usque in crastinum in portu mansimus: hanc civitatem describam in reditu meo.

Sexta decima die ante plenam lucem traxerunt galeotae navem remis extra portum usque ad cornu montis, et ibi vento navem commisimus, et mare maleum ingressi sumus, pertranseuntes civitatem Coronam in rupe sitam. Post meridiem flare coepit ventus fortis, et festinanter processimus ad radices Maleae sine contrarietate et per promontoria[TR110] ejus sine difficultate navigavimus, quod tamen raro contingit. Semper enim occurunt [sic] in loco illo difficultates et pericula, ut patet fol. 170. partis secundae. Per totam autem noctem cum illo vento processimus pertranseuntes scyllas et scopulos multos in tenebris cum bona fortuna. Valde enim difficilis est navigatio in illa regione maris, quando venti prosperitas non arridet. (#64 A#)

Decima septima die vidimus insulam Cretam, sive Candiam aut Centapolim. Porro post meridiem factus est ventus remissus et sine profectu in fluctibus nunc huc nunc illuc volvebamur, nec Cretam illa die adire poteramus. Alius autem patronus Augustinus dimissa Creta de Malea in Cycladum insulas navigavit. Noster vero patronus Cretam praeterire noluit, quia visitare dominum patriarcham constantinopolitanum, qui archiepiscopatum cretensem tenet, voluit. Idem enim Patriarcha erat venetianus, et pater ac genitor nostri patroni: quare declinare ad illam insulam decrevit. Sed ne peregrini ocasionem[TR111] contra eum murmurandi ex hoc acciperent, exposuit illo die unum sericum pannum, atlas dictum, VI. ducatorum, ut pro eo luderent cum chartis. Hunc pannum lucratus fuit Dominus Beer de Hohenrechberg, unus de Dominis meis. Et fuit die illo magna saecularis laetitia in galêa propter ludorum varietatem. Nam omni die fiebant magni et criminosi ludi a nobilibus in navi cum chartis et taxillis, et nunc ille perdidit, nunc iste lucrabatur, et erat dissolutio magna in ista galêa, sine tamen contentionibus. Novi quosdam juvenes nobiles milites, qui tantam pecuniam secum attulerunt, quod cum ea ad Sanctam Katharinam pergere intendebant, et sufficientiam ad hoc habebant. Sed maledicto ludo interveniente ad inopiam et defectum venerunt, ita quod non poterant habere expensas usque in Jerusalem; nisi socii eis concessissent, sine militia ad propria remeassent. In diebus festivis, dum verbum Dei in galêa facerem, multum et terribiliter contra illos lusores clamavi, aliquos Dei gratia averti; aliquos vero magis duros reddidi: qui cottidie a mane usque sero ad tenebras sederunt ad lusum habentes in mensis ante se L. LX. C. aut CC. ducatos ducatos, quas ad unum ludum exponebant. Illo ergo die fuit laetitia magna licet stulta in societate mea, propter illius panni serici lucrationem.

Decima octava die post ortum solis habuimus ventum tenuem, qui contra Cretam paulatim navem nostram movit. Circa meridiem vidimus quandam armatam galêam non longe a nobis in mari vagantem, quam nostrae galêae armiregio sic ad se vocavit. Emisit contra eam bombardum, cujus sonitu audito illi, qui eam gubernabant, proram statim converterunt ad nos, et remis eam usque ad nos traxerunt: et injecta scapha in mare patronus ejusdem galêae et armiregio ejus ascenderunt ad nos in nostram galêam et colloquebantur quam diu cum nostro patrono et gubernatoribus. Nam et ipsa galêa S. Marci de Venetiis erat sicut et nostra. Est enim illa consuetudo maris, quod quando duae galeae vel plures se conspiciunt, illa, quae principalior vult esse, aliam modo praedicto advocat. Si venetiana galêa est major, major vocat minorem, et oportet ut minor compareat. Si non est galêa venetiana, si venit, dum vocatur, bene: si non venit, statim movet se illa, quae vocaverat, contra eam omni conatu; et committere cum ea bellum festinat, (#B#) disponens bombardas, arcus, balistas, et jacula, quod alii cernentes si timent, remittunt velum in signum subjectionis et amicitiae. Si non remittunt velum, signum est quod volunt reniti et rebellare, et tunc ab utraque parte ad congressionem se disponunt. Advesperascente itaque die in Cretam venimus, et hospitium quaesivimus pro coena, sed non aliud hospitium invenimus, nisi quod pudet dicere prostibulum, quod regebat quaedam mulier theutonica, magistra domus, ad quam ducti fuimus, quae mox ut[TR112] ingressi fuimus, omnes nobiles, sacerdotes et religiosi, domum mundavit, eamque cum omnibus cameris nobis assignavit. Erat autem mulier illa urbana et reverentialis, et discreta, et omnia nobis necessaria procuravit abunde, et habuimus gloriosam coenam cum vino cretico, quod nos[TR113] malfasetum dicimus. Et reperimus ibi uvas maturas illos die albas et nigras et in abundantia. Quia autem ventus bonus erat, dictum fuit nobis, quod in nocte recessuri essemus, ideo coena peracta in galêam reversi sumus et noctem in ea egimus.

Decima nona die, quae est Gervasii et Protasii, cum surrexissemus et recessum speraremus, vidimus quod galeotae eportaverunt de navi in civitatem suas merces ad forum, ad venditionem exponendas. Hoc viso intelleximus galeam non profecturam, statim et in barca ad litus reducti civitatem intravimus, et ad Praedicatores Missam audivimus. Post Missam ad hospitium nostrum transivimus et prandium bonum habuimus; facto autem prandio per ecclesias et monasteria civitatis transivimus, et reliquias deosculati sumus, de quibus omnibus in reditu clare dicam. Advesperascente die per tubarum voces revocati sumus in galêam, et cum in eam venissemus, cessavit ventus bonus, qui tota die flaverat, et mansimus per noctem sic in portu cum taedio et murmure et impatientia.

Vicesima die ante lucem cum magno labore eduxerunt galêam extra portum cretensem et per tepidum ventum delati sumus ad Standiam insillam. Sunt enim Candia insula et Standia insilla ex opposito sitae, et stabamus in medio earum sine profectu. Circa meridiem autem venit ventus recens et bonus, et tulit nos de mari cretico in mare aegeum ad insulas Cycladum, in quibus ferebamur hoc die et nocte sequenti.

Vicesima prima in medio Cycladum eramus, conantes contra Rodum insulam, quae prima et caput insularum Cycladum est, a parte orientali. Circa meridiem ex circulo Cycladum ejecti sumus in regionem, quae dicitur Napulia, quae regio est prima, quam Turci obsederunt. Post longam enim orbis evagationem (#65 A#) in hanc regionem venientes interfectis habitatoribus ejus et oppressis ibi regnare coeperunt. Ex hac regione totam Asiam minorem Christianis ablatam sibi subjugaverunt. Igitur transacta meridie ventus paululum desiit ad horam: sed postea fortior a Napulia nos contra Rodum duxit, et celeriter ad montana Rodi ascendimus, contra Colossum civitatem, principalem insulae. Interea sol occidit noxque nos comprehendit, antequam in portum colossensem veniremus: beneficio tamen luminis lunae adjuti navigavimus usque in ipsum portum[TR114] et ibi nave stabilita per noctem quievimus. In ipso autem portu reperimus galêam domini Augustini, qui cum suis peregrinis in civitate erat.