# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

## Part 10

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-efac662a/index.md

XI. Quod patronus omnia vectigalia, omnemque pecuniam pro salvo conductu exponendam, et pro asinis et aliis exactionibus, quibuscunque nominibus (#35 A#) censeantur aut ubicunque exponere oportebit, ipse solus pro peregrinis totum solvere absque eorum sumptu teneatur, et curtusias magnas; de parvis metipsi[TR61] per nos providebimus.

XII. Quod peregrinus ipsi patrono pro hujusmodi omnibus, per eum, ut praefertur, faciendis vel exponendis, quadraginta ducatos de Zecha dictos, id est, noviter monetatos dare teneatur. Ita tamen, quod illius summae dimidiam partem in Venetiis exsolvat, reliquam vero in Joppe.

XIII. Si aliquem de peregrinis mori contigerit, patronus de derelictis ejus bonis nullo modo se impediat, sed apud eum vel eos, cui vel quibus ejusmodi decedens bona sua legaverit, omnino relinquat intacta.

XIV. Si aliquis ex peregrinis ipsis antequam terrae sanctae applicarent, moreretur, patronus ipse dimidiam partem datae sibi prius pecuniae restituere teneretur: de qua ejus testamentarii ordinabunt juxta commissa.

XV. Si peregrinus aliquis in galêa moreretur, quod non statim corpus ejus in mare mitti jubeat, sed extra ad terram duci et sepeliri faciat, in aliquo coemeterio. Si vero remotius a terra fuerit galêa, quod tam diu defuncti corpus in galêa sustineatur, quousque vel ad portum aliquem venerit, vel sociis defuncti placuerit mitti corpus in mare.

XVI. Si aliqui ex peregrinis ad St. Katharinam vellent proficisci, in montem[TR62] Synai, patronus cuilibet tali id petenti X. ducatos de data prius pecunia reddere teneatur in Jerusalem.

XVII. Quod patronus antequam cum peregrinis recedat de Jerusalem, fideliter adjuvet illos peregrinos, qui ituri sunt ad St. Katharinam, et inter eos et Trutzellmanum pacificam conventionem faciat.

XVIII. Quod patronus peregrinis aptum in galêa assignet locellum pro pullis sive gallinis, et quod sui coci permittant cocum peregrinorum pariter cum eodem igne parare peregrinis, sicut eis placet.

XIX. Si aliquem peregrinum in galêa adeo graviter infirmari contigerit, ita quod in foetoribus carinae manere non posset, vel alii peregrini eam sustinere nollent, teneatur patronus tali superius aliquem assignare locum ad manendum, vel in castello, vel in puppi, vel in aliquo transtro.

XX. Quod si aliquid in hac conventionis formula neglectum aut sufficienter non esset expressum et provisum, quod tamen jure vel consuetudine ipsi patrono congrueret faciendum: id pro expresso in hac formula praesenteque tenore pro inserto debet haberi.

His articulis ita compositis et conscriptis advocavimus dominum Petrum patronum ad nos in hospitium, et articulos conceptos sibi legimus, et si secundum tenorem eorum se vellet ad nos habere, et hoc nobis juramento praestito promittere, cum eo parati essemus conventionem et pactum facere, ut dictum est. (#B#) Quibus auditis patronus accepit cedulam articulorum, et unum post alium perlegit attente. Ad primum articulum dixit: quod quantum ad primam clausulam eum velle accipere, et nos ad Joppen ducere et reducere; sed quantum secundam partem non posset eum acceptare, et allegavit multas rationes propter quas in mente Majo non potest esse navigatio. Et ideo in XIV diebus non posset nos educere, nec in XXVI. diebus; sed transactis XXVI. omni hora vellet habito vento proficisci. Ad XII. articulum etiam dixit, quod non minus, quam XLV. ducatos vellet de quolibet peregrino habere; allegans rationes multas. Ad[TR63] XV. dixit: quod mortuum libenter vellet in galêa sustinere, sed mare non posset eum pati, et navigatio nostra impediretur. Sed quid veritatis hoc habeat, vide fol. 198. B. De aliis articulis omnibus stetit contentus. Et tandem cum eo conventionem fecimus per longam interlocutionem. Conventione facta duxit nos omnes ad St. Marcum in Ducis palatium, et apud protonotarios civitatis nos statuit. Qui audientes causam nostrae praesentationis, singulorum nomina, status et conditiones inscripserunt in quendam grandem librum, cui et prius inscriptus etiam fueram in prima mea peregrinatione: et ita ratificatus fuit contractus et conventio nostra. Quo facto cum patrono in galêam navigavimus, et ad latus sinistrum eligimus locum pro XII. personis, quem locum patronus distinxit in XII. cumbas vel stantias, ad quas cum creta scripsit singulorum nomina, ne quis illa loca occuparet. Tetigit autem me sors bona, et meliorem cumbam vel stantiam habui, quam aliquis de nostra societate. Est autem cumba vel stantia locus pro uno homine in longum extenso a capite usque ad pedes sibi assignatus ad dormiendum, sedendum, manendum, sive sit sanus, sive infirmus. Itaque his sic compositis, in hospitium nostrum navigio reversi sumus. De omnibus autem eramus bene contenti, dempto illo, quod tam longum tempus et multos dies adhuc nos Venetiis manere oportuit, quod erat nobis valde grave.

Finit tractatus primus.

Tractatus secundus

Continens Acta Peregrinorum Terrae Sanctae per mensem Majum.

Majus delectabilis et laetus mensis sub primo die sanctos Philippum et Jacobum Apostolos colendos nobis exhibuit cum devota celebritate. Summo ergo mane, cum Domini et alii nostri socii surrexissent, seque ad visitandum ecclesiam et audiendam Missam praepararent, interrogabant me, in qua ecclesia Officium divinum vellemus hoc die audire? Quibus respondi: ecce Domini in via Dei constituti sumus peregrini, (#36 A#), nec dec decet peregrinum otiosum stare. Oportet autem nos in hac urbe adhuc per illum integrum mensem manere. Et quia circumdati aquis sumus, ita ut non pateat nobis pro nostro solatio et pro deductione temporis exitus ad floridos hortos aut ad amoenos[TR64] campos, aut ad umbrosas silvas, aut ad viridia prata, aut ad voluptuosa viridaria arborum, florum, rosarum et liliorum, nec venationibus vacare possumus, nec hastiludiis aut choreis interesse decet; idcirco meum consilium est, ut omni die, quamdiu hic consistimus, peregrinemur ad aliquam ecclesiam et visitemus corpora et sanctorum reliquias, quarum est magna multitudo in hac urbe, et sic per Majum illum carpamus flores, rosas et lilia virtutum, gratiarum et indulgentiarum. Hoc audito placuit omnibus consilium meum, et communi decreto decrevimus[TR65], quod singulis diebus, ad aliquam ecclesiam specialem navigare aut ambulare vellemus; et si non omnes semper simul, tamen aliqui de nostra societate id facerent, qui postea visa remanentibus referrent. Illo ergo primo die Maii barcam conduximus et ad ecclesiam sanctorum Apostolorum Philippi et Jacobis navigavimus, ibique divinis Officiis interfuimus. Post Officium ad altare accessimus et caput sacrum St. Philippi, quod ibi habetur, deosculati sumus, et venerandum St. Jacobi brachium. Erat autem magna hominum compressio, propter sacras reliquias videndas et deosculandas. Porro Officio terminato defluxit populus, nos vero mansimus quousque sine populi pressura melius reliquias videre et nostris jocalibus, quae nominantur clenodia, ea contingere possemus. Nam terrae sanctae peregrini solent secum ad loca sancta deferre annulos aureos, vel argenteos dilectos, et grana lapidum pretiosorum pro paternostris,[1] patriloquiis, vel ipsa paternostra, cruces parvas de argento vel auro, et quaeque chara portabilia, quae vel de parentibus suis et amicis accipiunt, vel Venetiis aut in transmarinis partibus pro sibi charis emunt, et quando ad aliquas reliquias veniunt, vel ad aliquem locum sanctum, tunc illa clenodia ad reliquias applicant vel ad locum sanctum et ea contingunt, ut quandam sanctitatem quodammodo ex contactu accipiant; et ita suis charis chariora et pretiosora reddantur. Ego enim fui minimus, et pauperior in nostra societate, et tamen multa preciosa clenodia habui, quae mihi collata fuerant ab amicis et fautoribus et fautricibus meis, ut reliquias, ad quas venirem et loca sancta cum eis contingerem, et eis pro munere reportarem. Inter alia magnificus vir, Dominus Johannes Echinger, pro tunc Magister-civium Ulmensis, contulit mihi annulum suum charissimum, quem Pater suus Jacob Echinger in extremis agens de pollice traxit, et filio tradidit, sicut et ipse a suo patre acceperat: credo quod charior sibi fuerit, quam C. ducati, et nunc charior quam CC. Sic ergo post populi recessum accessimus, et modo dicto reliquias sanctorum Apostolorum contingimus. Hoc autem fuit Officium meum (#B#), quod circa reliquias vel loca sancta accepi omnium peregrinorum saecularium clenodia, et manu mea adhibui ad contactum et ita singula[TR66] singulis reddidi. Plures autem nobiles semper penes me dereliquerant. Et ita fecimus per omnia loca sancta et reliquias totius peregrinationis, incipientes in Tridentino a puero Symone. Itaque istis peractis in hospitium navigavimus ad prandium.

Secunda die Maii transivimus mane ad S. Marcum, et ibi Missis interfuimus in ecclesia magna S. Marci. De ecclesia autem Missis finitis palatium Ducis Venetorum ingressi sumus, adituri ipsum Ducem cum literis, quas illustrissimus Archidux Austriae Sigismundus tradiderat Dominis meis sibi praesentandas, ut patet supra, fol. 26. sub die 17. Ascendimus ergo de curia palatii per lapideos gradus ad ambitum palatii, et ante Praetorium stantes intromitti ad Senatum et audientiam postulavimus. Statim autem intromissi sumus in locum Consulum, et ante Ducem et Senatores constituti. Dominus ergo Johannes de Cymbern Baro, manu elevans Archiducis Austriae literas, et disciplina curialissima accessit in medium, et ad Ducem Venetorum accessit, eique eos curiali reverentia tradidit et retro gradu descendit. Dux vero respiciens sigillum cum cognovisset, deosculatus est sigillum ipsum, eumque assessoribus deosculandum praebuit. Et fecit legi literam in omnium audientia. Qua audita surrexit Dux, et per interpretem obtulit se ad omnia beneplacita Dominorum peregrinorum, et vocatis ad se singulis, ei manum praebuit, et ad se trahens osculum modo italico dedit. Hoc facto petierunt Domini peregrini promotoriales literas ad Capitaneum maris generalem, et ad insularum praefectos, ut, si necessitas exigeret, invocare praedictos possent. Et statim impetraverunt, et literis confectis nobis traditae fuerunt.

Tertia die, quae est festum Inventionis S. Crucis, navigavimus ad ecclesiam S. Crucis, et officio ibi audito corpus S. Athanasii ibi conquiescentis vidimus, et deosculati sumus: et modo pridie dicto clenodia nostra ad contactum ejus adhibuimus. Hic Sanctus, pugil fidei fortissimus, contra haereticos symbolum: Quicunque vult salvus esse, confecit. Et demum in hospitium remeavimus. Post prandium ad Conventum majorem fratrum Minorum transivimus, et locum qui est sollemnissimus vidimus. Porro in quadam capella ecclesiae stabat quidam equus, mirabili artificio compaginatus. Veneti enim gentilium mores imitantes cuidam Capitaneo eorum, qui pro republica fortiter egerat, eamque sua virtute plurimum auxerat, intendebant in recompensam memoriale perenne statuere, et equum cum sessore aere fusum ad aliquem publicum urbis vicum aut plateam locare. Et ut hoc magnificentius fieret, quaesierunt in omnibus finibus eorum artifices sculptores, injungentes eis, ut quilibet equum faceret ex quacunque materia vellet, et ipsi de tribus equis melioris formae equum (#37 A#) eligere vellent, et secundum eum aeneum equum fieri oportere: illum vero artificem, qui formaliorem equum fecisset, ultra precium statutum muneribus honorare intenderunt. Convenientes autem tres sculptores Venetias, unus fecit equum ex ligno cooperiens corio nigro, qui stabat in capella praefata: et ita vivax erat hoc simulachrum, quod, nisi magnitudo insolita et immobilitas equum illum arte factum proderet, ipsum esse naturalem homo vivens aestimaret. Alius artifex equum finxit ex luto, et in fornace decoxit subtilissimae formae, ruffum colore. Tertius ex cera compegit equum album elegantissime formatum. Et hunc Veneti elegerunt, tanquam magis artificialem, magistrumque remunaverunt. Quid autem de equo fundendo aere fiet, non audivi: forte etiam dimittent; viso ergo illo Conventu et his quae dicta sunt reversi sumus in locum nostrum.

Quarta die, quae erat dominica Vocem jucunditatis et festum Beatissimae Virginis S. Katharinae de Senis, de poenitentia S. Dominici transivimus ad S. Johannem et Paulum, et ibi processioni solemni et Officio divino affuimus. Et erat tota ecclesia plena hominibus et multae Beginae ejusdem habitus erant ibi. Porro infra Officium transivi ad ambitum fratrum, et reperi ibi transeuntem fratrem Ordinis mei, ferentem insignia peregrinorum terrae sanctae, de provincia Franciae, et de conventu Insulensi, qui etiam navigare nobiscum intendebat; cum illo ergo contraxi notitiam, et foedus simul inivimus pro nostra consolatione. Veruntamen in meam galêam non venit, sed in aliam: saepe tamen in Jerusalem ipse mihi, et ego sibi, in consolationem venit. Post prandium ego solus navigavi ad S. Dominicum, ut viderem Patres et ostenderunt mihi manum unam integram Beatissimae Virginis Katharinae de Senis, valde delicatam et grossam, cum carnibus et ossibus, quam et aliquotiens deosculatus fui. In eodem Conventu etiam reperi quendam fratrem Ordinis de Neapoli insignia peregrinorum sancti sepulchri ferentem: cum quo etiam societatem feci. Sed nec ipse in meam galêam fuit receptus. Post ad hospitium navigio reversus sum.

Quinta die ad insulam S. Helenae Imperatricis navigavimus, et Missam ibi legi Dominis. Post Missam patefecerunt nobis monachi tumbam[TR67] S. Helenae, et corpus ejus integrum vidimus cum aliis multis reliquiis, et deosculatis ac clenodiis contactis reliquiis in domum nostram reversi sumus. Post prandium in galêam conductam navigavimus, et reperimus, quod patronus ad partem inferiorem cumbarum nostrarum fieri fecit asseres, ut quosdam in eis collocaret ad pedes nostros, ubi debebant poni calceamenta et urinalia nostra. Diximus autem custodibus galêae, ut patrono dicerent, quod nisi in crastinum illos asseres deponeret, pactum factum irritare vellemus, quia esset contra articulum nonum. Ex hoc facta est dissensio inter peregrinos et patronum. Oportebat tamen eum opus factum destruere, si volebat nos secum retinere. Et ita dispositis cumbis ad hospitium reversi sumus. (#B#)

Sexta die navigavimus ad Sanctam Luciam, et ibi Officio audito corpus ejusdem virginis, quod ibi honorifice in tumba reconditum habetur, vidimus, et deosculati sumus, et reversi sumus ad locum nostrum. Eodem die ad forum transivimus, et omnia necessaria ad galêam pro navigatione emimus,[TR68] culcitras, lectulos, cervicalia, linteamina, coopertoria, mattas, amphoras, et caetera pro singulorum cumba. Ego culcitram pro me jussi emere repletam pilis vaccarum, et stratos laneos de Ulma mecum tuleram, ut sic dormirem in galêa, sicut in cella. Indignum enim judicavi molliori stratu uti in navi, quam in cella.

Septima die, quae est festum translationis S. Petri martyris, navigavimus extra Venetias in Murianam, et Officium ad Praedicatores in ecclesia S. Petri martyris audivimus. Et viso ibi Conventu et fratribus navigavimus ad ecclesiam parochialem, ubi plebanus ostendit nobis in tumba una multa corpora integra de Sanctis Innocentibus, quibus deosculatis transivimus ad fornaces vitriatorum, in quibus arte subtilissima instrumenta vitrea multiformia fiunt; in toto namque mundo non sunt tales vitrorum artifices sicut ibi. Faciunt enim ibi vasa pretiosa crystallina, et alia mira ibi videntur. Quibus, visis navigio Venetias reversi sumus in nostrum hospitium.

Octava die, quae erat festum Ascensionis Domini, ascendimus ad ecclesiam S. Marci, tam ad Officia divina, quam ad solemnia spectacula cernenda. Innumerabilis enim populus illo die ibi confluit. Omnibus enim congregatis Patriarcha cum suo Clero et omnibus Conventibus religiosorum, et Dux cum suo Senatu et omnibus Societatibus Scabinorum, singuli in suis ordinibus et ornatibus, cum vexillis, luminaribus, reliquiariis, crucibus, de ecclesia S. Marci procedunt ad mare, ibique praeparatas naves ingrediuntur: et Patriarcha cum[TR69] Duce, et Senatu Buzatorium (latine Bucefalum ab equo Alexandri magni sic nominatum) ascendunt: quae est grandis navis in modum tabernaculi depicta, et auro tecta et sericis sagis operta, et haec omnia fiunt cum ingenti apparatu, cum campanarum omnium sono, et clangore tubarum, et cantu diverso Clericorum. Et dum Buzatorium remis, qui sunt ultra trecenti, a terra trahitur, ultra quinque millia navium eum concomitantur. Navigant autem usque ad castella, ubi est portus venetus, et dum extra portum ad mare venerint universae naves, Patriarcha ipsum mare benedicit, sicut est mos in multis partibus illo die aquas benedicere. Benedictione peracta, Dux annulum aureum digito suo detrahens ipsum annulum in mare projicit, quasi desponsans mare Venetis. Post annulum multi se denudant, et feruntur in profundum quaerentes annulum. (#38 A#) Et ille, qui eum invenit, sibi retinet, et cum hoc per totum annum liber in civitate manet ab omnibus oneribus, quibus pro republica ibi habitantes gravantur. Et dum haec aguntur, circumstant universae naves in magna pressura, et est tantus sonitus bombardarum, quas emittunt, tubarum, tympanorum, et clamantium ac cantantium, quod mare videtur moveri. His spectaculis etiam affuimus in propria conducta barca; peracta illa benedictione et desponsatione maris convertunt Buzatorium ad monasterium S. Nicolai alyu [sic] et ibi petito litore exeunt omnes de omnibus navibus et ingrediuntur ecclesiam, quam vix centesima pars populi ingredi valet, quamvis magna sit, et tamen in illa multitudine non est mulier aliqua, sed totum negotium hoc per viros agitur. Dum autem Patriarcha pontificalibus ornatus et Dux cum suis contra ecclesiam properant, Abbas monasterii, infula decoratus, et sui monachi sacris induti obviam multitudini veniunt, ipsumque Patriarcham ac Ducem suscipiunt, et in chorum ducunt, et ibi Officium diei incipiunt, et cum multa sollemnitate peragunt. Quo peracto ad naves redeunt et navigant omnes, unusquisque ad locum suum ad prandium. Talibus spectaculis aliquotiens interfui alias etc. de quibus vide fol. 210. P. 2. Porro per totas octavas Ascensionis sunt festa nundinarum et mira videntur in istis octavis.

Nona die transivimus ad monasterium dictum cruschechirii [sic] et Missa ibi audita ostensum fuit nobis corpus S. Barbarae cum pluribus aliis reliquiis, quibus venerabiliter deosculatis reversi sumus in nostrum hospitium. Eodem die transivimus simul in quamdam domum, in qua stabat elephas, bestia grandis et horribilis, quam vidimus et mirati fuimus, de tanta disciplina tam immanis bestiae. Faciebat enim nobis videntibus ad nutum magistri sui mira. Hanc bestiam emit homo ille pro quinque millibus ducatis, et a Venetiis duxit eam in Germaniam, et multam pecuniam congregavit: nemo enim permittebatur eam videre, nisi praestito argento. Postea duxit eam usque in Britanniam, et ibi in mari tempestate compellente ejecta fuit per naucleros ad mare, et ita periit. etc.

Decima die, quae sabatum fuit, navigavimus ad ecclesiam, quae dicitur S. Maria de Gratia, et Missam audivimus, et inde navigavimus ad S. Mariam de miraculis, ubi ecclesiam miri decoris aedificant cum monasterio pulcherrimo. Tempore meae primae peregrinationis incepit concursus ad illum locum fieri, nec erat ibi aliqua capella, sed tantum imago beatae Virginis (#B#) in tabula affixa parieti, et dicebatur quod miracula ibi fierent. Et factus fuit tantus concursus et oblatio, quod ibi nunc est res pretiosa et dicitur ad S. Mariam de miraculis. De quo plus dicam fol. 208. B. parte 2.

Undecima die, quae fuit dominica infra octavas Ascensionis Domini, audita Missa in proxima ecclesia juxta nostrum hospitium et sumpto prandio navigavimus ad ecclesiam dictam de Castello, ubi residet Patriarcha venetus, et sunt ibi omni dominica plenariae indulgentiae; has indulgentias solvimus et locum vidimus. Est enim ecclesia magna et antiqua, et reperimus in ea fratrem ordinis Praedicatorum praedicantem, quem tamen nos non intelleximus, et sermone finito in domum nostram reversi sumus.

Duodecima die, quae est Nerei, Achillei, et Pangratii martyrum, navigavimus ad ecclesiam S. Zachariae, et Missae ibi interfuimus. Post Missam denuntiavimus Abbatissae monasterii annexi ecclesiae, rogantes: ostendi nobis reliquias. Sunt enim moniales divites et nobiles satis seculares, Ordinis S. Benedicti. Patefecerunt autem nobis unam tumbam, in qua corpora illorum trium martyrum, quorum dies erat, quieverunt, scl. Sanctorum Nerei, Achillei, et Pangratii. In alia argentea tumba vidimus integrum corpus Zachariae, patris Johannis Baptistae, cum aperto ore, et juxta eum corpus beati Georii Nazianzeni, et corpus B. Theodori Confessoris, et corpus S. Sabinae Virginis et martyris. Miratus autem fui de tantis reliquiis illius ecclesiae, et fuit mihi dictum, quod filia cujusdam Imperatoris fuit ibi quondam Abbatissa, qui ob amorem filiae corpora illa ad istum locum transtulit. Reliquiis ergo visis et deosculatis reversi sumus ad locum nostrum.

Tertio decimo post prandium navigavimus ad S. Andream ad Carthusienses, ubi est solemnissimum monasterium magnum; propriam ocupans insulam, quatuor habens ambitus et cellas magnas et pulchras. Ibi plures particulares reliquias vidimus, ut digitum S. Andreae Apostoli, et brachium S. Laurentii martyris et caetera. Et deinde remeavimus ad locum nostrum.

Quarto decimo die mane navigavimus ad monasterium S. Georii, ex opposito palatii S. Marci, ultra canale magnum, et Missam de S. Georio cantari fecimus monachos illius monasterii, et post Missam multas reliquias ostenderunt nobis, scilicet caput, sinistrum brachium cum integra manu S. Georii; caput etiam S. Jacobi Apostoli minoris, et corpus integrum S. Pauli Ducis constantinopolitani, et petiam de spongia Domini, et alia plura: istis visis remeavimus. (#39 A#)

Quinta decima die, quae fuit octava Ascensionis Domini, et aeque celebris, ut ipsa prima dies, ascendimus mane ad S. Marcum, et Missa audita demonstratus fuit nobis S. Marci thesaurus inaestimabilis in auro, argentis et lapidibus pretiosissimis. Ibi tumbam cum corpore S. Isidori vidimus. Corpus vero S. Marci, quod Veneti de Alexandria tulerunt in civitatem suam, non vidimus, quia dicitur, quod quidam Monachus furto illud abstulit, et in Germaniam deportavit ad Owiam majorem, de quibus omnibus latius dicitur in P. 2. f. 206. Deinde de ecclesia transivimus in Ducis palatium, et per quendam de curia Ducis ad omnia penetralia Ducis ducti sumus, etiam usque ad thesauros Ducis, quos vidimus. Illa die est festum mulierum, et videntur ibi foeminarum ostentationes seculares facientes, quod est mirum videre tantam preciositatem.

Sexta decima die, jacentibus adhuc nobis in lectis, audivimus familiam domus lamentantem. Nam hospes noster magister Johannes eadem nocte obierat, et tractabatur de ejus sepultura. Unde quidam, aestimantes eum fuisse pestilenticum, navibus conductis ascenderunt in Paduam, et ibi per aliquot dies manserunt. Cum illis autem, qui remanserunt, ego navigavi in ecclesiam S. Rochii in civitate venetiana, et invocavimus praefatum Sanctum, qui specialis adjutor est timentium pestem, ne inficiantur.

Decima septima die, quae fuit vigilia Pentecostae, navigavimus ad Monasterium S. Johannis Ordinis albi, et ibidem Officio interfuimus et reliquias deosculati sumus. Post prandium vero ad armamentarium, quod nominant Archanale, civitatis transivimus, petentes intromitti. Intromissi autem vidimus ibi mirabilem apparatum bellicum, et reipublicae paramenta ad bella navalia et equestria ac pedestria, de quibus post dicitur Part. 2. f. 205. Post hoc ivimus etiam ad domum pistorum, qui coquunt paximates ad mare, et de tantis fornacibus et ignibus et laboribus expavimus. Et demum ad domum reversi sumus.

