Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 12

Chapter 12 3,504 words Public domain Markdown

Hoc mare sicut et oceanus[TR76] et caetera maria ex eo profluentia habent aquas salsas, amaras, insipidas, insanas et penitus ad potandum inhabiles, et tam hominibus quam bestiis abominabiles, magis quam urina. Hujus autem salsedinis causa est occultissima: hoc ex eo patet, quia antiqui philosophi in inquisitione illius causae multum laboraverunt, et in assignatione causarum quodammodo delirasse videntur, sicut et de Nili ortu et ejus incremento propter occultissimam horum [naturam] delirarunt, ut patet P. 2. fol. 119. A. B. per totum. Sic de causa salsedinis maris dicendo ad stultitias prolapsi sunt. Nam vetustissimi Demogorgonistae, ultra sensum ascendere nescientes, fingebant Demogorgonem, quem patrem primum rerum fuisse aestimabant, molem ingentem de monte Acrocerauni ignitam evulsisse, solidatamque ac rotundatam vel globatam mari oceano sexies immersisse, ex quibus immersionibus tota aquae congeries bulire et fervescere cepit: et si non statim globum retraxisset, tota aquarum maxima moles in salem densata fuisset. Sed quia voluit esse mare, mansit aqua, sed salsa. Insuper Aristoteles 2. Meteor. per longum disputat de causa salsedinis maris: sed praeter ea, quae ipse Aristoteles determinat, quidam dicunt, quod quia terra ignitur a sole, resudat de ea humiditas, quae in ea est, et ita ex isto sudore mare congregatur, et quia sudor salsus est, mare cum sit terrae sudor, salsum est. Ideo illi dicunt, quod mare nihil aliud sit, nisi sudor terrae aeternus. Alii dicunt, quod quia mare torridae zonae terrae superpositum est, ex calore ejus spissatur sicut alia aqua dulcis per calorem in salem transit. Alii dicunt, quod terra quaedam est salsa, cui cum aqua maris admiscetur, salsa fit a terra; sic aqua, quae per cineres colatur, fit salsa. Alii dicunt, quod illa salsedo fit propter calidum vaporem admixtum aquae partibus. Nam et sudor et urina, in quibus agit caliditas, inveniuntur salsa. Alii dicunt, quod solis ardore maris liquor siccatur. Sol enim est torrens cuncta, sorbensque, sicque mari late patenti salsis sapor incoquitur: calore ergo solis et stellarum aqua decocta salsa efficitur, sicque aqua dulcis per decoctionem sal efficitur, et homo, qui vinum dulce et aquam dulcem bibit, salam urinam mingit, quia calor amaritudinem inducit. Alii dicunt, quod sol exhaurit liquorem dulcem et tenuem, quem faciliter vis ignis attrahit et relinquitur omnis asperior crassiorque liquor, unde summa unda maris dulcior est, (#B#) ima vero amarior. Et lunae quidem alimentum est in dulcibus aquis, solis autem in amaris. Marinae etiam aquae gelantur tardius quam dulces, et accenduntur celerius. Mixta est ergo in mari salsedo dulcedini, quod videri potest in eo: si vas fiat de cera, et ubique obstruitur, ne aqua intrare possit, et mari imponitur, tunc aqua penetrans et distillans per parietes vasis, intus fit dulcis et potabilis, et quasi per colatorium, quod crassum et salsum est, secernitur. Si quis etiam juxta mare in litore foveam fecerit, aqua in eam ex mari percolata per arenam dulcis et potabilis fit. Alii causam salsedinis maris magis theologicam assignant. Sanctius est enim dicere, ipsum mare sic salsum creatum a Deo fuisse, sicut etiam aliorum elementorum unum quodquod propriam habet naturam; ita etiam mari connaturalem esse salsedinem; quod nisi esset sic sale conditum, putresceret sicut aliae aquae paludales, et quidam foetidi lacus: propter quam causam etiam divina ordinatione continue movetur, ut ex suo motu suae substantiae a corruptionis vitio conservetur, quia ex continuatione motus subtiliatur et motu a corruptione conservatur. Ordinavit hoc idem Dei sapientia, ut naves facilius transportaret, et minus periculum transfretantibus incumberet. Aqua enim salsa multo gravior et spissior dulci, quia dulcis est colata et subtiliata: ideo salsa aptior est ad portandum navigia. Saepe enim naves in aquis dulcibus merguntur, quae in mari mergi non possent, sicut patet ad probam, quia ovum in aqua dulci submergitur, in salsa vero nata. Insuper ipsa maris salsedo deservit plurimum hominum saluti. Si enim mare esset potabile, homines non possent bene salva vita pertransire, quia propter aestum solis sunt navigantes communiter multum sitibundi, et propter labores marinos; et si haberent ad votum aquam dulcem ad potandum, se ipsos interimerent. Ideo utile est et pro vita transfretantium, quod mare salsum est. Crassa enim est aqua maris et abominabilis; ideo quando hauritur, et supra petras effunditur, statim ex solis tactu in sal convertitur. A salsedine illa sibi connaturali sortitur suum nomen, et mare propter amaritudinem dicitur. De hoc mari dicitur Amos. 5. v. 8. Vocat Deus aquas maris et effundit eas super terram: Super quod Jeronymus (Tom. 6. fol. III. B.]: Tunc Deus aquas maris vocat, dum ipsa amarissimas aethereo calore suspendit et excolat et eliquat in dulcem pluviarum saporem. De maris salsedine vide in Spec. Nat. libr. VI. cap. 9. Maris aqua diversas contrahit qualitates, quod sic contingit. Cum enim terra cavernosa sit, aqua labilitate sua eam subintrat, quae per catheractas transiens colatur et extenuatur et ex qualitate terrae diversas contrahit qualitates. Si enim per terram arenosam et lapidosam transit, dulcem inde saporem contrahit, et clara ac dura et frigida existit. Si per salsam, salsum. Si per limosam terram, vapida est aqua. Si per lapides sulphuris et calcis aut aeris fit amara, si per foveas alumine plenas et sulphure percurrit, fervorem et foetorem inde contrahit. Itaque (#44 A#) juxta diversa accidentia terrae, diversam suscipit qualitatem. Sicut pro qualitate ventorum immutat colorem. Nam modo est flavum, modo album, modo nigrum, modo lutulentum, modo atrum, modo clarum, modo turbidum, modo aureum, modo rubeum, et omni modo sicut coelum coloratum apparet, sic et mare. Quamvis tamen utrumque respicienti et comparanti aliter appareat. Vide saepius quod aquae ita nigrae apparebant, sicut incaustum et tamen coelum videbatur splendidum. Ideo aliquando a flatibus ventorum sic vel sic coloratur, aliquando ex firmamenti resplendentia.

De periculis multiplicibus navigantium.

Evagatio per mare multis incommodis subjacet. Ipsum enim mare inconsuetis est maxime nocivum, et diversis rationibus multum periculosum. Est namque timoris incussivum; doloris capitis gravativum; vomitus et nauseae provocativum; appetitus cibi et potus ablativum; corporis humani alterativum; passionum excitativum; et multarum peregrinarum qualitatum allativum; mortalium et extremorum periculorum causativum; et saepe amarissimae mortis inductivum. Et hoc periculum est terribilissimum, quod prudentes maxime timent, stulti vero parum curant. Unde navigante per mare Aristippo, magno philosopho, in tempestate nauseam passus et subversione stomachi et capitis vertigine anxiatus[TR77] mortem timuit. Garrulus autem quidam redita tranquillitate, et cunctis restitutis sanitati pristinae, dixit philosopho: quid est, quod nos idiotae intrepidi sumus, vos autem philosophi trepidatis? Respondit: quia non de simili anima utriusque studemus. Te enim pro nequissimi nebulonis anima nequaquam decuit esse solicitum: ego vero obnoxius debui de philosophi morte timere. Nam et divites amplius fures timent, quam inopes. Animam plenam virtutibus fero, insidiosissimum furem, latronem atrocissimum, raptorem crudelissimum mare merito timeo. Porro omnia maris pericula jam praetacta nemo melius probare potest, quam expertus, qui non legendo aut audiendo didicit, sed sentiendo et experiendo. Unde Ecclesiastici cap. 43. v. 26. Qui navigant mare, enarrant pericula illius, et audiemus auribus nostris et admirabimur. Haec ille. Generaliter autem transfretantes patiuntur periculum aut ratione maris, aut ratione aëris, aut ratione navis: quamvis specialia pericula sint innumerabilia; quae sunt aut ratione propriae dispositionis, aut ratione malae societatis, aut ratione defectus cibi et potus, aut ratione malorum gubernatorum, aut ratione nimis caloris aut frigoris, aut malae provisionis, et hujusmodi, de quibus non sufficiunt verba ut possint dici. Idcirco de generalibus periculis parum dicam, sed singularia patebunt in processu navigationis, et supra in prima peregrinatione mea aliquantulum patuerunt.

Contingit primo periclitari ratione maris navigantes. Nam si mare fuerit scopulosum, undique saxis et rupibus impeditum, non sine periculo pertransitur, sicut est in Cycladum insulis, et in mari Achaico, et in mari juxta Illyricum, et Dalmatiam: in quibus locis noctibus non potest fieri navigatio propter rupes, cautes et scopulos. Hoc periculum timebant nautae, qui transducebant sanctum Paulum, ut habetur Actorum 27. v. 29. Sed et ego ipse in hoc periculo saepe fui constitutus. Aut si mare fundum habet inaequalem, nunc cumulis arenosis elevatum, nunc vero ad modum voraginis depressum, aut certe profundis vallibus et foveis distortum. In talibus locis male naves transeunt, licet enim mare undique videatur aequale, propter quod mare non nunquam aequor dicitur; tamen quando navis venit ad loca, in quibus fundus inaequalis est, subsistit, et si non est ventus impellens, difficulter potest removeri (#B#) a loco: hoc experientia didici, ut patet fol. 13. Secundo accidit periculum ratione aëris. Modico enim flatu venti redditur mare inquietum, tempestuosum, procellosum, fervidum et tumultuosum, ab hoc mare fretum saepe nominatur. Nam tempore tempestuoso, nebuloso, pluvioso et obscuro mari se committere est periculosum; potissime quando navis fertur in periculum et ipsum periculum videtur. Ventorum autem nimietas maxime formidatur signanter, quando venti contrarii subito et cum impetu oriuntur; tunc naufragium timetur, et hoc periculum commune est, saepiusque in eo fui. Tertio adducit periculum navis deferentis debilitas et insufficientia: non enim tutum est se committere naviculae nimis parvae sive fragili aut confractae, aut vetustae, quia talis non est secura inter saevientes procellas; quoniam vel propter parvitatem suam fluctibus opprimitur, et subvertitur, aut propter fragilitatem suam impetu ventorum et aquarum confringitur; aut propter gubernatoris imperientiam [sic] tardius ad portum deducitur. Ideo quartum generale periculum addi potest, quod incurritur ex imperientia vel ex pigritia aut negligentia et somnolentia nauclerorum, et hoc similiter expertus sum. Quantum autem sit periculum tempore ventorum, quo aliquis habet de galêa in barcam descendere, vel de barca in galêam ascendere, horribile est videre. Oportet enim tunc facere passum unum aut saltum, et si casu pede non attigerit barcam, aut galêam, in fretum cadet, et sine spe adjutorii periet. Vide de hoc fol. 60. Insuper adhuc aliud extat periculum, quod non expertus excogitare non posset, nec inter pericula in libris de mare scribentium ponitur, et tamen molestissimum est, accidit tamen sine terrore. Dum enim cuncti venti conticescunt, et mare obmutescit, et tranquillitas undique adest; dico pro certo, dempto naufragio, quod talis tranquillitas maris et silentium ventorum molestior navigantibus est, quam quodcunque dictorum periculorum. Quando enim nulli flant venti, et mare sine motu est, et navis fixa subsistit, tunc omnia in navi marcescunt,[TR78] et putrescunt, et muscida fiunt, aquae foetidae, vinum inutile, carnes etiam desiccatae ad fumum vermiculis plenae, tunc subito generantur infinitae muscae, culices, pulices, pediculi, vermes, mures, et glires, et omnes homines in navi redduntur pigri, somnolenti, caloribus squalidi, passionibus tristitiae, irae, invidiae impatientes et caeteris indispositionibus gravati. Paucos vidi in navibus mori in tempestatibus, multos autem in bonazibus, hoc est in navis dicta quiete, vidi deficere et mori. De his omnibus patebit in processu. Aliis nominibus inveniuntur pericula maris designari, ut dicitur quoddam periculum bythalassum, syrtis, charybdis. Bythalassum, quando duo maria concurrunt, ex quorum concursu navis fluctuans periclitatur. Syrtis locus, ubi cumuli arenae sunt, et ubi mare inaequale est, ita quod in uno loco aqua profunda est, et prope est aqua vadosa, vel ubi mari insunt scopuli occulti, ad quos navis transiens potest impingi. Charybdis secundum fictiones poëtarum fuit quaedam vetula voracissima, quae quia boves Herculis furata fuerat, a Jove fulminata est, et (#45 A#) in mare praecipitata, quae usque nunc in fundo maris deambulat, ad se naves transeuntes mare deorsum trahere satagit, ut antiquas exerceat rapinas. Quapropter illa loca, in quibus naves absorbentur, et ubi sunt occulti gurgites, sicut est locus in insulis Gozopolis, ut patet fol. 13., dicuntur charybdes, et periculum charybdum dicitur, a Charybde vetula, quam antiqui credebant in talibus locis naves attrahere. Est et aliud periculum, quod quidam Gulf, nominant, quod contingit, quando venti erumpunt de aliquibus montium cavernis adeo importune, quod naves in latus evertuntur. Quoddam aliud periculum nominant Grupp, quod navigantes incurrunt, quando duo venti contra se invicem pugnant, et navis in medio consistens contrariis procellis agitatur. Aliud insuper periculum evenit, quod nominant Troyp, a pisce troys: hic naves sentiens de fundo emergit, et navem rostro rodit et perforat, habet quippe rostrum ad modum terebri, et nisi a navi repellatur eam perforat; non autem a navi avelli potest, nisi per imperterritam inspectionem, ita quod aliquis de navi se inclinet super aquam, et irreverberato aspectu intueatur in oculos piscis, quem piscis vice versa terribiliter inspicit. Si autem inspector trepidat, et retrahere visum incipit, mox bellua consurgit et repente eum attrahit deglutiens sub aquis. Et tantum de maris periculis dictum sufficiat.

De navi, in qua peregrini transfretant, quae Galêa dicitur, qualis et quanta sit.

Varias et diversas habet mare naves: grandes, mediocres et parvas. Primo enim tempore non erant in mari nisi parvae naviculae, usque ad Jasonem, cui Argus grandem fabricatus est navem, in quam cum sociis Argonautis Colchydem navigavit. Deinde Aminocles triremos Corinthiis fabricavit contra Corzyrenses. Porro primum navium inventorem dicunt fuisse Athlantem in Libya et navigasse. De illa tamen navium specie solum loqui intendo, in qua peregrini terrae sanctae solent mare transire, quae galêa dicitur: quod nomen hoc navigii genus etiam in sacris canonibus habet, ut patet de Iudais et Sarracenis. Et est una de mediocribus maris[TR79] navibus, non de majoribus, nec de minoribus. Haec navis latine dicitur biremis aut triremis. Isidorus tamen decimo nono Etymologicorum nominat eam dormam. Vulgares autem tam Italici quam Theutonici vocant eam galêam. Et hoc nomen illi navigio advenit, quia prora cassis aut galêae formam habet, e regione inspecta, et quasi homo armatus procedit contra fluctus. Est autem galêa navis oblonga, quae remis et velis inpellitur. Similes vel aequales sunt omnes galêae in forma, dissimiles in magnitudine, quia aliquae galeae sunt grandes, quae dicuntur triremes, aliquae sunt parvae et sunt biremes: et adhuc est differentia, quia aliquae sunt galêae praedales et aliquae onerariae: in prima mea peregrinatione transfretavi in biremi; in secunda vero in triremi. Est autem biremis, quae binis et binis remis trahitur; sed triremis, quae trinis et trinis impellitur remis: quia in quolibet scamno habet tres remos et totidem remiges. Galêa autem, in qua secunda vice transfretavi, habuit transtra vel scamna LX. et in quolibet tres remiges cum remis: et si est galêa praedalis habet cum remigibus in eodem transtro unum sagittarium cum arcu. Porro longitudo ejus erat XXXIII cubitorum, accipiendo cubitum, quantum homo potest extensis ambobus brachiis comprehendere, et accipitur illa longitudo mensurando a prora usque ad puppim; latitudo vero erat VII cubitorum, mensurando in medio ejus juxta malum per transversum. Si autem vellemus totam eius latitudinem mensurare, quam habet cum remis ab utraque parte extensis, sic XIII cubitos habet in latum. In altitudine vero, mensurando a sentina usque ad kebam, quae est in summitate mali et in carceria, habuit amplius quam XVIII (#B#) cubitos. Sunt autem omnes galêae, quae [TR80] aequalis magnitudinis sunt, ita consimiles in omnibus, quod homo transiens de sua, galêa in aliam vix perpendere possit, se esse in alia, nisi quod alias Officiales in una invenit, quam in alia; et sicut hirundinum nidi aequales sunt, sic galêae venetianae. Et sunt de lignis solidissimis fabricatae, clavis, catenis et ferramentis multis compaginatae.[TR81] Porro prima et anterior pars galeae, quae dicitur prora, est contra mare acuta, et habet rostrum durum formatum ad modum ut caput draconis, aperto ore, ferreum, quo in contravenientem navem impingeret. Ab utraque autem parte rostri sunt duo foramina, per quae potest homo caput emittere, et per ea emittuntur funes anchorarum et per ea anchorae attrahuntur, nec mare potest per illa foramina intrare, nisi quando sunt ingentes tempestates. Rostrum autem prorae est altum extensum, a quo venter navis reflecti incipit contra mare. Habet etiam prora proprium velum, dictum dalum, quod vulgariter trinketum nominant; et habet subtus unam camerulam, in quam funes et vela trajiciuntur, et in ea dormit prorae praefectus, quia proprios habet officiales, qui nonnisi in ipsa habitant et disponunt ibi agenda, et est locus pauperum et miserorum, quos servi prorae recolligunt. Pendent etiam ab utraque parte prorae anchorae ferreae magnae, suo tempore in mare projiciendae. Puppis alia galêae extremitas posterior, non est acuta contra mare sicut prora, nec habet rostrum sed est lata ab alto deorsum in aquam recurva et multo altior quam prora, habens aedificium altum quod nominant castellum: dependetque ab ea in mari temo sive gubernaculum, supra quod in cancellato tabernaculo residet gubernator clavum manu tenens. Habet autem castellum tria interstitia: supremum, in quo gubernator est et stella maris, et gubernatori intimans maris stellae dispositionem, et inspectores siderum et ventorum, ac maris viarum ostensores; medium, in quo est tabernaculum domini patroni, et nobilium suorum consulum et commensalium; infimum ubi est locus foeminarum nobilium nocturno tempore, et reservatorum thesaurorum domini patroni et hoc habitaculum non habet lumen nisi per foramina superioris pavimenti. Ad utrumque latus puppis dependent scaphae sive barcae: una magna, alia parva, quae in mare mittuntur in portubus, et in eis homines educuntur, et ad latus dextrum sunt gradus, per quos in mare est descensus in barcas, et ascensus: et habet etiam proprium velum, majus quam velum prorae, quod nominant mezavala id est medium velum: latine dicuntur epidromus. In eo etiam semper est vexillum erectum, ad discernendum ventorum varium flatum. Extra habitationem puppis post duo transtra ad latus dextrum est coquina non operta, et sub coquina est cellare, et a latere coquinae est stabulum bestiarum mactandarum, et stant simul oves, caprae, vituli, boves, vaccae et porci; et consequenter per idem latus sunt transtra cum remis usque ad proram: in sinistro vero latere sunt a puppi usque ad proram transtra remigum, (#46 A#), et in quolibet transtro sunt tres remiges cum sagittario, et inter duo transtra super marginem navis ad utrumque latus pendet in bidente ferreo versabili una bombarda, et utrumque latus habet unum bombardanum, qui necessitate lapides de eis emittunt. In medio navis est malus, arbor alta, magna et fortis, ex multis trabibus composita, sustentans antennam cum accatone vel velo grandi; in summitate mali est tabernaculum quod Theutonici nominant sportam; Italici kebam; Latini carceriam; et juxta malum superius est quaedam latitudo, in qua conveniunt homines ad colloquium, sicut ad forum, et dicitur forum galêae. Porro ipsum velum magnum habet LIIII pannos in latum, quorum quilibet plus facit, quam ulnam. Verum pro diversitate temporum suspenduntur diversa vela, non adeo magna sicut accaton. In tempestatibus apponunt velum quadratum et grossum, quod nominant papafigo. In ista ergo parte superiore habitant officiales galêae et[TR82] galêotae unusquisque in transtro suo, et ibi dormiunt et comedunt et laborant. Porro inter transtra utriusque lateris est medium satis latum, in quo stant cistae magnae plenae mercimoniis, et super cistas istas est deambulatio a prora usque ad puppim: ibi etiam currunt hortatores tempore remigationis. Juxta malum est foramen magnum per quod 7. gradibus est descensus in carinam, quae est locus peregrinorum, vel onerum in onerariis galêis. Est autem ipsa carina longa a cellario puppis usque ad camerulam prorae, lata vero ab uno pariete navis usque ad alium, et est sicut camera spatiosa et magna; nec habet lumen nisi quod per foramina quatuor, per quae est in eam descensus, intrat. In ista carina habet quilibet peregrinus suam cumbam, vel suum locellum. Porro peregrinorum cumbae sic sunt ordinatae, quod per longum navis sive carinae est una cumba ad aliam sine interstitio, et unus peregrinus jacet ad latus alterius, in utroque latere, capita habentes ad parientes navis et pedes contra se invicem extendentes. Sed quia carina lata est, stant in medio cumbarum cistae, capsae peregrinorum a cellario usque ad prorae camerulam, in quibus peregrini res suas habent reservatas, et ad illas capsas utrimque dormientes tam in sinistro quam in dextro latere extendunt pedes. Sub peregrinis adhuc est concavitas magna, et profunditas usque ad galêae infimum, quod venter galêae dicitur, qui quidem non est latus sicut in aliis navibus, sed est acutus a prora usque ad puppim, ita quod galêa inferius habet acutum pedem, adeo quando non est in aqua, quod non potest super terram erecta stare, sed oportet eam in latere jacere: et ista acuitas navis arena plena est usque ad asseres, super quos jacent peregrini et in ipsam arenam levatis asseribus sepeliunt peregrini vascula sua in quibus vinum habent, et ova et alia, quae frigore indigent. Porro inferius in loco peregrinorum juxta mali medium est sentina, non hominum immunditias colligens, sed omnes humiditates et aquae occulte aut patenter galêam subintrantes ad (#B#) sentinam illam distillant, et confluunt, et pessimus foetor ex ea exhalat, magis quam ex quacunque latrina humanorum stercorum. Hunc omni die evacuari oportet semel, sed tempore fremitus maris sine intermissione omnes aquas ex ea sursum trahere. Porro super margines galêae sunt loca aptata pro ventrorum purgatione. Tota galêa intus et extra est nigerrima pice linita, funes etiam, asseres et alia, ne ab aqua corrumpantur faciliter. Funes velorum et anchorarum partem magnam galêae occupant, quia sunt multae, longae et magnae in multiplici differentia. Mirum est videre multitudinem funium et connexiones et circumplexiones eorum. Galêa est quasi claustrum, nam locus orationis est juxta malum, superius ubi forum etiam est; refectorium commune est pars puppis media; dormitorium transtra galêotarum et cumbae peregrinorum. capitulum ex opposito coquinae: carceres sunt sub pavimento prorae et puppis, cellare, coquina, stabulum omnia patent supra. Et ita breviter multis omissis habetur galêae imago. Praeterea S. Jeronymus in epistola ad amicum aegrotum saeculum pelago comparat, claustrum navi, et in moralem partem traducit, dicens: est saeculum ut mare, quod est impatiens natura, et sine ventis inflatum, erigens in ipsa tranquillitate minaces atque terribiles fluctus, quod licet sessores non noceat suos, habet tamen aliquid formidinis etiam innoxia magnitudo; nec navigantibus desunt formidines frequenter et ictus undarum; nunc denique gubernatores totos sinus securus explicuit. In mundo et mari rara sunt prospera, densa sunt turbulenta, expavescitur, timetur, morbi quoque non desunt; solus exitus securitatis est portus.

De politia, quae servatur in regimine galêae.