Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Part 11

Chapter 11 3,069 words Public domain Markdown

Decima octava, quae fuit dies dominica et festum Pentecostes, intravimus mane ecclesiam S. Bartholomaei Apostoli, quae est ecclesia parochialis hospitii nostri; et ibi audivi confessiones quorundam peregrinorum, et de licentia plebani ejusdem ecclesiae eosdem sacro Eucharistiae sacramento communicavi, et mansimus per totum Officium in parochia. Post prandium vero navigavimus ad ecclesiam Sancti Spiritus, ad quem erat multus concursus pro indulgentiis et processio sollemnis fraternitatum, quas Scolas nominant. (#B#)

Decima nona die navigavimus ad ecclesiam, quam nominant ad S. Mariam de Misericordia, quae est pulcherrima, ditior et antiquior ecclesia in urbe, ibique Officio divino interfuimus, et ornatum in picturis et sculpturis mirati sumus. In reditu ad hospitium venimus ad multas alias ecclesias, in quibus indulgentias accepimus, quarum ecclesiarum nomina taeduit me scribere.

Vicesima die, facto mane, antequam sol incalesceret transivimus in ecclesiam S. Mariae formosae: et certe ipsa ecclesia formosa est et magna: ibi ergo Missis auditis ingressi sumus in hospitium. Nec die illo exire domum praesumsimus propter excessivos calores. Tantum enim erat calor, quantus praeterito tempore non est visus Venetiis. Qua arefactae sunt cisternae, et facta est aquarum dulcium magna caristia; nec habebatur ibi potabilis aqua, nisi quae de fluvio Brenta adducebatur in navibus, et illa care vendebatur, et cisternis circumfundebatur, ut per terram coleretur et in cisternas destillaret.

Vicesima prima die navigavimus ad S. Antonium prope S. Dominicum, et ibi divino Officio interfuimus. Post Officium circuivimus et structuras magnas, quas ibi Domini Veneti faciunt fieri, perspeximus, et tantas expensas mirati sumus, quia de mari et aquis muros ingentes erigunt, et est multum pretiosum ibi nova fundamenta jacere. Ratione illius aedificii Dux Venetiarum fatribus nostris ad S. Dominicum erat illo tempore multum offensus et alii senatores, quia postulabant a fratribus spatium dimidii horti Conventus nostri pro monasterio S. Antonii ampliando: sed fratres nolebant consentire et forti fronte Duci et Senatui se opposuerunt, propter quod in magna indignatione steterunt; ut tamen fratres flectere possent ad consensum, obtulerunt fratribus contra orientem spatium in mari quantumcunque vellent, possent accipere, et de sumptibus civitatis vellent fundamenta jacere: sed Prior tunc temporis, homo imperterritus, nullo modo consentire volebat. Porro Domini Veneti locum illum ita sollemniter aedificant cum honestis habitationibus, et multis cameris, ut peregrini Jerosolymitani ibi hospitentur. Inhonestum enim judicant, quod peregrini tam sanctae peregrinationis habitent in publicis hospitiis et quod in tanta civitate non habeant proprium locum nisi loca publica. Nam apud eos hospitia publica sunt inhonesta, ideo quando ad eos veniunt magnates, assignant eis proprias domus, ne in hospitiis maneant. Suas etiam popinas, quas hospitibus magnis de communitate offerunt, invitissime ad hospitia publica mittunt, et si mittunt, exiguas et minus honestas mittunt. Dictum enim fuit Dominis meis, quando fuit de civitate popinatum, quod si essent in alio loco, quam in hospitio publico, Domini Veneti saepius popinas mitterent, (#40 A#) et liberalius agerent. Et idcirco locum illum aedificant sumptuose, ut honorabiles peregrini ibi habitent et honorentur ab eis. Inde de S. Antonio navigavimus in galêam nostram, quae de S. Marco fuerat prope S. Antonium educta, et invenimus in ea multos laboratores, navem cum transtris[TR70] et remis et malis et aliis requisitis coaptantes, et arenam inducentes. Quod ut vidimus, gavisi sumus sperantes nos citius recessuros.[TR71]

Vicesima secunda die navigavimus ad ecclesiam, quae dicitur ad Apostolos, ibique divina audivimus. Post Missam ostenderunt nobis corpus S. Mariae Virginis, de qua in Vitis Patrum clara habetur mentio: in prima parte (p. 49. b.) Post prandium iterum in galêam navigavimus educentes in eam aliquas capsas et cistas ad cumbas nostras. Navigavimus etiam ad locum maximarum navium, in quas ingressi, vidimus digna admiratione, quomodo aqua tam gravissima pondera possit portare et tam ingentes structuras.

Vicesima tertia die navigavimus ad ecclesiam S. Jeremiae, et post Missam corpus S. Magni Episcopi fuit nobis ostensum, qui fuit primus antistes civitatis venetianae. Et inde ad monasterium S. Mariae, quod dicitur Virginum, venimus et multas sanctorum reliquias ibi vidimus, et alias capellas illo die multas lustravimus, quarum nomina transeo.

Vicesima quarta die, quae est translatio B. Dominici, navigavimus ad S. Dominicum ad fratres Praedicatores, et ibi divino Officio interfuimus, et inde transivimus ad S. Annam prope; ibi etiam multae reliquiae sunt nobis ostensae. In reditu navigavimus ad S. Mariam de vinea, ubi fratres minores de observantia habent pulcherrimum conventum, eumque indies pretiosiorem faciunt. Ibi gloriosa Virgine salutata reversi sumus ad locum nostrum.

Vicesima quinta die, quae fuit dominica et festum beatissimae Trinitatis, mane surgentes transfretavimus canale magnum ad ecclesiam S. Trinitatis, ubi est domus Dominorum Theutonicorum, et ibi processioni et divinis Officiis interfuimus et invitati cum illis Dominis pransi fuimus. Maximus autem concursus est illo die ad locum illum; et per totum diem est canale repletum navibus venientium et recedentium. Cum autem ad hospitium reversi essemus, audivimus, quod Domini Consules Venetorum mandassent (#B#) ambobus patronis, ut cum peregrinis in illa septimana recederent nec ultra manerent. Quo audito laetati sumus, quia taedium magnum incepimus habere Venetiis.

Vicesima sexta die transivimus ad S. Stephanum, ubi est Conventus Augustinensium, et ibi audivimus Missas. Post Officium ostenderunt nobis fratres quosdam lapides, cum quibus credunt fuisse S. Stephanum lapidatum in Ierusalem. Eodem die mandavit patronus, ut omnes cistas et reservacula ducere faceremus in galêam, quod et fecimus celeriter cum magno gaudio, quia recessum nostrum desideranter exspectavimus.

Vicesima septima die navigavimus ad S. Cartianum, ubi est quaedam ecclesia parochialis, in qua Missam audivimus. Post Officium ostenderunt nobis clerici corpus S. Maxim. Episcopi; quod in argentea teca honorifice est locatum. Transivimus etiam ad unam ecclesiam, in qua corpus S. Sabbi Abbatis requiescit. Et istis reliquiis deosculatis reversi sumus in hospitium. Eodem die occupati multum fuimus cum nostra expeditione facienda in galêam, et videbatur nobis, quod vix sufficerent nobis dies residui, quos adhuc Venetiis mansuri fuimus pro nostra expeditione.

Vicesima octava die mane navigavimus ad S. Mariam Carmeli, ubi fratres Carmelitae Conventum habent, et Missa audita celerius in hospitium reversi sumus. Disposuerant enim Domini peregrini medicum, qui pransurus erat nobiscum. Ab illo physico receperunt regimina in scriptis per mare, quilibet secundum conditionem suam, et dedit eis recepta de apothecis, et multi receperunt purgationes, sicut necesse est mare ingredientibus prius purgari.

Vicesima nona die, quae fuit festum sanctissimi Corporis Christi, ad S. Marcum ascendimus et processioni solemni affuimus. Nunquam vidimus tantas solemnitates illo die, sicut ibi. Mirifica enim erat haec processio multitudine maxima religiosorum omnium Ordinum et sacerdotum, qui sacris induti vestibus cum reliquiaris pretiosissimis et variis procedebant ordinate per circuitum plateae S. Marci, quae cooperat erat sagis lineis per totum longum circulum, per quem processio de ostio uno ecclesiae S. Marci usque ad aliud ibat. Patriarcha vero Eucharistiae sacramentum portabat, ad cujus latus Dux ibat in sua pretiosissima ducali mitrella; et Abbates infulati cum toto (#41 A#) senatu Venetorum sequebantur. Delectabile valde est, praeter ecclesiasticum ornatum, qui excellens est, videre maturitatem dominorum de Senatu, et honestissimum eorum vestitum: hos sequebantur fraternitates multae et deinde communis vulgus. Religiosi vero et canonici et clerici praecedebant cum cantu et omni genere musicorum cum ludis et spectaculis diversis. Ibi nullum collegium, nullum monasterium, nulla[TR72] fraternitas comparuit absque aliquo singulari spectaculo, quo omnes mirarentur, et delectarentur. Fratres Praedicatores de S. Johanne et Paulo suo decore et jocundis spectaculis totam processionem venustabant: ibi vidimus tantum aurum, tantum argentum, lapides pretiosos, vestes pretiosas, quod non potest aestimari. Nihil est ibi quam multitudinis confusibilis compressio, cursus et importunitas. Post prandium navigavimus ad monasterium, quod dicitur ad corpus Christi, et sunt ibi moniales nobiles et ditiores civitatis Ordinis Praedicatorum: et paene tota civitas post prandium illa hora ad ecclesiam illam navigio venit, et fit magna navium compressio et congregatio ad videndam processionem. Veniunt enim fratres Praedicatores de tribus Conventibus: de S. Johanne et Paulo; de S. Dominico et de S. Petro martyre, et faciunt ibi preciosam processionem cum corpore Domini, per longum spatium, super canalem magnum cum multis spectaculis. Inter ista divina solemnia quantae ibi videantur vanitates, et mulierum intemperata ornamenta et secularium rerum dissolutiones, et religiosorum ac clericorum evagationes, perpendat ille, qui tantae multitudinis confluxum considerat. Si sanctissimo et divinissimo sacramento honor acceptus est tam saeculariter exhibitus, Deus, qui omnia novit, scit. Istis ergo finitis remeavimus in hospitium nostrum ad coenam.

Tricesima die ad ecclesiam S. Danielis navigavimus, et ibi Missam audivimus; post Missam ostenderunt nobis corpus integrum cujusdam S. Johannis martyris; illas ergo reliquias deosculati sumus et in domum reversi. Eodem die, facto prandio, multi peregrini colligatis sacculis suis navigaverunt in galêam, nec amplius in civitatem redierunt manentes in navi usque ad omnium exitum.

Tricesima prima die, quae est ultima Maii, mane surreximus[TR73] et ad sanctum Salvatorem, ubi sunt Canonici regulares de observantia, Missis interfuimus. Postea barcam conduximus, et duci nos fecimus ad ecclesias, quarum patroni singulariter peregrinari volentibus necessarii sunt: quia jam recessus noster instabat et sanctos invocare volebamus pro adjutorio. Primo ergo navigavimus in ecclesiam S. Raphaëlis Archangeli, rogantes ibi deum, ut S. illum Archangelum nobis mittat inductorem sicut Tobiae. Deinde navigavimus ad S. Michaelem Archangelum, deprecantes (#B#) eum nobis ad contenderendum omne nocivum, tam visibilium quam invisibilium hostium. Ab inde navigavimus ad S. Christophorum, eumque petivimus fieri nostrum bajulatorem per hoc mare magnum. Est enim inter Venetias et Murianam insula, in qua est ecclesia nova et pulcra S. Christophori cum monasterio Ordinis albi. In illo Monasterio est depicta una mappa mundi valde pulchra. Ab illa insula navigavimus ad ecclesiam S. Marthae hospitae Domini Iesu; et illam rogavimus, ut de honestis et bonis hospitiis nobis provisionem fieri procuraret, aut certe patientiam in defectu hospitii impetraret pro nostro longo itinere. Circa hanc ecclesiam sunt moniales albi habitus. Et his peractis in hospitium reversi sumus. Ecce quomodo ab evagatione etiam in civitate non poteramus nos continere! Posui autem solum honestas et sanctas evagationes, quas in civitate venetiana habuimus. Curiosas vero et minus utiles ignoro, quamvis saepe factae fuerint. Et hic habet finem evagatio venetiana. Porro illo toto die occupati fuimus disponendo nos ad navis ingressum pro die crastina. Et cum physico, qui nobis medicinas dedit, computavimus, et hospitam nostram dominam Margaretam solvimus, et eas res, quibus per mare usus non est, commendavimus cellario domus, Nicolao Frig, Theutonico, et diem crastinum fieri praestolati sumus.

Sequuntur quaedam necessaria[TR74] pro intellectu maritimae Evagationis.

Evagari antequam per mare incipiam, aliqua praemittere judicavi necessaria, ad solvendum dubia multa, quae fieri solent circa maritimam Evagationem. Peregrinatio enim terrae sanctae pro majori parte in mari perficitur, et tempus longius in maritimo itinere transit. Ideo tria praemittere ei statui:

Primum, de mari multiplici et ejus qualitatibus et periculis.

Secundum, de galêa triremi et ejus dispositionibus.

Tertium, de regimine et politia triremium, et avisamentis.

His tribus intellectis potest quietus stare etiam ille, qui nunquam vidit mare.

De triplici mari.

Mare in genere est triplex, scilicet: mare magnum, mare majus, et mare maximum. Mare magnum est mare mediterraneum, quod dicitur mare nostrum; mare majus est mare ponticum; mare maximum est oceanus, quod ambit mundum. De hoc oceano primo videbimus breviter, et postea de aliis. (#42 A#) Oceanus vel oceanum mare maximum, quod exterius per modum circuli ambit orbem terrarum, eumque amplectitur. Et dicitur tam a Graecis, quam a Latinis oceanum, eo quod ambit orbem; sive a celeritate[TR75] sua, quia oceanum ocius id est velocius discurrit; sive a coelo derivando nomen a media syllaba Ce, quia hoc mare similitudinem habet cum coelo in colore et quomodo coelum coloratum videtur, sic et oceanum. Oceanus ille manat ex orbe, et in ipso est radix ejus et principium: finis quoque ejus est apud finem illius. Et est origo omnium mundi aquarum, a quo defluunt et influunt. Ideo oceanus dicitur hospitium fluminum et fons imbrium: nec tamen augetur influxu, nec minuitur effluxu, quia quantum recipit tantum reddit. Mirum autem hoc videtur, cum tantus numerus fluminum illuc currentium sit fluctusque tam perpetuus cursus, tam fere infinitus, quomodo inde non augeatur oceanus? Nec minus mirum cum multa ex eo procedant subterranea flumina multam quoque partem illius stellarum haustus auferat, quia sol et alia sidera de eo maximam abundantiam aquarum suis intensissimis ignibus hauriunt, et circum omnia sidera fundunt eas, ut ea temperentur, quae de se sunt ignea, nec per siderum copiosissimum haustum et attractionem oceanus minuitur, quia ut dictum est, tantum recipit, quantum per effluxum et haustum perdit. Quomodo autem hoc fiat, soli Deo cognitum est, cujus opus mundus est, et cui soli omnis mundi ratio nota. Hoc mare maxime sequitur lunae cursum, et est ideo vorago, quae totas aquas et naves absorbet et revomit, et hoc in exortu lunae majori aestu fluctus vomit et revomit. Ista autem vorago dicitur abyssus magna, de qua scriptum est Genes. 7. v. 12. rupti sunt omnes fontes abyssi magnae. Juxta hanc sunt cavernosa loca, et speluncae latae et patentes, in quibus venti de spiramine aquarum concipiuntur, et illae cavernae sunt quasi mudinares [sic] et spiritus illi in Scriptura nominantur spiritus procellarum. Hi spiramine suo aquas maris per patentes terrarum cavernas introrsus in abyssum attrahunt, et eos iterum exundare magno impetu compellunt. De istis late loquitur Vincent. in Spec. Natur. lib. 6. Habet hoc mare aquas salsas, sicut et alia maria, ut patebit. Porro oceano magnitudo incomparabilis est, et intransmeabilis latitudo, et post eum terra nulla est, sed solum denso aëre nubium mare continetur. Sed et terra subterius est. Secundum ordinem quippe naturae toto terrae superficies aqua deberet esse operta: at vero creator omnium Deus magno suo beneficio voluit pro hominum et bestiarum habitatione partem terrae siccam conservare, quando dixit: congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. Haec praeeminentia designatur, cum de orbe ipsius dicitur: quia ipse super maria fundavit eum (Psalm. 24. v. 2) ut scilicet operiretur: sed virtute creatoris fluctus cohibentur. Unde Psalmus: terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram (Psalm. 104. v. 9.) Et Job. 38. v. 8. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat. Si quis de his clarissimum voluit habere intellectum, legat additiones domini Pauli Burgensis Postillae Lyrae de opere 3. diei; ibi: congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum unum. Ex hoc mari funduntur et effluunt alia maria; mediterraneum, ponticum (#B#) et mare rubrum sicut rami a stipite.

Mare majus dicitur mare ponticum, non quod de facto majus sit, quam mare nostrum; sed ideo, quia nullis aut paucis insulis intersecatur. Et dicitur ponticum, quia omnis ista aquarum congregatio per alveum concurrit, quo Xerxes ponte navibus facto commeavit: quem fluxum nominant Hellespontum. Vel ponticum dicitur, quasi sine ponte, nec ponte transiri potest. Vel dicitur ponticum a puncto, eo quod rotundum esse dicatur sicut punctus. Vel est ponticum vocatum, eo quod sit brevis. Communiter etiam nominatur mare hoc Pontus Euxinus a moribus accolarum, ut dicit Isidorus, quia secundum Ptolomaeum [sic] pessimis pollebant Euxologitae moribus, adeo ut nemo eos molestaret, et aliis ad eos confugisse fuit pro asilo. Sed et fluvius Euxes, monte Caucaso fusus, in eum pontum labitur, eique nomen adfert, vel ipse fluvius a mari trahit nomen suum. Porro a tergo Ponti est Meotus palus latissima, qui in se suscipit Tanaim fluvium, qui scindit ab Europa Asiam, fluitque de Rhiphaeis montibus. Insuper Pontus ille Euxinus est mare dulcius, quam alia maria, ex multitudine fluminum dulcium aquarum. Unde Danubius noster auctus LX. magnis fluminibus per VII. ostia ponto illabitur Euxino.

Mare magnum dicitur mare nostrum et mare mediterraneum, et de illo mari loqui est nobis magis ad propositum. Primo quidem dicitur mare magnum, quia caetera maria et lacus in ejus comparatione sunt minora. Secundo dicitur mare nostrum, quia nobis notum, nobis propinquum, et a nobis usitatum. Tertio vero dicitur mediterraneum, quia ab occidente per mediam terram usque in orientem perfunditur, et principalibus mundi partibus, scilicet Europae, Asiae et Affricae interjacet, ipsas se et suis brachiis ab invicem separans et distinguens. Habet enim ab oriente et septentrione Europam, ab oriente Asiam, ad austrum Affricam. Unde peregrinus, qui ad S. Katharinum transit, tres illas mundi partes attingit in mari. In Europa enim navigare incipit, et in Creta et Rhodo et Cypro Asiam tangit, dum vero in Alexandriam Aegypti pervenit, in Affrica erit. Nilus enim dividit Asiam ab Affrica, in cujus Affricana parte est Alexandria. Porro mare nostrum continuatur cum duobus praefatis maribus, et sunt eaedem aquae oceani pontici et maris mediterranei. Nam ex oceano ab Hispaniis profunditur, Galliam, Italiam, Siciliam, Cretam et usque in Aegyptum pertransit. Brachium autem illud, quo in Hispania oceano jungitur, vocatur vulgariter strictum de Maroch, et dividit regnum Marochiae, quod est in Affrica, ab Hispania; inter quas regiones effluit mare mediterraneum ex oceano per praefatum brachium, quod in latitudine vix habet quartale miliaris. Stant enim foeminae lotrices in utraque parte, paganae in Maroch, christianae in Hispania, et corixantur, et ibi dividitur Affrica ab Europa. Altero vero ejus brachio, quod Hellespontus dicitur, alias brachium S. Georii, continuantur cum mari pontico, et hoc brachium dividit Europam et Asiam minorem, quae jam Turcia dicitur: quia Turcus totaliter eam cepit. Vulgares tamen nominant hoc brachium Buccam constantinopolitanam, eo quod super ipsum in litore Europae civitas Constantinopolis est situata. Ubi vero hoc brachium derivari incipit a mari mediterraneo super litus Asiae minoris, dicitur fuisse Troja illa antiqua et potens civitas constituta. Veritas tamen certa de hoc non habetur, quod Troja ibi steterit. Ideo recte dicitur mare nostrum mediterraneum, quia et terrae mediae interjacet, et medium inter alia duo maria tenet. Ad ista tria maria omnia flumina nobis nota decurrunt. Danubius noster omnia flumina montium rhaeticorum contra orientem tendens secum ducit in mare (#43 A#) ponticum, quod alias dicitur Euxinus. Rhenus in ipsis rhaeticis montibus oriens contra occidentem tendit, secumque infinita flumina in oceanum pertrahit. Rodanus cum Rheno in origine socius, contra meridiem currens secum reliqua flumina in mare Tyrrhenum pertrahit. Sic Athesis ex alpibus et Padus et Brenta trahentes originem, in mare mediterraneum decurrunt. Sunt insuper alia maria ex Scriptura nobis satis nota, quae etsi non apparentibus brachiis continuantur cum aliquo praedictorum trium, tamen per gurgites subterraneos creduntur eisdem copulari: ut est in oriente mare caspium, quod quidem singulare est, nec aliquo apparenter sociatur, dicunt tamen, quod occulte sub terra in ponticum mare labatur. Mare etiam Galileae, et mare mortuum dicuntur occulte decurrere in mare rubrum, quod de Oceano profluit, et est lingua oceani, qua Persidem et Arabiam confingit et per eum navigatur ad Indiam, ut dicit Ieronymus in epistola ad Fabiolam. Insuper notandum: quod mare mediterraneum est unum, sortitum diversa nomina, pro diversitate locorum, sicut et terra, cum sit una, habet diversa nomina. Quandoque enim a provinciis nomen accommodat: sic dicitur mare asiaticum, mare syricum, hybericum; quandoque ab insulis, sicut balearicum, siculum, creticum, cyprium; quandoque a promontoriis, sicut maleum et aegaeum, quandoque a gentibus, sicut germanicum, gallicum, italicum, dalmaticum; quandoque ab adjacentibus civitatibus, sicut adriaticum, tyrium, joppicum, alexandrinum, venetianum. Et ideo dum leguntur etiam in Evagatorio diversa maria, non intelligitur nisi unum, habens diversa nomina.