Part 16
(#B#) Junius mensis, dum primum diem suum inciperet, incepit et nostra maritima evagatio. Erat autem dominica prima post festum S. Trinitatis. Summo ergo mane die illo surreximus ante solis ortum, et cunctas res nostras in barcam magnam, quae ante portam domus hospitii nostri stabat, quam conduxeramus, portavimus. Et valedictis omnibus de domo in barcam descendimus, et per canale extra urbem venetianam navigantes ad Sanctum Nicolaum alliiu [sic] applicuimus. Et derelicto custode rerum in barca in ecclesiam ingressi sumus. Est autem ecclesiae illi grande monasterium annexum monachorum S. Benedicti. Et quaesivi sacristam, petens ab eo peramenta promissa, et ut de boccali boni vini provisionem faceret, praeter vinum sacrificii, et in altari collocaret. Indutus ergo sacris vestibus accessi et Missam de dominica legi praesentibus peregrinis. Post Missam vinum allatum in boccali benedixi benedictione S. Johannis Evangelistae, et Dominis meis peregrinis potum dedi, amorem S. Johannis pro felici et prospero successu. Quo devote peracto reingressi sumus in barcam, et extra portum venetianum navigavimus per medium duorum castellorum, quae claudunt portum illum. Stabat enim galêa nostra quasi per unum miliare extra portum in mari. Porro nobis navigantibus surrexit ventus nobis inutilis, et impedimentum praestitit, ita quod vix in duabus horis cum magna difficultate poteramus galêam attingere. Tandem autem cum ad eam venissemus, ascendimus per gradus, eamque plenam hominibus reperimus, et socios nostros, quos quatuor dies antepraemisimus, debiles invenimus, quia ex ventorum impulsu navis contrariis motibus agitata ad anchoras jacens eos debilitaverat. In nostro tamen aspectu laetificati melius habere coeperunt, et Dominis amaritudines maris, quas modicum valde gustaverant, narraverunt. Eodem die rogavit me quidam miles, ut secum in barca redirem in civitatem, pro cista longa, quam sibi fieri fecerat ad cumbam suam, afferenda, super qua noctibus dormiret, quia dedignabatur jacere in terra, et stantia sua fuit in tali loco, quod in eo potuit cistam locare. Descendimus ergo simul in barcam et Venetias regressi sumus, et accepta cista eam usque ad galêam duximus cum difficultate, propter impedimenta venti: et tarda hora cum cista in carinam descendimus, et miles ipsam posuit ad cumbam suam cum gaudio putans se magnam quietem habiturum super eam. Sed si scivisset futura, nequaquam gavisus, sed inconsolabiliter turbatus fuisset. Nam super eadem cista miles ille dura (#57 A#) et horribili morte obiit: et fuit sibi non lectulus quietis, sed grabatum aegritudinis, et mare profundum fuit suum tumulum et coemeterium. Veruntamen non erat de societate mea, sed de alia quadam. Disposuimus ergo cumbas nostras cum lectulis ad quiescendum cum multo tumultu et labore et corrixatione, quia nondum assueti erant. Cum autem jam tenebrae essent, et omnia lumina extincta et omnes silerent; ecce ventus vehementissimus surrexit, qui navem agitans nobis pavorem et inquietudinem fecit. Sic ergo nobis jacentibus et silentibus et dormientibus in tenebris et timore inopinate quidam nobilis somnio horribili perterritus alta voce adeo terribiliter clamare coepit, ac si gladio perforatus esset; ad cujus clamores omnes in galêa expergefacti stupentes et in tenebris tumultuantes putabant militem latronis alicujus mucrone confossum, et surgentes nobiles gladios suos in tenebris quaerebant: alii ad fugiendum se parabant, timentes peregrinis esse aliquod malum paratum, et factus fuit periculosus tumultus in tota galêa inferius. Sed collateralis illius, qui clamaverat, rem intelligens clamavit voce magna, petens, ut quilibet se in locum suum reponeret, sicque nox ista transivit cum sua inquietudine. Et dominus patronus nondum galêam intraverat.
Secunda die Junii, ante ortum solis venit dominus patronus cum suis servis, et cum omni familia sua, ducens secum quosdam peregrinos, quos recenter in galêam acceperat. Inter quos erat quidam Flandrensis cum sua uxore intrans galêam. Ad ingressum autem illius mulieris multi turbati fuerunt, pro eo, quod ipsa sola erat in galêa, quia nulla mulier erat nobiscum, sed dominus Augustinus patronus alterius galêae omnes mulieres in suam galêam collegerat. Nec erat aliquis in nostra galêa, cui ingressus illius vetulae non displiceret, pro eo, quod una sola muliercula inter tot generosos viros commorari deberet, signanter cum satis vaga et curiosa primo aspectu videretur; et de facto sic fuit. Nam pro vero dico, quod VII illae vetulae, cum quibus prima vice transfretavi, ut habetur fol. 12. 4., quietiores fuerunt et rarius videbantur, quam illa unica anus. Discurrebat enim continue per navem, et curiosissima erat, omnia videre aut audire volens, et se multum odiosam faciebat. Maritus vero ejus videbatur vir honestus, propter quem multi tacuerunt: sed si ipse non fuisset, male illa stetisset. Omnibus erat spina in oculis haec foemina. Igitur cum jam omnes in galêa essent, et dies illuxisset, galêotae ad hoc deputati ornaverunt galêam, suspendentes septem vexilla serica et magna de castello puppis, et de keba dependentia deorsum, et ipsam kebam panno depicto circumducto ornabant. (#B#) Primum et principale vexillum fuit Dominorum peregrinorum S. sepulchri: et erat album cum rubea cruce de extremitate in extremitatem deductum. Secundum fuit Dominorum Venetorum S. Marci, etiam album cum rubeo leone mare anterioribus, et terram sub posterioribus pedibus habente. Tertium vexillum fuit S. D. Papae Sixti IV., aërei coloris, cum quercu virenti, glandes aureas habente, cum duabus apostolicis clavibus. Quartum fuit domini patroni, diversorum colorum et pulchrorum. Quintum fuit mixtum armis Venetorum et patroni: duo alia vexilla erant aequalia alba cum leone nigro. Galêa ornata incoeperunt navem aptare ad recessum, quia ventum bonum habebamus, qui ipsa vexilla in altum evexit, et inceperunt galêoti cum valido clamore anchoras extrahere et sursum in galêam trahere, et antennam in sublime cum involuto accatone erigere; et barcas sursum de mari galêae inducere, quae omnia maximis et durissimis fiunt laboribus et clamoribus, et in fine soluta galêa a tonsillis et explicatis velis ventoque impraegnatis et repletis cum ingenti laetitia a terra remoti sumus. Tubicines enim tubis concrepabant ac si jam ingressuri essemus praelium; et galêotae clamabant, et omnes peregrini simul cantabant: _In Gottes Nahmen fahren wir &c._ sicut habetur fol. 31. B. In his ergo galêa forti conamine sulcabat mare, et ejecta longius a portu venetiano ipsam urbem a tergo habuimus, a qua tanquam a carcere erepti laetantes recessimus, quia ad Jerusalem desideranter aspiravimus. In tantum autem vi bonorum ventorum navis impellebatur, quod infra spatium trium horarum nullos montes, nullam terrae petiam, nulla littora, nullam partem totius aridi videre poteramus, coelum et aquas solum prae oculis habentes. Adeo enim in alto maris eramus, in tam brevi spatio, quod etiam ipsas altissimas supergressi, eis superiores effecti, nec ipsas, uti in profundo existentes, videre poteramus, objiciente se maris rotunditate. Extra mundi autem aspectum ejecti deposuerunt galêoti omnem navis orantum, eamque ferialem fecerunt aptantes ad labores. Porro meridie transacto, cum comedissemus, vidimus ad sinistrum latus contra septentrionem montana Hystriae, quae est una natio provinciae Dalmatiae, et optabamus in eam applicare, ad portum parentinum, quia ventus prosper desierat flare. Non autem poteramus in Parentiam venire, sed praetergressi eam sumus, non tamen prospera navigatione. Sicque die deficiente, defecit (#58 A#) et ventus, et tota nocte mansimus sine profectione in instabili agitatione et inquietudine.
Tertia die aspirante luce factus est nobis ventus totus contrarius, et coacti fuimus nos vertere ad montana Hystriae, et cum magno conatu eripuimus navem a ventis contrariis, et ad montana appropinquavimus, inducentes navem in portum rubinensem, duobus miliaribus supra Parentiam, ubi alius patronus cum suis peregrinis erat. Portus autem ille Rubinae civitatis est quidem inconsuetus, sed est securus et pinguis. In ipso vero portu praestitit nobis patronus hanc gratiam, quod prandio nos refecit, quia hora prandii in eum venimus, quod tamen non tenebatur, cum in bono portu fuerimus, in quo nobis ipsis provisionem facere potuissemus. Finito prandio descendimus de galêa in barcam, et in civitatem nos duci fecimus, et in ecclesiam cathedralem ascendimus, orantes ibi Deum et Sanctam Eufemiam virginem, quae ibi honorifice in magna tumba marmorea jacet integra sepulta, quam tumbam ecclesiae praepositus nobis patefecit, et corpus sacrum ostendit. Quomodo autem S. Eufemia de Chalcedonia sit huc translata, et qualis sit illa civitas Rubina, et de portu ejus, dicam in reversione. Mansimus ergo in oppido usque ad coenam, et hospitio conducto coenavimus in eo, et bene viximus, et post coenam remeavimus in galêam, sperantes nos in nocte recessuros. Sed ventus ille inutilis, non audeo dicere malus, mansit per totam noctem, et nobis eam inquietissimam fecit, et navem tonsillis et anchoris alligatam importune agitavit et nos multum indispositos reddidit.
Quarta die mane non erant venti prosperi, idcirco extra galêam navigavimus et ad ecclesiam S. Eufemiae transeuntes ibi Missas legimus et audivimus, et post divina cum nostro hospite manducavimus. Erat autem hospitium nostrum quaedam exilis domuncula, quam conduximus a paupere quodam, in qua cocus Dominorum meorum paravit pro nobis ea, quae emimus sibi ad manus. Sufficientia autem omnium ibi reperiebatur. Sed hospitia non habentur in illis partibus sicut apud nos. Et si etiam sunt aliqua hospitia, sunt tamen miserrima, non habentes nec ollas, nec sartagines, nec caldaria, imo non scutellas, nec cochlearia. Ideo in magnis civitatibus coguntur necessitate domini peregrini intrare loca publica et lupanaria, in quibus reperiuntur necessaria, ut dixi, et habetur fol. 15. etc. Multas miserias sustinent peregrini propter defectum hospitiorum; praesertim illi, qui non habent propria paramenta. Peracto prandio ascendimus barcam, et in quandam (#B#) insillam, id est parvam insulam, navigavimus, ad ecclesiam S. Andreae, in quo quondam fuerant monachi ordinis S. Benedicti, quibus locum deserentibus fratres minores intraverunt, et possederunt, et conventum pulchrum aedificaverunt, more ordinis eorum: et ipsam insillam plantaverunt, et quasi paradisum fecerunt: de qua ligna et alia necessaria possunt habere, quia humus insillae fertilis est et pinguis, sicut omnium fere insularum terra fructuosa est. Et quia saepissime in sequentibus mentio fit de insulis in hoc Evagatorio, id circo hic de iis in generali aliquid dicam.
De insulis maris, et quomodo generentur, et quam bonae sint.
Insula est magna terrae petia, in mari sub aquas elevata, de profundo consurgens, aquis undique circumdata. Insilla est diminutivum ab insula, et dicitur parva insula. Porro, si de mari consurgit terra dura et infructuosa, ut sunt montes petrosi et rupes, non dicuntur insulae nec insillae sed scillae et scopuli, quos Italici nominant scoyas. Dicitur autem insula, quasi in salo sita, id est,[TR102] in mari: undique enim insula aquarum fluctibus clauditur, et tamen illaesa manet nec frangitur, nec dissolvitur, sed per repercussionem fluctuum potius solidatur. Sunt autem in omnibus maribus insulae. In Oceano Hibernia, Britannia, Anglia, Thanatos, Scotia etc. In mediterraneo, in quo nunc sumus, multae, ut patebit, et in pontico pauciores. Porro tantae bonitatis sunt quaedam insulae, ut fortunatae dicantur et nominentur, ut hoc suo vocabulo significent fere omnia bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Sua enim aperte natura preciosarum poma silvarum parturiunt, fortuitis vicibus juga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est. Unde gentilium error, et saecularium carmine poëtarum propter soli foecunditatem easdem esse Paradysum putaverunt. Et hodie plures credunt Venerem in monte Veneris, qui est in insula Cypri, ducere vitam voluptuosam cum suis, cum qua canunt esse quendam dictum Tannhuser, de quibus habetur fol. 150. part. 2. Quomodo autem insulae generentur facile est videre. Siquidem cum mare per occultos gurgites et meatus subterraneos aquas mittit, et terram circumjacentem cavat per longa annorum spatia, et tandem, dum fundamenta, quibus terra sustentabatur, per aquae penetrationem sunt corrosa, tunc uno impetu mergitur tantum de terra, quantum per aquae corrosionem fundamentis privatum fuerat. Sic aliquando labitur tota terra adjacens, et una petra, cujus fundamenta corrodi non poterant, manet. Aliquando spatium terrae unius miliaris sicut insilla illa S. Andreae, aliquando ad spatium X. aut XX. aut centum miliarium (#59 A#) remanent, caetera omnia per multum spatium merguntur, et pars remanens efficitur proprium regnum ab eo distinctum, cuius aliquando erat pars. Ideo dicitur mare esse fur et spoliator regionum. Occulte enim subintrat, subitoque duas petias terrae regioni rapit, et in medium se ponens longe a primo aliud regnum efficit. Sic Sciliam Italiae abstulit et Cyprum Syriae, et Cyclades Macedoniae ac Graeciae. Et hanc insillam Histriae rapuit, eamque partem S. Andreae constituit, distinctam ab aliis terrae partibus. Rubina enim est in terra continenti, ita ut inde in Ungariam aliaque regna per terram transiri possit usque Jerosolymam, quamquam id cum magna difficultate fieri posset; et ab illa terra decisa est haec insilla modo praefato. De vulchana insula Siciliae dicitur, quod olim non fuerit, sed tempore Pompeii primo apparuit, quasi ex maris profundo se super aquam extollens. Cernis nunc, charissime lector, quam bene et convenienter libellum hunc Evagatorium nuncupaverim, in quo ab insilla minutissima deveni ad insulas maximas, Oceani et maris magni, et earum ortum et conditiones breviter expressi.
Igitur cum per aliquas horas in insilla praefata cum fratribus nos ducentibus circuivissemus, ad monasterium regressi sumus et cum fratribus collationem charitatis fecimus, quam dominus Johannes Truchsass liberaliter eis refudit in nostro recessu. In ipsa autem collatione cognovi unum de fratribus, quem videram in mea prima peregrinatione in monte Syon, ubi fuerat Vice-Gwardianus, et ipse etiam mei notitiam habuit, et charitative me suscepit, a quo certa avisamenta didici. Post collationem regressi sumus in barcam, et cum magna difficultate venimus in Rubinam, quia ventum contrarium in mari reperimus. Fecimus autem coenam in oppido, et deliberavimus manere per noctem extra galêam, et in scamnis dormire potius, quia graves noctes habuimus in galêa alligata anchoris et agitata ventis. Sed statim coena facta insonuit dominus patronus buccina, quod erat signum regressionis omnium in galêam. Hoc audito in galêam remeavimus. Eodem sero, ante solis occasum, levaverunt gubernatores anchoras, et solverunt galêam a tonsillis, et extra portum navigavimus: quamvis boni venti non essent in mari. Viderant enim a longe Augustinum cum sua galêa et timebant ne nos praecederet: ideo inutilem conatum fecerunt. Quam cito enim extra portum venimus, per inutilem ventum longius fuimus ad mare projecti, et sic in undis fluctuantes illa nocte mansimus satis inquieti.
Quinta die, manente eodem vento, inter fluctus eramus delati ad pessimum maris districtum, quem Cornerum nominant, in quo navigantes semper cum periculo versantur, quia mare ibidem velocissimo cursu contra Anconam tendit: et naves magna industria et vi a navigantibus teneri oportet, ne mare sequantur, quae tamen aliquando violenter rapiuntur, et in portum anconensem projiciuntur cum maximo discrimine navis et navigantium. In isto golfo existentes (#B#) vidimus montana quae dividunt fines Dalmatiae et Crawatiae a regno Ungariae, et Ungari, qui peregrinantur ad S. Mariam de Loreto, ibi mare ascendunt, et ad locum B. Virginis navigant. Sic ergo die illo parum navigavimus, et tamen in forti motu navis continue fuimus, et est bene mirabile apud non expertum, quod navi velocissime currente non navigatur, quod reputetur. Nocte adveniente invaluit ventus inutilis, et inquietissimam noctem habuimus, in qua plures de peregrinis debiles multum effecti sunt: ut capitis vertigo, et stomachi subversio, et gravis ac dolorosa evomitatio cunctis communis fuit: aliqui tamen debiliores aliis inde fuerunt facti. Porro tempestate invalescente, cum galêoti velum grande tenere vellent, et antenna jam erecta in altum supra kebam mali esset, alligata sibi involuto accatone, et cum ipsam antennam in alteram partem ruere sinerent, solutum est velum, et cecidit supra remos illius lateris, et cum ventus ipsum velum repente impleret, et sursum cum vehementia duceret, inhaesit velum remis, et navim adeo inclinavit ad illud latus, quod ipsa antenna aquam tetigit, et malus cum tota galêa in latus ruinam repentinam minaretur: propter quod factus est cursus magnus cum clamoribus superius, et nos inferius de lectulis nostris cecidimus in latus aliud, et patronus in puppi paravit se ad evasionem, scaphamque scissis funibus eiicere mandavit, ut in eam saltaret nave mergente: quod tamen peregrini inferius ignorabant. Si scivissent, intolerabilis tumultus ex festinantia fugientium ortus fuisset. Res tamen illa deo nos juvante cum pace fuit terminata, et ventus velum de remis tulit, navisque restituta fuit in suum solitum cursum. Si navis, prout in foribus fuit, in latus eversa fuisset, nullus de peregrinis, qui erant in carina, mortem evasisset.
Sexta die adhuc manebant venti inutiles, et doluimus, quod de portu rubinensi egressi fuimus, et navem iterum ad montana convertimus, ut aliquem portum intraremus ad expectandum ventos secundos. Stant enim signa in montibus mari adjacentibus, quibus navigantes cognoscunt, ubi sint securi portus, et ad terram possit esse accessus, et nisi illa signa viderint, non audent cum magnis illis navibus terrae appropinquare. Viso ergo signo securi portus et accessus convertimus rostrum galêae nostrae contra montana, et inter parietes rupium venimus, et ingressi cum galêa in vallem portum securum ibi reperimus, et ejectis anchoris ad rupes navem alligavimus sicque eam stabilivimus. Est autem portus nihil aliud, nisi locus montibus et collibus circumdatus, in quo naves absque ventorum molestia stare possunt, nec tamen posset esse portus solum ratione securitatis, sed etiam oportet, quod mare ibi sit profundum; nec insuper requiritur ad portum, quod ibi sint hominum (#60 A#) habitationes, sed sufficit, quod naves ibi possint stare securi a ventorum impulsibus, sive sit locus habitabilis, sive inhabitabilis. Portus enim ille erat in loco deserto in insulis Assaro dictis, qui locus per circuitum scopulosis et petrosis montibus erat cinctus. Prandio ergo in navi sumpto projici nobis scapham in mare postulavimus, et ad litus navigavimus, et pro temporis deductione per insulam deambulavimus. Stabant autem herbae odoriferae ibi: salvia parva nobilis sine mensura, et agnus castus. Transcursis autem aliquibus collibus venimus ad agros hordei, et laetati sumus sperantes prope aliquam villam esse, in qua panes recentes et ova emenda reperiremus: et procedentes per viam venimus ad quandam miserrimam[TR103] domunculam, in qua erant pauperrimi homines Schlavi, nihil penitus in domo habentes, nisi quasdam radices, quas ad solem exsiccabant, et induratas terebant et molebant in farinam facientes, et panes de ea coquentes. De illo pane ministrabant nobis, sed erat insipidus et nigerrimus: nec erat aliqua alia habitatio in illa insula nisi ista. His visis ad litus maris ex opposito galêae nostrae reversi sumus. Multi autem extra magis taediosi fuerunt, quam in navi et illi reintraverunt. Porro ego cum quibusdam nobilibus mansi extra in litore, a quibus cum industria me subtraxi, et in montem solus ascendi ad circumspiciendum, et vidi non longe a me quendam in habitu ordinis praedicatorum currentem, cui mox in occursum properavi eoque salutato interrogavi, unde esset aut quo pergeret, sed pauper ille frater nihil mecum loqui scivit, nec latinum, nec italicum, nec theutonicum, quia purus Dalmata sive Sclavus erat, et transivit ad galêam, ut mendicaret. Dimisso eo quaesivi mihi locum umbrosum et aptum, in quo me mundarem a vermibus tam albis quam nigris: et invento loco rejectis vestibus venari coepi. Sed me sic laborante sensi in cruribus magnam multitudinem pulicum parvorum et macrerum, [sic] reperi etiam vestimenta repleta pulicibus; propter hoc coactus fui nudus alium locum quaerere, et me tam ab illis alienis quam a meis mundare. Unde autem illi pulices ad locum illum desertum venerint, ignoro. Deinde ad mare descendi, et quendam galêotam reperi, carpentem herbam, quae de rimulis petrarum excrescit, quam dixit esse pro salutucio sapidissimam, et dixit quod nominaretur porcella. Et erat boni saporis salsa et acetosa sicut nasturtium, pinguior tamen et[TR104] substantiosior. Et mirabar quomodo tam bona herba crescere poterat de petris sale respersis, quia totum maris litus est sale respersum, quod contingit, dum in tempestatibus aqua maris supra petras ejicitur, et post sol splendens eam aquam in sal decoquit, et sal naturaliter sterilem reddit humum. Haec autem herba contra omnium naturam ex sale crescit. Collegi ergo de ea ad portandum in galêam. Reperi etiam ramos de nobilissimo agno casto, de quibus accepi, ut ejus odore faetorem navis repellerem a cumba mea. De hac planta vide P. II. fol. 189. plura. De ea naturales et praesertim dicit (#B#) Albertus VI. Vegetab. Tract. 1. c. 5., quod arbusta illa agnus castus est vocata, eo quod ejus succus flores et folia sunt efficacia inducendo castitatem, quia sua caliditate desiccat humoris seminalis materiam et ventositatem genitalia ad libidinem extendentem. Idcirco Graeci sapientes hanc herbam in dominibus suis substerni fecerunt, ut castitatis honor in matronis eorum polleret. Et hoc fuisse documentum Pythagorae, quia haec planta solet hominem mitem et castum, ut agnum reddere. Propter hoc sacerdotes Solis et virgines deae Vestae dicatae, quarum religio votum castitatis habebat, agni casti folia lectis et domibus suis substraverunt. Hujus plantulae notitiam a pueritia habui, quam Basileae accepi, quia habebatur in horto conventus nostri, quam quidam de patribus maritimis tempore concilii basiliensis plantavit in horto nostro. Et dicebatur, quod non posset transplantari, sed solum in loco, ubi ille posuerat, cresceret: quod non est verum, quia ego tempore, quo ibidem cursor extiti, unum palmitem discerpsi cum parte radicis, et ad hortum infirmorum posui, et crevit in magnam arbustam. Folia habet, quasi ut salix, sed sunt leniora et mollia, flores fert similes lavandro, ideo nominatus salix marina, et est odoris boni, acuti et sani. Multi tamen abominantur odorem ejus, nec possunt eum sustinere. Igitur in occasu solis redii in galêam, portans mecum porcellam herbam pro salutucio, et agnum castum pro odoramento et ornamento cumbae meae. Porro coenam communem neglexeram et ideo feci mihi salutucium de porcella, et eo refectus contentus fui. Nocte aspirante confortati sunt venti contrarii, et in tantum invaluerunt, quod etiam in portu existentes periclitabamur, et gubernatores aliis rudentibus navem stabilire cogebantur; quia procellae de alto maris accurrentes in scopulos nos circumdantes inpingebant, et usque ad nos pertingebant. Circa medium autem noctis fuit orta gravissima tempestas cum importuno vento, tonitruis, fulgure et magna pluvia, ita ut aquae ad nostras cumbas defluerent; et ita nullam requiem eadem nocte habuimus, et multum timorem, quamquam in portu fuerimus. Nam aqua ita importune allidebatur parietibus galêae, quod mirum est, quomodo lignum tantam impactionem possit sustinere.