# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

## Part 9

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-ca6db54f/index.md

Descriptio vel circumscriptio illius maximae urbis totius mundi, Cairi et Babyloniae novae, quae alias dicitur Babylonia Aegypti. Et implicantur multa in hac circumscriptione de Sarracenorum vita, et moribus et ritibus.

Solent descriptores regionum longe positarum a legentibus persaepe argui et derisionem pati, quia aut legens invidus est, cui aliorum dicta et facta placere non possunt; aut est legens inexpertus, qui nihil credit esse in mundo praeter ea, quae videt in suo angulo; aut est legens curiosus vel plus quam oportet studiosus, quia omnia dicta diligenter perlegit, et dum discrepantias invenit, accipit quod placet, caetera vero non judicat, nisi in pejorem partem. His tribus generibus legentium hucusque Evagatorium meum exposui rodendum, nunc autem in descriptione Cairi civitatis eum corridendum et dilacerandum exponam, propter monstruosam illius urbis dispositionem, et insolitam magnitudinem et incredibilem quodammodo hominum multitudinem et propter varietates de hac urbe scribentium et loquentium. Ponam ergo primum nomina antiqua et nova illius urbis; deinde ejus magnitudinem et moschearum multitudinem et contratarum et hominum officialium, sacerdotum et Mamalucorum et caeterorum aestimatorum numerum.

Laboriose evagatus sum et transcurri legendo, quae ad manus habere poteram, invenique multa hujus ingentis urbis nomina. Dicitur enim Chayrum, Chayrus et Chayra et Chayris, in tribus declinationibus, a modernis latinis. Vulgares Teutonici nominant eam Alkyr, vel Alkari et Alkaria. Aliqui Latini dant ei graecam terminationem, nominantes Chayron, sicut dicimus Ascalon. Dicitur etiam Babylon aut Babylonia, quia secundum Diodorum, cum Sesostris rex Aegypti universas debellasset gentes, plurimas de magna Babylonia gentes in Aegyptum duxit, qui civitatem suae civitatis nomine aedificarent Babyloniam. Eadem ex causa appellatam Trojam ferunt hanc, quam Menelai exercitus in Aegyptum ductus construxit et patrio nomine Trojam appellavit (#b#). De his verum scrutari difficile est; nos, quae scriptores tradiderunt, retulimus, quo posteri verum judicium sequi possunt. Haec Diodorus Antiquarum historiarum.

Insuper Babylonis nominatur nonnumquam et Babylonia nova Aegypti, ad differentiam veteris, quae est in Chaldaea supter fluvium Chobar in terra Sinear, de qua saepe fit mentio in Biblia, praecipue tamen 4. Reg. 15. et Ezech. 1. et Daniel 1. et consequenter. Et dicitur haec nova Babylonia distare ab illa XXXVI. dietis.

Ex his duobus nominibus, Chayrum et Babylonia, quidam unum conficiunt nomen et civitatem, vocantes Chayrobabylonia.

Dicitur haec urbs Infimis, et sic eam nominat Joh. Andreae[TR62] in Apparatu 22. q. 1 movet. Dicitur et Cadrum et Carium, et Carras et Tarra. Sunt et alia nomina in Biblia vulgata et apud poetas, quae videntur esse aliarum civitatum, sunt tamen illius urbis, prout conjicere potui ex situ et ex fundatoribus. Dicitur enim Busiris, civitas juxta hortum balsami, ut dictum est fol. 64. Haec erat huic civitati contigua vel ejus principium. Heliopolis, civitas solis, de qua habetur Genes 41., ubi nominatur Eliopoleos. Et Esaiae 19. dicitur civitas solis, quia in ea sol colebatur. Haec civitas sita erat inter hortum balsami et Cairi, in medio Busiris et Cairi, et ita videtur fuisse una. Hanc condidisse dicitur Epaphus, qui et Aegypti Babyloniam construxit. Thebae Aegypti civitas vetustissima, centum portarum, quam etiam Busiris construxisse dicitur. Haec in tractu Thebaico condita dicitur supra pyramides regum Aegypti. Hanc nominant aliqui Thebam, alii Joven, Graeci vero Eliopolim. Ex his videtur, quod Thebae, Heliopolis et Cairum et Busiris una fuerit civitas, quia pyramides prope urbem Babyloniam sunt trans flumen, ipsum autem flumen per medium urbis Thebae fluxisse perhibetur. Et ita Babylonia esset tantum pars antiquae Thebae in una parte fluminis; alia vero pars ex alia parte fluminis destructa in ruinis cernitur.

De hac Theba miranda leguntur. Nam centum portas habuit, et ambitus murorum erat centum XL stadiorum, magnis aedificiis et pretiosis Deorum templis praedita. Hanc Plinius totam pensilem fuisse scribit, quae non solum Aegypti, sed orbis etiam totius felicissima civitatum fuit. Haec etiam Jovis dicebatur, quia contra ejus infestationes dii in eam refugiebant. Videtur etiam, hanc esse Memphim, de qua saepe mentio fit, quam Apis, filius Jovis, condidit, quae caput Aegypti et sedes regni fuit, ut Joh. Andreae[TR63] in praeallegato loco habet, et eadem cum Theba asseritur in registro super Ptolemaeum. Multi etiam scribentes dicunt, hanc fuisse Thanis, vel Thamnis vel Tafnis, civitas a gigantibus constructa, qui ab Hebron descenderunt in Aegyptum, ut habetur Num. 13. et supra fol. 9 B., de qua Psalm. facit mentionem, loquens de campo Thaneos Ps. 77. Et in hac Moyses cuncta signa fecit coram Pharaone, et fuit caput Aegypti, nec alia esse creditur ab illa, de qua loquimur, quae semper Aegypti caput fuit. Aliqui vero dicunt, eam nominari Magnum Delta, propter ejus figuram, quae Deltae similitudinem habet. Quidam autem nominant eam Massara (#103 a#). Putant etiam quidam, hanc esse Samii, vetustissimam Aegypti civitatem, quamque Solon, inter septem sapientes insignis, dicit stetisse octo millibus annorum, et sapientiam apud Aegyptios viguisse XL millibus annorum, ut refert Thomas Anglicus fi. Cap. 30. li. p. de Civitate Dei.

Ex his omnibus colligitur, haec nomina significare eandem civitatem, scilicet: Chayrus, Chayrum, Chayra, Chayris, Chayron, Alkyr, Alkari, Alkaria, Babulis, Babylonia, Chayrobabylonia, Infimis, Cadrum, Karium, Carras, Tarra, Busiris, Eliopolis, Theba, Jovis, Memphis, Troja, Thaneos, vel Thamnis aut Thanis, Taphnis, et Samii, et Delta Magna, et Massara. Si cui autem aliter videtur esse, nolo de his contendere, nec nocet aliquid me in hoc errasse, feci tamen diligentiam quaerendo in diversis libris, et non aliter invenio in vetustioribus, quamvis aliqua peregrinalia alium sensum habeant.

Quamvis autem haec civitas antiquitus multo major fuerit, quam modo sit, ut ruinae ostendunt, hodie tamen sub coelo non amplior et major invenitur, nec aliqua ei aequatur magnitudine, populositate, potentia et divitiis, aedibus et templis. In historia trium regum, quae Coloniae habetur, dicitur, quod Cayrum septies majus sit civitate Parisiensi, accipiendo Parisias cum tota circumferentia castrorum et antiquorum palatiorum, etiam trans flumen cum campis et planitiebus intermediis. Sic accipiendo constat, eam in triplo majorem esse quam Coloniam, et Coloniam in triplo majorem esse, vel in quadruplo, quam Ulmam. Sic ergo, si Cayrum esset per circuitum murata, possint in ipso muro stare Ulmae civitates octoginta quatuor simul. Dicitur enim, quod tanta sit, sicut de Ulma usque in Memmingen directe sursum per vallem Ileris, et hoc est verum; accipiendo mensuram Cayri ab horto balsami usque ad duo milliaria supra Pyramides, regum Aegypti sepulchra, ubi ruinae immensae sunt civitatis Thebae, et ab eo loco usque ad hortum balsami sunt vel aedificia vel ruinae vel plateae ad sex milliaria germanica. Habet autem tria non parva milliaria allemannica longitudinis in actu stantibus structuris cum suis plateis, et in latitudine unum et dimidium milliare. Quidam enim, qui id certum habebant, asserebant, civitatem illam jam actu stantem in latitudine duodecim millia centum septuaginta duos passus habere, in longitudine vero quindecim millia habere centum et septem passus, absque parte magna urbis, quae dicitur Turbii, in qua sunt sepulchra Soldanorum et Primatum, ut dictum supra fol. 98., quae pars apud nos ingentem faceret urbem, et absque castro Soldani, quod tantum in magnitudine spatium occupat cum sua circumferentia, quantum fere oppidum Ulmense,[TR64] vel pars altera oppidi Nurenbergensis. Nam Turbii sola dicitur habere quatuor millia et octingentos passus: eques enim sub quatuor horarum intervallo sine intermissione iter faciens longitudinem civitatis forte posset transire, ipsam vero totam in decem horis circuire cum equo currente. Si vero volumus ad urbis magnitudinem etiam computare suburbia, multo major erit, nam (#b#) ab horto balsami sunt horti pulcherrimi cum magnis palatiis et continuis usque Cayrum.

Haec urbs hodie tam magna est, quod Roma capere suis moenibus non posset solas moscheas vel Sarracenorum ecclesias, quae in ea sunt. Dicitur enim, quod in ea sint scilicet sexaginta millia moscheae cum turribus, inter quas XXIV-or[TR65] millia parochiales et contratae divisae, de quibus quatuor decem millia vectibus et seris et catenis ferreis de vico ad vicum protensis noctibus singulis clauduntur et ferreis portis secluduntur, ne populus contra populum insurgere valeat. Haec et quaelibet ecclesia suos sacerdotes et quaelibet contrata suos judices et consiliatores (habet).

Ecclesiae vel moscheae sunt quam plurimum pretiosissimae de polito et vario marmore intus et extra ornatae, et turres singulis moscheis coedificatae altae, rotundae et noctibus luminosae. Sunt enim turres illae, ut dixi, altae, et aliquae quatuor camerarum habent in altitudine, et semper in fine unius camerae est ab extra per gyrum turris unus circuitus, in quo circumeunt sacerdotes loco campanarum clamantes, ut dicetur; et de illis circuitibus sunt protensae phalangae, in quibus pendent lampades superius opertorio acuto contectae, ne ventus lumina exstinguat, et sole occidente accenduntur. In una autem turri plures, in alia pauciores lampades pendent. In aliqua pendent XL, in aliqua LX, in alia XX, secundum aliqua moschea dotata est. Tot autem lampades noctibus ardent in turribus et intra moscheas in illa civitate, quod paene in omnibus vicis illustratio sufficiens est, depellens tenebras, et videtur noctibus urbs ipsa esse ignea propter multitudinem luminum. Ascendi aliquando nocte in altanam domus et per urbem prospexi et nonnunquam propter excessivum ignem lampadum inhorrui. Dicunt pro vero viri Christiani experti, qui hoc viderunt, quod nullus rex in Christianitate, sive ille sive iste, possit per annum suis proventibus oleum solvere, quod in illa civitate consumitur in lampadibus.

Civitas habet in aliquibus suis partibus moenia alta de quadris et pretiosa, sed non ubique. Aedificia vero caetera, praeter moscheas et domus regias et palatia magnatum, sunt de foris satis exilia et turpia, utpote ex luto et latere exstructa, sed de intus comptius disposita sunt et ornata mansionibus et habitaculis, distincta picturis, et vel marmore vel gypso polita; non enim habent domus illae formas domorum nostrarum, quia non sunt aedificatae contra pluviam, vel contra nivem, nec contra frigora, quia haec numquam Aegyptum tangunt, sed contra solis aestum duntaxat prohibendum et contra furum et latronum incursum sunt factae: ideo communiter sunt domus superius apertae contra coelum, a parte tamen illa, qua sol illucet, est paries ductus sursum in altum contra solis radios. Notum est autem, si in nostris partibus nunquam timeretur pluvia vel nix, quod alio modo et leviori fierent aedificia. Aedificant autem lapidibus luteis, non in clibano sed solum ad solem decoctis, qui lateres, quam cito aqua exigua profunderentur, mox resolverentur; nam si contingeret pluviam fieri super Cairum ad duos continuos dies, sicut apud nos quandoque ad sex durat, tota quodammodo civitas sicut cera liquesceret et fieret cumulus fimi et limi de domibus depictis et deauratis, demtis moscheis et domibus regiis; caret enim regio illa lignis, ideo non sunt ibi structurae (durantes) sed luteae, nisi templa et palatia.

Olim erant in illa urbe monstruosa aedificia pretiosissima, unde tempore Augusti Caesaris Gallus poeta Foroliviensis, ibidem praetor, ex hac urbe abstulit obeliscos tres admirandos, quorum unus nunc in Vaticano ante templum divo Petro dicatum stat; alter in Circo Maximo; alius in Campo Martio locatus est, ut habet Jacobus Philippi in supp. Chronicorum sub temporibus ... Imperatoris. Quod autem superius dixi, hanc urbem majorem esse, quam aliquam civitatem orbis, non negavi, quin possibile sit, adhuc majorem in aliqua parte orbis esse, sed nobis non constat, nec aliquem vidi, qui majorem viderit, nec de majore in perigrinalibus legi, nisi in notula novae mappae mundi, quae supra Ptolemaeum multos orbi adjicit gradus. Et de quadam Orientis insula refert maxima Sypantya nomine, in qua dicunt urbem esse in triplo majorem quam nostra Cahirus. Dicunt autem chiromantici, geometrae (#104 a#) et mathematici nostri moderni, quod si illa Sypantya insula est in mundo in ea regione alta, sicut praedicta mappa habet, tunc necesse est ibi habitantes esse respectu nostri antipodes, quos tamen Augustinus de Civitate Dei Lib. XVI. c. 9. omnino negat esse in orbe, nec homines esse circumfusos orbi propter oceani impedimenta, quod in oppositam partem navigari nequaquam potest. De his vide in Spec. natur. L. VII. c. 10. Sed et frater Odorius ordinis Minorum in suo narratorio de multis civitatibus Orientis loquitur majoribus Cahiro, praesertim de Kansy, quae dicitur civitas coeli, ob sui incredibilem[TR66] magnitudinem, de qua mira dicit et rationem excedentia.

De Sarracenorum sacerdotibus et eorum ecclesiis.

Muscheae multae valde sunt in hac urbe, sicut supra patet folio praecedenti. Dicitur autem templum Machometi nunc communiter moschea, quia ipsi Sarraceni haec sua oratoria muschheas[TR67] nominant, quos sacri canones nominant mesquitas, et aliquando inveni scriptum meskida pro mesquita, aliquando reperi mameria pro moschea. Hoc enim, quod nos basilicas aut ecclesias vocamus, hoc Sarraceni mesquitas vocant. De Ju. et Sar. Eccles. (?) in ele... ubi vide 5to,[TR68] et invenies multa de sacerdotibus Sarracenorum et de ritibus eorum.

Multitudo ergo tanta moschearum requirit multitudinem sacerdotum, sicut apud nos; ubi multae sunt ecclesiae, ibi sunt multi sacerdotes. Sunt autem moscheae templa, communiter rotunda, testudinata, interius vacua, sine altaribus, sine imaginibus sicut patet Parte 1. fol. 260, cum multis lampadibus in eis pendentibus et de turribus prominentibus et sunt istae moscheae per divites et potentes aedificatae, et cum provisione sacerdotum, pro quibus praebendae et beneficia sunt ordinata et urna lampadum. Sic etiam habent gymnasia ordinata, in quibus leguntur leges quaedam civiles, a regibus conscriptae et lectores beneficiis sunt provisi. Similiter et hospitalia bene provisa habent pro pauperibus et peregrinis; morituri enim hujusmodi ordinant et legant pro sua salute et ut memoria eorum maneat, quod potiorem esse aestimo causam.

Sunt autem inter eos triplices sacerdotes. Aliqui praesunt gymnasiis, et legunt in scholis jura et leges eorum, et quia doctiores sunt, ad regendum populum ordinantur, et vocantur Muderis. Docti vero et non ad regendum apti dicuntur Minetschum. Sunt autem aliqui docti ad hoc, ut pueris legant eosque in Alcorano instruant et hi vocantur Tamsman. Et omnes isti sunt liberi a servitute et oneribus communis populi, non tamen intromittunt se de moscheis.

Secundi sacerdotes inter Sarracenos dicuntur Sancti et non sunt docti nec stabiles, sed evagantur et mira faciunt in naturalibus actibus virtutum. Sanctiores tamen dicuntur Alhages, qui fuerunt ad sepulchrum Machometi in Meccha, qui viso sepulchro statim eruunt sibi oculos, ne post hoc alia videant, ne memoria sepulchri et Mahometi diminuatur. Aestimant etiam, quod res aliae non sunt dignae videri oculis illis, quibus datum est videre, sepulchrum Machometi.

Tertii sacerdotes ministri moschearum dicuntur Soqui et Vecten. Soqui sunt quasi plebani, Vecten autem quasi adjutores et capellani. Quaelibet autem moschea habet unum Soqui et plures Vecten, secundum moscheae solemnitatem.

Porro occupatio sacerdotum non est circa curam animarum in audientia confessionum et ministratione sacramentorum et visitatione infirmorum vel sepultura mortuorum, nec habent curam (#b#) multam de moscheis cum reliquiis et paramentis et sacrorum vasorum et altarium, de quibus omnibus nihil habetur apud eos, nec possunt pollui eorum templa, nec perdere sanctitatem, quam non acceperunt, sicut nec sacerdotes ordines aliquos sacros habent, sed committitur eis cura moschearum, qui doctiores et honestiores reputantur et illa commissio spectat ad patronum moscheae. Nullam enim differentiam sacerdotes eorum a communi populo nec ecclesiae eorum a domibus communibus habent. Orationum numerum statutum omnibus sicut alii complent etiam laborando; non vacant meditationibus, nec studio litterarum, sed solatio uxoris et filiorum et communis familiae, jumentorum quoque et possessionum mercantiae, usuris, venationibus et hujusmodi, sicut alii, vacant.

Officium Soqui est, in moschea sextis feriis praedicare et consilia poscentibus dare. Officium autem Vecten est, in turribus lampades accendere, in moschea et horis statutis professionem fidei eorum in turribus proclamare. Officium vero Alhages, qui et Nefes Ogli et Czaknuttar et multis aliis nominibus vocantur, secundum differentiam status eorum est, circumire patriam et exempla et verba hominibus praebere eosque in amore legis Machometi solidare. Hoc autem facientibus favet diabolus operibus eorum permittente Deo in damnationem infidelium, et in tribulationem ac tentationem fidelium. Nam per eos inaudita et admirabilia ac supernaturalia signa fiunt, qualia in Christianismo umquam facta legimus, tantaque potentia diaboli est in eis, ut videantur potius diaboli incarnati, quam homines. Et de his mendosis, vanis falsisque signis etiam dixi supra fol. 91. a et praecedenti. Ad tantam namque perfectionem patientiae, vel potius defectionem, aliqui eorum perveniunt, ut percussionibus, punctationibus, stimulationibus cum ferreis stimulis, incisionibus cum cultellulis, adustionibus, minus moveantur, quam lapis insensibilis, et illi patientiam suam venalem portant, eamque omnibus probandam exponunt. Alii ex eis magnam praeferunt virtutem abstinentiae, quorum aliqui rarissime comedunt aut bibunt. Aliqui autem, quod auditu horribile est, sine omni cibo et potu corporali vivunt sicut frater Nicolaus in Suecia:[TR69] Aliqui in extrema paupertate degunt, minus temporalia curantes, quam si non essent. Aliqui perpetuum silentium servant et illi nec cum Deo nec cum hominibus loquuntur nec orant et homines fugiunt. Aliqui Rinschler vocantur, qui visiones, revelationes, raptus, exstases percipiunt, et horum aliqui in civitatibus, aliqui in nemoribus morantur et ea, quae percipiunt, aliis dicunt et mira loquuntur et tales uxores non habent contra legem Machometi, qui omnibus praecipit matrimonium. Non enim legem curant, nec operibus, nec orationibus statutis instant, sed impulsus spiritus eorum sequuntur.

Sunt etiam inter eos multi coecati, quos Sanctos vocant, qui peregrinantes ad Machometi sepulchrum se ibi sponte excoecant eruentes oculos, putantes, caeteras res mundi indignas esse aspectu oculorum illorum, quibus sepulchrum Machometi, quod dignius coelo aestimant, est inspectum. Hoc nunquam legimus fecisse aliquem Christianum peregrinum in aspectu sanctissimi sepulchri Christi, sed bene legimus coecos ad tactum ejus illuminatos. Nec admitteret Christiana religio hujusmodi horridam devotionem, ut aliquis sibi eruat oculum, quo dominicum vidisset sepulchrum, sed admittit eruitionem oculi scandalizantis, Matthaei XVIII., ad debitum tamen intellectum. Democritus, Atheniensis philosophus, sibi ipsi eruisse oculos legitur propter tres causas: 1) ut vegetatiores cogitationes haberet et sine impedimento visus et rerum corporalium contemplationi liberius insisteret; 2) ne videret bene esse malis hominibus, quorum prospectum tantum invidit; 3) se excoecavit, quia mulieres sine concupiscentia adspicere non potuit; 4) tamen causam praecipuam esse puto, quia sic excoecari meruit, qui magicas tenebras oculis humanis invexit, easque post Zoroastrem ampliavit et dilatavit. Sic tanto desiderio videntes Machometi fanum merentur justo Dei judicio perdere visum. Dicunt etiam, imo (#105 a#) fabulose confingunt, quod inter eos sint quam plures utriusque sexus homines, qui concepti et nati sint sine virili semine, Deo insufflante in venires quarundam foeminarum, ex quibus sancti generentur pueri Sarraceni. Idcirco, quia beatam Mariam Virginem sic concepisse credunt, Christum Dominum nostrum Ruchella appellant, quod idem est, quod flatus Dei; corporalia enim non transcendunt, ideo Deum corporali flatu in quasdam foeminas sufflare dicunt et eas sic impraegnari; propter quod non est insolitum apud eos, quando audiunt a Christianis, Christum conceptum et natum ex Maria Virgine, sine humano semine. Satanas enim solutus est et permissus a Deo operari maxima et mendacissima, de quibus pulcher tractatus compositus est.

Redeundum ad propositum de officiis illorum, qui praesunt moscheis. Soqui sacerdotes praedicant et consilia dant. Nam sextam feriam celebrem habent Sarraceni in Veneris honorem et in ea ad orationem conveniunt in principalem moscheam tempore meridionali et oratione peracta surgit Soqui et praedicat de commendatione legis Machometi, vel de pace civium et de Christianorum feritate animando eos ad bellum contra eos et hujusmodi. Post sermonem fiunt elemosynae pauperibus. Post haec, si qui habent dubia, accedunt ad Soqui et eis resolvit. Officium autem Vecten est lampades ascendere, aedem mundare, in turribus quinque vicibus per diem naturalem professionem fidei, supra quam tota eorum lex est fundata, proclamare et populum ad orationem invitare clamore suo. Statuit enim Machometus, ut populus suae sectae quinquies oraret per diem, accipiens medium numerum Christianorum et Judaeorum orationum. Christiani enim septies orant, Judaei trinies; ne ergo videatur christianizare aut judaizare, alium numerum orationum instituit. Sic etiam, quia Christiani diem solis celebrant et Judaei diem Saturni, ipse diem Veneris accepit, ne cum eis conveniret. Et quia Christiani ad sua divina convocant populum campanis et Judaei cornibus, ipse medio uti volens sacerdotum clamore convocari populum mandavit. Et quia Christiani orant ad ortum solis, Judaei vero ad occasum, ideo, ne conveniret, ordinavit, suos orare ad meridiem. Et ita in omnibus quaesivit extranea media inter Christianos et Judaeos.

Porro tempus primae orationis Sarracenorum est ortus solis; tum enim Soqui vel Vecten turrem ascendit et obstructis auribus cum digitis, ut altius clamare valeat, magno ululatu sine omni melodia clamat haec vociferans: la yllahah illalach Mehemmet rezullach. Hoc vult dicere secundum communem opinionem: Deus est verus et Machomet est propheta ejus major. Statim autem, ut auditum fuerit, surgunt omnes et orationem faciunt per quatuor erket et duo czalamat. Erket est geminata inclinatio[TR70] cum totidem prostrationibus. Czalamat autem est ipsa secreta oratio, quam facit sedendo post quodlibet Erket cum salutatione a dextris et sinistris et impressione pacis, quam utraque manu in faciem obducendo facit. De hoc etiam dixi P. 1. fol. 86. A.

Tempus secundae orationis est circa meridiem, et iterum Vecten adscendit turrem, clamans sicut prius et invitans ad orationem, dicens: haya la sala hahya la fala. Quod tantum est: Venite ad orationes vestras, ad praefectum vestrum. His auditis iterum singuli ad genuflexiones consurgunt et illa oratio habet decem Erket et quinque Czalamat.

Tempus tertiae orationis est in declinatione solis, tempore vespertino; tunc iterum, sicut in principio proclamata fidei professione addit: Zog (#b#) hinhalla bille dille etc., quod tantum est: Sit honor et laus deo et sibi gratias referimus, quia non est alius praeter eum.. Haec oratio vespertina habet octo Erket et quatuor Czalamat.

Tempus quartae orationis est in occasu solis, ad quem adscendit Vecten turrem et praemissa clamosa professione annectit: Aldama hylmetzem hallahu hakybar etc. id est: magnus est Deus et non est alius nisi Deus. Ad hunc clamorem cuncti surgunt et orant; et habet haec oratio quinque Erket et tria Czalamat.

