# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

## Part 8

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-ca6db54f/index.md

Tertio celebrem hunc montem reddit sepultura Magni Pompeji, qui idcirco Magnus dicitur, quia magna suis temporibus operatus est. Erat enim vir bellicosissimus et in bellis plurimum fortunatus. Nam primo XXII regiones Orientis Romano subdidit imperio et Romam thesauris auri et argenti implevit, tandemque post plurimam fortunam Jerosolymam est ingressus et templum Domini profanavit stabulans equos suos in ejus atriis. Quo facto omnem pristinae fortunae jucunditatem amisit et ipsum Julium Caesarem sibi inimicum sensit, et indies infelicior factus in Aegyptum perfugus ad Ptolomaeum regem transfugit, apud quem Alexandriae latuit, quod ut Caesar audivit, Alexandriam appulit ad quaerendum Pompejum. Rex ergo Aegypti Ptolomaeus Pompejum decapitavit et caput cum annulo Caesari transmisit, corpus vero ejus in montem Casium transtulit ibique regio cultu sepelivit juxta statuam Nectanabi.

Quarto magis celebrem facit nobis hunc montem memorabile factum fabri illius, quod superius recitatum est; nam multo fortior erat fabri illius fides, quam Herculis vires, qui Calpem et Abilam, perpetuo[TR51] jugo junctos montes, dicitur fabulose divisisse, mareque mediterraneum, quod non erat, terris intromisisse[TR52] ex oceano. Hic autem faber non fabulose montem divisit, sed ad modum suae verissimae fidei operabatur divisionem, per quam non mare terris est immissum, sed fide mare terraque complexum.

Quinto hunc montem honorabilem (#b#) facit domini regis Soldani solatium, nam quando spatiari vult, eum ascendit.

Sexto, quia de eo tota Aegyptus fere pervideri potest et deserti pars magna ultra brachium maris rubri. Vocatur autem mons ille Casius, forte a Casibus latine, vel a Casis graece. Casis enim graece idem est, quod altitudo vel custodia, vel summitas latine, quae omnia huic monti conveniunt. Vel dicitur a Casibus latine, nam in eo tractatum fuit inter Deum et Moysen de Casibus Aegypti, quibus attrita fuit. Et in eo cadaver, a cadendo dictum, ipsius Pompeji Magni fuit incineratum, et Alexander Magnus spreta ingenita nobilitate se filium Magi mendacissimi, draconis et tauri professus fuit. Sed quid tandem? hanc ob causam rejicitur merito, ne fraude gaudeat, qui virtute poterat laudari; unde veneno in convivio sumto peremtus est et cecidit. Ipse etiam Nectanabus in hoc monte columnam in signum sui casus a regno dereliquit. Casus etiam magnus et inauditus fuit, quando fabri oratione anterior montis pars ab eo cecidit, propter quod multi a cultura idolorum ceciderunt. Et tantum de illo. Nobis in monte Casio stantibus surrexit ingens ventus ac terrae pulverem commovens in altum extulit aëremque quodammodo atrum reddidit et ipsam urbem ita contexit, quod eam videre non poteramus, ac si nebula tenebrosa fuisset operta. Hac orta tempestate descendimus per praeceps ab alia montis parte per pessimum clivum, in quo tremulas bestias ad manus post nos duximus deorsum. Cum autem ad planum venissemus, ventum e regione deserti contra nos habuimus, qui cineres et pulveres deducens facies nostras, oculos et vestes respersit, et satis bene tribulati sumus. Deinde in partem civitatis Cairi, dictam Turbii, venimus, in qua Soldanorum et primatum sepulturae sunt, ubique multae magnae et pretiosae moscheae sunt juxta sepulchra. Sicut enim in Christianitate fit, quod divites et magni supra sua sepulchra aedificant ecclesias, ordinant sacerdotes, et dotant; sic et inter Sarracenos. Potentes enim ante mortem sepulchra et moscheas et perpetuas memorias sibi constituunt. Interea in unam curiam grandem ducti fuimus, in qua stabat magna et pretiosa moschea cum alta turri, et juxta eam oblonga domus cum distinctis cellulis, ac si esset monasterium religiosorum, in qua habitant eorum sacerdotes, qui die noctuque psallunt et canunt in moschea et in turribus ululant; praecipue tamen magnis clamoribus ululabant nobis instantibus,[TR53] laudantes Machometum et forte nobis maledicentes. Vidimus autem per ostium moscheae multas ardentes lampades pendere, et pulchrum valde habitaculum more eorum. Hanc moscheam fundavit modernus Soldanus cum perpetuis lampadibus et semper manentibus sacerdotibus in officio. Venit autem quidam grandaevus et saevus moscheta et increpavit Mamalucos pro eo, quod nos introduxissent, sed Mamaluci promiserunt ei aliquos madinos, et ita contentus stetit. Nemo quippe locum illum ingredi audet, qui Machometi ritum non habet. Viso illo loco pertransivimus multas pretiosas moscheas cum altis turribus et sepulturis; locus enim ille totus repletus est sepulchris, propter quod forte Turbin dicitur a turbatione, quae solet in defunctorum cultu ostendi, et nisi habuissemus nobiscum potentes Mamalucos, male ibi visi fuissemus.

Deinde in processu a Turbin (#99 a#) in pede montis, in quo castrum[TR54] Soldani stat et sub castro ad ingentem unam moscheam venimus, quae erat muris altis et magnis circumdata, et pluribus turribus excelsis munita et ferreis portis clausa. Et dum munitionem miraremur illam, dicebant[TR55] nobis Mamaluci, quod ante aliquos annos mortuo Soldano divisi sint Mamaluci in duas partes.[TR56] Duo enim Mamaluci surrexerunt, et unus unam partem populi, alter alteram ad se attraxerunt, et uterque pro Soldano vero se gessit. Unus castrum Soldani habuit, alter in illam moscheam transfugit eamque sic munivit. Habuerunt autem inter se bellum continuum duobus annis, et tandem ille de moschea vicit et expulit alium de castro et Soldanatum obtinuit. Juxta locum illum vidimus castrum grande et vetustum destructumque, in quo ante paucos annos non nisi Christiani habitabant, sed jam nemo penitus id inhabitat, pulsis inde Christianis. His visis iter fecimus per civitatem et ad hospitum festinavimus, verum cum difficultatibus multis turbas hominum penetravimus, et Mamaluci, ductores nostri, cum fustibus multos laeserunt et prostraverunt, ut viam nobis facerent vel ut nocentes nobis repellerent. Percussi autem et laesi a Mamalucis ut viderunt, quod propter nos passi percussiones fuerant, cum indignatione post nos currebant, clamabant, insultabant et pulverem contra nos spargebant et multum nos vexabant. Cum istis autem injuriis et vexationibus in nostrum hospitium lassi venimus, et cibo, potu ac quiete refocillati sumus.

Gesta peregrinorum per dies sequentes recitantur.

Quinta decima die, in praecedenti nocte, quidam mercator Christianus, quem Tanguardinus de catenis solverat, in praecedenti vespera dormivit cum suo carnali fratre in una camera curiae nostrae, nam frater suus de Christianismo venerat Cairum pro ejus liberatione, cumque intempesta nocte omnes dormirent, incepit ille liberatus a catenis tam horribiliter clamare, ut omnes excitarentur et obstupescerent per totam atriam.[TR57] Causa autem illius clamoris haec erat, ut nobis postea retulit. Jacens enim in lecto cogitare coepit de periculis suis et de vinculis et de ceteris infortuniis, et dum haec clare vigilans revolveret, ingressus est ad eum, ut sibi videbatur, vir quidam longus et terribilis cum evaginato et bene limato cultro, et stans ante lectulum suum, dicens: ecce, ad excoriandum te venio. Et haec dicens apprehendit pedem jacentis, et cultrum adhibuit, ut inciperet eum excoriare. Qua visione exterritus pro adjutorio horribiliter clamabat, ad cujus clamorem primus expergefactus frater suus, qui ad latus ejus jacebat, et alter, qui etiam in camera illa jacebat, interrogaverunt, quid haberet? Qui respondit: heu me, non videtis virum hic stantem, qui mihi molestiam inferre conatur? Illi autem nihil videntes dicebant, quod somniorum illusio esset. Ille vero fortius clamabat, invocans adjutores contra molestantem. Ad haec surrexit frater ejus et lumine allato invenit fratrem quasi semimortuum jacentem, lugubrem habentem vultum et collum recurvatum et nos omnes accurrimus et illum miserum castigatum graviter invenimus et afflictum; sed a quo, usque modo ignoro (#b#). Puto tamen accepisse suis sollicitudinibus diurnis nocturna phantasmata. Solent enim nocturna phantasmata conformia esse diurnis cogitationibus et sollicitudinibus, passi enim anxias tribulationes in passionem, maniam, faciliter incidunt, vel pressi curis et nimiis sollicitudinibus; ex talibus enim imaginationes tam firmiter solidantur in mente, ut homo non aliter credat rem esse, sicut cuidam viro prudenti aevo nostro in Colonia contigit, qui quocumque se vertit, putabat se factum duo, et hoc tam pertinaciter tenuit, ut nec medicis nec clericis crederet contrarium asserentibus.

Sed et ego ipse novi quendam sacerdotem honestum, cui nullus in ratione erat defectus, et omnia considerabat, et domum suam gubernabat, hac tamen mania laborabat, in quam propter superfluam sollicitudinem incidit, quod omnino credidit et firmissime tenuit, se rapiendum et super bigam ligandum et cum tormentis inauditis in Constantiam ducendum et ibi crudelissime consumendum. Ab hac phantasia nemo ullis rationibus poterat eum avertere. Quando enim in domo sedit, si in vico audivit currum aut bigam, statim putabat adesse suum cruciatum et die noctuque in ista tristi exspectatione stabat, unde noctibus in caligis, calceamentis, et vestibus dormiebat, ne raptores subito intrantes eum nudum super bigam ponerent. Sic etiam aestimo factum fuisse isti homini, de quo loquimur; fuerat in Sarracenorum vinculis, et ibi gravi sollicitudine pressus in maniam incidit et phantastice virum ad se ingredi vidit; nisi sequi antiquorum errores placeret, qui quosdam deos putabant perambulare domos, et hunc laetificare, alium vero perturbare satagebant. Et hodie multi illius sensus sunt, quod credunt, in lectis jacentes et vigilantes se premi ab diis dictis _Schretteli_, qui tanto pondere premunt, quod nec gemendi nec vix spirandi datur locus. Constat autem, tales pressuras saepe fieri ex naturali indispositione et ex humorum intemperato concursu, vel etiam ex nimia stomachi repletione aut ex ejusdem nimia evacuatione. Porro vulgus vera gravamina sentiens, et non intelligens, quid intra se habet, putat ab extra adventare, et dicunt, esse parvos homunciones, qui super lectum scandunt et quiescentem premunt, et ita ad vera gravamina[TR58] accedit phantasia. Nominant autem istos homunciones nostri vulgares et vetulae Schretellos, quos antiqui dicebant Emactes et Ephyactes. Rationes nominum ignoro. Verum non negamus, multa multis accidere quietis tempore ex diabolica illusione. Abominor enim quid dicere de Incuborum et Succuborum importuna violentia, quam persaepe experiuntur inclusae virgines, num usque ad penetralia cellarum earum perveniunt, et quid et quantum bonae et devotae personae patiantur, usque ad nauseam quottidie querimonias accipimus. Hos diabolos nos nominamus Incubos et Succubos. Antiqui dicebant deos transformatos id agere. Aliqui dicebant, (#100 a#) quod dii silvarum et desertorum, Satyri, Fauni et Epyani de solitudinibus egrederentur et innuptas quaererent eisque si possent commiscerentur.

Sunt autem Satyri, Fauni et Epyani quaedam bestiae monstruosae, effigiem quidem hominis habentes et in multis hominibus similes, etiam in voce, sed humanae rationis non sunt participes, et nec natura nec arte sunt docibiles ad loquendum. Ferum et belluinum habent animum et bestialem appetitum, et sunt in venerem valde pronae, et mulieres coitu inficiunt, si quam in deserto vel nemoribus oberrantem invenerint. Ideo dicuntur Satyri, quia non possunt libidine satiari. Dicunt etiam, quod tanto aestu quandoque venerem appetunt, quod noctibus de nemoribus exeunt et per muros ascendunt, cubicula intrant, et foeminas quaerunt, et ad solas jacentes se ponunt et mirabili applausu ad sui admissionem eas inducunt. Sed an verum sit, dubito, imo non credo sic esse, cum in nostris nemoribus nusquam Satyros visos fuisse legantur. Credo tamen, quod diabolus assumta forma Satyrorum multa mala conetur facere circa incautas moniales, et quod bestiae non sint, patet ex eo, quia loquuntur, et voluntatem ac consensum requirunt, quod utique ex ratione procedit. Et tantum de illo.

Igitur cum dies illuxisset ascendimus asinos, et Tanguardinomet duce castrum domini Soldani intravimus, ubi mirabilem ordinem et numerum maximum servorum Soldani vidimus, multitudinem etiam ingentem equorum et stabula grandia et habitacula magna, de quibus omnibus taediosum esset scribere, et forte etiam creditu difficile. Ibi primum vetus illud palatium, hodie desolatum, nobis fuit ostensum, quod quidam Graeci inhabitabant tempore Machometi, exstructum fortissimis muris et aedificiis, ut ruinae demonstrant. Inde in aliud castrum, quod Soldanus inhabitat, processimus, ubi per XII portas ferreas ingredi oportet, antequam ad Soldanum venitur. Per has introducti ipsum in throno regio vidimus residentem in vestitu candido, et plurimos Mamalucos in ordine suo cum multa disciplina reverenter ipsum circumstantes. Ibi etiam plures antiqui, graves et maturi viri circa eum astabant. Post modicam horam venit Tanguardinus, qui propius ingressus fuerat, et eductis nobis venimus in forum, amplum valde, sub monte castri, ubi cameli, asini, et equi venduntur, quorum ibi tunc maxima copia erat, aderantque plurimi ex Mamalucis, qui equos venales contemplabantur. Tandem autem cum labore eodem, sicut heri dictum est, folio 98. a., in locum nostrum revenimus ad prandium, post prandium balneum sive aestuarium ingressi sumus, et corpora nostra lavimus. Quam pretiosa autem sint aestuaria, et sedula servitia, vide supra fol. 17. A. Post balneationem domum cum servo exivimus, et per pategas mercatorum transivimus, et ita diem illum deduximus.

(#b#) Die XVI., quae est Galli Confessoris, paululum post noctis medium facta fuit eclipsis lunae. Hanc eclipsin non vidissemus, dormitioni vacantes, nisi Sarraceni in turribus clamantes et ululantes nos excitassent. Incipiente enim luna eclipsari altissimis vocibus paene in omnibus turribus clamabant et horribiliter ululabant suis superstitionibus vacantes et ad eas alios excitantes. Quamvis autem semper superstitiosi sint, praecipue tamen temporibus, quibus vel sol vel luna eclipsantur: aestimant enim, ut imprudentes, sidera animata fore et passionibus affici et peregrinis immutationibus subiri. Singulariter tamen lunam honorant ejusque simulacrum super omnes moscheas ponunt, non rotundam, ut plena luce apparet, sed cornutam, et pro majori parte eclipsatam. Credo, quod hoc acceperint a cultu Dianae, quae luna esse dicebatur, in cujus templis lunae signum ponebatur, et culminibus tectorum, sicut in moscheis. Vel ex eo acceperunt, quia in ecclesiis Christianorum gallus est extento collo et cauda, in formam quasi mediae lunae eversae; converterunt gallum in lunam, et illa est quasi principalis causa.

Cum autem dies illuxisset, venerunt ad nos quidam Christiani dicentes, quod naves Alexandrinae jam onerarentur, et citius essent recessurae. Hoc cum audivissemus, statim Tanguardinum accessivimus eumque rogavimus, ut citius nos duceret Alexandriam, antequam naves Venetorum inde abirent, quia, si eas negligeremus, hiemare in Alexandria oporteret, quod nobis molestissimum fuisset, et in corporibus et animabus et rebus nocivum. Ad hoc respondit Tanguardinus: educam, inquit, vos, quo vultis, non tamen consulo, ut in Alexandriam eatis sine littera testimoniali et promotoria a domino Soldano habita. Si enim veneritis Alexandriam sine littera, mox in civitatis porta usque ad pellem nudabimini, et omnia vestra perscrutabuntur usque ad intima, ut nihil importetis, de quo theloneum non reddatis. Si autem litteram habueritis, liberos[TR59] vos intromittent. Hoc audito petivimus, quatenus de littera nobis provideret ex cancellaria Soldani. Hoc autem consilium dedit nobis vir ille fallax, ut pecuniis nos spoliaret, et non ut nostrae utilitati consuleret, quia ad nihilum littera nobis utilis fuit, sicut patebit.

Decima[TR60] septima die inquietam noctem habuimus etiam, post cessationem Sarracenorum a suis nocturnis insolentiis, quas faciunt in suo jejunio, ut saepe praefatus sum. Silentibus enim paganis bubo quidam advolavit et ex opposito camerae nostrae sedens bubilare coepit voce plena, et non modicum terrorem nobis intulit. Licet enim, ut Christianum decet, ad auguria non attenderemus, ex natura tamen homo terretur nocte audiens garritus avium, et praecipue buborum, cujus bubilatio nocte hominibus adeo est odiosa, sicut ejus volatus volucribus in die. Est enim avis funesta, et semper sinistri augurii, et mali venturi nuntia. Unde Ovidius L. V. Metamorph.

Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Dicunt enim, quod dum apparet et vociferatur, praesagium sit mortis. Ideo secundum poetarum dicta Ascalaphus ex Acheronte et Nympha sub undis genitus mutatus (#101 a#) est a Cerere in bubonem, eo quod Proserpinam tria grana mali punici gustasse de viridario Plutonis apud inferos prodidit, propter quod Proserpina non ex toto Plutoni, qui eam rupuerat, oblata fuit. Sed et Jupiter cantum bubonis horruit, ideo cornicem a laeva, el corvum ad dextram suam canere fecit, quia corvus est aptissimus ad auguria, et praetendit felix augurium, cornix vero infelix, si a dextris est, similiter corvus, si ad sinistram crocitat; bubo autem, a quacumque parte se teneat, infelix nuntia est. Contra haec disputat Augustinus Lib. IV. de Civitate Dei, cap. 30. An autem bubo praesenserit mortem peregrini praestantioris, qui statim de post obiit, dicere non audeo, mortem tamen ejus bubulationem consecutam scio, nequaquam tamen causam mortis clamorem bubonis fuisse credo.

Cum autem dies factus esset, sollicitavimus Tanguardinum, ut litteram promissam libertatis nobis afferret[TR61] citius, incepimus enim longas habere horas et taedium, et habitatio nostra inter infideles nimis protrahebatur et vehementissime timuimus recessum navium ab Alexandria sine nobis. Idcirco unum de militibus tertiae societatis petivimus, ut cum negotiatoribus Christianis, qui descendere parati erant, Alexandriam descenderet et ibi hospitium pro nobis disponeret et de recessu navium, si necesse foret, nos per nuntium avisaret. Haec autem occulte practicavimus cum milite socio nostro et negotiatoribus, et nihil Tanguardino diximus, dolositatem enim suam intelligere incepimus, et timuimus, quod forte studiose eductionem nostram protraheret, ut naves negligeremus et per hiemem in manibus ejus essemus. Post meridiem ergo venerunt duo Mauri cum asinis, ut tollerent militem cum sua suppellectili et in balacrum ducerent ad Nili portum, in quo stabat navis pro descensu ejus et mercatorum parata. Dum ergo miles sacculos suos aptaret, imponens asinis, et jam paratus exire vellet, non potuit, quia portae serratae erant, et nullus de familia apparuit, qui aperire posset; absconderant enim servi se cum industria. Currit ergo miles ille per curiam et domum, clamans et vociferans, sed dissimulabant se audire. Tandem post horam servus familias de conclavi prodiit, dicens cum impatientia: et quare tu recedere vis, cum nondum satisfeceris eis, quorum debitor es? Qui cum diceret, se nulli esse debitorem, asserebat Mamalucus contrarium, et dure simul contendebant. Post multa verba dixit Mamalucus, eum cuidam Judaeo esse debitorem, quem oportebat exspectare, vel currere ad quaerendum Judaeum. Currebant ergo ambo simul ad Judaei domum, et invento Judaeo, quem prius Mamalucus nominaverat, fatebatur, eum suum debitorem non esse. Mamalucus autem, videns Judaeum fateri veritatem, nominavit quendam alterum Judaeum, quem etiam diu quaesiverunt, et eo non invento in domum redierunt. Interea Tanguardinus latuit, quem scivimus esse in domo, et non apparuit, et servus ille et alii famuli peregrinum illum militem multum vexaverunt, et post multas vexas dedit miles non paucos madinos familiae pro valete et pro portariis, et bene castigatus emissus fuit. Pervenit ergo ad Nili portum et ascensa cum aliis navi descendit in Alexandriam cum multa quiete, et hospitium pro nobis disposuit in loco, ubi peregrinos hospitari solitum est.

(#b#) Decima octava die, quae est Lucae Evangelistae, iterum inquietam noctem habuimus, nam insolenter valde celebraverant sua nocturna convivia Sarraceni usque ad noctis medium, et post omnem dissolutionem cum ad loca quietis se singuli recepissent, incepit una de uxoribus Tanguardini cum ululatu flere, et lamentabiles emittens voces virum, maritum suum, deprecatoriis verbis supplicabat, ut a percussionibus cessaret, percutiebat enim eam, et minabatur ei, quod eam repudiare vellet; quae autem causa fuerit illius castigationis intelligere non potui. Duo suspicabar ex querelis castigatae: primum, quod cum altera uxore litigabat, eamque cum esset praegnans perturbaverat et hoc flagellationibus emendare studebat. Credo enim, quod in domibus, ubi sunt plures uxores unius viri, requiratur magna severitas ad conservandum pacem, quam nec sanctae foeminae, uxores Jacob, habere inter se poterant, ut habetur Genes. 30. Secundum, propter quod castigavit eam, fuit zelotypia, aliqua enim in ea notaverat de adulterio, et ideo eam sic publice confudit eique repudiationem minatus fuit; sunt enim maxime zelotypi, et mirabilibus poenis castigant uxores etiam pro minimo respectu, nam statim ad ictum oculi spiritus zelotypiae eos invadit, et durissime castigant ad placitum sine lege. Ne autem spiritus ille severus zelotypiae nimis excedere virum faceret, datur ecce et ordinatur sacrificium Num. V. Est enim spiritus ille ita severus, quod non sinit virum, quem possederit, quiescere, nisi uxorem confuderit, sicut patet in Vulcano. Qui cum invenisset Martem cum Venere sua uxore in lecto, simul ambos catenis invisibilibus detinuit, quousque aliis diis eos in derisionem ostendisset. Spiritus ille Zelotypiae est filius Discordiae, Discordia autem est prima filia Demogorgonis primi dei, secundum poetarum fictiones; vel filia Jovis, qui eam de coelo in terram projecit, ubi perpetuo incurrit et omnibus nuptiis interesse cupit, et si ad nuptias vocata non fuerit, nihilominus se ingerit et semina suae perniciei derelinquit. De hoc occurrit poeticalis fabula: nam dum Peleus desponsasset sibi callide Thetim, Jupiter ad eorum nuptias omnes deos invitavit, praeter Discordiam. Quae indignans venit cum pomo aureo, quod projecit in locum, ubi tres deae, foeminae speciosissimae, Juno, Pallas et Venus, sedebant, dicens: id deberi digniori et speciosiori. Quae dum corrixarent pro pomo, Jupiter Paridem adduxit judicem. Paris autem id Veneri dedit, propter quod Venus illi raptum Helenae concessit, ex quo consecutum est Trojanum bellum, et innumeri populi occisi, inter quos etiam Achilles occubuit, qui in nuptiis illis, ad quas vocata Discordia non fuit; (#102 a#) natus est, quia filius Pelei et Thetis erat. Et sic expiata est injuria. Haec Discordia adeo infesta est paci conjugum, ut etiam nonnunquam in conjugiis Christianorum inveniatur, quamvis contra eam eorum conjugia sint sacramentis et benedictionibus coelestibus sancita et non nisi inter duos ordinata. Non ego miror, quod Tanguardinus duarum uxorum vir sine sacramento conjugatus discordiam sociam sui conjugii passus fuit.

Cum autem factus fuisset dies, sollicitavimus Tanguardinum pro littera Soldani et virum durum ad nos invenimus, quem domina Discordia corruperat; victus tamen precibus nostris ad curiam domini Soldani equitavit, et litteram pretiosam, nobis tamen inutilem, imo praejudicialem, attulit, ut patebit sub porta civitatis Alexandrinae. Cum enim peregrini tales litteras portant, putant exactores, eos thesaurum eportare, et intimius visitant tales.

Accepta littera promisit nobis Tanguardinus, quod in crastinum nos vellet mittere in Nilum, in Alexandriam, sicut et fecit, ut patet fol. 101 a.

Eodem die misit Tanguardinus litteras Uriae contra nos Alexandriam ad Trutschelmannum, prodens nos esse divites et liberales, et ideo fortiter mulctandos et excoriandos. Hanc viri fallaciam postea experti sumus.

