Part 14
Nec praetereundum est, videre qualiter se navigantes habeant ad Deum in actibus latriae. Dignum enim est, ut in tantis discriminibus et periculis existentes Dei non obliviscantur. Tribus ergo vicibus per diem adorant in navibus Deum. Primo mane in ortu solis, tunc enim aliquis de servis domini patroni, stans in alto ante castellum, imperat fistula silentium, quo facto erigit tabulam, in qua depicta est beata Virgo puerum tenens in ulnis; quam cuncti videntes genua flectunt, et Ave Maria dicunt, et alias orationes si placet. Statim autem ut tabulam remittit, incipiunt tubicines canere tubis, et tunc unusquisque procedit ad opera solita. Secundo circa horam VIII. ante meridiem iterum signum fit ad orationem, et capsa, quae stat superius ad malum, operitur cum panno aliquo pulchro, et ponuntur super eam duo candelabra, cum accensis candelis, et in medio candelabrorum tabula Crucifixi, et liber missalis, ac si officium Missae deberet celebrari; et omnes peregrini ascendunt, circumstant malum. Tunc accedit sacerdos stolam in collo habens, et incipit: Confiteor; et consequenter omnia legit, cum omnibus moribus sacerdotis celebrantis, dempto canone, quem non legit, quia non conficit: et ita perficit Missam, sine sacrificio Missae, concludens eam cum Evangelio: In principio erat verbum. Illas Missas nominant Missas torridas, vel aridas. An autem hic modus sit in jure fundatus, non memini me legisse. Sed hoc scio, quod quibusdam doctis non placet. Dicunt enim quod legere ea, quae manifeste cantantur a choro, non est inconveniens; sed ea legere cum stola et Missae moribus et sacerdotalibus sollemnitatibus, sit deceptorium. In festivitatibus cantant illas Missas. Sed Eucharistia nunquam in navi conficitur. De cujus carentia ante maturam deliberationem saepe miratus fui, et negligentiae nostrorum Praelatorum adscripsi, quasi minus curarent de filiorum ecclesiae salute, quam dignum et justum ad necessarium esset, praecipue tamen cum legamus, quod tempore B. Gregorii fuerint Missae in navi celebratae, vel ad minus Eucharistia in ea conservata, ut patet 3 Dialogorum, ubi habetur, quod quidam periclitati in mari Adriatico communicati fuerunt corpore et sanguine Domini. Et in legenda B. Ludovici, Regis Franciae. Et videbatur mihi magna ecclesiae negligentia, quod in tantis periculis constitutis non esset provisio facta dudum cum sacramentis et signanter peregrinis, qui illa pericula subeunt pro amore et honore divino. Sed cum rem hanc diligenter cum ratione ponderarem, inveni, quod prudens et sancta mater Ecclesia hoc sacrosanctum Eucharistiae sacramentum non vult confici, nec conservari in navibus, et pluribus rationibus. Primo quia hoc sacramentum non est sacramentum necessitatis, sed sufficit ad salutem habere votum suscipiendi tempore et loco oportuno. In navi autem non est locus oportunus, ut patebit, etsi sit tempus: quamvis et ipsum tempus pro omni (#B#) momento sit inconveniens. Secundo: quia ibi non est proprius sacerdos, a quo singulariter est hoc sacramentum suscipiendum, sicut jura decernunt: parochia enim, ad quam navis devolvatur, ignoratur: ideo dimittitur. Tertio: ibi non potest conservari Eucharistia; nam panes solidi et magni et bene in clibano decocti non possunt durare in navibus, sed quam statim post paucos dies liquescunt et marcescunt; quanto minus possent species panis tenuissimi et non bene decocti manere. Nam tempore humido non possent sacramenti species tribus horis manere, quin essent resolutae in pastam liquidam. Ita enim contingit de bapiro, [sic] quae penitus inutilis fit tempore humido. IV. Eucharistia debet conservari in ecclesia et loco sancto; navis autem non est ecclesia, nec locus consecratus; nec aptus conservationi. V. Circa sacramentum Eucharistiae debet semper ardere lumen, quod in galêa esse non potest. Tantus enim est impetus ventorum et aquarum abundantia, quod saepe totam galêam involvit, et lumen nec in latebris nec in lucernis potest conservari. VI. Non debet Missa celebrari, nec Eucharistia conservari in galêis propter incertitudinem periculorum; subito enim, et in ictu oculi adveniunt tempestates, quibus advenientibus navis importune movetur, et si sacerdos in altari staret, non posset subsistere, nec calix posset manere, nec tabula, aut mensa altaris; sed in momento contingeret omnia everti. VII. Propter ventorum importunitatem, quo flante lumina ardere non possent, et corporale cum aliis altaris mappis de ara ejicerentur. VIII. Propter incertum illapsum aquarum, quae nunc huc nunc illuc diffunduntur; etiam ad parvum[TR89] ventiflatum, dum non speratur, nec timetur, illabitur aqua galêae copiose, et quae contingit, confundit; ideo Missa non habetur in navi. IX. Propter irreverentiam. Nam in navi non est locus, ad quem non sit quandoque irreverentialis concursus. Galêoti enim in necessitate suo cursu nec sacerdoti celebranti, nec sacramento deferrent [reverentiam], sed omnia, sacerdotem, altare simul cum sacramento subverterent. Sunt enim labores navales subiti, et quodammodo ignei, urgentes, nec moram capiunt, ut deferantur: in omni etiam loco galêae dormiunt homines, comedunt, bibunt, et confabulantur, mentiuntur, et perjurant, quae omnia sunt contra sacramenti reverentiam. X. Non debet ibi Missa celebrari propter praesentiam indignorum. Sunt enim frequenter in navibus illis Judaei, Turci, Sarraceni, schismatici, haeretici, et excommunicati a jure et a judice, et interdicti, et si non isti indigni omnes simul reperiuntur, semper tamen aliqui eorum ibi sunt, coram quibus non debet celebrari. XI. Propter grandia et enormia peccata, quae in navibus committuntur. Ibi cottidie ludunt ad taxillos et chartas, ibi execrabiliter Deum et Sanctos blasphemant, perjurant, et mentiuntur, detrahunt et litigant, furantur et rapiunt, se ingurgitant, replentur et inebriantur. Utinam verum non sit, quod saepe audivi recitare, quod exerceant peccatum nefandissimum sodomiae in galêis galêstreli (#50 A#) orientales; ideo indignus est locus pro tanto sacrificio, ubi committuntur tanta vitia. XII. Foetor turpis et immunditia galêae et hominum dehonestant locum. XIII. Propter derisionem infidelium, et scandalum eorum. Si enim audierint Deum nostrum in navi praesentem esse in sacramento, secundum fidem nostram, et viderint nos nihilominus criminose videre, vel tribulatione quassari, grave sumerent scandalum, et derisionem facerent sacramento dignissimo. XIIII. Propter malorum Christianorum fatuitatem. Si enim hoc sacramentum praesens esset in galêa, et maris tempestas incideret, et navis in periculum tenderet, nec statim consolatio seu adjutorium adesset, hoc illi fatui Christiani in injuriam sacramenti statim retorquerent, et si non ore tamen corde dicerent: si tu es Christus, salvum fac temet ipsum et nos. Simile vidi oculis. Nam quodam tempore grassante tempestate et durante, ego et caeteri religiosi et sacerdotes conversi ad Dominum cantavimus letanias et Sanctos Dei invocavimus pro adjutorio, quia erat periculosa tempestas. Sed dum tempestas permaneret, aliqui nobiles milites facti in Jerusalem perversi, dicebant; quod ab orationibus cessaremus; credentes quod propter orationes nostras tempestas magis saeviret, et interrumpentes psalmodiam et letanias dixerunt: si orationes vestrae essent Deo gratae, jam dudum essemus ab his periculis erepti. Sic absque dubio, si Eucharistia in navi conficeretur, idem contingeret. Putarent enim rudes et dubiosi seculares, quod praesente sacramento nihil triste accidere deberet, et si accideret, ejus praesentiae adscriberent. Sic fecerunt filii Israel ducentes secum in praelium arcam Domini, putantes se nihil posse pati ab inimicis. Sed eo non obstante prostrati fuerunt, et arca Dei capta, ut habetur 1. Regum. 4. Magis enim est irae Dei provocativum[TR90] indigna et irreverentialis contrectatio et circumductio, quam humilis et timida dimissio. Sic etiam aliqui rustici faciunt suos curatos sacramentum Eucharistiae per campos deferre, ne segetes grandine annihilentur: et si segetes proficiunt, parum grati sunt; si deficiunt, scandalizati manent, et contra Deum murmurant. XV. ratio, quare Eucharistia in navi non est sumenda, propter evomitationem facilem et subitam. Si enim sacerdos jam Missam celebrasset, et tempestas advenerit, cogeretur vi naturae Eucharistiam vomitu ejicere, nec posset retinere, et hoc est horribile audire. Ideo pia est illa sacramenti privatio. Tertium tempus, quo in galêa laudant Deum, est in occubitu solis: tunc enim omnes congregantur ad malum, ubi est galêae forum et genibus flexis cantant: Salve Regine; et in singularibus angustiis praemittunt letanias. (#B#) Post Salve facit cum fistula signum camerarius domini patroni, et statim in alto pronuncians optando omnibus bonam noctem ex parte patroni, et iterum sicut mane ostendit tabulam b. Virginis, ad cujus ostensionem dicunt tria Ave Maria, sicut fieri solet sero ad pulsum. Et istis actis descendunt peregrini in carinam ad cumbas suas. Porro post peregrinorum abscessum, cum jam tenebrae incipiunt esse, stat scriptor galêae in castello, et incipit quoddam carmen longum, in lingua vulgari italica, et annectit letaniam, ad quam omnes galêotae et navis officiales genibus flexis respondent, et multa ibi dicunt, et protrahunt orationem quasi ad quadrantale unius horae. Huic orationi saepe adstiti. In fine autem injungit cuilibet ut dicat unum Pater noster, et unum Ave Maria pro anima parentum Sancti Juliani. Haec autem singulis noctibus faciunt, nec omittunt. Porro de oratione pro parentibus S. Juliani quaestionem habui, quare diceretur, quia in omnibus navibus per mare eam dicunt de sero, et dupliciter fui de hoc informatus. Quidam dixerunt, quod illa oratio dicitur in laudem Symonis leprosi, qui prius dictus fuit Julianus, et dominum hospitio suscepit, et ideo, ut ejus intercessione bonum portum et bonum hospitium apprehendant, eam dicunt. Ad quod ego dixi: quod eam dicerent non in laudem Sancti, sed pro animabus parentum S. Juliani: et si dicerent pro bono hospitio habendo, quare non potius dicerent eam b. Marthae, quae fuit singularis hospita Domini, et non poterant mihi respondere. Alii dixerunt, quod illam orationem dicerent pro parentibus S. Juliani, de quo habetur in Spec. Vincent. Part. 2. lib. 10. cap. 115. Qui cum esset juvenis, ignorans interfecit patrem et matrem suam in lecto, putans matrem esse suam uxorem, et patrem adulterum cum ea, ut patet supra. Quomodo autem haec consuetudo sit introducta ignoratur. Iste est ergo ordo divi cultus in mari. Tamen praeter illa multae orationes fiunt a peregrinis die ac nocte. Et postquam ad aliquem portum applicant, devotissime omnes ad ecclesiam currunt pro Missis audiendis. De celebratione autem dominicae et festivitatum in mari, dico quod pessime servantur. Indubitatum enim fuit in me, quin diabolus singulariter cooperetur, ut festorum celebritas debita impediatur. Notavi hoc saepe, quod semper majores inquietudines sunt in navibus in sollemnitatibus, quam alias: et quando[TR91] 4. aut 5. diebus in aliquo portu stetimus, statim ut vespera sabbathi advenit, profectio parabatur, quae non nisi cum ingentibus laboribus et clamoribus parabatur: qua parata, per totam noctem navigatur, et in dominica nulla Missa habetur. Hoc adeo frequenter fuit factum in navibus, in quibus ego fui, ac si ex industria fieret. Tanto etiam in ipsa navi sunt majores et grossiores labores, quanto dies sunt sanctiores, ut patebit in processu. Ego solitus fui in navi sermonem facere diebus solemnibus, (#51 A#), sed quae mihi contigerunt in hoc opere pio dicam breviter. In prima mea peregrinatione, me praedicante, unus filius Belial aliquotiens risibus interrupit Dei verbum, et nec rogatus, nec invasus quievit, sed magis risum concitavit. Qua propter ego quievi, nec ab aliis rogatus Dei verbum amplius proponere volui. Dicit enim sapiens Ecclesiastici 32. v. 6. ubi non est auditus, non effundas sermonem. Et Dominus, Matthaei 7. v. 6.: nolite sanctum dare canibus, et margaritas nolite projicere ante porcos. In secunda vero peregrinatione fuerunt magis nobiles et maturi viri, qui erant gratissimi, et rogabant me pro verbo Dei, quibus et complacui omnibus diebus festivis. Verum multorum nobilium inimicitias praedicando acquisivi, qui se notatos et proclamatos de certis vitiis aestimabant. Sicut enim obsequium amicos, sic veritas odium parit.
Officium funerum etiam spectat ad divinum cultum, et hoc modo peragitur in galêa: dum quis infirmatur, confitetur cui sacerdoti vult, quia ibi videtur esse articulus necessitatis, in quo quilibet sacerdos potest absolvere. Dum autem morti appropinquat, socii sui ejus curam habent vigilando et serviendo, nec est ibi Eucharistia ut dixi, nec extrema unctio, de qua etiam non est facta provisio; et videtur quod illa posset in navi servari, cum ipsum oleum non sit sacramentum, sed solum ipse usus. Moritur ergo tantum confessus, et cum mortuus fuerit, et linteamine involutus, ponunt eum in scapham, et ad proximum litus ducunt, si sunt prope terram, ibique sepeliunt in coemeterio, si est ibi ecclesia; si non, alias eum terrae commendant. Si autem prope terram sunt, et tamen est terra infidelium, non ducunt eum ad terram, sed in mare corpus mittunt. Porro si sunt remoti a terra, accipiunt linteamen et arenam tollunt de fundo navis, eamque super linteamen expansum fundunt et ipsum corpus desuper ponunt, et involvunt, et saccum cum lapidibus ad pedes ejus appendunt, et circumstantibus cunctis et sacerdotibus canentibus: Libera me domine, galêoti corpus accipiunt, et de galêa in mare cadere permittunt in nomine Domini: et statim lapidibus sic gravatum abyssum petit corpus, et anima coelos scandit. Haec saepe vidi: nec vidi illum modum, quem aliqui dicunt se vidisse, scilicet quod corpus linteo involutum ligetur super asserem et cum assere in mare mittatur. Verum tamen est, si defunctus habet socios, faciunt quod volunt de corpore defuncti, et ponunt in mari, vel sine lapidibus, vel cum lapidibus aut cum assere. Exposito autem corpore scriptor galêae omnia derelicta conscribit et patrono praesentat, et solvit debita, si defunctus caret sociis. Si habet socios, illi expediunt, et in proximo portu suas exequias peragunt; et nisi peregrini in conventione cum patrono praeveniant, sicut et nos fecimus, tunc patronus lectum defuncti et linteamina et vestimenta accipit. Aestimant multi illam sepulturam esse nobilissimam, magisque eligendam quam terrae compressionem. Ita Aethiopes hodie suos mortuos in flumen projiciunt, ut Diodorus refert: putantes esse optimum sepulchrum, sive corpus devoretur a beluis, sive in aqua putrescat, aërem nec terram inquinat. (#B#) Porro si in navi moritur aliquis de magnis Venetis, corpus ipsum in arenam, quae in navi est, sepeliunt, et usque Venetias ducunt; hoc vidi, ut patet fol. 165. p. 2.
Ita homines deducunt tempus in Galêa.
Regimen peregrinorum in galêa varium est secundum variam eorum dispositionem. Diversis autem negotiis se ingerunt, ut tempus in navigatione deducant, et nisi homo in galêa sciat tempus redimere, longissimas et taediosissimas habebit horas. Ideo aliqui statim ut de mensa surgunt, ascendunt, et per galêam inquirunt, ubi melius vendatur vinum, et ibi se ponunt, et totum diem juxta vinum deducunt. Ita communiter faciunt Saxones et Flamingi, et alii inferioristae. Aliqui ludunt pro pecuniis, illi in alea, isti in nudis tesseribus, alii cum chartis, caeteri in scaco et major quasi pars isti operi insudat. Aliqui cantant discantos, vel in lutaris, [sic] et fistulis et musis, clavicordiis, cytharis et aliis instrumentis musicis tempus deducunt. Alii disputant de rebus mundanis, alii legunt in libellulis, alii orant in paternostris; alii sedent et cogitant, alii clamant ex jucunditate. Illi rident, isti strident. Alii laborant manibus; alii ex otio dormiunt: alii totum quasi tempus dormiendo in cumbis suis deducunt. Alii per funes currunt; alii[TR92] saltant; alii suam fortitudinem probant levando onera, vel alias faciendo animosa. Alii cum omnibus his communicant assistendo, tunc illis, nunc istis. Alii sedent et mare ac terram, quam transeunt, considerant, et conscribunt, et libellos conficiunt, quod fuit meum negotium cottidianum post dictas horas canonicas. Solliciti enim nec in navi existentes otiantur. Nam Jeronymus ad Asellam pulchram valde conscripsit epistolam de fictis amicis in navi, remeans a Roma Jerosolymam. Est denique inter omnes occupationes navigantium una vilis quidem, sed admodum communis et necessaria et cottidiana, quae est vermium vel pediculorum insecutio sive captio. Nisi enim homo aliquas horas ad huc deputat laborem in peregrinatione existens, inquietam habebit dormitionem. In vita Philosophorum legitur de Homero philosopho, quod die quadam spatiabatur in litore maris, ad quod navis quaedam appulit, in qua homines sederunt, pediculos quaerentes et ridentes; a quibus dum philosophus causam risus quaesivisset, respondit ei unus: de hoc, inquit, ridemus, quia quotquot cepimus, non habemus, et quos non cepimus, retinemus. Homerum autem direxit cogitatum ad capturam piscium, et non potuit propleuma [problema] intelligere. Unde ex hoc in tantum amaricatus fuit, quod in insaniam versus se ipsum suspendio peremit. Haec autem omnia fiunt plus et minus secundus dispositionem temporum. Mutantur[TR93] enim sensibiliter affectiones hominum in mari, secundum influxum coelestium corporum, et aëris impressiones, et motum maris amplius quam in terra firma. Vidi saepe diem, in qua omnes jocundi, hilares et boni socii eramus, nemo dormiebat, omnes gaudebant. E contrario, vidi diem, in qua tantum silentium, tanta quies erat, ut quasi nemo audiretur, in qua omnes dormitabant, et tristes sedebant. Saepe tanta pace et concordia conjunctos peregrinos vidi, ac si omnes fuissent unius matris fratres. Sed quandoque tot litigia et contentiones vidi oriri ex minimis causis, quod galêa erat quasi infernus propter maledictiones et blasphemias. Notavi manifeste, quod motus omnium passionum vehementior est in aqua quam extra. Sic ergo deducunt horas dierum in navi. Semper defecit mihi dies ante operum meorum completionem. (#52 A#).
De modo manducandi peregrinorum in Galêa.
Instanti hora prandii aut coenae surgunt quatuor tubicines, et trumpetae, et tubis concrepant pro cimbulo ad mensam, quo audito cum magna festinantia accurrunt omnes, qui de mensa domini patroni sunt, ad puppim, et idcirco festinant, ut accipiant locum quietae sessionis, quia, qui ibi tarde venit, male sedet. Tres enim mensae parantur in puppi bene et ordinate, et qui ad illas potest sedere, bene habet, qui vero tarde venit, extra puppim in scamnis galeotarum sedebit male et in sole, vento et pluvia. In ista sessione non est ordo, sed prior locat se ad placitum, nec pauper diviti defert, nec rusticus nobili, nec mechanicus sacerdoti, nec idiota doctori, nec saecularis religioso, nisi propter singularem familiaritatem aliquis alium honoret. Causam autem illius deordinationis et irreverentiae hanc esse opinor, quia omnes aequale pretium solvunt patrono, minores tantum quantum majores.
Credo bene, is magnae dignitatis personae solverent LX ducates, et simplices ac plebei XX., aut si patronus reciperet pecuniam ab unoquoque secundum proportionem, quod tunc honor et reverentia esset minorum ad majores. Propter hanc causam nobiles, qui habent famulos, manducant juxta malum, aut in cumbis suis cum lumine, etiam media die, quando[TR94] aër est obscurus. Porro semper in principio mensae ministratur omnibus malfasetum, et sequens cibus communis est paratus more italico: et primum est salutucium lactuca oleatum, si olera possunt haberi; et carnes ovinae in prandio, et pulmentum vel menestrum de farre, aut de fracto frumento, aut hordeo, aut pannatum et caseum macrum: in diebus vero jejuniorum et non carnium ministrantur pisciculi dicti zebilini, salsi in aceto oleato; vel placenta de ovis cum uno pulmento. Panes recentes tribuunt prope portus. Post quintum enim diem non manet panis recens in galêa. Et his deficientibus dant paximates vel paximatios, panes bicoctos, quos biscotas nominant, qui sunt duri ut lapis, sed dum aqua aut vino perfunduntur, statim liquescunt. Vinum ministratur quantum quis bibere potest, pro tempore bonum, et quandoque exile, semper tamen aqua bene mixtum et baptizatum. Cum celeritate autem prandium peregrinorum expeditur, et omnia festine apportantur, et eorum prandio finito, iterum tubicines tubis canunt; levatis autem mensalibus, de novo mensae parantur sollemniter pro domino patrono et suis consiliariis. Mensa vero ejus est magis frugalis, quam peregrinorum, et cibi ei apportantur argenteis vasis, et cum credentiis propinatur ei potus, sicut principibus nostris. Mulieres peregrinae non accedunt ad mensam communem sed manent in suis stantiis, et ibi manducant, ibi dormiunt. Domini mei habebant proprium cocum et manducandi proprium locum. Galêoti in suis transtris comedunt trini et trini, et per se sibi praeparant, quos saepe vidi carnes adhuc (#B#) sanguine rubentes manducare. Si qui peregrini cupiunt aliquid in singulari habere de coquina, oportet cocis argentum ostendere, quia sunt tres vel quatuor coci impatientissimi, qui non placantur nisi pecunia exhibita fuerit, de promissa non curant. Mirum tamen non est, quod coci impatientes sunt, quia coquina est arta, et multae ollae, variae res coquendae, ignis parvus, clamor ante coquinam magnus, multi postulantes, et labor cocorum utique est compassione dignus. Domini milites abominantur cibum patroni, et magnam dant cocis pecuniam pro singulari cibo. Cibum autem patroni dant pauperibus galêotis. Singulariter autem carnes patroni sunt abominabiles, quia bestias illas mactant, quas supervivere non posse vident, et oves morbidas. Quamcumque enim bestiam vident defectuosam per se cito morituram, hanc mactant. Extra horam prandii nihil datur de cellario patroni, sed ipsi galêoti vendunt vinum optimum, de quo emunt peregrini. Tempore tempestatum evomitatio et comestio celebrantur simul.
De inquieta dormitione peregrinorum in navi.