Part 13
Politia navalis inter omnes politias est ordinatissima; ideo Aristoteles et alii politizantes communiter exempla sumunt a politia navili, eamque inducunt, ut patet in principio primi Ethicorum. Est enim in navi maxime communitas domestica, quae alias omnes communitates includit, quia nec regnum, nec civitas, nec vicus esse potest sine ea, et est principium omnium. Domus autem perfecta requirit tres communitates, scilicet viri et uxoris, domini et servi, patris et filii. Prima communitate domus navalis caret; secundam perfectissime habet; tertiam vero similitudinarie continet. Ibi est dominus patronus cum multis servis; est idem patronus pater et tutor peregrinorum, qui sunt quasi filii. Aristoteles primo Politicorum tria ponit domus regimina, primum conjugale, secundum, quod vir praeest uxori, et hoc iterum inest in navi, cujus ratio est, quia vir habet uxorem, ut generatione mediante perpetuetur communitas domus; communitatem autem navis nemo appetit perpetuari, sed potius citius corrumpi per adeptionem optati portus. Secundum regimen est paternale, secundum quod pater praeest filiis; et hoc est inter patronum et peregrinos, quantum ad obtemperantiam, quia decet eos obtemperare patrono. Tertium est regimen dominativum et dispoticum, secundum quod dominus praeest servis, et hoc regimen est praestantissimum et ordinatissimum in domo navali. In qua (#47 A#) dominus patronus primus motor et praeceptor alios subordinat aliis et praeponit, ipse vero quasi immobilis rex et gubernator existit, ad cujus nutum navis ducitur, quo tendit. Nam de arte navigandi se non intromittit, nec eam scit, sed solum jubet eam duci huc vel illuc. Omnes in navi eum verentur et magnae causae tam inter peregrinos quam inter galêotas emergentes ad eum devolvuntur. Nec constituitur aliquis galêae, praesertim peregrinorum militum patronus, nisi sit nobilis, potens, dives, prudens et honorabilis. Constitus autem accipit secum aliquos sapientes et expertos amicos, cum quibus consiliatur, eisque sua secreta aperit. Insuper eligit et pretio conducit aliquem virum strenuum et bellicosum, expertum in navali bello et illum praeponit armaturae, quam nominant armiregium; hic providet galeae de bombardis, balistis, arcubus, lanceolis, fustibus et gladiis, thoracibus et scutis. Habet etiam despensatorem, qui de omnibus ad victum pertinentibus provisionem facit, quem nominant schalcum, et praeest cellario et coquinae et disponit de pane, de vino, de bestiis mactandis, et omni die praecipit tam cocis quam cellario sic vel sic disponere cibum et potum; et si contingit defectus in cibo vel in potu, hoc nulli nisi sibi imputatur et contra eum murmuratur. Ideo communiter schalci sunt in navi odiosi. Insuper alium habet patronus potentem officialem, quem nominant calipham, qui totam[TR83] galêam et omnes ejus partes gubernat, quantum ad hoc, quia considerat, in qua habeat defectum, si aliquid sit ruptum, aut navigationi impeditivum, onera galêae aequat, rupta obstruit et reficit et lustrat galêam tam in sentina quam in keba, in prora et in puppi. Adhuc[TR84] officialis potens navis dicitur pirata, quem Theutonici putant dici pilatum. Hic pirata scit maris itinera securiora et propinquiora, et secundum hoc, quod jusserit vel consuluerit, ita fit navigatio. Si autem in aliquam regionem venerit sibi ignotam, facit, quod proximum petant portum et ibi cedit suo officio, et alium patronus conducit, cui notae sunt maris semitae, ne ex ignorantia[TR85] contingat bythalassium, syrtim, aut charybdim incidere. Cum eodem sunt aliqui gnari viri astrologi et auruspices, qui astrorum et coeli signa considerant, et de ventis judicant, ipsumque piratam dirigunt. Sunt autem communiter omnes in illa arte experti, quod ex inspectione coeli de futuris aut tempestatibus aut tranquillitatibus judicant, quod etiam considerant in colore maris, et ex concursu et motu delphinorum, et piscium volantium, ex fumo ignis, et exhalatione sentinae, et ex scintillatione spirarum et funium noctibus, [motibus] (#B#) et ex remorum mari immissorum radiatione. In nocte ex inspectione siderum omnes horas sciunt. Et habent juxta malum maris stellam unam, aliam in suprema habitatione castelli, quasi compassum et juxta illam semper noctibus ardet lucerna, et in navigatione nunquam avertunt oculum ab ea, sed semper unus stellam inspicit, et cantat quadam dulci melodia, intimans prosperitatem viae, et eodem cantu pronunciat illi, qui gubernaculi clavum regit, ad quam partem ipsum gubernaculum sit trahendum: nec ille gubernator audet quovis modo movere temonem nisi jussu inspectoris maris stellae, in qua cernit, si directe, si curve, si lateraliter navis progrediatur: de his vide fol. 62. Habent et alia instrumenta, quibus de cursu siderum et de flatibus ventorum et de maritimis semitis judicant. Chartam enim habent, quae habet ulnae latitudinem et longitudinem, in qua maris latitudo mille[TR86] lineis est depicta, et regiones punctis designantur et miliaria cifris. In illa charta perpendunt, et vident ubi sunt, etiam dum nullum terram conspicere possunt, et dum nec sidera apparent propter nebulas. Hoc autem inveniunt in charta ducendo circulum de linea ad lineam de punctis ad punctum mirabili industria; multa alia instrumenta habent, in quibus maris itinera considerant, et cottidie simul sedent de his conferentes. Post hos supremus in regimine navis, qui manum apponit, et praecepta speculantium primo suscipit, dicitur cometa, et idem est quod comes galêae, et habet locum suum infra castellum in medio transtrorum in sublimi. Huic patronus intentionem suam insinuat, et ipse consequenter totam coordinationem movet. Habet enim pendere in collo argenteam fistulam, cum qua dat signum, ad quos labores navales currendum sit; et quacumque hora diei aut noctis fistula illa auditur, repente omnes accurrunt cum clamore fistulanti respondentes. Hic jubet a portubus recedere et accedere; anchoras ejicere et retrahere; vel erigere et remittere; remis trahere et quiescere; bolidem immergere; tonsillas figere et dimittere. Hunc omnes inferiores timent sicut diabolum; quia ipse percutit baculis, castigat pugnis et funibus quos vult, nec est qui murmurare audeat, quia contra murmurantem omnes insurgunt dato ad hoc signo. Vidi de istis cometis inhumanas crudelitates, quibus affligebant pauperos galeotas. Sub illo est alius, qui dicitur baronus, id est baro galêae, qui ad jussum cometae movetur et movet, et semper habitat in medio galeae juxta malum, et etiam gerit fistulam praeceptoriam in collo;[TR87] et ubi cometa non potest esse, accurrit baro fistulans, clamans, et stimulans ad labores. Huic grandis cura est de funibus, velis et anchoris, ut sint semper aptata et disposita, et singularia habet in galêa[TR88] privilegia et jura. Sub illo alius est, qui dicitur subparono, [sic] qui ad jussum ejus jubet et praecipit aliis. Post illos sunt quidam, qui (#48 A#) dicuntur compani, id est, socii forte IX., inter quos tamen aliqui praecellunt aliis, et sunt illi, qui sciunt discurrere per funes sicut catti, et velocissime per funes usque ad kebam ascendunt, et erecti in antenna currunt, etiam in saevissimis tempestatibus, et anchoras tollunt, immittentes se aquis profundis, si haeserint, et periculosissimis laboribus insistunt. Sunt autem communiter juvenes agilissimi, vitam suam quasi pro nihilo reputantes, audaces, et sunt etiam in galêa potentes, quasi milites sub baronibus. Sub istis sunt alii, qui dicuntur marinarii, qui ad instantes labores cantant, quia labores navales sunt durissimi, nec exercentur nisi concentu hortatoris, et responsione laboratorum. Sic illi laborantibus assistunt, cantant, horantur, et percussiones minantur in stimulatione. Onera etiam magna eorum industria trahuntur. Et sunt communiter viri senes et maturi. Infimi dicuntur galeotae vel galeoti, primae vel secundae declinationis, quos latine nominamus remiges vel remices, qui in transtris sedent ad remos trahendos, et sunt in magno numero, et omnes grossi, at asinini labores eorum sunt, ad quos faciendos clamoribus, verberibus, maledictionibus stimulantur: sicut equi ducentes oneratum currum per viam altam, qui quando fortius trahunt, tanto magis stimulantur; sic et isti miseri, quando omnem conatum in labore faciunt, adhuc percutiuntur ad plus conandum. Taedet me scribere, et horreo cogitare de tormentis et castigationibus illorum hominum: nunquam vidi bestias adeo atrociter percuti, sicut illi caeduntur. Coguntur saepe tunicas et camisias a cingulo deorsum pendere, et brachiis scapulis et dorso nudato laborare, ut corrigiis et flagellis possint tangi. Hi galeoti sunt in plurimum servi emptitii patronorum, vel alias sunt vilis conditionis, aut captivi, aut fugitivi de terris, aut expulsi, aut exules, vel adeo infelices, quod super terram vivere non possunt nec se nutrire valent: et quando timetur fuga eorum, tunc ferramentis includuntur super transtra sua. Ut communiter sunt Macedones et de Albania, de Achaja, de Illyrico et Sclavonia et nonnunquam sunt inter eos Turci et Sarraceni, qui tamen occultant ritum suum. Nunquam vidi theutonicum galeotam, quia nullus Theutonicus miserias istas sustinere posset. Sunt autem miseriis ita assueti, quod tepide et inutiliter laborant, nisi assistat eis, qui percutiat sicut asinos, et maledicat eis. Miserrime comedunt et dormiunt semper in tabulis transtrorum, et diu noctuque sub divo sunt ad laborandum parati, et in tempestatibus in mediis fluctibus stant. Fures communiter sunt, nec parcunt rei, quam inveniunt, quin eam reservent, propter quod gravissime saepe torquentur. Porro tempore, quo non sunt in labore, sedent et ludunt chartis et taxillis pro auro et argento, cum execrabilibus blasphemiis et juramentis. Nunquam audivi tam horribilia juramenta sicut in navibus a jam dictis: nihil enim expediunt, nec in joco, nec in serio, nisi cum turpissimis blasphemiis Dei et Sanctorum. Sunt tamen inter (#B#) eos nonnunquam aliqui honesti mercatores, qui se isti gravissimae servituti subjiciunt, ut mercantias in portubus exerceant. Aliqui sunt mechanici sutores vel calceatores, et tempore quietis faciunt in navi calceamenta, et tunicas ac camisias; aliqui sunt lotores et lavant in navi camisias et facileta pro pretio. Hoc autem commune est omnibus galêotis, quod sunt negotiatores, et quilibet sub transtro suo habet aliquid venale, quod in portubus exponit ad vendendum, et in navi cottidie simul negotiantur. Sciunt etiam communiter ad minus tres linguas, scilicet sclavonicam, graecam, et italicam, et major pars scit ad istas etiam turcicam. Inter galêotas etiam est ordo: nam aliqui aliis praepositi sunt, et illi, de quibus est major confidentia, ponuntur custodes circa ostia galêae, et dicuntur guardiani. Aliqui sunt praepositi prorae; aliqui praesunt in dextero latere; aliqui in sinistro; aliqui in puppi serviunt, et illi melius stant. Sunt etiam in galêis communiter tres vel quatuor juvenes masculi, qui discunt per funes currere, et in aliis animosis operibus student se exercere. Aliqui etiam praeter galêotas sunt bombardrini; [sic] aliqui tubicines, qui clangunt semper mane et vespere, et ante mensam et post mensam, et in omnibus portubus. Aliqui etiam galêae mundatores et ornatores. Sunt etiam in ea rasores ad minus duo, qui etiam sunt medices et chirurgici; sunt etiam in ea tortores malefactorum, qui torquent sicut lictores, quos patronus jusserit torqueri. Est etiam quidam officialis satis potens in galêa, quem nominant scribanum, id est scriptorem, qui omnia nomina personarum galêae in scriptis habet, intrantes in portubus inscribit, et exeuntes, et ille lites ortas de cumbis componit et naulum exigit, et multa agere habet, et est etiam ut communiter homo omnibus otiosus, et illud sufficiat de officialibus galêae.
De Justitia et Judicio, quae servantur in galêa exacte.
Ut autem in tanta multitudine pax servetur, justitiae locus datur, et in galêa exacta justitia servatur. Sunt enim in navi judices, qui cunctis diebus, et causis emergentibus sedent pro tribunali, et audiunt partes, et examinant causas; et rigorosus processus est in galêa. Insuper si aliqui de tractatu facto in galêa discordaverit, nisi in navali judicio concordaverit, in nullo judicio admittitur unus contra alium extra mare: nec unus tenetur alteri stare extra navem; nec aliquis judex terrae se intromittit de contractibus celebratis in mari. Si unus concessit X ducatos in mari, postquam ad terram venerint, si ille negat se accepisse, per nullum judicem cogetur, nec testes admittuntur contra eum. Ita dicunt marinarii; an autem ita sit, et, si de facto ita fiat, an sit rationale, videat, qui vult. Ideo autem exacta justitia servatur. Fures etiam puniuntur, sed leniter. Nemo adjudicatur morti, sed illa est severissima sententia navis, quod reus aliquo gravi facto ad chordas trahitur, et percutitur et post castigationem in proximum (#49 A#) litus deportatur, et ibi dimittitur, et navis recedit; sic vidi fieri cuidam homicidae, et tantum de illo: sequitur aliud.
De divino Officio, quomodo in galêa peragitur.