Part 54
ludi Olympiaci instituti, 169 a, sortilegi quomodo fiant per Orientales? 99 A, magni et criminosi cum chartis et taxillis fiunt in navibus a peregrinis militibus, 64 A.
Ludovicus rex Franciae et Conradus imperator terram sanctam recuperare nitebantur, 277 B.
Ludovicus rex Franciae sanctus Syriam cum copiis intravit, terram sanctam recuperare volens, sed non perfecit, 287.
Ludovicus episcopus Tolosanus, sanctus, ordinis Minorum, cum fratre suo Ruperto rege Siciliae bonum operatus est pro gloria sui ordinis, 290.
Ludovicus Fuchs, S. theologiae professor clarissimus, prior Ulmensis, ordinis Praedicatorum, est hujus evagatorii examinator, corrector, et si placet sibi, corruptor et suspensor vel annihilator, 3 A. Ludovicus idem quomodo miserit FFF a se ad terram sanctam, 11 A et 25 B, idem causa movens fuit, quod peregrini terrae sanctae venerunt in Ebron, 5 a.
Lug est una custodia Alpium, vel est telonium maximum, 227 a.
lupanaria non habent Sarraceni nisi de foeminis Christianis, prostitutis a Christianis, 232 b, sunt peregrinorum nobilium et religiosorum hospitia in aliquibus maris insulis, 166 b.
lux coeli omnia lumina et lampades accendit, 265 A.
lux paschalis, quaere Ignis.
lux quandam tempestatem maximam maris sedat, 20 A. B.
luxuria Veneris intemperata Cyprum infecit, 150 b.
luxuria his foeminis fuit exosa, 211 B, cujusdam Christiani in ecclesia Bethlehemitana est terra sancta amissa et perdita, 180 A.
luxuriosissimus homo fuit Jupiter, 160 b.
luxuriandi locum nullo modo habent peregrini, etiamsi quis quaeret in terra sancta, ...
Luza dicitur civitas Jerusalem, 255 B.
M.
Mabyas rex Sarracenorum, mediator inter Christianos et Judaeos in ecclesia sudarii Christi, spectabilem dedit sententiam, 130 B. C.
Macchabaei, in quo monte sint sepulti? 85 B.
Macchabaeorum munitissimum fortalitium, 189 B.
Macharius Romanus, eremita, paradisum adire voluit, 117 b.
Macharii duo sancti monachi, 140 b.
Macharius Aegyptius prodigiosum locum quaesivit, quemnam? 251 a.
machinae, quas nominant bombardas, quo anno inventae sint? 273 a.
Machometus, quo tempore natus sit? 266 B, quo tempore corruperit mundum suis erroribus, 141 a. Machometi civitas et sepulchrum, 50 a. Dea est Venus, 225 A. Sectae principium, 72, secta pejor est idololatria, 107 seq. Jejunium, 69 b, festum celebre, 225 A, sedes ad judicandum, 229 A, et Turcorum potestas quomodo sit augmentata? 156 b, et 192 a. b. Cultores sibi maledicunt, 86 B et 86 a, corpus hoc tempore igne coelesti est consumtum et sepulchrum destructum, 74 A et 72 b et 50 a, vide etiam Machumetus.
Madian regio ubi sit? 39 a et 41 et 55.
madinus est nummus Sarracenorum, ejusque valor, 148 B.
Maffirath XXIV mansio peregrinorum in deserto, 43 b.
Margareth VI mansio peregrinorum per desertum, 32 b.
magistri hospitalis duo in Jerusalem, 221 B. c.
Magdabeae V mansio peregrinorum in deserto magno, 32 a.
magnes, lapis mineralis, ferri raptor, 49 b.
magnetum montes, scopuli, rupes et petrae, ubi? 49 b.
Magorum duorum mirabilis sepultura, 157 b, trium stella, ubi visa? 164 B. C, trium et pastorum conventio, 166 B, oblatio, 171 A. B, hospitia in circuitu Jerusalem, 148 A. B.
Magnificat, canticum, ubi cecinerit Maria Virgo cum jocunditate, 189 B. C.
Magnus episcopus ubi sit sepultus? 40 A.
Machumetus[TR253] Ottomannus Turcorum imperator, vir bellicosissimus, Constantinopolim obsedit et cepit, 178.
Machumetus Rhodum angustavit, 163 a. b. Machumeti epitaphium in sua tumba, 96, vide etiam Machometus.
Maja, dea, a qua Majus mensis nomen habet, 131 a.
Majum mensem quomodo deducere peregrini proposuerint? 36 a.
Macharea XIII mansio peregrinorum in deserto, 41 b.
Malchus ubi auricula sit mutilatus? 146 A. Domino Jesu durissimam alapam dedit, 101 A.
Maleum sive Tenoreum promontorium, quale sit? 170 b. Maleum navigio quomodo transiverimus? 186 a.
malus galeae, qualis stipes sit? 46 A.
malus homo Tanguardinus Mamaluccus, 80 b.
mali peccatores quomodo stabunt in extremo examine? 150 A.
malis hominibus parcit Dominus quandoque propter bonos, 21 A.
malefactores in galea reperti torquentur male, 48 B et 199 b.
Malvasia, civitas Maleae, a qua Malvaticum vinum denominatur, 177 a.
Malvaticum vinum est Creticum, et ubi crescat? 169 b.
Mambres et Jambres, duo Aegyptiorum maximi Magi, sic habent sepulturam, 151 a.
Mamaluccus dicitur Christianus, qui Christi fidem abnegavit, 106 b.
Mamalucci sunt Sarracenis infesti, 16 b.
Mamaluccorum potestas, status, multitudo, 106 b, societas ad nos et reditus eorum ad fidem Christi, 86 a. b. c, exercitus 16 a.
mameria, idem est quod muschea, aut mesquita, vide[TR254] ibi.
Mambre, et de ilice Mambre, 8 a.
mandata decalogi in quo monte sint data? 45 b.
mandata evangelica in quo monte data? 108 A.
manducant Sarraceni valde avide; 113 a. b, quomodo manducent peregrini in galea, 52 A, quomodo in deserto? 27 b.
Manna, quidam sanctus, quem contra pestem invocant, 157 a.
manna deserti ros est, 32 a. b, filiorum Israel quale fuerit? eodem, invenitur in Oreb, 42 a.
mania laborans phantasmatibus deluditur, 99 a. b.
mansio I peregrinorum in deserto fuit Gazmacha locus, 27 b.
mansio II erat Lebhem, 29 a. III Chawata, 29 b. IV Gayan, 30. V Magdabeae, 32 a. VI Gebelhelel, 32 b. VII Miscenae, 35 a. VIII Albareth, 35 b. IX Meschmar, 36 b. X Elphogaya 38 b. XI Ramathaim, 39 a. XII Schoyle, 40 a. XIII Macharea, 41 b. XIV in Oreb monasterium S. Catharinae, 41 b. c. XV ad quatuor martyres, 47 b. XVI Wachaya, 62 b. XVII Elphat, 63 a, XVIII Effchayr, 63 a. XIX Laccrara, 64 b. XX Doridon, 65 b. XXI Wardachay, 96 b. XXII mansio lugubris et tristissima, 68 a. XXIII Choas, 72 b. XXIV et ultima desertum Maffrath, s. Mafirath, 73 b.
mansio I in terra Aegypti, 74 b.
mansio. Quaere Domus, et Hospitium.
Maronis Labyrinthus, 94 b.
mappa mundi una pretiosissima ubi habeatur? 41 B.
mappae tres pro altaris ministerio emtae in Jerusalem, 254 A.
Marath, aqua valde amara, 199 A et 60 a.
Marcus evangelista ubi sederit gloriosus episcopus, 130 a, primus religionum institutor, ibid. Venetias translatus, inde in Augiam deportatur, 216 a, quo tempore et quo modo factus sit patronus Venetorum, 216 a.
mare arenarum periculosius est magis quam aquarum, 23 a. b.
mare mortuum plura habet nomina, 241 A. B, salsissimum est et abominabile, 239 A, maris mortui longitudo et latitudo, 199 A, aditus difficilis est et periculosus, 235 A. B.
mare rubrum quale sit? 69 a. b, ibi transierunt filii Israel, 79 a, quidam peregrini adeuntes in extremum venerunt periculum, 60 a, cum laetitia adierunt peregrini, 69 a. b, antiqui conabantur jungere mediterraneo mari, quomodo? 71 a.
mare oceanus, quale sit? 42 A.
mare Ponticum aut Pontus Euxinus, qualis? 42 B.
mare magnum, mare nostrum, mare mediterraneum, totum unum mare est, multis nominibus, 42 A.
mare describitur, 41 B. Venetiis desponsatur, quomodo? 37 B.
mare mediterraneum quomodo effluat ab oceano? 123 a. Effluit et refluit Venetiis semper in sex horis, 212 b, olim multo altius fuit, 183 b, regionibus terras aufert, 58 B. C.
mare Carpaticum belluas gignit, 173 b. Adriaticum et Aegeum, 195 a, Adriaticum semper est tempestuosum, 194 b. c.
mare defunctorum portat corpora, 175 b, male defert navigia, in quibus habetur aqua Jordanis, 198 A et 69 b.
maris amaritudo et salsedo unde sit? 43 B, vorago, in qua absorbentur naves, 16 B et 194 b, praeconia et laus, 227 b, horribiles tempestates 19 B et 184 b, 188 a, 194 b, 202 a. b et alias saepe.
maris pericula multos retrahunt a peregrinatione Jerosolymitana, 5 A. Pericula sunt tria generalia et multa specialia, 44 A. B.
mare dum peregrini intrant, quomodo cantent? 37 B (31), 57 A. B et 145 A.
maris singulares patroni sunt quidam sancti, 175 b.
maris ultima diaeta laetissima est, 206 a. b.
maria tria sunt, 221 b, alia his tribus junguntur maribus, 43 A.
marinarii dicuntur servi nauclerorum et omnes in mari navigare scientes, 48, sunt homines desperatissimi, 158 a. b.
Maria Virgo beatissima, mater Domini gloriosissima, ubi sit praenuntiata nascitura? 212 A. B, ubi sit nata? 140 B et 229 B. C. D, ubi per XV gradus templum ascenderit? 228 A, ubi instructa sit, ut in schola? 139 B. C, ubi Elisabetham salutaverit et Magnificat decantaverit? 189 B, ubi et quomodo Christum pepererit? 169 B. C.
Mariae Virginis lac ubi fluxerit? 171 B.
Maria Virgo capta fuit cum puero Jesu, 26 b. Maria ingrediente Aegyptum omnia idola cecidere, exceptis quibusdam nominatis, 138 b. Mariae Virginis arbor, quam ipsa plantavit ... ficus magna, 75 a, arbor spectabilis, 89 a. Domus in Aegypto, 91 b. Fons, 159 A, alius fons, 76 b. c, dolorosa exspectatio, 103 B. Spasmatio, 138 A, ubi cum Johanne sub cruce steterit? 121 B, sub cruce lamentatio, 122 A, quid egerit post ascensionem Domini? 155 A. Oratorium ejus ubi? 97 A, cottidie communicata fuit a Johanne, 105 A, quomodo loca sancta visitaverit? 153 A. B. C, in visitatione locorum sanctorum laborans ubi pausaverit? 164 A. B, quolibet motu liberi arbitrii merebatur, 155 A, ubi ante obitum suum palmam acceperit ab angelo? 147 B, amore languens confessionem fecit et extremam unctionem recepit, 105 A, in quo domo obierit? 105 A, ejus corpus Judaei rapere conabantur, 100 B, ubi sepulta fuerit? 144 A, a quo loco assumta sit in coelum? 144 A.
Mariae Virginis ecclesia pulcherrima in Bethlehem, 178 A. B. Ecclesia in valle Josaphat, 143 A. B. Capella in ecclesia Golgatha, 110 B. Templum in Jerusalem, 263 B. Capella in monte Sinai, 44 a. Capella in loco rubi, 57 b. c. Capella cum lampade per se semper ardente, 194 b. Rosaria quatuor faciunt integrum psalterium beatae Virginis, quomodo id pateat? 190 B.
Maria Virgo durissime correxit Sarracenum propter peregrinos, 143 A. Mariae Virginis ecclesia, quae dicitur de miraculis, 38 b, misit peregrinis in mari existentibus ventos secundos, 185 b, per visionem Turcos a Rhodo fugavit, 163 b.
Maria, Mirjam, soror Mosis, in Bethlehem sepulta fuit, 177 B.
Maria Magdalena ubi Domino pedes laverit? 139 B, ubi caput Domino unxerit? 214 A, ubi Dominum in forma hortulani viderit? 111 B, ubi suam habuerit apothecam? 213 A. B, ejus monasterium juxta Domini sepulchrum, 122 B et 268 A.
Maria Aegyptiaca, per quam portam templum intrare non potuerit, 132 A, in qua capella communicata fuerit, 202, ejus brachium et pes ubi sint? 219 b.
Mariis tribus ubi Dominus Jesus apparuerit? 103 B.
Marina sancta capellam habet in monte Oreb, 42 b.
margaritae quomodo generentur, 204.
Martha, in quo loco dixerit; Domine, si fuisses hic etc., 213 A. Marthae domus, in qua hospitabatur Dominus, 213 B.
Martinus fuit episcopus, a latronibus captus, 224 b. Martini festum fuit olim Bacchi celebritas, quomodo peragatur in mari? 158 b.
martyres XL monachi sunt necati, 51 a. b, infiniti sunt in Aegypto trucidati, 139 b.
martyrum multa millia a leone sepulti, 252 A.
martyres mundaverunt ecclesiam Bethlehemitanam, 182 A.
Margerum viculus in maris nostri limbo, 220 a. b.
Marters oppidum, a quo navigatur in mare, 31 B et 222 a.
Mathatias cum filiis suis ubi sepultus sit? 71 et 85 A.
Matthias in apostolum fuit electus, ubi? 105 B. Corpus ejus sine capite, ubi habeatur? 209 a.
Matharea villa, in qua est hortus balsami, 78 b et 76 b.
maturi sunt et seriosi Orientales, magis quam Occidentales, 108 b.
maturi sunt Sarraceni moribus, 109 A, 108 a et b.
maturi viri valde sunt in senatu Veneto, 220 a.
Maxentius imperator S. Catharinam decollavit, 129 b.
Maximus episcopus et magister, ubi quiescat? 205 a.
Maximianus et Diocletianus, quomodo ad imperium venerint? 202 b.
Maximilianus rex mittit fratribus Minoribus emolimen in Jerusalem, 134 A. Rex Romanorum filius Friderici III. denominatur, ubi? 220 a.
Mecha civitas (Mecca) detestabilis Machometi, 50 a, civitas sepulchri Machometi, 72 a.
medicina in Aegypto est primum inventa, 138 a.
medicorum multorum nomina et praeconia ponuntur, tam antiquorum quam modernorum, 165 a. b.
medicandi potestatem acceperunt mulieres a Geronia, filia Hippocratis, quae erat optima medica, 166 a.
medicorum consilia sequi rationale est, 55 A.
medicamen ad resolutionem constipationis datur, 53 B.
Media regio Medorum, 49 a.
medium mundi ubi sit? 117 B.
mediterraneum mare, quomodo ex oceano effluat? 123 a, plura sortitur nomina, 42. B, multum laudatur, 221 b.
Medusa foemina Gorgonidis, 186 b.
Megedan locus Dalmanuta, 199 A.
Melchon, rex Rabbath, qualem coronam habuerit, quam rex David postmodum sibi imposuit, 244 B.
Melchior rex pretiosissima munera obtulit, 171 A, ante Jerusalem hospitatus fuit, 188 A. (Jerusalem civitatem fundavit, 255 B, panem et vinum obtulit, 123 A, ubi sepultus sit? 116 B.)
Melchisedeck vide vocem antecedentem, a voce Jerusalem ...
Melos, una Cycladum, rotundissima, 164 b.
mel silvestre, quale sit? 200 B, melle dulcius est ros deserti illius, 42 a.
Mello, Millo, in Jerusalem, quid sit? 107 B.
Memmingen oppidum quale sit? 229 b.
memoriam tenacissimam facit aqua potata ex quodam fonte, 77 b.
mendacia non sunt poëtarum figmenta, 206 a.
mendacia gyrographorum, 101 B. C, patronorum galearum, quibus conantur peregrinos retrahere a visitatione quorundam locorum, 73 A. et 193 A.
Menelai exercitus in Aegyptum ductus Thebas Trojam nominabat, 102 a.
moenia civitatis Jerusalem, 229 A, moenia Thebarum lyra sunt constructa, 162 a, moenium urbis Thebanae ambitus, 162 b. Alexandriae, 124 b, 126 a, civitatis Tridentinae de marmore, 29 B. Civitatis Ulmensis munita et decora, 230 b.
Memphis, civitas Aegypti, Cairus, 102 b.
mens terrae, sive anima mundi, Demogorgon, 167 a.
mensa aurea Helenae in mari mersa, est reperta et Soli dicata, 135 a et 165 a. Mensam ferream Diocletianus habuit, 202 b. Mensam hanc occupant convivae diversorum rituum, 229 B.
mensas non habent Sarraceni ad manducandum, sed discumbunt super terram, 224 A.
mensis quilibet facit hujus evagatorii tractatum, et dies quilibet capitulum, 3 in rubrica.
mensis quilibet anni in hac ecclesia columnam habet cum festivitatibus, 58 b.
mensurantur omnia libra Cairi, etiam ligna et panes, qui vendi debent, 81 b.
mercatio detestabilis fit in ecclesia S. sepulchri in Jerusalem, 216 A. B.
mercator Venetus gloriosus apud Soldanum deguit propter mercatores Teutonicos, 85 b.
mercator quidam tentus in captivitate Cairi, quia emerat homines Sarrarenicos, 82 b, quidam in captivitate positus, fuit factus phantasticus nosque suis somniis perterruit, 99 a.
mercatores Sarraceni discordes pro camelis onerariis, 122 b, mercatores orbem quomodo dividant mercando? 135 b, sunt ex militibus S. sepulchri, 216 A, inquietant ecclesiam S. sepulchri, 134 A. B, de omni regione sunt in hac urbe, 153 b. Ditissimi sunt Ragusani, 197 b. Apuli duo monasteria construxerunt in Jerusalem pro peregrinis viris et foeminis, 168 a. De Cypro, Domino Jesu Christo hanc impenderunt humanitatem, 154 c. Ulmenses refocillaverunt FFF post maris angustias, 207 b.
mercatorum et mercium multitudo Venetiis, 220 a.
merces totius mundi possent duci ad universas regiones per aquas, si antiqui opus inchoatum perfecissent, 71 a, universis terris communicantur per mare, 221 b. c. Imperiales ibi venales habentur, 131 a. b.
mercium naves, ...
mercimoniorum ballae Venetiis illigantur, ut per foramen aliquod petrae possint transire in Alemanniam, 224 a.
merdare in galea est difficile, 53 A, merdavit quidam miles in ecclesiam Sarracenorum, 11 b. c, merdant Sarraceni super loca sancta in contumeliam peregrinorum, 104 A et 145 b. c, merdis et urinis foedaverunt Sarraceni peregrinorum primum hospitium in terra sancta, 75 A. B.
Mercurius socius Jovis in peragratione quina mundi et in generatione Orionis ex urina, 206 a.
Mercurius fuit S. Paullus nominatus, et Barnabas Jupiter, 159 a.
Mercurius resuscitatus a morte interfecit Julianum, 273 B.
merguntur interdum naves, ubi? 13 B et 194 b, merguntur naves in tempestatibus saepissime, sed non submerguntur. Quaere supra Maris horribilitas.
meretrix Rahab, Jerichuntina, ubi habitationem habuerit? 204 A.
meretrix Magdalena ubi fuerit conversa? 139 B. Maria Aegyptiaca ubi fuerit communicata? 202. Pelagia ubi fuerit inclusa ad poenitendum, 152 A, meretrix illa pudicissime conversata, 146 b, eadem fuit male accepta et bene dimissa ibidem.
meretrices infidelium sunt foeminae Christianae, 132 b, admittentes infideles sunt excommunicatae, ibidem.
meretriciam instituit meretrix Venus, 149, 150 b.
meretricari faciunt filias suas Cyprii et Calabri, 150 b.
meretricum habitacula sunt in multis locis peregrinorum hospitia, 166 B. Inclamatio, 146.
meretricarius turpissimus fuit Jupiter, 168 b et 166 b, ille perdidit suis demeritis terram sanctam, 180 A.
Meschmar IX peregrinorum mansio in deserto, 36 b.
Meschyta aut mesquita vel muschea vel mameria est templum Mahometi, vide Muschea.
Mesopotamia regio, 50 b.
Messis, quando sit in Oriente? 174 B.
Messiam venisse quomodo probari possit? ...
metallorum usus ubi primo inventus sit? 150 a et 179 a.
Metona civitas est in medio inter Venetias et Jerusalem, in regione Achajae, 63 B; describitur, 189 b.
metra in valvis ecclesiae S. sepulchri, 132 B, in sepulchro Domini exarata, 129 B. C, in monte Calvariae, ... de Veronica, 137 B, peregrinorum S. Catharinae, 59 b, pyramidum regum Aegypti, 89 b, de Venetiana urbe, 221 a, de desiderio patrii soli, 291 a, in tempestate ad S. Nicolaum, 185 b, in sepulchro Turci magni, 146 a.
Michael Archangelus vere apparuit armatus, qui tamen numquam armis est usus, ubi? 203 B. Christianum populum ad capiendum Hierosolymam commovit, 273 A.
Michaelis mons Gorganus, ubi? 196. Michaelis ala est Tenorium promontorium, 280 b. Michaelis festum cum miseria celebraverunt peregrini in deserto, 63 a. b, ecclesia in[TR255] Alexandria est peregrinorum sepultura, 130 a. et 142 b. c.
Michael Sytz, conversus, et coquus noster in Ulma, S. Michaelem visitavit in Britannia, 203 B.
Midas rex avarissimus, auro satiatus auro occubuit, 55 a, 176 a.
milliaria non sunt certa per mare, 2 B.
miles quidam peregrinus terrae sanctae in loco ascensionis Domini prae devotione exspiravit, 157 B, miles quidam Hierosolymitanus prae levitate in sancto sepulchro paralysin incurrit, 216 B, quidam in odium Machometi in muscheam stercorizavit, 262 et 11 b. c, quidam in periculum vitae suae in muschea obdormivit, 29 a.
milites sancti sepulchri quomodo percutiantur, i. e. creentur? 184, praesentant se regi Cypri, 16 A.
milites S. Georii sunt optimi, et ubi creentur? 92 a.
militia Hierosolymitana est nobilissima et praestantissima propter rationes XL positas, 184 B. c. D.
militiam quidam plebejus inhabilis inter nobiles suscipit, sed statim degradatus fuit, 187 B.
militum sancti sepulchri excessus in mari insistentium taxillorum et chartarum ludis, 64 A, vanitas et fatuitas in suorum nominum et armorum pictura, 216 B. C.
Milo, insula cum capacissimo portu, 182 a.
minnerias diversorum metallorum habet Cyprus, 155 a, auri Arabici vidimus in deserto, 37 a, argenti in terra ducis Austriae, 227 b, habent Alpes, 213 b.
Minerva, dea sapientiae, 179 b.
Minon, Minos, habuit uxorem filiam Solis, 228 a.
Minores, quomodo venerint in Jerusalem in montem Sion, 290 a. b, quae loca sancta possideant in Hierosolymis, 296 B. Minoribus sunt haec loca emta, 290 B. Minores habent conventum in Jerusalem, 108 B. Sunt charitativi ad peregrinos in Jerusalem, 89 A. Loco Latinorum sunt in dominico sepulchro, 134 A. Minorum fratrum pater S. Franciscus ante suam existentiam fuit prophetico praesagio depictus, 216 b. Minorum fratrum de terra sancta laus et commendatio, 29 B. et 134 A.
Myon insula una Cycladum, 174 b.
mirabilis fundatio Venetianae urbis, 211 a. b.
mirabile diaboli portentum de mortuis se erigentibus, 90 b. c.
mirabile de quadam Nympharum domo in Aegypto, 89 a.
mirabiles cavernae montium et petrarum, 53 b. c. Quaere etiam Hiatus
miraculum ignis paschalis[TR256] quomodo inceperit in Jerusalem? 264 A, quomodo factum sit? 265 A, fingunt fieri Christiani orientales in vigilia Paschae, 131 A. B.
miraculum, quale olim annuatim acciderit in monte Oliveti in ascensione Domini? 148 A.
miraculum olei S. Catharinae quomodo fiat? 56 b, grande cujusdam simplicis fabri, 96 b. c.
miracula falsa dupliciter fiunt, 91 a, magna faciunt aliqui Sarraceni, 104 b. magna facit diabolus divina permissione, 91 a, majora et plura fecit Dominus in terra sancta, 7 B.
miraculosa captio civitatis Jerusalem, 272 A.
miraculoso lumine Dominus in tempestate saevissima maris consolabatur peregrinos suos, 20 A. B.
miranda recitantur de gigantibus et thesauris, 92 b. c.
Mirce deserti, 37 b.
misericordiam meretur misericordia, quod exemplo patet, 34 b.
misericordiam praestare cum indignatione an sit meritorium? 144 a.
miseretur Deus malis propter bonos, 20 B. G.
miseria humanae calamitatis plangitur, 7 a, brevitatis humanae vitae deploratur, 175 a.
miseriae mare navigantium, 16 A. B. et 52 etc., galeotarum multae, 48 A, in deserto degentium, 45 b, peregrinantium per desertum, 31 et in multis aliis locis.
Missa prima dicitur in hoc loco a S. Jacobo apostolo lecta, 105 b, non celebratur super mare in navibus, 49 A. Missam cantavit FFF in dominico sepulchro, 254 B, in angustia FFF celebravit, 251 B, Missas tres natalis domini legit FFF in loco nativitatis in Bethlehem, 182 b. c. Missam celebrare coram astantibus Sarracenis periculosum est, 152 B, Missam sine consecratione legit FFF populo, 30 A.
Missae ex privilegio possunt dici in terra sancta semper in media nocte, et post, quacumque hora libuerit, 119 B, quomodo celebrentur in Jerusalem? 119 A. B.
Missas legere contendunt sacerdotes in dominico sepulchro cum scandalosis litigiis, 119 B. C, quomodo legerimus in Gazara? 13 a. b, quomodo dixerimus Cairi? 81 b, celebrantes vexaverunt vespae, 13 b, legimus praesente Satana, 81 b. et 111 a, sero legunt post solis occubitum multi orientales Christiani, 248 A, in suis ecclesiis non sinunt nos legere Graeci, 113 a. et 60 b. c. etc.
Missas legunt Glagolae lingua Sclavonica, 199 b. c, duas celebravit desperatus sacerdos una cum Latinis in azymo, alteram cum Graecis in fermentato, ubi? 68 A.
Missa torrida sive arida legebatur in navibus, 49 A.
missivas sive epistolares litteras portant per terras orientales columbae, 272 A. et 95 a. et 135 B.
mysteria sui cultus occultant gentiles vulgo communi, 105 b.
mysteria sacramentorum ecclesiae sunt nimis manifesta vulgo, 106 a., et essent utique occultanda.
mysteriis plena est terra sancta undique, 8 A.
mitigat pecunia omnium infidelium iram ad Christianos, dum oblata fuerit, 159 a.
Mitylena insula sancti Paulli, quam convertit, 174 a.
Moab cum fratre suo Ammon ex incestuoso concubitu fuerunt et concepti et nati, ubi? 246 A. Moab et Ammon idololatriae initium Machometicae sectae maledictae praebuerunt, 74 a.
Moabitarum regio, 244 A.
modicum prodest fuisse in Jerusalem sine vitae emendatione, 6 A. B.
modus Deum laudandi in galea, 40. A. B, cum erroribus Sarracenorum, 105 a, se habendi in galea, 51 B. et 54 B. C., ingrediendi terram sanctam, 75 A, habendi se in terra sancta, 82 B, ingrediendi ecclesiam dominici sepulchri, 108 B, se habendi in ecclesia sancti sepulchri, 109 B, nobilium et curialium regis Soldani, 251 A. B. et 88 a.
modulatio optimi cantus ubi audita fuerit? 71. A.
Moyses in aquis fuit repertus, ubi? 95 b, ubi paverit gregem, 41 b, ubi viderit rubum flammantem? 42 b.
Moysen in diversorio volebat Dominus interficere, 72 b.
Moysis oratorium in Aegypto, 97 b, in petra stans praedicavit populo Israel, 74 a.
Moyses in foramen petrae fuit positus, 45 a, in montis cacumine recepit X praecepta, 45 a, ubi confregerit tabulas? 55 b, ubi dederit populo bibere? 57 a, de qua petra eduxerit aquam, 52 b, ubi scripserit deuteronomium? 37 a, ubi sepultus fuerit? 243 B.
Moysis virga qualis fuerit? 50 b. Mons, 55 b, fons aut puteus, 52 a.
Moy hodie apud Aegyptios, Syros et Arabes dicitur aqua, 95 b.
molesti sunt peregrinis Sarraceni in terra sancta, 85 A. B.
molestant Arabes cunctas regiones, 25 b.