Part 15
Coena peracta ad confabulandum se ponunt peregrini superius juxta malum, et nunquam transeunt dormitum nisi cum luminibus. Cum autem descendunt ad reponendum se, fit ingens tumultus in lectulorum stratione, et excitantur pulveres et communiter concitantur litigia magna inter collaterales, praecipue in principio, antequam assuescant. Nam ille collateralem suum inculpat, quod suo lectulo partem cumbae suae occupet, alius negat, ille affirmat, et uterque suos adjutores[TR95] advocat, et quandoque integrae societates offenduntur ad invicem. Vidi in talibus contentionibus peregrinos gladiis et pugionibus evaginatis contra se insurgere, et horribili seditione conclamare. Si in tali seditione scriptor galêae descendisset, cui interest, cumbas aequaliter dividere, a peregrinis dilaniatus fuisset. Litigio illo sedato vel non existente, aliqui tardius se dormitum ponunt et luminibus suis, ac locutionibus diutius protractis aliis molesti sunt. Vidi quod aliqui impatientes peregrini cum urinalibus suis jactabant contra lumina ardentia ad extinguendum et tunc iterum excitabantur magna litigia. Aliqui omnibus luminibus extinctis incipiunt cum suis collateralibus expedire casus mundi, et protrahunt quandoque usque ad noctis medium, et dum ab aliquo corripiunt, ut taceant, amplius clamant, et nova litigia inchoant; et nisi aliqui virtuosi et maturi adessent, qui litigantes compescerent, nunquam nox cum quiete transiret, praecipue quando ibi sunt ebriosi Flammingi. Sunt praeter jam dicta plura impedimenta quietis et dormitionis. Religiosi qui solitarii in suis cellulis consueverunt dormire, difficulter in navi quiescere possunt propter collaterales inquietos et stertitantes. Multis noctibus fui, quod nunquam clausi oculum. Insuper artitudo cumbae lectuli et duritia cervicalium causat inquietudinem. Vix potest se peregrinus movere sine contactu collateralis; locus etiam est clausus et calidissimus ac grossis vaporibus ac diversis plenus. Et ideo necesse est continue (#53 A#) sudare, quod plurimum inquietat: pulices pro tempore sunt ibi infiniti, pediculi sine numero, mures et glires. Aliquotiens et quasi singulis noctibus silenter surrexi et ascendi sursum ad aërem et videbatur mihi, quod de squalido carcere ereptus essem. Quietem etiam impediunt somnus inquietus et stertitatio et locutio quorundam in somnis, et gemitus, infirmorum tussitationes excaciones. Fui in quadam galêa per aliquod tempus, in qua stabant equi et muli super nos qui suis pedibus in asseribus continue strepitum habebant, per totam noctem et diem. Cursus etiam galeotarum superius, et maris sonitus, et alia multa dormitionem peregrini quietam tollunt; et tantum de illo.
Difficultas in opere naturae eundo ad secessum in galêa, et remedia, et de quibusdam aliis gravaminibus.
Aliquando in navigatione contingit, quod homo magnam difficultatem patitur in his, quae natura requirit, ut patet de commestione et dormitione. Praecipue tamen difficile valde est, quandoque opus naturae, vel vesicae necessitatem, aut ventris purgationem facere, cum tamen impedimentum ejus sit molestissimum naturae, ut dicitur metrice: Maturum stercus est importabile pondus.
Do modo ergo, quo tam urinatio quam stercorisatio fit in navi, parum dicam. Quilibet peregrinus habet juxta se in cumba sua urinale, vas fictile, ollam, in quod et urinam emittit, et ea, quae eructando evomit. Sed quia locus pro tanta multitudine est strictus et tenebrosus, et multa deambulatio; ideo raro usque mane stat urinale non eversum. Aliquando enim unus importunus, et quem forte aliqua necessitas cogit festinare sursum, suo transitu evertit 5. aut 6. vasa, ex quo causatur foetor intolerabilis. Mane vero dum peregrini surgunt, et venter suum beneficium postulat, ascendunt, et ad proram vadunt, in qua ab utraque parte rostri prorare sunt[TR96] loca pro sessione aptata. Stant ergo ante loca aliquando XIII. aut plures et exspectant, ut uno expedito alter sedem capiat, nec est ibi verecundia, sed potius iracundia, quando quis nimis diu locum occupat. Assimulavi illam expectationem ei, quam faciunt homines in quadragesima ante confessores, ubi stantes male contentantur de illis, qui longas faciunt confessiones, et expectant cum quadam angustia. Porro nocturno tempore habet magnam difficultatem venire ad illa loca propter homines, qui per totam galêam jacent et dormiunt. Oportet enim illum, qui ad locum secretum accedere vult, ultra XL homines pertransire, et quolibet passu habet sub se hominem, et necesse est caute pedem de scamno ad scamnum locare, ne ponat super hominem, et ne non tangendo scamnum labatur in medium (#B#) duorum scamnorum super alium jacentem inferius. Si transiens aliquem pede tangit, maledictiones in promptu habebit. Si quis autem non esset timorosus et vertiginosus, super margines navis posset in proram ascendere, et se de fune ad funem trahere, quod ego saepe feci, quamvis incautum sit et periculosum; vel posset extra columbaria remorum supra remos sedendo se expedire, quod etiam timidis non expedit, quia sessio illa est etiam periculosa et ipsis galêotis ingrata. Maxima vero difficultas in tempestatibus, quando loca secreta continue sunt fluctibus operta et remi retracti super transtra. Ille ergo, qui se in tempestate vult purgare, oportet ut se exponat totali madefactioni, quapropter multi nudi omnibus indumentis despositis [sic] accedunt. Verecundia in hoc actu est multum nociva, et facit agere magis verecunda. Aliqui nolunt notari, et procumbunt ad alia loca, quae deturpant, et fiunt irae et rixae et dehonestatio bonorum hominum. Aliqui juxta cumbas suas ollas replent, quod est turpissimum, et multum gravans collaterales; nisi quis esset infirmus, cum quo merito patientia est habenda. Non possem brevi sermone explicare, quantum sustinui cum quodam collaterali infirmo. Magno studio caveat peregrinus, ne ventris alveum obstruat, ductus verecundia puerili et ne nimium[TR97] laxus fiat, quia utrumque perniciosum est naviganti. De facili constipatur homo in mari. Et consilium bonum est et salubre, ut peregrinus omni die ter quater, etiam absque naturae postulatione, ad locum se ponat, et discreto conatu ventris apertionem promoveat, nec desperet, si venter nec tertia nec quarta vice aperiatur. Accedat crebrius, solvat cingulum et vestimentorum omnium colligationes supra pectus et umbilicum aperiat, et habebit ventris beneficium etiam si lapides essent in eo. Hoc consilium dedit mihi quidam expertus marinarius, cum multis diebus fuissem durissime constipatus, nec est securum, pilulas aut suppositaria accipere in mari, quia per hujusmodi inducitur nimia laxatio, quae periculosior est quam constipatio. Aliae etiam prater hanc purgationem sunt peregrino necessariae. Sunt enim plures in navi, qui non sunt provisi in mutatoriis, et sunt semper in sudoribus et foetoribus, ex quibus crescunt vermes tam in vestibus quam in pilis barbae et capitis. Idcirco peregrinus non negligat se, quin omni die se lustret. Contingit enim, quod ille, qui in hac hora non habet unum pediculum, in alia statim sequenti habeat mille, qui ei adhaeserunt, in in aliquo loco alicujus pediculosi peregrini aut galêotae. Sic ergo barbam et pilos cottidie lustret, quia si ibi superabundaverint, cogatur deponere barbam, et se dehonestare, quia exprobrabile est, non habere barbam in mari. Sic inutile est nutrire comam capitis, sicut quidam nobiles, nolentes eam deponere, quorum aliquos vidi adeo (#54 A#) pediculosos, et omnes suos socios replebant, et omnes commorantes gravabant: nec verecundetur peregrinus petere socium, ut sibi quaerat in barba. Similiter de lotione frequenti camisiarum, quam faciunt galêoti, sit singularis diligentia et linteaminum et lectuli munditia curetur, ut eo quietior sit, quia, qui in istis est negligens, remanebit inquietus, et omnibus reddetur odiosus. Navigantes peregrini multas sustinent incommoditates[TR98] et gravamina; inter omnes tamen incommoditates, dempta infirmitate propriae personae, molestissima et pessima incommoditas est, quando peregrinus bonus habet collateralem malum, invidiosum, impatientem, litigiosum, inquietum, iracundum et immundum: expertus sum hujus mali poenam, et e contrario impretiabilis thesaurus est socius collateralis rationabilis, fidelis, patiens, quietus et mundus; et hoc idem experientia didici. Tantum enim bonum est habere collateralem talem, ut omnes aliae molestiae leves et tolerabiles videantur, et saepe gaudium in tribulatione habetur ex jocunditate socii. Multum cruciat peregrinos quidam malus foetor de galêa exhalans, qui non semper, sed pro tempore spirat, et ita male foetet, ut omnis alius foetor non sentiatur eo spirante. Quendam novi militem, qui foetore illo spirante solebat dicere grossis et impolitis verbis theutonicis: hominis posteriora et anteriora, latrinae, sentinae, stercus et urina, caseus putridus, cadaver, et inter pedicas rusticus, omnia haec sunt aromatica respectu illius foetoris. Quamvis autem sit valde malus foetor, non tamen laedit caput, nec vires debilitat, nec appetitum tollit, nec ad vomitum impellit, sed solum odoratum offendit et est amplior in antiquis galêis quam in novis. Praeter hunc faetorem spirant alii, non quidem ita intensi, sed magis nocivi, ut de urinalibus, de cacabis infirmorum, de reservaculis cibariorum, caseorum et carnium, et de aquis putridis, de lectulis et vestimentis sudoribus plenis, de stabulo bestiarum, de coquina, de sentina, de miseris galêotis; de quibus exhalat foetor sicut de hospitali repleto infirmis decumbentibus. Insuper solis ardor superius et inferius caligo, artitudo, caliditas squalida, et aër corruptus. Et quamvis ventorum flatus sit navigantibus necessarius, est tamen multo molestus, quia agitata per eum navi, efficiuntur peregrini vertiginosi et debiles, et commoventur omnia interiora usque ad evomitationem omnium, quae sunt in stomacho, et totius cholerae commotionem: nec potest superius manere propter vim ejus, et propter aquas, quas injicit navi, et propter discursum et labores galeotarum: imo in cumbis suis manere non possunt, si velum in ea parte pendet, ubi est eorum cumba, sed oportet ad oppositam partem transfugere, et nonnunquam oportet lectulum (#B#) evertere, ut caput ad locum pedum ponat et pedes ad locum capitis, propter navis declinationem per velorum tractum ad unam partem. Insuper fumus coquinae per ventum in navim projectus peregrinos multum quandoque vexat. Sani tempestatum tempore efficiuntur infirmi, et debiles magis languidi. Continua sentinae expurgatio est peregrinis molesta, et propter foetorem inde exhalantem, et propter prohibitionem ascensus et descensus, quorum utrumque prohibetur illa purgatione durante. Pulices, quorum navis plena est, etiam multum molestant, et pediculi et muscae et inquietudo ex sudoribus, quibus homo magis vexatur, quam vivis vermibus. Successu temporis generantur in navi mures et glires in magno numero, et currunt tota nocte, et rodunt reservacula cibariorum, et perforant, et cibos foedant, et cervicalia ac calceamenta corrumpunt, et super vultus dormientium cadunt, et hoc plus vel minus pro tempore: non enim semper, sed suis temporibus illa moventur. Ad flatum namque alicujus venti omnia viventia in navi tabescunt, pulices, muscae, mures et hujusmodi, et evanescunt, quod nec unum reperiatur. Sed illo vento vel aëre mutato iterum generantur. Culices etiam suo tempore cantu suo et morsibus multum peregrinis molesti sunt. Ex humiditatibus etiam generantur in navi vermes crassi et albi, qui ibique serpunt et ad crura et in facies hominum insensibiliter ascendunt, quos ut homo sentiens digito tangit, putans esse muscam, mox rumpitur et sanie locus foedatur, ubi haesit. Quamvis autem multae immunditiae sunt in galêa ex putredinibus generatae, nihil tamen venenosum in ea generari aut vivere potest. Ibi enim non sunt scorpiones, nec viperae, nec bufones, nec vermes perniciosi, nec araneae. Aqua namque maris venena depellit, scorpionis punctum sanat, viperarum et serpentum morsus curat, et omnibus venenatis contrariatur. Et nisi divina providentia sic ordinasset, nemo in magnis et antiquis navibus manere posset. Magnum etiam taedium est peregrinis in stratione lectulorum sero, et mane recolligatione. Mane enim lectulum cum linteaminibus, cervicalibus, et tegumentis quilibet colligat fune, et ad clavum super caput suum in pariete navis infixum suspendit, ut per diem sit ibi liber transitus, et sero iterum deponit et resolvit, et sibi sternit: et hoc habet magnam fatigam. Galêatarum infidelitas et rapacitas molesta est peregrinis, quia de nulla re securi sunt, quidquid galêota apprehendit, hoc rapit. Ideo prohibitionem habent galêotae, quod nullus audet in carinam descendere ad cumbas peregrinorum, nec vocati a peregrinis ausi sunt descendere.
Avisamenta, a quibus se debet peregrinus custodire et cavere in mari navigans.
Peregrinus terrae sanctae non solum debet cavere, ne sit vitiosus animo, et ne animae pericula incurrat: sed etiam ne sit incircumspectus, ut non incurrat vitae et corporis sui damna. (#55 A#) Ideo hoc in loco ponere volo avisamenta peregrino, mare transfretanti, necessaria: non quidem illa, quae pertinent ad medicorum considerationem, sed ea, quae spectant ad amicorum ammonitionem, et quae experientia didici. Communiter enim medici suadent peregrinis, ut caveant a fructibus, a potu aquae, ab aëre marino, a piscibus; et contra calores haec conferunt, et contra frigora illa ministrant: contra sitem et contra constipationem, et contra ventris nimiam laxationem diversa remedia tribuunt: et contra vertiginem et ad promovendum appetitum, et contra venena: et alia multa dant et suadent navigare volentibus; quae certe salubria et bona sunt, et medicis sequelam in his praestare rationale est. Hoc tamen fateor me vidisse: novi quosdam peregrinos, qui tanta diligentia et studio mandata medicorum servabant, quod nihil nisi suasa a Medicis sumere aut facere ausi fuerunt, et tamen debiles et miseri in peregrinatione facti, aliqui mortui fuerunt. E contrario alios vidi, qui omnia, quae placebant, in mari et in terra comedebant, bibebant, faciebant, nullam diaetam servabant, et mensuram nonnunquam excedebant, et cum his omnibus nunquam decumbebant, semper laeti et semper hilares manebant. Sed haec non scribo, ut innuere velim, quod primi propter curam medicinae mortui fuerint, et secundi propter intemperantiam in vita servati, sed ut videatur incertitudo fortunae: et committat se primo peregrinus Deo, et deinde medicis temperate. In aliis servet sequentes cautelas: caveat se peregrinus, ne se mari profundo immittat balneando, quia multiplex periculum ibi est, etiam bene natare scientibus. Cautus etiam sit in navi iens de transtro ad transtrum, ne cadat, quia ubique casus est periculosus in navi, et semper cum bona deliberatione descendat et ascendat ad locum cumbarum vel stantiarum. Ego ipse feci duos casus per eosdem gradus; non mirum, si in frustra fuissem dissolutus. Post quos nunquam nisi cum deliberatione et cautela descendi vel ascendi. Vidi etiam aliquos ibi cadentes paene extinctos. Praecipue eundo ad locum secretum sit circumspectissimus, quia descensus ad eum est periculosus, et super margines incedens non confidat funibus, nisi concutiat eos manibus et bene tensos esse probaverit, si enim funis sequeretur tenere volentem, caderet in mare. Caveat etiam peregrinus, ne pauperes galêotas spernat, et offendat, quia in casu possunt sibi fieri necessarii, et utiles et similiter plurimum nocivi et praejudiciales. Gerat etiam se ad caeteros omnes de navi, ne sibi concitet inimicitias; valde poenale est, habere inimicos in navi. Vidi ego quendam superbum peregrinum, qui sprevit plures, et offendit multos: hic ad miseriam deductus in galêa, illos quos spreverat, exorabat, et dum sibi aliqui (#B#) magis pii charitatis exhiberent officia, nihilominus sperni se suspicabatur, qui se merito spernendum meruisse noverat. Caveat peregrinus, quod non occupet locum alteri assignatum, nisi de ejus pleno consensu, nec supra nec infra. Circa malum est locus communis standi in die, sed in nocte nullibi nisi in stantia sua. Nam quando quis nocte alium petit locum, quam cumbam suam et hoc frequenter facit, eum non noscentes furem suspicantur. Si autem omnino propter causas manere in stantia sua non potest, ascendat et super onera, quae in marginibus galêae sunt, sedeat, pedesque contra mare dependere permittat, tenens se ad funes mali. Experientia[TR99] multa de his docebit, quae homo in principio narranti vix crederet. Caveat peregrinus dum superius ad aliquem locum sedet, ne super funes sedeat, ne inopinate aëre mutato cum fune peregrinus projiciatur aut laedatur. Et nullo modo manu tangat funes, dum eos trahunt, ne sibi manus, aut digitus violenter eruatur, sicut saepe factum est: quia tractus illi sunt fortissimi et gravium ponderum. Consideret etiam peregrinus ne sedeat ad locum, ubi super eum dependent trochleae, et in casu arcus ipse aut graviter laedatur aut certe extinguatur, sicut contigit illi gubernatori, de quo fol. 16. B. dictum. Caveat etiam ne galêotis incipientibus currere ad labores impedimentum cursus praebeat, quia eum, si etiam nobilis multum esset, vel episcopus, trudunt et deorsum dejiciunt, super eumque procurrunt, quia labores navales sunt celerrimi et ignei, nec capiunt moram. Nec intromittat se de laboribus eorum, nec manum apponat pro adjutorio, quia non est eis gratum, et praecipue nocturno tempore non maneat superius cum eis existente tempestate. Caveat etiam ut caute sessum capiat, ne sedendo haereat, quia omnia sunt pice linita, quo liquato ad solis calorem, si aliquis desuper sedet, inquinatus recedet. Videat etiam ne causa solatii sedens super margines galêae, aliquid dilectum manu teneat, et sibi de manu in mari labatur. Cuidam nobili ibi mecum sedenti cecidit unum paternostrum de lapidibus pretiosis, quod sibi fuit dilectissimum et pro multis ducatis non dedisset, et irrecuperabiliter amisit. Sic mihi ibi sedenti et vigilias mortuorum legenti cecidit libellus de manu in fretum et periit, et multa sic labuntur de manibus incautorum, praesertim tempore ventorum pilei de capitibus. Caveat etiam peregrinus, ne nocte lumen sursum portet, quia marinarii hoc miro modo invite habent, nec sustinere possunt in cursu laborum eorum lumina. Ideo in tempestatibus cum industria omnia lumina extingunt etiam inferius, vel sub modio ponunt. Custodiat peregrinus res suas diligenter, et nec inter notos eas jacere sinat, quia quam statim vultum avertit, evanescit: nec (#56 A#) pecuniam in cista cumbae suae dimittat; sed inseparabiliter eam secum portet, et non confidat servis nec sociis. Est enim singularis inclinatio ad furtum in navi, etiam illorum, qui extra navim furtum detestantur, et praecipue parvarum rerum, ut panniculorum, cordularum, camisiarum, et hujusmodi, quae etiam socii sibi ipsis subtrahunt, quandoque, quia multiplex defectus in navi homini contingit, cui dum non potest obviare, providet sibi per phas et nephas. Ita dum quis scribit, si pennam deponit et faciem avertit, perdita est inter notos, et dum eam perdit, difficulter valde aliam, reperit etc.: de aliis rebus. Videtur enim in politia navali adhuc vigere lex vetustissima Aegyptiorum, quae furtum non vetabat, jubebat enim eos, qui furari volebant, nomen suum apud principem sacerdotum scribere, atque e vestigio furtum ad eum deferri. Similiter quibus res furto erepta erat, ad eundem rei sublatae tempus, diem et horam scribere tenebatur: hoc modo facile invento furto, quae remansisset, quarta multabatur parte, quae daretur furi. Satius legislator esse duxit, cum impossibile esset furta prohiberi, potius alicujus portionis quam totius (esse amissa) homines jacturam pati: ut habet Diodorus antiquarum historiarum lib. 2. cap. 3. Unde ad idem dicit Proverb. 6. v. 30.: non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit. Imo in veteri lege morti non plectabatur fur: ut patet Exod. 22. v. 1., sed in substantia mulctabatur. Nunc vero in statu perfectae legis vita privantur in communi hominum conversatione. Sed in navibus aliud videtur esse: innascitur enim navigantibus quidam furandi appetitus, praesertim in rebus parvis. In portubus caveat peregrinus, ne extra galêam exiens evagetur hinc inde: praecipue ad litora solitaria maris, ne subito rapiatur a piratis, et in perpetuam ac miserrimam servitutem redigatur, quod saepe fit. Novi ego quendam militem, qui solus repertus circa mare fuit, suis pecuniis et jocalibus spoliatus ad moenia[TR100] civitatis per incolas. Caveat etiam ne domus ingrediatur ad nutus mulierum se vocantium, quia periculum magnum est, non solum honoris et rerum, sed etiam vitae. Quicunque[TR101] vult honestati et probitati operam dare, et hanc sanctam peregrinationem mundam servare, non debet in portubus extra galêam dormire, sed advesperascente die redeat in galêam, ibique in cumba sua secure dormiat. Sunt enim hospitia in insulis maris lupanaria, ut patet fol. 15. a. Et nemo peregrinos theutonicos recipit in domum suam, nisi lenones; qui ut in plurimum sunt Theutonici residentes ibi cum scortis, quae tamen removent ad peregrinorum ingressum. Potest ergo religiosus bonus peregrinus per diem in domo manere cum aliis sociis suis, et ibi manducare, sed nequaquam dormire. Multa alia fugienda et cavenda docebit ipsa experientia. Nunc vero regrediendum erit ad persecutionem nostrae Evagationis.
Finit tractatus secundus.
Sequitur Tractatus tertius.
Continens Acta Peregrinorum Terrae Sanctae per mensem Junium, quo terminos Terrae Sanctae attigerunt.